Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 7/Caput 14

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 14
Sequitur de syllogismis contingentibus.
Ubi nota quod duplex est contingens: scilicet contingens quod inest, et contingens quod potest inesse. Dicitur autem hic contingens quod inest, quando praedicatum, licet non sit de essentia subiecti vel proprium eius, tamen est terminus qui potest praedicari et negari de subiecto, licet nunc actu de eo praedicetur: et talis propositio, licet sit de materia contingenti, tamen dicitur de contingenti quod inest. Contingens autem quod potest inesse, dicitur cum praedicatum est de contingenti, sicut de albo respectu hominis: tamen in propositione non dicitur actu inesse, sed possibiliter: ut cum dico contingit hominem esse album, non est sensus quod homo sit albus, sed quod potest esse albus.
Sciendum quod in prima figura, utraque propositione existente de contingenti, etiam conclusio erit de contingenti sic. Contingit omne album esse musicum. Contingit omnem hominem esse album. Ergo contingit omnem hominem esse musicum. Et sic est de aliis modis. In secunda vero figura si ambae propositiones sunt de contingenti, sive sint affirmativae, sive altera earum sit negativa, sive sint universales, sive altera earum sit particularis; nunquam conclusio erit de contingenti.
Verbi gratia: contingit nullum hominem esse album. Contingit omne risibile esse album. Ergo contingit nullum risibile esse hominem. Non sequitur: quia necesse est omne risibile esse hominem. Et sic de omnibus aliis. In tertia vero figura, praemissis existentibus de contingenti, sive sint affirmativae, sive altera earum sit negativa, sive universales, sive particulares; semper sequitur conclusio de contingenti, ut: contingit omnem hominem esse album. Contingit omnem hominem esse musicum. Ergo contingit musicum esse album. Et sic est in aliis modis.
Si vero altera praemissarum sit de contingenti, et altera de inesse; non semper sequitur conclusio de contingenti.
Unde in prima figura maiori existente de contingenti, sive sit affirmativa, sive negativa, minori vero de inesse simpliciter, semper sequitur conclusio de contingenti. Ut: contingit omnem hominem esse album. Omne risibile est homo, ergo contingit omne risibile esse album. Maiori vero existente de inesse, et minori de contingenti, non semper sequitur conclusio de contingenti, ut perfectus sit syllogismus, sic. Omne sanum est animal. Contingit omnem equum esse sanum: non sequitur; ergo contingit omnem equum esse animal. Sciendum, quia in qualibet propositione de contingenti potest salvari dupliciter dici de omni secundum duplicem eius sensum supradictum.
Unde cum dico, contingit omnem hominem esse album, comparo hominem ad dici, de quibus potest praedicari, vel secundum esse ipsius albi, ut sit sensus: omne quod est homo, contingit actu esse album. Vel secundum possibilem inhaerentiam, ut sit sensus: omne quod est homo, contingit posse esse album. Propositio de inesse habet solum unum dici de omni, scilicet secundum comparationem subiecti ad sua inferiora secundum actualem inhaerentiam praedicati: et ex his sequitur, quod virtute dici de omni illa de inesse potest sumi sub illa de contingenti. Unum enim dici de omni sub duobus, quia ad minus in uno est consequentia. Sed illa de contingenti non potest sumi sub illa de inesse: duo enim dici de omni non continetur sub uno. Et ista est causa quare maiore existente de contingenti, minori vero de inesse, non sequitur conclusio de contingenti virtute syllogistica, licet sequatur gratia materiae.
Sciendum quod propositio de inesse est duplex: scilicet de inesse ut nunc, scilicet quando praedicatum ut nunc solum inest subiecto, ut Socrates currit, et inesse simpliciter.
Unde ad hoc quod sequatur conclusio de contingenti, minori existente de inesse, debet esse de inesse simpliciter, quia praedicatum semper sequitur subiectum: ideo sequitur quod quidquid contingit praedicato, contingit subiecto. Sed quia in propositione de inesse ut nunc, praedicatum non semper sequitur subiectum, non erit semper verum quod quidquid contingit praedicato, contingit subiecto. Nec est instantia quod si minor esset de contingenti, quae tantum valet quantum illa de inesse ut nunc, et maior esset de contingenti, sequitur conclusio. Nam si minor est de contingenti, semper praedicatum contingit subiecto; nam haec contingit hominem currere semper est vera, quia semper contingit hominem currere, tamen ista homo non currit non semper est vera: ideo aliter se habet de utralibet.
In secunda autem figura in tribus primis modis negativa existente de contingenti, affirmativa vero de inesse, non fit syllogismus. Et causa est quia omnes syllogismi in tantum concludunt, in quantum reducuntur ad primam figuram, ubi est dici de omni et dici de nullo. Tales autem syllogismi non possunt reduci ad primam figuram: non enim convertitur universalis negativa de contingenti, ut de subiecto fiat praedicatum, et de praedicato fiat subiectum, ut supradictum est: sed convertitur in terminis.
Unde haec contingit nullum hominem esse album, convertitur in hanc contingit omnem hominem esse album.
Unde secundum hoc universali negativa existente de contingenti, in tribus videlicet modis, non fit syllogismus, quia non potest probari per dici de omni. Affirmativa vero existente de contingenti et negativa de inesse, fit syllogismus, quia potest reduci talis syllogismus ad primam figuram, per propositionem negativam similiter conversam: tamen non erit conclusio de contingenti ut supra dictum est. In quarto autem modo, nullo modo fit syllogismus, sive maior sive minor sit de contingenti. Talis enim syllogismus non potest reduci ad primam figuram per conversionem, sed per syllogismum conversivum. Sed quacumque existente de contingenti, et altera de inesse, non potest fieri talis reductio: ergo ex eo nihil sequitur. Quod autem maiori existente de contingenti talis reductio fieri non possit, patet. Sit talis syllogismus: contingit omnem hominem esse album: quidam lapis non est albus: ergo quidam lapis non est homo; cuius oppositum est, omnis lapis est homo. Fiat ergo syllogismus in prima figura sic: contingit omnem hominem esse album. Omnis lapis est homo, ergo contingit omnem lapidem esse album. Sed haec non opponitur huic quidam lapis non est albus quae erat minor: nam ut dictum est, in propositione de contingenti salvatur dici de omni secundum possibilem inhaerentiam: in futuro enim posset esse verum, quod omnis lapis fieret albus, et quod modo quidam lapis non sit albus: et sic isto modo non valet coniugatio.
Apparet etiam quod talis syllogismus non valeat: nam propositionibus existentibus veris, aliquando sequitur conclusio falsa sic: contingit omnem hominem esse album. Quoddam risibile non est album: sequitur: ergo contingit quoddam risibile non esse hominem: quod est simpliciter falsum. Similiter si minor est de contingenti, nihil sequitur, et fit syllogismus sic: omnis homo est animal. Contingit quoddam album non esse animal. Ergo contingit quoddam album non esse hominem: ut puta ovum, quod est album, contingit quod aliquando erit animal, aliquando non erit, si sequitur haec de inesse, scilicet quoddam album non est homo, non tenet. Opposita enim eius est omne album est homo, ergo omne album est animal, quae non opponitur huic contingit quoddam album non esse animal, ut supra dictum est.
Si vero sumatur conclusio de contingenti, scilicet, contingit quoddam album non esse animal, cuius opposita est, necesse est omne album esse animal; idem sequitur: et fiat syllogismus in prima figura sic: omnis homo est animal. Necesse est omne album esse hominem. Sequitur ergo omne album est animal: ut supra de mixtionibus necessarii et de inesse dictum est: quae non opponitur illi minori, scilicet contingit quoddam album non esse animal: et sic est inutilis coniugatio. In tertia vero figura, maiori existente de contingenti, minori vero de inesse, sequitur conclusio de contingenti: nam conversa minori in quinque modis syllogismorum, fit reductio ad primam figuram.
Verbi gratia fiat syllogismus sic: contingit omnem hominem esse album. Omnis homo est animal. Ergo contingit quoddam animal esse album: conversa minori per accidens, fit tertius modus primae figurae sic: contingit omnem hominem esse album. Omne animal est homo. Ergo contingit quoddam animal esse album: et sic est de aliis quatuor modis. Quintus autem modus tertiae figurae reducitur ad primam per syllogismum conversivum sic: contingit quemdam hominem non esse album. Omnis homo est animal. Ergo contingit quoddam animal non esse album. Cuius oppositum est: necesse est omne animal esse album. Deinde ponatur sub ea minor primi syllogismi, scilicet, omnis homo est animal: et sequitur: ergo necesse est omnem hominem esse album: quae est contradictoria maioris primi syllogismi.
Et sic patet de mixtione propositionum de contingenti et de inesse in tribus figuris et cetera.

Notes