Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 7/Caput 1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
TRACTATUS 7 CAPUT 1
Modo dicendum est de tertia parte, videlicet de his quae pertinent ad tertiam operationem intellectus. Licet enim, ut dictum est, a philosopho ponantur duae operationes intellectus, scilicet simplicium intelligentia, et compositio vel divisio; tamen additur tertia operatio, quae est discursus ab uno composito vel diviso ad aliud. Hoc autem fit per argumentationem. Est autem argumentatio oratio significativa discursus rationis ab uno cognito ad aliud incognitum, vel a magis incognito ad minus cognitum. Sunt autem argumentationis quatuor species: scilicet syllogismus, enthymema, inductio et exemplum. Sive haec divisio sit generis in suas species, vel analogi in sua analogata, nihil ad propositum. Now we should speak of the third part, viz., of those matters which pertain to the third operation of the understanding. For although, as was said, there are two operations of the understanding posited by the Philosopher, namely the understanding of simples, and composition or division, nevertheless a third operation is added, which is a discursus from one composition or division to another. Now this happens through argumentation.  Now argumentation is significative speech of the discursus of reasoning from one thing that is known, to another that is unknown, or from that which is more [known] to that which is less known.  Now there are four species of argumentation, namely syllogism, enthymeme, induction and example.  But whether this division is of genus into its species, or of the analogy into its analogues, is irrelevant here.
Et quia syllogismus perfectior est omnibus aliis, ad quem aliae species argumentationis reducuntur, sicut imperfectum ad perfectum; ideo de ipso dicendum est. Definitur autem syllogismus sic: syllogismus est oratio in qua quibusdam positis et concessis necesse est aliud evenire per ea quae posita sunt et concessa. Oratio hic est genus syllogismi. Ut enim in tractatu de enunciatione dictum est, nihil prohibet orationem esse plures et unam cuiusmodi est in syllogismo. In hoc autem quod dicit quibusdam positis tangit propositiones ipsius syllogismi: per hoc quod dicit necesse est aliud evenire, tangit conclusionem. And because the syllogism is more perfect than all other [forms of argument], to which other species of argumentation are reduced, as it were from imperfect to perfect, therefore we should speak of that. Now the syllogism is defined as follows.  A syllogism is a speech in which, with certain things posited and conceded, it is necessary for another thing to come about through the things which are posited and conceded.  Speech here is the genus of the syllogism.  For as was said in the treatise on assertion, nothing prevents speech being several, and one such is in the syllogism.  For, the expression "with certain things posited" refers to the propositions [i.e. premisses] of that syllogism, and the expression "it is necessary for another thing to come about" refers to the conclusion.
Unde oportet scire quid est propositio. Est autem propositio, ut hic sumitur, enunciatio, qua posita ad eam aliud sequitur: non enim omnis enunciatio est propositio; sed solum illa quae ponitur in aliqua specie argumentationis, ad quam sequitur conclusio. Hence, It is necessary to know what is the premise. But the premise ,as supposed here, is an assertion. When it was pertained, it was followed from another. For not every premise is a proposition, but only that which is pertained into some species of argumentation, the conclusion follows from that.
Verbi gratia, cum dicitur: omnis homo est animal, omne risibile est homo, ergo omne risibile est animal; ista omnis homo est animal, est propositio, et similiter illa omne risibile est homo; proponuntur enim ut ad eas sequatur illa omne risibile est animal. Haec autem omne risibile est animal, licet sit enunciatio, constat enim ex terminis, non tamen est propositio. Est autem terminus in quem resolvitur propositio, ut subiectum et praedicatum. Cum enim dico, homo est animal, homo est terminus qui dicitur subiectum; animal est terminus qui dicitur praedicatum. 
Sciendum, quod licet propositio ex terminis componatur, et in eis resolvatur; non tamen in definitione termini ponitur compositio propositionis, sed resolutio. Huius causa est: nam logica, ut Boetius in sua topica dicit, duas habet partes: scilicet inventivam, et iudicativam. Est autem inventio excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae alteram partem contradictionis probabilem reddunt. Probabile autem est quod videtur omnibus aut pluribus aut sapientibus, et his scilicet sapientibus, aut omnibus aut pluribus aut maxime notis. Huic autem parti logicae deserviunt duo libri: scilicet topicorum et elenchorum. Iudicium autem, ut hic sumitur, est recta determinatio rationis, in his quorum est iudicium. Recte autem determinat ratio quando principiata resolvit in principia.
Et ideo scientia quae est recta determinatio scibilium est per causas, scilicet cum ratio resolvit causata in causas: et propterea haec pars logicae, scilicet iudicativa, dicitur analytica seu resolutoria, quia resolvit principiata in principia. Huic autem parti logicae deserviunt duo libri; scilicet priorum et posteriorum.
Et quia de materia libri priorum hic intendimus, ideo hic definitur terminus per resolutionem propositionis. Est autem subiectum de quo aliquid dicitur. Praedicatum vero quod de altero dicitur: seu sit dicere mentis vel rationis, seu sit oris vel vocis. Dicitur autem terminus eo quod sic per ipsum terminatur propositio, quod non ultra progreditur. In hoc autem tractatu dicemus de syllogismo simpliciter. Est autem syllogismus simpliciter, in quo non consideratur materia in qua talis vel talis syllogismus fit; idest non consideratur utrum talis materia sit probabilis vel necessaria; sed solum consideratur syllogismus ad suam ordinationem. In omni autem materia existentibus veris vel probabilibus praemissis, semper sequitur conclusio vera vel probabilis. Quod autem talis ordinatio sit bona, probatur per duo principia per se nota.
Dico autem principia hic primas propositiones per se notas. Haec autem principia sunt dici de omni, et dici de nullo. Est autem dici de omni, quando nihil est sumere sub subiecto, de quo non dicatur praedicatum; dici vero de nullo est, quando nihil est sumere sub subiecto, a quo non removeatur praedicatum. De his autem inferius melius dicetur.
Sciendum quod quia syllogismi variantur per diversas figuras, ut infra dicetur; ideo aliqui syllogismi non possunt immediate probari per dicta duo principia. Et propterea tales syllogismi indigent uno alio principio, per quod possunt reduci ad dici de omni, vel ad dici de nullo. Hoc autem principium est: quando ex opposito consequentis infertur oppositum antecedentis primae conclusionis, tunc prima consequentia fuit bona.
Unde omnes illi syllogismi in quibus non potest recte salvari dici de omni, vel dici de nullo, cum dicto tertio principio reducuntur ad formam in qua salvatur dici de omni, vel dici de nullo: et haec reductio vocatur ab aliquibus per impossibile, a philosopho vero per syllogismum conversivum. Similiter etiam reducuntur praedicti tales syllogismi ad praedicta duo principia per conversionem propositionum. Sed quia conversiones non probantur esse bonae nisi per tertium principium, ideo dicendum est, qui syllogismi reducuntur ad illa duo principia solum in virtute tertii principii. Qualiter autem fiant conversiones, et per dictum tertium principium probentur, dicamus: et primo in propositionibus de inesse, deinde in propositionibus modalibus.

Notes