Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 7/Caput 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 4
His habitis, modo dicendum est de syllogismis: et primo de syllogismis de inesse, secundo de modalibus, tertio de hypotheticis. Syllogismorum autem de inesse quidam sunt ostensivi, quidam vero ad impossibile.
Unde primo dicendum est de syllogismis ostensivis.
Sciendum quod omnis syllogismus ostensivus constat ex tribus orationibus, quarum duae vocantur propositiones seu praemissae, ultima vero dicitur conclusio:
Verbi gratia. Omne animal est substantia: omnis homo est animal: ergo omnis homo est substantia. Istae duae, scilicet, omne animal est substantia, et, omnis homo est animal, sunt duae propositiones, quarum prima, scilicet, omne animal est substantia, dicitur maior: secunda vero dicitur minor, seu assumpta: tertia vero oratio, scilicet, omnis homo est substantia, dicitur conclusio. Et licet praedictae tres orationes sint perfectae constantes ex subiecto et praedicato, non tamen habent nisi tres terminos, qui sunt homo animal et substantia. Et causa est, quia omnes isti termini sumuntur bis: unde terminus bis sumptus in praemissis, dicitur medium. Terminus in maiori propositione sumptus cum medio dicitur maior extremitas. Terminus vero sumptus in minori propositione cum medio dicitur minor extremitas. In conclusione vero iterum sumitur maior extremitas cum minori: ita scilicet quod si conclusio est directa, maior extremitas praedicatur de minori.
Si vero indirecta, fit e converso.
Unde medium nunquam ponitur in conclusione. Ad sciendum autem causas dictorum nominum, sciendum quod homo est rationalis. Dicitur autem rationalis et non intellectualis: quia intellectus apprehendit sine discursu: ratio vero licet non sit alia potentia quam intellectus, tamen dicitur ratio, quia quicquid apprehendit, apprehendit cum discursu; non ergo venit ad perfectam apprehensionem alicuius rei nisi discurrat a magis noto ad minus notum.
Verbi gratia, ad cognoscendum perfecte quid sit homo, primo intelligimus quod sit ens, deinde quod sit substantia, deinde quod sit corpus, deinde quod sit animatum corpus, deinde animal, deinde rationalis: et sic veniemus in cognitionem hominis discurrendo. Sive autem talis discursus fiat sine complexione, scilicet intelligendo ens, substantiam, corpus, non ponendo ibi est ut scilicet non dicamus hoc est homo: vel fiat cum complexione, nihil ad propositum: sufficit quod discurrendo intelligimus, et talis discursus est a magis noto nobis ad minus notum. Magis autem nota nobis sunt magis universalia, ut 1 physicorum dicitur, quia sunt magis confusa. Discursus ergo noster in nostra cognitione est a magis universalibus ad minus universalia.
Unde magis et prius cognoscimus ens quam substantiam, et substantiam quam corpus, et corpus quam animatum corpus, et animatum corpus quam animal, et animal quam hominem. De tali autem discursu est syllogismus, qui nihil aliud est quam oratio, seu congregatio orationum, ut Boetius dicit, in qua est talis discursus. Et licet in tali discursu multa possint esse media, et multae praemissae ad unam conclusionem;
Verbi gratia, omnis substantia est ens, omnis homo est substantia, quae est corpus, quod est animal; ergo omnis homo est ens; tamen quia medium semper duarum extremitatum est medium, in tali discursu multos comprehendimus syllogismos. Unus ergo est syllogismus unius medii, et duarum extremitatum.
Et quia in praedicto discursu terminorum primus qui universalior est, et per consequens magis notus, primo intellectui occurrit, dicitur maior extremitas: extremitas enim dicitur, quia primo occurrit intellectui; et maior quia universalior et magis nota. Secundus autem terminus qui intellectui occurrit, est qui non est ita universalis, tamen secundum locum tenet post primum in universalitate, ut est corpus post substantiam. Huic autem secundo termino iam scimus inesse primum terminum, et haec dicitur maior propositio, quia prior cognitione.
Sed quia nondum scimus secundum inesse alicui minus universali termino, discurrit adhuc ratio, et cognoscit corpus inesse animali, ubi sistit, et haec est minor propositio, et statim cognoscit substantiam inesse animali, et haec est conclusio. Certe in istis terminis medium fuit corpus, et ipsum fuit causa quod nos sciremus substantiam inesse animali. Ultimus autem terminus in praedicto discursu fuit animal, ubi stetit ratio, et propter hoc dicitur minor extremitas: extremitas enim dicitur, quia ibi stetit discursus rationis; minor vero dicitur, quia minus universalis, et per consequens minus nota nobis. Habemus ergo causas dictorum nominum, et rationes terminorum, et praemissarum, et conclusionis.
Ex dictis potest patere quod dicit philosophus 1 Poster., quod maior propositio est prius nota conclusione natura et tempore; natura, quia termini eius sunt magis universales, ut dictum est: tempore vero, quia in discursu rationis prius scivi substantiam inesse corpori, quam inesse animali. Minor vero propositio est prius nota natura, non tamen tempore. Natura, quia causa prior est causato: propositiones autem sunt causa conclusionis: et quia etiam iste fuit prior discursus rationis, de medio scilicet ad minorem extremitatem. Non tamen est prius nota tempore. Quia enim sciebam substantiam inesse corpori, in eodem instanti in quo scivi corpus inesse animali, scivi substantiam inesse animali.
Et sic patet de partibus syllogismi, et nominibus earum. Habent autem syllogismi figuras et modos. Dicitur autem hic figura ordo trium terminorum secundum subiectionem et praedicationem. Sicut enim termini linearum in mathematicis aliter et aliter situati variant species figurarum: nam tria puncta quae faciunt triangulum si inter se aequaliter distabunt, erit species trianguli, quae dicitur aequilaterus sive isopleuros; si vero duo aequaliter distabunt a tertio quorum distantia inter se est minor vel maior distantia eorum et ad tertium, est species trianguli, quae dicitur isocheles; si vero omnes distantiae punctorum sint inaequales, est species trianguli quae dicitur gradatus, sive scalenon: sic secundum diversitatem istorum trium terminorum in subiiciendo et praedicando fiunt tres figurae syllogismorum; licet alio modo quam in figuris superficialibus iam dictis. Si enim medium in una propositione subiicitur et in altera praedicatur, dicitur esse prima figura: et merito: quia tunc medium vere est medium, quia sapit naturam utriusque extremi, scilicet subiecti et praedicati: praedicatur enim et subiicitur, ut dictum est.
Si vero medium in utraque propositione praedicatur, dicitur esse secunda figura: quia licet medium non sit vere medium sapiens naturam subiectionis et praedicationis, tamen quia dignius est praedicari quam subiici, ideo haec figura secundum locum tenet.
Si vero medium in utraque propositione subiicitur, dicitur tertia figura et ultima, quia in ea medium non stat in medio sicut in prima, et subiicitur semper, quod est indignius. Plures figurae non possunt esse, quia tres termini in duabus propositionibus non possunt pluries variari.
Unde versus: Sub. Prae. prima, bis Prae. secunda, tertia Sub. bis. Qui sic construitur. Prima, idest in prima figura medium Sub. idest subiicitur et Prae. idest praedicatur. Secunda, idest in secunda figura medium Prae. idest praedicatur bis, idest in utraque praemissarum. Tertia, idest in tertia figura medium Sub. idest subiicitur bis, idest in utraque praemissarum. Modus vero ut hic sumitur, est ordinatio duarum propositionum in certa qualitate et quantitate: et dicitur modus, quia est quaedam accidentalis determinatio ipsarum propositionum syllogismi et cetera.

Notes