Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/categories

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
De praedicamentis
EORUM quae dicuntur, id est voces, quoddam est incomplexum, ut homo, Sor, currit, et terminus universaliter; quoddam est complexum ut oratio, ut 'Sor currit'. Eorum quae sunt, quaedam dicuntur de subiecto et non sunt in subiecto, ut omnia universalia in praedicamento substantiae, ut genera et species et differentie, ut homo, animal rationale; alia in subiecto sunt et de subiecto nullo dicuntur, ut particularia accidentia, sicut' haec quantitas', 'haec qualitas', 'haec albedo', 'haec nigredo'; alia de subiecto dicuntur et in subiecto sunt, ut universalia accidentia, sicut quantitas, qualitas, et huiusmodi; alia neque de subiecto dicuntur neque in subiecto sunt, sicut singularia sive particularia ut 'aliquis homo', 'Sor', in praedicamento substantiae.
Dici de subiecto, nihil aliud est quam dici de aliquo inferiori se in suo genere; esse in subiecto est esse in substantia sicut accidens est in aliquo. Sciendum tamen est quod 'esse in' octo modis dicitur. Primus modus est ut pars integralis est in suo toto, sicut manus in Sorte, paries in domo. Secundus modus est e contrario, ut domus est in pariete. 3us. modus est ut pars subiectiva est in suo toto universali, ut individuum in specie, ut 'Sor' in homine, et species in genere, ut 'homo' in animali. Quartus modus est e contrario, ut genus in specie, species in individuo. Quintus modus est stcut forma in materia, et hoc dupliciter: aut sicut forma substantialis est in materia, ut 'animalitas' in animali, 'igneytas' in igne, et sic de aliis; aut sicut forma accidentalis in materia, id est in suo subiecto, ut albedo in pariete, et sic sumitur hic 'esse in' subiecto, ƿ et solum hoc modo. Sextus modus ut regnum est (in) regente, et omnino motum in motivo. Alius modus est sicut aliquid est in suo fine, ut virtus in beatitudine. Octavus modus est sicut aliquid est in loco.
Addit Aristoteles duas regulas sive maximas, quarum prima manifestat quid sit dici de subiecto, manifestans habitudinem eorum adinvicem quae ordinantur in eodem praedicato, et est talis 'quando alterum de altero ut de subiecto dicitur, quicquid de praedicato dicitur et de subiecto', ut si de homine dicatur animal, et de animali corpus vel substantia vel aliquid aliud, omnia illa dicentur de homine; si enim homo est animal, et animal est substantia, ergo homo est substantia, omnia enim superiora praedicantur de inferioribus, et sic est in aliis praedicatis. Cavendum est autem ne sumatur quod non sit [f51ra] in eodem praedicamento, et dicatur de praedicato, non enim de illis est regula; sicut 'homo est animal, animal est album, ergo homo est albus vel' homo est animal, animal est genus, ergo homo est genus'. Genus enim et album non sunt in eodem praedica(men)to, nec sunt superiora ad animal, et ideo deficit ibi haec particula ut de subiecto; subiectum hic vocatur inferius in linea praedicamentali eadem.
Aliam autem regulam seiungit quae principaliter distinguit diversa praedicata abinvicem in speciebus et in differentiis, et est 'diversorum generum et non subalternatim positorum diverse sunt species et differentiae', non solum cum distinguuntur per hanc regulam diversa praedicata, sed etiam diversa genera disparata in eodem praedicato, vocantur autem hic genera non subalternatim posita, illa scilicet quoium unum non ponitur sub altero tanquam inferius sub superiori, ut sunt omnia genera [non] in diversis praedicamentis existentia, verbi gratia 'animal' et 'scientia', quorum diversae sunt species et differentiae; differentiae enim animalis sunt rationale, mortale, bipes, quadrupes, et huiusmodi, differentiae autem scientiae sunt sermocinalis, naturalis, moralis, rationalis, et mathematica, et huiusmodi. Sed sumitur hic 'rationalis' aequivoce in quantum est differentia animalis (et differentia scientiae). Similiter species animalis [similiter ƿ animalis] sunt homo, asinus, leo, et huiusmodi, species autem scientiae sunt gramatica, geometria, logica, et huiusmodi. Non enim solum genera diversorum praedicamentorum vocantur non subalternatim posita, sed genera disparata eiusdem praedicati, ut animal, planta, lapis, quae diversas habent differentias et species.
Hiis praesuppositis, transeundum est ad principale propositum. Sciendum ergo quod omnis res aut est substantia aut accidens. Substantia habet unum praedicamentum, accidens dividitur in .ix., scilicet in quantitatem, qualitatem, relationem, actionem, passionem, ubi, quando, habitum sive positionem, habere, et tunc ista .ix. cum substantia faciunt .x., ideo sunt .x. praedicamenta.
Sciendum ergo quod praedicamentum dicitur diversimode a diversis, cuius gratia assignanda sunt diversa significata in hoc nomine 'praedicamentum', ut Aristoteles in libro Peryarmenias dicit, quoniam haec praedicantur composita ut unum sit omne praedicamentum: aliquando significat tractatum, velud dico 'Aristotelem scripsisse praedicamenta': aliquando significat dictionem sive terminum sive vocem praedicabilem universaliter, ut habetur ab Aristotele in Elenchis cum dicit 'eo quod habemus genera praedicamentorum distincta', et Boetius cum dicit 'ex praedicamentis fiunt affirmationes', id est, ex vocibus vel dictionibus fiunt propositiones. Nullo autem istorum modorum dicitur praedicamentum secundum quod loquimur hic de praedicamento, scilicet dicendo universalia in praedicamentis contineri, circa quod diversi sentiunt diversa.
[] Alii enim dicunt genus generalissimum, et ideo ponunt quod .x. sunt praedicamenta, quoniam .x. praedicamenta generalissima, et ideo ponunt aliqua esse in praedicamento quoniam in genere generalissimo continentur quod simile iudicant, velud 'sol est in leone', quoniam 'sub leone', non enim sol ingreditur signum, sed sub signo transit.
[] Alii dicunt praedicamentum esse modum praedicandi, quia .x. sunt modi praedicandi, ut unus est modus praedicandi in 'quid', alius in 'quantum', alius in 'quale', et sic de aliis. Isti autem dicunt quod omnes [f51rb] ƿ species et omnia genera sunt in praedicamento substantiae, quia praedicantur in 'quid', unde non est primum praedicamentum substantiae eo quod hoc genus 'substantia' singula complectitur in illo praedicamento contenta, sed quoniam res huius praedicamenti praedicantur in 'quid', quia quidditas et substantia sumuntur hic pro uno et eodem, et ita patet quod omnia .x. genera generalissima sunt in praedicamento substantiae, quia praedicantur in 'quid '; sunt enim .x. ditissimi in civitate una, nullo dominante, nullo alio diciore. Cuiusmodi opinio trahitur ab Aristotele in libro Topicorum primo, cum dicit 'post haec oportet determinare genera praedicamentorum in quibus sunt dictae .iiii. differentiae'. Sunt autem numero .x.; quid, quale, quantum, etc, unde dicunt sicut prima declinatio est primus modus declinandi, sic primum praedicamentum est primus modus praedicandi, scilicet in 'quid', quemadmodum enim omnia nomina similiter declinanda sunt eiusdem declinationis, sic omnia universalia sunt eodem modo praedicabilia in eodem praedicamento.
[] Alii autem dicunt quod quemadmodum dicimus esse .viii. partes orationis, id est .viii. genera principalia dictionum, quae ita se habent quod unum non potest esse alterum, nec continetur sub altero, et sub quibus continentur omnes partes orationis, et similiter, sicut in rethorica sunt .vii. circumstantiae, id est principalia genera attributorum, ut quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando, quorum unum non est alterum, sic in logica dicuntur esse .x. praedicamenta, id est .x. genera praedicabilium sive maneries, quae ita se habent quod unum non est alterum, nec continetur sub altero, sub quibus omne praedicabile continetur, quorum unum dicitur praedicamentum substantiae, et aliud praedicamentum quantitatis, etc.
[] Et dicuntur ab Aristotele in primo Topicorum praedicamenta in 'quid' et in 'quale', non quia sunt .x. modi praedicandi, ut prior asseruit, sed dicuntur ab effectibus qui sunt in illis secundum quod assignantur ad veras substantias. Unde isti glosant verbum Aristotelis sic, 'post haec oportet ƿ determinare etc.', id est, oportet determinare diversitates modorum praedicandi de primis qui vocantur individua, sicut scietur postea. Illud autem genus praedicabilium dicitur praedicamentum substantiae, cuius generis sunt omnia illa praedicabilia quorum assignatione determinatur de aliqua prima substantia 'quid' sit. Illud enim genus praedicabilium dicitur praedicamentum qualitatis, de quo genere sunt omnia illa quae determinant de aliqua prima substantia 'qualis' sit. Similiter, illud genus praedicabilium praedicamentum quantitatis dicitur, quod est huiusmodi quod omnia praedicabilia quae io continentur in ipso de aliqua prima substantia ostenduntfur] 'quantum' sit; et sic de aliis. Vel aliter, genus omnium praedicabilium de singulis qualitatibus in 'quid' cum illis primis est praedicamentum substantiae qualitatis, et sic de aliis.
[] Adhuc dicunt alii quod praedicamentum est collectio praedicabilium, ut substantia et omnia eius inferiora tam genera quam species et individua sunt unum praedicamentum; qualitas autem cum suis inferioribus est aliud praedicamentum, et sic de aliis. Istorum prerogativa sententiarum in discussione quaeratur.
Viso ergo in generali quid sit praedicamentum, per singula discurramus. Primum autem praedicamentum est praedicamentum substantiae, cuius divisionem Aristoteles breviter proponit sub hiis verbis 'substantiarum alia prima alia secunda'. Prima substantia [f51va] est quae proprie et principaliter et maxime dicitur substantia, ut 'aliquis homo' 'aliquis asinus' 'aliquis leo', quae sunt singularia in praedicamento substantiae. Substantia autem secunda est species vel genus; species, ut 'homo' 'asinus'; genus ut 'substantia' 'animal'. Ad intelligentiam autem istius dictionis maior addatur (explicatio). Dicendum ergo quod substantia (est) alia materia, alia forma, alia compositum. Materia autem et forma sunt principia cuiuslibet substantiae, et non sunt in praedicamento tanquam genus et species vel individuum, sed reducuntur tanquam principia in principiatum. Compositum sive substantia composita comprehendit omnia genera et omnes species et omnia individua in praedicaƿ mento substantiae.
[] Considerandum est ergo quid sit genus generalissimum et sic deinceps. Per auctoritatem autem Porfirii habemus quod substantia est genus generalissimum, cuius species subalternae primae sunt substantia corporea et substantia incorporea. Sub substantia incorporea sunt duae species subalternae, scilicet intelligentia et anima intellectiva. Intelligentia nominatur angelus, sed non est nomen nature sed officii, ut dicunt philosophi et etiam alii, quia 'angelus' idem est quod nuncius. Sub intelligentia sunt multae species secundum eorum ierarsias sive ordines, quae sic nominantur a philosophis et ab aliis, angelus, archangelus, virtutes, dominationes, principatus, potestates, throni, ceraphin, et cherubim, secundum quod asseritur in primo Philosophiae Bernardi Silvestris. Aliam distributionem intelligentiarum ponunt diversi philosophi, et [qui] praecipue Algazel in .v. Methaphisice capitulo, qui intitulatur flores divinorum, de qua non est modo curandum.
[] Anima autem habet species sub se, ut animam vegetativam, sensitivam, quae secundum quosdam sunt species subalternae, continentes species multas sub se plantarum diversarum et animalium, et animam intellectivam, quae secundum Aristotelem non est nisi in hominibus, et est species specialissima. Secundum Platonem et alios est in corporibus supracelestibus, ut in celo et stellis et luna et planetis, et tunc posset dici quod esset species subalterna, quia diversa sunt secundum species homo et [forme substantiales] 'stellae'.
[] Individua autem sive primae substantiae in istis sunt aliqua intelligentia, quamvis autem forme substantiales rerum sunt in praedicamento substantiae et differentie, non tamen sunt species vel genera, immo sunt principia substantiarum, scilicet formalia, et reducuntur ad praedicamentum substantiae, tanquam principia ad principiatum. Haec autem innuit Aristoteles in Praedicamentis cum dicit 'non solum est proprium substantiae secundae quod praedicetur univoce sed etiam differentiae'. Per hoc enim patet quod differentia non est substantia secunda, quia neque species neque genus; et manifestum ƿ est quod non prima substantia. Similiter, nec prima causa est in praedicamento substantiae, quamvis dicatur de prima substantia incorporea, quia aequivoce praedicatur secunda de illa et causatis, sicut patet per Boetium in libro de Trinitate et alios. Est enim super omne praedicamentum, et causa et principium omnium.
Altera species subalterna substantiae est substantia corporea sive corpus, sub qua sunt species subalternae, scilicet corpus simplex et corpus compositum. Sub corpore simplici sunt species subalternae, corpus celeste et corpus elementare. Sub corpore celesti sunt species specialissime, ut orbis nonus, orbis stellatus et orbis Saturni, orbis Iovis et orbis Martis et orbis Solis et orbis Mercurii et orbis Veneris [f51vb] et orbis Lune; et etiam species specialissime sunt in hoc genere, ut Luna, Venus, Mercurius, Sol, Mars, Iubiter, Saturnus, qui sunt .vii. planete et differunt secundum speciem, quia non differt quodlibet eorum a sui orbe in essentia, cum sit pars lucidissima orbis, ut dicit Averoys super librum Caeli et Mundi. Et aliae stellae differunt a planetis secundum speciem, utrum tamen differant inter se secundum speciem, [credimus] sicut partes animalis, dubium est usque, tamen melius quod non. Sed hoc alibi habet inquiri. Sub corpore elementari sunt .iiii. species, scilicet terra, aqua, aer, ignis. Sub corpore composito sunt duae species subalternae, scilicet corpus animatum et corpus inanimatum. Sub animato sunt species, quoddam enim corpus animatum est materiale ad omnia corpora inanimata, cuiusmodi est vapor communi nomine; vapor tamen proprie dicitur prout elevatur a terra ab aliqua (virtute), sive sit hoc in speris suis sive in mixto; fumus a terra et in aere mixto, spiritus ab igne in mixto, eo quod spiritus dicitur propter eius spiritualitatem; sumuntur tamen haec nomina communiter adinvicem. Quod quidem corpus elevatur per caliditatem solis et aliarum stellarum a terra et ab aqua, tanquam subtile a grosso, sicut ab aqua ebulliente in olla elevantur gutte subtiles ad orificium olle. Aut non est tale materiale sed ex eo generatur, et tunc [aut] est corpus sublimatum per virtutem alicuius stelle, ut cometa ƿ quod generatur ex confinio aeris et ignis ex vapore sublimato per virtutem stellae a qua trahitur, sicut ferrum ab adamante.
[] Quoddam corpus inanimatum non est sic sublimatum per virtutem caeli, sed retinet principaliter virtutem elementarem, et tunc vel generatur ex vapore inflammato vel non-inflammato. Si autem ex vapore inflammato, tunc est .v. modis indifferentibus secundum speciem; unus est ignis perpendicularis qui apparet in aere ad modum flammae ascendentis de lignis, habens latitudinem in profunditate et strictitudinem in superiori parte. Alius est ignis longus ad modum lancee vel trabis, habens (tam) longitudinem quam latitudinem. .3us. est ignis rotundus ad modum candele. Quartus vocatur subascendens, et est corpus lucidum habens de longitudine et latitudine, proportionaliter tamen.
Et ista .iiii. generantur in supprema parte aeris. Quintus autem est sub-descendens, quod videtur in vespere et nocte cadere, tanquam esset stella cadens de celo. Si vero non generatur ex vapore inflammato, tunc aut generatur ex vapore tantum, aut ex vapore cum irradiatione alicuius stellae. Si enim generetur ex vapore tantum, tunc aut generatur in aere, aut in terra et in aqua. Si in aere, aut est nubes, aut est pluvia, aut est nebula quae (est) pars serena nubis de(re)licta post pluviam volutans in aere, aut est ros, aut pruina, aut nix, aut grando; de hiis quae generantur in aqua et terra patebit.
[] Si vero generetur corpus [f52ra] inanimatum [tunc] irradiatione alicuius stelle, tunc aut per irradiatione(m) alicuius stellae indifferenter, et tunc dicitur esse circulus circa stellam, aut per irradiatione(m) solis et lune tantum, et tunc dicitur esse yris, aut per irradiationem (solis) tantum, et tunc dicitur esse perpendicularis, quod est corpus lucidum coloribus diversificatum sicut yris, habens figuram longam ad modum trabis vel lancee, apparens in aere a latere solis sub corpore opposito. Sunt animati duae species subalternae, scilicet corpus animatum et corpus inanimatum.
Sub inanimato (sunt) huiusmodi species, scilicet corpus fusile vel ductile, quod est [quod] metallum, et corpus non-fusile. Sub metallo sunt huiusmodi species, aurum, ƿ argentum, ferrum, stagnum, es, et huiusmodi. Sub corpore non fusili sunt huiusmodi species subalternae, scilicet corpus teribile et corpus non teribile. Sub corpore teribili sunt huiusmodi species, sal, piper, cuminum, cinnamonium, garriofilum, et huiusmodi. Sub corpore animato sunt duae species subalternae, scilicet corpus animatum sensibile et corpus animatum insensibile. Corpus animatum insensibile est planta; habet animam vegetativam quae est principium nutriendi, augendi, et generandi, tamen est insensibilis sub hoc sensu, quod non potest sentire quia non habet animam sensitivam. Sub planta enim sunt species subalternae, ut arbor et herba, olus et ambrathion, quae sunt media inter arborem et herbas; sed olus magis vicinatur herbe et ambrathion arbori. Ambrathi(on) est planta quae habet in radice una multos ramos sine stipite, ut fructex, rubus, ramnus, canna; olus (est) quod habet multos stipites ex una radice, et multos ramos, ut ruta, caulis, saligia et huiusmodi; arbor (est) quod habet stipitem unum et multos ramos, ut pomus, pirus, oliva, et huiusmodi; herba est quae non habet stipitem sed folia tantum cum radice.
[] Corpus animatum sensibile est animal, sub quo sunt species subalternae, ut animal rationale et animal irrationale. Sub animali irrationali sunt diversae species tam specialissime quam subalternae, ut asinus, leo, serpens, avis, piscis. Sub animali rationali sunt duae species secundum philosophum, scilicet mortale et immortale, quarum altera est species specialissima, ut animal rationale mortale, quia hoc solum est homo; altera est species subalterna, scilicet animal rationale immortale [est], sub qua sunt multae species, ut Sol et Luna, celum, Mercurius, et huiusmodi. Verumtamen non est ita 3° asserendum secundum Aristotelem, quia non ponit corpora celestia esse animalia, et ideo solum animal rationale convertitur cum homine, et non habet diversas species sub se, et ideo non est aliquod animal rationale immortale, sed omne mortale.
ƿ De praedicamento quantitatis
QUANTITAS dividitur in quantitatem continuam et discretam. Quantitas vero discreta est quae habet partes non copulatas ad communem terminum, et haec dividitur in numerum et in orationem; numerus vero est ut binarius, ternarius, etc. Numerus vero est quantitas discreta, quia partes eius non continuantur ad aliquem terminum, ut partes binarii, quae sunt unitates duae, non copulantur adinvicem. Oratio est certa mensura cuiuslibet [f52rb] vocis prolatae compositae. Omnis enim vox prolata composita vel est sillaba vel dictio vel oratio. Oratio vero quae est quantitas non est aliqua istarum, sed est quantitas et mensura istarum. Dividitur autem in suas species, sicut in metrum, pedem, longitudinem, et brevitatem. Secundum enim quod attenditur circa orationem sic est sub ea metrum, secundum quod dividitur in dimetrum et trimetrum; secundum vero quod attenditur circa dictionem sic est sub ea pes qui dividitur in dactalum, spondeum, trocheum, etc.; secundum vero quod attenditur circa sillabam sic est sub ea longitudo, brevitas.
Vel aliter dicitur; ratio vero secundum quod attenditur circa sillabam, bilitteralitas et trilitteralitas; secundum quod attenditur (circa) dictionem, bisillabalitas et trisillabalitas; secundum quod attenditur circa orationem, bidictionalitas (et) tridictionalitas. Sic vero possunt sumi species orationis aliquo modo, quia non habemus nomina propria ad assignandas aliquas species. Elementum est mensura sive quantitas vocis simplicis, quae est littera.
Sciendum quod quantitas est genus generalissimum; quantitas discreta est genus subalternum, sub quo sunt numerus et oratio tanquam genera subalterna. Sub numero vero sunt species specialissime, scilicet binarius, ternarius, et alii numeri; sub oratione sunt species subalternae primo dictae, ut metrum, pes, et species specialissime ut longitudo, brevitas, bilitteralitas, etc. Continua vero quantitas est genus subalternum, sub quo (sunt) multa genera subalterna, ut linea, quae est quantitas continua ex cuius participatione ƿ potest iudicari simpliciter longitudinem inesse alicui rei, quae in sola longitudine consistit sine latitudine et spissitudine, sub qua sunt species specialissime, scilicet pes, passus, stadium, miliare, leuca. Sub continua quantitate est species subalterna ut superficies, quae est quantitas continua ex cuius participatione potest iudicari simpliciter latitudinem inesse alicui; habet enim longitudinem et latitudinem sine spissitudine, et habet sub se species subalternas, scilicet triangulum, quadrangulum, pentagonum, exagonum, et sic de aliis. Quodlibet autem istorum dividitur in suas species specialissimas, ut triangulus in scalonom, ysochelem, et gradatum, binarium, et sic de aliis.
[] Item, sub continua quantitate continetur tertia species subalterna quae vocatur corpus, quod est quantitas continua cuius participatione potest simpliciter iudicari spissitudinem inesse alicui. Corpus enim habet trinam dimensionem, scilicet longitudinem, latitudinem, spissitudinem sive profunditatem, et habet sub se species specialissimas, scilicet cubum, piramidem, latricubitum, et stingnum. Item, sub continua quantitate est quarta species subalterna, scilicet tempus. Tempus vero est mensura motus, et habet species specialissimas sub se, scilicet horam, diem, septimanam, mensem, annum.
[] Item, sub continua quantitate est quinta species subalterna,scilicet [f52va] locus, qui est terminus sive ultimum continentis immobile, sub qua possunt assignari species, ut minima, modius, sextarium, et aliae capacitates quae, quamvis nominent substantias, significant tamen ipsas capacitates et locus.
Et sciendum quod continua quantitas dicitur quae habet partes copulatas ad communem terminum, ut partes lineae ad punctum, partes superficiei ad lineam, partes corporis ad superficiem, partes temporis ad instans ut praeteritum et futurum ad praesens, partes loci ad capacitatem illam quae respondet superficiei copulanti partes corporis, ut vult Boetius et alii expositores. Sciendum tamen quod corpus secundum quod est trina dimensio sic est species quantitatis continue; secundum autem quod est illa cui accidit illa trina dimensio, est in genere substantiae. Et hoc dupliciter, ƿ uno modo est totum universale, et est species subalterna substantiae; alio modo est pars integralis cuiuslibet substantiae corpor(al)is singularis animate, ut Sortis, arboris. Sciendum autem est quod plus et minus eiusdem essentiae faciunt diversas species in mathematicis, quamvis non cum rebus materialibus, quia quinarius et senarius differunt solum per multitudinem et paucitatem unitatum, et sic de aliis numeris; et similiter de lineis, et de corporibus, et omnibus quantitatibus. Non sic autem est de substantiis, quia homo non differt ab homine secundum speciem propter hoc quod est maior vel minor.
De praedicamento relationis
SEQUITUR de .3°. praedicamento in quo est relatio genus generalissimum sive habitudo; sub quo sunt duae species subalternae, primo equiparantia, (secundo) non-equiparantia sive inequiparantia, ut nomen fingatur. Equiparantia est quando forma relativa habet extrema signa per idem nomen, sub qua est genus subalternum, scilicet oppositio, quae habet sub se .iiii. species, scilicet contradictionem, contrarietatem, et eam oppositionem quae est secundum privationem et habitum, et relationem. Prima species est in oppositis contradictoriae, ut in hiis 'Sor currit', 'Sor non currit'. Secunda est in oppositis contrariae, ut in hiis 'sanum' 'aegrum', quae sunt contraria immediata, 'bonum' 'malumque sunt contraria mediata. .3a. species est in oppositis privative, cuius est 'caecitas' et 'visus'. .4a. species est in oppositis relative, cuius sunt 'pater' 'filius', 'dominus' 'servus'.
[] Et notandum quod hoc nomen 'relatio' aaequivoce dicitur de genere generalissimo et de relatione quae est species oppositionis. Item, sub aequiparantia sunt species specialissime, ut similitudo, dissimilitudo, aequalitas, inaequalitas, ydemptitas, amicitia, societas; ita figuraliter et exemplariter dici potest. Inaequiparantia est quando ipsa forma relativa habet extrema sub diversis nominibus signata, et continet sub se species subalternas, scilicet praepositionem et subpositionem, sive supraposiƿ cionem et subiectionem.
[] Praepositio vero sive suprapositio habet sub (se) [f52vb] quasdam species specialissimas, ut paternitatem, dominationem et huiusmodi, et quasdam species subalternas, ut multiplicem, superpartientem, superparticularitatem, multiplicem superpartientem, multiplicem superparticularitatem. Multiplex est qui continet aliud plusquam semel; multiplicatae sunt suae species specialissime, duplicitas, triplicitas, et sic deinceps. Et similiter et aliorum species possunt sumi, sed potius est ut ponantur concreta pro abstractis, cum non sint abstracta imposita. Superparticularis numerus est ad alium qui continet totum illud et eius aliquam partem, scilicet aliquotam. Et subsunt huiusmodi partes, sexqua(l)ter, qui continet totum et eius alteram partem sive mediam, ut ternarius se habet ad binarium; et sexquiternarius, qui continet aliquod et eius tertiam partem, ut quaternarius se habet ad ternarium; et sexquaternarius, qui continet aliud et eius quartam partem, ut quinarius se habet ad quaternarium, et sic deince(p)s.
[] Superpartiens numerus est qui continet aliud et eius aliquas partes, cuiusmodi species sunt superbipartiens, qui continet aliquem numerum et eius duas tertias, ut quinarius se habet ad ternarium, vel eius duas quintas, ut septennarius se habet ad quinarium, et sic de aliis numeris inparibus per ordinem. Sed non sic de numeris paribus, quia si contineant duas medias, aut duas quartas, aut duas sextas, aut duas octavas non erit numerus superbipartiens sed multiplex aut superparticularis. Si enim contineat duas medias erit numerus multiplex quia duplus, ut quater se habet ad binarium. Si vero contineat eius duas quartas tunc erit sexqualtera proportio, ut senarius se habet ad quater. Si vero contineat eius duas sextas tunc erit sexquitertia proportio, ut octonarius se (habet) ad senarium.
[] Si vero contineat eius duas octavas tunc erit sexquiquarta proportio, ut denarius se habet ad octonarium. Item, alia species superparticularitatis est quae vocatur super(tri)partiens, et est tale quod continet aliquod et eius tres quartas,ut septenarius se habet ad quater, ƿ vel eius tres quintas, ut octo(narius) se habet ad quinarium, vel eius tres septimas, ut denarius se habet ad septennarium, vel eius tres octavas, ut undenarius se habet ad octonarium. Sed non tres sextas, quia tunc erit sexqualtera proportio, ut novenarius se habet ad senarium, (vel) eius tres nonas, quia tunc erit sexquitertia proportio, ut duodenarius se habet ad novenarium. Item, alia species superparticularitatis dicitur superquadripartiens, qui continet aliquod et eius quatuor quintas, ut no(ve)narius se habet ad quinarium, vel quatuor sextas, ut denarius se habet ad sex(narium), vel .iiii. septimas, ut numerus undenarius se habet ad septenarium, vel .iiii. nonas, ut numerus triadenarius se habet ad novenarium. Sed non (iiii) octavas, quia tunc erit sexqualtera proportio, et sic deinceps. Unde [f53ra] similiter possunt addi aliae species superparticularitatis in infinitum, secundum multiplicitatem. Sed longum esset eas enumerare, et patent diligenter inquirenti, ideo sunt omittendae.
Multiplex superparticularis est quotiens numerus comparatus ad alium habet eum plusquam semel et eius unam partem, hoc est, habet eum aut duplum aut triplum aut quadruplum aut quotiens et eius quamlibet aliquam partem, vel mediam, vel tertiam, vel quartam, vel quintam, etc. Habet sub se species multas, quarum prima est duplex superparticularis; et hoc habet plures species sub se, quarum prima est duplex sexqualter qui duplicem habet alium numerum et eius mediam partem, ut .v. (se habet) ad .2.; aut duplex sexquitertius qui continet alium et eius tertiam partem, ut se habet .7. ad .3.; aut duplex sexquiquartus, ut se habet .9. ad .4.; et sic deinceps. Secunda species principalis est triplex superparticularis, et huiusmodi sunt multae species, quarum prima est triplex sexqualter, ut se habet .7. ad .2., triplex sexquitertius ut .x. ad .3., triplex sexquiquartus, ut tertiusdecimus se habet ad .4., etc. Tertia species principalis est quadruplex superparticularis, et huiusmodi prima species est quadruplex sexqualter, ut ƿ terti(us)decimus se habet ad .3., sexquiquartus ut septemdecimus se habet ad .4., et sic possunt multiplicari in infinitum species multiplicis superparticularis. Multiplex superparticularis est quotiens numerus ad numerum comparatus habet in se ipsum totum plusquam semel et eius vel duas vel tres vel qualibet plures particulas, cuius prima species subalterna (est) duplex superpartiens. Et hoc habet multas species, quarum prima est duplex superbipartiens, quae continet aliquem numerum bis et eius duas tertias, ut octo[de]narius se habet ad ternarium, vel ipsum bis et eius duas quintas, ut duodenarius se habet ad quinarium, et sic de aliis secundum quod numerus superbipartiens multiplicatur.
[] Alia species est duplex supertripartiens, [est] quae continet aliquem numerum bis et eius tres quartas, ut undenarius se habet ad quaternarium, vel tres quintas, vel tres septimas, secundum quod numerus supertripartiens extenditur. Item, alia species est duplex superquadrupartiens, qui continet aliquem numerum bis et eius quatuor quintas, ut quadrudecimus se habet ad .v.; vel sextas, vel septimas, et sic de aliis secundum quod superquadrupartientis multiplicatio procedit. Secunda species subalterna multiplicis superparticularis est triplex superpartiens, et haec multiplicatur sicut prius. Prima eius species est triplex superbipartiens numerus,qui continet aliquod (ter) et eius duas tertias, ut undenarius se habet ad tria, vel eius duas quintas, vel septimas, iuxta veram superbipartientis progressionem. Secunda eius species est triplex supertripartiens qui continet aliquem numerum ut ter et eius tres quartas, ut .xv. se habet ad .4., vel eius tres quintas, vel [f53rb] septimas, iuxta veram supertripartientis [et] multiplicationem. .3a. species eius est triplex superquadrupartiens, qui continet alium numerum ter et eius .4. quintas, ut novemdenarius ad .v., vel eius .4. sextas, vel septimas, iuxta naturam supraquadruplicis divisionis, et sic de aliis. •3a. [eius] species subalterna multiplicis (superparticularis) ƿ est quadruplex superbipartiens, et hoc multipliciter sicut praecedens. Prima eius species est quadruplex superbipartiens, qui continet aliquem numerum quater et eius duas tertias, ut .xiv. ad tria, vel eius duas quintas, etc, secundum quod numeri superbipartientis fit progressio. Alia species eius est quadruplex supertripartiens, qui continet aliud quater et eius tres quartas, ut .xix. ad .4., vel qui continet aliquod quater et eius tres quintas, et sic de aliis secundum quod numerus supertripartiens multiplicatur. .3a. eius species (est) quadruplex superquadripartiens, qui continet aliquem numerum quater et eius quatuor quintas, ut .xxiv. ad .v., vel sex vel septem, etc, iuxta superquadripartientis multiplicationem.
Subpositio vero et subiectio continent quasdam species specialissimas, ut filiationem, servitutem et huiusmodi, et species subalternas ut submultiplice, quod dividitur in species specialissimas,scilicet in subduplicem et subtriplicem, et sic de aliis. Est autem numerus subduplus qui continetur bis ab alio, numerus subtriplus qui continetur ter ab alio, et sic de omnibus speciebus (sub)multiplicitatis, quaelibet enim species illius respondet uni speciei multiplicitatis tanquam oppositum relative suo opposito. Est autem numerus subsexqualter qui continetur ab alio, ut binarius se habet ad ternarium. Numerus subsexqualter qui continetur ab alio et eius tertia pars, ut ternarius se habet ad quaternarium, et sic de aliis. Sunt enim sexqualter et subsexqualter proportionate species relative. Similiter sexquitertius et subsexquitertius, et sexquiquartus et subsexquiquartus, et sic de aliis. Item, alia species subalterna subiectionis est (sub)superparticularis, et est numerus subsuperparticularis qui continetur ab alio et eius quarta pars, cuius species sunt subsexqualter, subsexquitertius, subsexquiquartus, et sic in infinitum. Item, alia species subalterna subiectionis est (sub)superpartiens, qui continetur ab alio et duae eius partes vel .3. vel .4. vel cuiuslibet alie, cuius sunt species (sub)superbipartiens, subsupertripartiens, subsuperquadriƿ partiens, et sic deinceps; et est subsuperbipartiens qui continetur aliis et eius duae .3. vel quinte, etc.; subsupertripartiens qui continetur ab alio .2. .3. et .4. vel quinte, etc, et sic de aliis semper comparando unam speciem subsuperpartientis ad unam speciem superpartientis.
Item, alia species subiectionis est submultiplex subsuperparticularis, cuius species est subalterna subduplus subsuperparticularis, eius autem sunt species [f53va] subduplus subsexqualter, subduplus subsexquitertius, subduplus subsexquiquatertius, et sic de aliis. Alia species subalterna est subtriplus subsuperparticularis. .3a. species est subquadruplus subsuperparticularis, et sic in infinitum: quarum species specialissime multiplicantur sicut in prima specie dicebatur, secundum, scilicet, superparticularis divisionem. Item, alia species subalterna subiectionis est submultiplex subsuperpartiens, cuius una species est subalterna subduplus subsuperpartiens; cuius species sunt subduplus (sub)superbipartiens, subduplus subsupertripartiens, subduplus subsuperquadripartiens, et sic semper procedendo secundum naturam dictionum superpartientis. Aliae species submultiplicitatis subsuperpartientis sunt subtriplus subsuperpartiens, subquadruplus subsuperpartiens, (subquinquies) subsuperpartiens, et sic de aliis harum species debent sumi, ut dictum est in duplici subsuperpartienti.
Notandum quod ista nomina relativum, relatum, relatio differunt. Relatio est ipsa habitudo, ut paternitas, duplicitas etc.; relativum vero est concretum suppositum ab huiusmodi, ut pater, duplum; relatum vero est cuius habitudo designatur per relativum vel relationem, ut Sor, cui accidit paternitas, vel quod sit pater; individua vero istorum praedicamentorum sunt, ut 'haec oratio' 'hic numerus' 'haec littera', 'haec superficies' 'hoc corpus', 'iste locus'. De qualitate facta de praedicamento relationis sunt huiusmodi, 'haec similitudo', 'haec dissimilitudo'haec aequalitas', 'haec paternitas', 'haec filiatio'.
De praedicamento qualitatis de praedicamento quarto intelligendum est quod qualitas ƿ est genus generalissimum, cuius species sunt subalternae .4. Primum est habitus et dispositio; sunt enim ista duo nomina istius speciei, differunt enim in hoc quod dispositio nominat aliquid incompletum in hac specie, habitus completum, sicut puer et vir; ita vult Boetius in Commento super Praedicamenta. Est autem dispositio qualitas de facili mobilis, ut calor in corpore animalis et frigus, et huiusmodi, quae cito transeunt; habitus vero (de) difficili mobilis, ut scientia, virtus, vicium, quae sunt species subalternae; et huiusmodi non recedunt de facili ab eo in quo sunt. Sub scientia sunt species subalternae, scilicet scientia mechanica et scientia liberalis. Sub scientia mechanica sunt huiusmodi, laneficium, agricultura, armatura, teatrica, venatio, navigatio, medicina; sub liberali sunt huiusmodi species, rationalis vel divina et mathematica. Sub rationali sunt gramatica, rethorica, logica; sub divina, moralis et metaphysica; sub mathematica, arsmetrica, musica, geometria, astronomia. Sub virtute sunt huiusmodi species, fortitudo, castitas, liberalitas, magnificentia, magnanimitas, appetitus honoris, mansuetudo sive humilitas, amicitia, veritas, eutrophoya (quae est virtus eligens medium circa ludos), verecundia, nemesis quae quidem detestatur malum in alio. Sub vicio sunt huiusmodi species, timor, temeritas, incontinentia, insensibilitas, prodigalitas, et avaricia, et sic de aliis. Quamvis reliquarum virtutum [f53vb] omnis dispositio habitus fieri potest per temporis diuturnitatem, res vero istius speciei adveniunt subiecto ab extrinseco et (per) applicationem.
Secunda species est naturalis potentia vel impotentia. Signatur istis duobus nominibus sicut prius, potest autem unum nomen imponi ut valitudo, sicut prius applicatio. Naturalis vero potentia est qualitas contingens ex dispositione naturali membrorum alicuius ad aliquid (de) facili faciendum vel nihil pati(endum),ut cursoria est qualitas huiusmodi ad currendum, et pugilatoria ad pugnandum, unde dicuntur pugilatores vel cursores, non quia pugnent vel currant, sed quia possunt bene de sui natura hoc facere, et non arte vel industria vel usu vel exercitio. Similiter sanativitas, ut fingatur ƿ nomen, est naturalis potentia mediante qua sanativus vel de facili {abstinet} a cibis vel a potibus corruptis, vel ab aliis quae egritudinem ingerunt, et ideo dicitur sanativus, non quia fit sanus, sed quia ex sua naturali complexione debita et forti posset nihil ab aliis pati, et non ex medicamentis vel potionibus vel huiusmodi sit talis, quia nihil paciatur ab illis. Et similiter, duricies est naturalis potentia ipsius duri, mediante qua de facili non patitur sectionem. Naturalis vero impotentia est qualitas contingens ex naturali indispositione partium, mediante qua aliquis non potest de facili facere aliquid vel pati. Illa vero naturalis impotentia mediante qua non potest aliquis de facili facere est qualitas proportionata cursorie et similiter pugilatorie, ut fingatur nomen incursoria et inpugilatoria. Illa vero naturalis impotentia mediante qua non potest aliquis nihil pati, hoc est mediante qua de facili patitur, quia duae negationes faciunt unam affirmationem, est ut aegro(ta)tivitas, si liceat nomen fingere; mediante enim illa potest aegrotativus de facili aliquid pati, aegrotativus enim, non quia aeger est, sed quia debilis complexionis est, non potest resistere accidentibus extrinsecis corpori advenientibus; et similiter mollicies est naturalis impotentia mediante qua molle potest de facili pati sectionem. Pugilatoria autem et cursoria, sanativitas et duricies sunt species specialissime naturalis potentie, relique vero sunt species specialissime naturalis impotentiae.
Tertia species est passio et passibilis qualitas, quae differunt secundum completum et incompletum sicut dispositio et habitus. Passio est qualitas momentanea, adveniens subiecto non per applicationem sed casu vel natura; casu ut rubor qui provenit ex verecundia, pallor ex timore; [ex] natura, ut si quis in ventre matris suae contraxit aliquam qualitatem ut ruborem vel huiusmodi, et in momento duraverit; passio est si ex naturali sua complexione aliquam qualitatem contrahat quae non sit durabilis. Passibilis vero qualitas erit qualitas permanens et diuturna, adveniens subiecto non per applicationem sed casu vel natura; exemplum vero est sicut prius dictum est de passione,quaecumque (enim) qualitas ƿ quae passio est si diu duraverit fit passibilis qualitas. Passio autem et passibilis qualitas continent sub se species specialissimas, cuiusmodi sunt [f54ra] dulcedo, amaritudo, austeritas, calor, frigus, albedo, nigredo et huiusmodi. Quartum vero genus sive species subalterna qualitatis (est) forma vel figura, rectitudo, curvitas, et potest dici quod huic speciei non (est) nomen impositum ab Aristotele, sed vocetur compositio rei; et haec dividitur in suas species, in compositionem quae attenditur circa corpus, et haec vocatur forma, et in compositionem quae attenditur circa superficiem, et haec vocatur figura, et in compositionem quae attenditur circa lineam, et haec vocatur rectitudo vel curvitas.
Istius vero praedicamenti sunt huiusmodi individua, 'haec scientia', 'haec virtus', 'hoc vicium', 'haec cursoria', 'haec pugilatoria', 'haec albedo', 'haec nigredo', 'haec forma 'haec figura', 'haec rectitudo', 'haec curvitas', et huiusmodi alia.
De praedicamento actionis
SEQUITUR de quinto praedicamento, et est genus generalissimum in eo actio. Species vero eius subalternae sunt duae primae; iste scilicet, corporalis actio et spiritualis actio. Corporalis continet suas species huiusmodi, scilicet 'sectionem', 'uscionem' 'bibitionem', 'mandicationem', 'lectionem', 'disputationem', et huiusmodi, quae sunt species specialissimae, et forte continet multas subalternas species, cuiusmodi sunt fabricatio, carpentatio et huiusmodi, si quis velit nomina fingere. Actio vero animalis sive spiritualis continet huiusmodi species sub se, 'intelligere', 'cogitare', 'scire', 'sentire', quae omnia sunt genera subalterna. Sciendum tamen secundum quosdam (quod) non est aliquid proprie in genere actionis nisi quod significatur per verbum transeuns in rem rationalem; huiusmodi autem est illativum passionis; forte verum est, si consideremus ea quae proprissime sunt in genere actionis. Et cum actio maxime proprie sit illativa passionis, solum verbum faciens ex se passivum simpliciter et secundum omnem differentiam personae significabit rem quae est in praedicamento actionis, et hoc est verbum transiens in rem rationalem, et ideo maxime proprie significabit rem in praedicamento actionis.
ƿ Minus autem proprie significant de praedicamento actionis illa verba quae significant rem transeuntem in rem irrationalem tantum, quia hoc non faciunt passiva de se in omni persona, sed solum in .3a. sicut vult Priscianus; non enim de se loquuntur res irrationales, quod est proprium personae primae, nec fit sermo ad illas, quod est proprium secundae personae. Minime proprie, et communiter significant rem de praedicamento actionis illa verba quae sunt transitiva, sed neutra, ut' curro' et huiusmodi.
De praedicamento passionis
Sextum vero praedicamentum est praedicamentum passionis: in hoc vero genus generalissimum est 'fio', cuius species subalterna passio corporalis, et similiter spiritualis, ut 'sectio', 'lectio' et huiusmodi. Et ne sit mirum quod eaedem sunt voces designantes actionem et passionem, cum hoc sit aaequivoce, quia lectio potest esse actio et passio, et sic de aliis. Propter hoc, ut manifesta sit differentia inter ista praedicamenta, et similiter sunt in concretione, signamus ea sic, ut 'agere' sit generalissimum in praedicamento actionis, 'legere' et 'disputare' et huiusmodi eius species sunt; pati autem sit genus generalissimum [f54rb] hic, 'legi', 'disputari', 'secari', 'uri', sint species passionis corporalis; similiter, species passionis (spiritualis) sint huiusmodi, 'intelligi', 'cogitari', 'estimari', et huiusmodi.
De praedicamento situs
sequitur de septimo praedicamento. Quod est genus generalissimum, est situs sive positio. Situs vero est adveniens subiecto qua ostenditur partium subiecti ordinatio sive dispositio. Continet vero species subalternas primas istas; positio quae dicitur animatorum, sub qua sunt species suae specialissime, ut 'sedere', 'stare', 'acumbere', et huiusmodi. Quaedam vero (in)animatorum, quae habent species suas, cuiusmodi sunt 'asperum', 'lene', 'rarum', 'spissum', sive signa in hoc praedicamento sunt 'hoc sedere', 'hoc iacere', 'hoc asperum', et sic de aliis.
ƿ De praedicamento quando
SEQUITUR de octavo praedicamento. Quod est genus generalissimum, est 'quando', cuius species sunt esse in tempore, fuisse in tempore, fore in tempore. Esse in tempore habet sub se 'esse in hora', 'esse in die', 'esse in septimana', 'esse in mense' 'esse in anno', 'esse in lustro', 'esse in seculo'; 'fuisse in hora' 'fuisse in die '; 'fore in hora', 'fore in die', etc. Individua sunt 'fuisse in hoc die', 'fuisse in hac hora' 'in hoc anno'; et est 'quando' res existens in subiecto per quam ostenditur de aliquo in quo tempore sit.
De praedicamento ubi
SEQUITUR de nono praedicamento, cuius genus generalissimum est 'ubi'. Et dividitur in .4. species subalternas, scilicet ad locum, in loco, per locum, et de loco. Ad locum continet species sub se, ut ad regionem, ad civitatem, ad ecclesiam, domum, et huiusmodi; et habent sub se individua, ut ad Europam, ad Ytaliam, Parisius, deinde ad Angliam, ad Frantiam, Romam, Londonias, et sic de omnibus singularibus et aliis. Per locum continet inferiora sub se ut species istas, tenus regione, tenus civitate, tenus domu, tenus ecclesia; haec autem sunt individua ut tenus Europa, tenus Ytalia, tenus Anglia, Roma, Vernone, et huiusmodi. De loco continet similiter species sub se inferiores, ut de regione, de civitate, de domo, milicia, rure, ecclesia, et huiusmodi; haec autem sunt individua ut de Europa, de Ytalia, Vernone, hac domo, hac ecclesia, et huiusmodi. In loco continet species sub se, et individua sicut ad locum et de loco, per locum.
De praedicamento habere
SEQUITUR de ultimo praedicamento, cuius genus generalissimum est 'habere'. Est autem habere aliquid possidere extrinsecus adveniens non innatum ei a quo possidetur, et hoc est possidere, tantum enim valet habere quantum possidere hic, et si idem discribatur per idem, non est inconveniens, quia penuria vocabulorum hoc fecit. Vel melius dicatur, quod habitus sit genus generalissimum et ƿ in hoc praedicamento discribitur ab Aristotele. Habitus est forma contingens alicui in quantum habet aliquid decorans corpus vel partes corporis, continens [f54va] ipsum, habens mobile ad motum eius, secundum quod ex primo Methaphysice Algazel 'manifestum est sub quo contineatur omnis significans aliquid haberi corpus decorans et ornans'. Sub isto genere generalissimo sunt hae species subalternae, inductio quod pertinet ad totum corpus, et aliud quod pertinet ad partes corporum; non enim est nomen impositum, sed vocetur A. Sub inductione sunt huiusmodi species, armatio, vestigatio sive vestitus. Sub armatione sunt huiusmodi, loricatio, calcatio, et huiusmodi; sub vestitu huiusmodi, tunicatio, capatio, pallicatio, et huiusmodi. Sub A. sunt ambilatio, torquatio, inauricies, et huiusmodi, ut nomina fingantur, non enim sunt nomina imposita istis speciebus, et ideo per litteras A. B. C. D. convenientius designari possunt. Individua vero sive singularia istius praedicamenti sunt haec armatio, haec galeatio, haec truncatio, et huiusmodi.

Notes