Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 14

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 14
Restat nunc dicere de enunciationibus hypotheticis, seu suppositivis, quod idem est. Definitur autem enunciatio hypothetica sic. Enunciatio hypothetica est quae habet duas categoricas principales partes sui, ut si homo currit, homo movetur.
Patet quod haec homo currit, est una enunciatio categorica: et illa homo movetur est altera. Et dico principales partes: quia termini sunt principales partes propositionis categoricae, non tamen sunt principales partes propositionis hypotheticae, sed remotae, sicut lapides sunt partes domus remote; et in hoc differt enunciatio hypothetica ab enunciatione categorica: nam principales partes categoricae sunt termini; principales autem partes hypotheticae sunt duae categoricae.
Alia etiam differentia est inter propositiones categoricas et hypotheticas: nam in categorica subiectum suscipit nomen praedicati: cum enim dicitur homo est animal, homo recipit nomen animalis, cum homo dicatur esse animal; non autem sic in hypotheticis: quia unum de altero non praedicatur; sed tantum aliquid dicitur esse, si alterum fuerit.
Verbi gratia: cum dicitur si peperit, cum viro concubuit, non est sensus, quod parere sit cum viro concumbere; sed est sensus, quod partus esse non potuisset, nisi cum viro concubuisset. Similiter etiam cum dicimus si homo est, animal est, non est sensus quod homo sit animal; sed est sensus, quod si aliqua res est homo, necesse est quod aliqua res sit animal.
Dividitur autem propositio hypothetica in tres species: quia quaedam est conditionalis, quaedam disiunctiva et quaedam copulativa. Conditionalis est illa in qua coniunguntur duae propositiones categoricae per hanc coniunctionem si: ut si homo est, animal est. Haec autem conditionalis potest fieri tam ex parte subiecti quam ex parte praedicati. Ex parte subiecti; ut si dicatur si homo currit, animal currit; ex parte vero praedicati, ut si dicatur si homo currit, homo movetur. Prima autem propositio sive enunciatio categorica quae est in his enunciationibus hypotheticis dicitur antecedens. Secunda vero dicitur consequens; et propter hoc dicitur consequentia. Ad conditionalem autem reducuntur rationales, ut Socrates est homo, ergo Socrates est animal. Et omnis causalis, ut quia Socrates est homo, Socrates est animal, et temporalis, ut quando Socrates est homo, Socrates est animal, et omnes huiusmodi.
Notandum, quod Ammonius ponit duplicem hypothesim: una est quando supponitur aliquod impossibile, ad quod tamen necessario sequitur aliud impossibile.
Verbi gratia: supposito quod quatuor sint tria, quaternarius numerus erit impar: constat enim quod hypothesis supponit impossibile, et impossibile subinfert; tamen stante hypothesi, necessario infertur. Ex quo potest intelligi, quod conditionalis potest esse vera, et tamen ambae eius partes sunt falsae.
Unde ista est vera si homo est asinus: homo est rudibilis: tamen utraque categoricarum est falsa. Secunda vero hypothesis est quod quandoque aliquid dicitur esse vel non esse si quid fuerit vel non fuerit, ut si homo est, animal est: vel si homo est lapis non est.
Ex dictis potest patere, quod veritas enunciationis hypotheticae est in consequentia terminorum qui sunt in consequente, ad terminos qui sunt in antecedente: quia enim animal necessario sequitur ad hominem, certum est quod quidquid fuerit homo, erit animal; et si ad currere sequitur moveri, sequitur ergo quod quidquid currit movetur. Si ergo est homo, est animal: et si currit movetur. Cuicumque ergo vere vel false attribuetur currere, attribuetur et moveri.
Unde ista est vera: si immobile currit, immobile movetur.
Et propter hoc dicitur quod ad veritatem eius requiritur quod antecedens non possit esse verum sine consequente: quia tanta est necessitas consequentis ad antecedens, quod sicut se habet antecedens, ita se habet consequens.
Si vero aliter se haberet, scilicet quod antecedens esset verum et consequens falsum, falsa esset consequentia; quia terminus in consequente positus non necessariam haberet connexionem cum termino posito in antecedente: ut hic si homo est albus, homo est musicus, certum est quod haec falsa est; non enim necessario ad album sequitur musicum. Et inde est quod omnis conditionalis vera est necessaria, et omnis falsa est impossibilis; quia ut dictum est, terminus consequentis necessario sequitur terminum antecedentis. Qualiter autem conditionalis varietur per affirmationem et negationem, dicetur, cum de syllogismis hypotheticis agetur. Disiunctiva vero est illa in qua coniunguntur duae enunciationes categoricae per coniunctionem speciei disiunctivae, ut hic, animal aut est sanum, aut est aegrum. Veritas autem praedictae enunciationis est, quod si unum ponitur, alterum removetur; et si unum removeatur, alterum sumatur.
Unde videtur quod tantum valeat ista aut est sanum, aut est aegrum quantum ista conditionalis, si non est sanum, est aegrum. Et licet in praedicta materia verum sit, tamen non semper in omni materia istae duae sibi aequipollent in veritate: nam conditionalis ex una parte negata, et ex altera affirmata salvatur in contradictoriis, contrariis, et disparatis, et erit semper vera: vera enim est ista, si est album non est nigrum: ista tamen est falsa, aut est album aut est nigrum: posset enim aliquid esse quod nec album esset nec nigrum: et sic etiam est de disparatis. Differt enim disiunctiva a tali conditionali.
Unde ad veritatem disiunctivae requiritur quod de tali materia sit in qua unum omnino ponatur, et alterum removeatur, vel e converso: et propter hoc ad eius veritatem requiritur quod altera eius pars sit vera. Et si utraque pars eius erit vera vel falsa, ipsa enunciatio disiunctiva erit falsa. Copulativa vero enunciatio est illa in qua coniunguntur duae enunciationes categoricae per coniunctionem copulativam, ut Socrates currit, et movetur: in ista enunciatione nulla ponitur conditio, sed solum coniunctio enunciationis.
Et quia copulativa coniunctio semper debet similia copulare; si antecedens erit verum, etiam consequens necesse est quod sit verum, et e converso.
Et sic patet qualiter dictae enunciationes hypotheticae se habent ad veritatem: nam conditionalis potest esse vera, utraque eius parte existente falsa. Disiunctiva est vera una eius parte existente falsa. Copulativa vero ad hoc quod sit vera, utraque eius pars necessario debet esse vera.
Et sic patet de enunciationibus hypotheticis. Siquidem autem hoc de ipsis omissum est, dicetur cum de syllogismis hypotheticis agetur et cetera.

Notes