Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/extra dictionem

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
De fallacia accidentis
Sequitur de fallacia accidentis, et est illa deceptio proveniens ex apparente ydemptitate medii ad extremitates, unde causa apparentiae est apparens ydemptitas, causa non-existentiae est diversitas eiusdem secundum quod unitur ƿ illis. Sciendum quod ydemptitas medii est secundum substantiam, sed diversitas est multiplicitas secundum rationem; fit autem generaliter illa fallacia ex eo quod aliquid assignatur subiecto et accidenti similiter, cum dissimiliter insit, id est, cum tantum uni eorum insit et non alteri. Sunt vero tria consideranda in hac fallacia, scilicet assignatum, accidens, res subiecta.
Assignatum semper est maior extremitas, res subiecta minor extremitas, accidens medius terminus. Semper hoc dico, si reducatur paralogismus accidentis ad dispositionem primae figurae, sic enim debet fieri ut magis pateat defectus; cum enim accidens in hac fallacia sit praedicatum extraneum, ut potest haberi ab Aristotele, magis erit medium quam aliud, quia in illa fallacia medium diversimode et extranee comparatur ad extrema, quia secundum quod unitur uni extremo est extraneum alteri; secundum istam fallaciam possunt esse huiusmodi paralogismi, ut 'homo est species, Sor est homo, ergo Sor est species'; similiter 'animal est genus, homo est animal, ergo homo est genus'. Dicendum quod non sequitur, quia in prima propositione assignatur aliquid inesse accidenti, in conclusione rei subiecte, quod tamen non est verum, quia variatur medium; in prima enim propositione sumitur li 'homo' prout est individuum, in secunda non sic sed prout est vere universale et commune, et similiter li 'animal'; vel in prima sumitur pro ipsius intentionibus, in secunda pro ipsis rebus, unde in quantum medium unitur maiori extremitati est accidentale et extraneum minori.
[] Similiter fiunt paralogismi sic 'omne es est naturale, statua est es, ergo etc'; dicendum sicut prius, quia hic assignatur etc; et non sequitur, quia [in] medium in quantum stat cum maiori est extraneum et accidentale minori. Item 'omnis aqua est naturale, aqua est balneum, ergo (balneum) est naturale'; similiter 'Coruscus cognoscitur a te, veniens est Coruscus, ergo etc'; similiter 'canis est [tuus] pater, iste canis est tuus, ergo etc.'; 'bonum est bonus clericus, iste est bonus, ergo est bonus clericus'. In omnibus assignatur aliquid inesse accidenti [f74ra] et postea rei ƿ subiecte. Similiter cum dissimiliter insit, et in omnibus diversimode medium unitur extremis, et secundum quod subicitur maiori non praedicatur de minori. Similiter in huiusmodi quando medium variatur penes supposita, ut 'animal est album, homo est (animal, ergo homo est) album'; in prima assignatur aliquid inesse accidenti, in conclusione rei subiecte, et variatur medium, quia 'animal' in prima propositione potest stare pro alio ab homine, in minori autem non. Similiter 'rubeum est mel, fel est rubeum, ergo (mel est fel)'.
De fallacia consequentis
In hoc modo iam ultimo dicto est semper fallacia consequentis, unde gratia huius videamus de consequente sive fallacia consequentis,et etiam consequens est pars accidentis, nam melius patebit unum iuxta aliud. Causa apparentiae in hac fallacia est apparens conversio antecedentis et consequentis secundum consequentiam, decipimur enim eo quod credimus consequentiam bonam converti cum non convertatur. Causa non-existentiae est conversio defficiens. Et est tantum unus modus secundum istam fallaciam secundum quod fit processus semper a positione consequentis ad positionem antecedentis. Sciendum autem quod omne superius in linea praedicabili est consequens ad inferiora quae dicuntur antecedentia, unde hic est fallacia consequentis 'substantia est, ergo corpus est', et sic deinceps; 'quantitas est, ergo continua quantitas', et sic deinceps; 'qualitas (est), ergo habitus est', et sic deinceps. Et ita de aliis, 'est comptus, ergo est adulter', 'est errabundus de nocte, ergo est latro', 'terra est madida, ergo pluit'; et in omnibus est fallacia consequentis.
[] Si autem procedatur e contrario negando,ut' Sor non est corpus, ergo non est(substantia)',et ita in aliis,est idem modus,scilicet apositione consequentis,quia sicut substantia est consequens ad corpus, sic non-corpus est consequens ad non-substantiam. Tamen dicitur quod ibi est processus a destructione antecedentis, et hoc non est aliud, quia idem est destruere antecedens ad substantiam ƿ et ponere consequens ad non-substantiam. Si autem aliquis dicat quod si hic est fallacia consequentis 'est comptus, ergo etc.', tunc sequitur e contrario 'est adulter, ergo est comptus', quod videtur falsum, dicendum quo sequitur e contrario et est consequentia probabilis, licet non sit necessaria, quoniam autem talis sufficit dialetico.
De fallacia secundum quid et simpliciter
sequitur de fallacia secundum quid et simpliciter, et est dici secundum quid cum determinatione, simpliciter dici sine determinatione dici. Et est causa apparentiae apparens ydemptitas eius quod est 'quid' ad simpliciter. Causa non-existentiae est diversitas eiusdem. Proceditur autem secundum hunc locum ab aliquo sumpto quo ad illud sumptum simpliciter, vel e contrario. Secundum primum modum sunt huiusmodi paralogismi, et primo secundum accidentalem determinationem, ut 'Sor est bonus chitharedus, ergo est bonus'. Secundo cum determinatione detrahente, ut 'cadaver est homo mortuus, ergo homo est cadaver alia 'chimera est (ens) inopinabile, ergo chimera est' .3o. secundum partem universalem, 'Sor non est animal rationale, ergo non est animal'. Hic tamen est fallacia consequentis, sed alia de causa. Quarto secundum partem integralem, ut 'Ethiops est albus secundum dentes, ergo est albus' Quinto secundum determinationem [f74rb] pertinentem
ad locum, ut '(bonum) est mactare patrem in Trivannis, ergo bonum est mactare patrem' Sexto secundum determinacionem in tempore, 'bonum est comedere frigida et humida (in estate), ergo bonum est illa comedere', 'bonum est ieiunare in quadragesima, ergo bonum est ieiunare'. Septimo secundum determinationem in modo, ut 'iste homo est castus naturaliter, ergo est castus' ovum est potentialiter animal, ergo est animal' .8°. modo fit per determinationem pertinentem ad respectum, ut 'iste est formosissimus Grecorum, ergo est formosissimus'; similiter 'hoc est bonum egro, ergo est bonum 'iste est sapiens inter illos, ergo est ƿ sapiens', 'iste est dicior illo argento, ergo est dicior illo'. E contrario proceditur a simpliciter ad quid totidem modis, sed aliquando affirmando, aliquando negando, ut patent exempla.
De fallacia ignoranciae elenchi
SeQUITUR de fallacia secundum ignorantiam elenchi, et sciendum quod, sicut patet per praedicta, elenchus est sillogismus cum contradictione conclusionis, ut si respondens dicat quod Sor non est album, et opponens faciat talem sillogismum, 'omnis homo est album, Sor est homo, ergo Sor est album', hic est sillogismus cum contradictione conclusionis, prius data a respondente, et elenchus, et ideo ad naturam elenchi exigitur natura sillogismi, et natura contradictionis. Sillogismus est oratio etc, contradictio est oppositio unius et eiusdem, non nominis tantum, non i5 sinonimi sed eiusdem, et ex hiis quae data sunt de necessitate, non connumerato quod erat in principio, secundum idem et ad idem, similiter et in eodem tempore. Sciendum ergo quod ignorantia elenchi sive diminucio elenchi potest attendi universaliter per defectum et sillogismi et contradictionis, et tunc est fallacia generalis, ad quam reducentur omnes aliae fallacie.
[] Alio modo potest attendi per defectum contradictionis et particularum positarum in diffinitione ipsius, et sic est specialis fallacia et una de .xiii. Fiunt enim paralogismi secundum hunc locum sic, 'A est duplum ad B secundum longitudinem, et non est ad B secundum latitudinem, ergo est duplum et non duplum'. Non sequitur conclusio, quia omittitur haec particula 'secundum idem' Similiter hic, 'A est duplum ad B, et non est duplum ad C, ergo est duplum et non duplum'; non sequitur, quia 3o ignoratur haec particula 'ad idem' Similiter, 'Sor sedet in A tempore et non sedet in B tempore, ergo sedet et non sedet'; hic ignoratur haec particula 'in eodem tempore'. Similiter, 'Sor fert lapidem cum Cicherone et non fert lapidem cum Platone, ergo fert lapidem et non fert Lipidem'; hic ignoratur haec particula 'similiter' Item, 'Sor currit et ƿ Plato non currit, ergo qui currit non currit'; hic ignoratur particula 'de eodem': et sic de aliis particulis, sicut patet per praedicta.
De fallacia petitionis principii
sequitur de fallacia secundum petitionem principii, et est causa apparentiae secundum aliquos apparens maior noticia praemisse quam conclusionis. Causa non-existentiae est equalis noticia praemisse ad conclusionem, vel minor secundum alios. Fit ista fallacia tot modis quot convenit petere id quod est in principio. [f74va] Primus modus (quando) idem in nomine et re probat seipsum, vel re tantum et non nomine. Exemplum primi est 'Sor currit, ergo Sor currit'; exemplum secundi est 'Marcus currit, ergo Tullius currit'. Secundus modus quando idem universale petitur in singulari, ut 'Sor est animal, Plato est animal, et sic de singulis, ergo omnis homo est animal'. .3us. modus est e contrario, ut 'omnis homo currit, ergo Sor currit'; et in hiis dicitur esse petitio principii quia nocius est praedicatum substantiale, ut 'animal', [individuis] inesse speciei quam individuis; e contrario de praedicato accidentali. Quartus modus quando petitur convertibile in suo convertibili, ut 'Sor est equalis Platoni, ergo Plato est equalis Sorti' Quintus modus quando coniunctum petitur in divisis, ut 'medicina est sani, medicina est egri, ergo medicina est sani et egri'. Alii autem dicunt modestius quod causa apparentiae in hac fallacia est apparens diversitas praemisse ad conclusionem simul cum apparenti noticia minori. Causa non-existentiae (est) ydemptitas simpliciter cum noticia equali vel minori. Sed secundum alios non erit fallacia nisi quando petitur principium secundum veritatem; quarum sententiarum veritas disputatione ventiletur.
De fallacia secundum non-causam ut causam
Sequitur de fallacia secundum non-causam ut causam. Causa est una propositio per se necessaria ad conclusionem, ƿ ut in entimemate et exemplo, vel co-operans ad conclusionem cum alia, ut in sillogismo, vel cum aliis, ut in inductione. Non-causa patet per oppositum, quia non-causa est propositio quae non co-operatur ad conclusionem, neque per se neque cum alia. Ponere ergo non-causam ut causamest interimeresophistice aliquam propositionem non-causam(cum)aliis necessariis ad illationem conclusionis,sine qua nihilominus conclusio. Causa apparentiae est apparens necessitas alicuius propositionis ad conclusionem, causa non-existentiae est defectus talis necessitatis.
[] Fallacia secundum non-causam ut causam est deceptio proveniens ex interemptione alicuius propositionis non-causae cum aliis quae sunt causae conclusionis; et est unicus modus paralogisandi secundum hunc locum. Ponatur quod aliquis dixerit quod anima et vita sint idem, et opponens velit sumere hoc pro ypothesi, ex ista arguens, erit paralogismus secundum hunc locum sic, 'anima et vita sunt eadem, omne contrarium corruptioni est generatio, vita est contrarium corruptioni, ergo est generatio'; sed hoc est impossibile, ergo illud ex quo sequitur; sed sum(eb)atur illud,' anima et vita sunt eadem',ergo est impossibile. Dicendum quod empthymema non valet, quod conficitur ex negatione (causae) conclusionis et negatione propositionis non-causae, quia argumentatio[nis] a qua empthymema suam sumit necessitatem non est pars istius, sed non-causa conclusionis.
De fallacia secundum interrogationes
SeQUITUR de fallacia secundum plures interrogationes ut unam [facere], et est causa apparentiae apparens unitas propositionis cum non sit, causa non-existentiae est pluralitas. Fallacia secundum plures interrogationes ut unam est deceptio proveniens ex apparenti unitate. Perhunc locum (fiunt) huiusmodi paralogismi, 'habes ecclesiam, visne ecclesiam'; et si dicat 'non', arguitur sic, 'ergo non vis ecclesiam', [f74vb] si dicat 'etiam', 'ergo habes ecclesiam'. Similiter, 'es tu ƿ demens, vis tu esse episcopus'; si dicat 'sic', inferatur 'ergo tu es demens', si dicat 'non', 'ergo (non) vis esse episcopus'. Similiter, 'putasne, hic et hic est homo'; si dicat 'sic', 'ergo qui percussit hunc et hunc percussit hominem et non homines', si dicat 'non', inferatur 'ergo nec hic est homo nec ille'. Similiter, demonstratis duobus quorum alterum est bonum et alterum est malum, et quaeratur 'sunt ista bona vel non-bona'; si bona, 'ergo malum est bonum', si non-bona, 'ergo bonum est malum'. Et solvendum est in omnibus huiusmodi per duas responsiones et non per unam. Cum enim quaerit 'sunt ista bona', dicendum quod quoddam istorum est bonum et quoddam malum; similiter ad primum, 'habes ecclesiam, visne ecclesiam', dicendum 'non habeo, volo ecclesiam', et sic de aliis.
De sillogismo peccante in materia
cum iam dictum est de sillogismo peccante in forma secundum completam divisionem suam secundum numerum .xiii. fallaciarum, et habita solutione ad ipsum, nunc dicendum est de peccante in materia. Sciendum ergo quod cum dictio et propositio sint materialia ad sillogismum, non dicitur peccatum esse in materia, quia sit aliquod peccatum in dictione quoad sillabas vel litteras quae sunt materialia, sed dicitur fieri peccatum in propositione, quia propositio per se est pars materialis sillogismi, dictio autem per accidens et ex consequenti tantum. Sciendum tamen quod non dicitur fieri peccatum in substantia propositionis sed in qualitate propositionis tantum. Non dicitur sillogismus habere peccatum in materia, quia in propositione peccetur [cum modo] omittendo dictiones et terminos qui sunt de substantia propositionis, sed quia aliqua qualitas debita non observatur. Quidam dicunt quod illa qualitas est veritas, unde affirmant per Aristotelem, qui vult in secundo Elenchorum ubi determinat de solutione recta quod solutio per interemptionem debetur peccanti in materia; sed haec solutio non datur nisi ad propositionem falsam, quare ƿ videtur quod peccans in materia peccet eo quod habeat propositionem falsam, et ita erit haec qualitas in qua peccatur veritas.
Quod tamen hoc non sit verum, ostenditur per hoc quod sillogismus peccans in materia [est] est ex apparenter probabilibus, ut vult Aristoteles in principio Topicorum, hoc est ex inprobabilibus quae apparent esse probabilia. Cum igitur inprobabile cadat in eius diffinitione et non falsum, sua qualitas erit inprobabilitas et non falsitas, et ita si peccabit in aliqua qualitate propositionis, peccabit in probabilitate et non in veritate. Hoc idem patet per hoc quod sillogismus sophisticus peccans in materia dicitur peccare in materia dialectici sillogismi, sicut sillogismus peccans in forma dicitur peccare in forma sillogismi dialectici, quia sillogismus sophisticus est obliquus dialectici, et non alterius. Quare cum materia dialectici sit propositio probabilis et non vera, peccans in materia dialectici peccabit quia non sumit suam propositionem probabilem; quod est concedendum.
Ad illud in oppositum, dicendum quod solutio per interemptionem et per se loquendo et secundum rei veritatem respicit inprobabilitatem, per accidens autem falsitatem; quia enim illud quod est (in)probabile simpliciter est falsum simpliciter, et quod est inprobabile alicui est falsum [f75ra] alicui, ideo in obiecturos dicentes sillogismum peccantem in materia solvi per interemptionem, dicendum est quod aliqua propositionum sit falsa, cum tamen aliquando sit vera licet inprobabilis, et ideo non est dicendum peccatum in materia esse quia propositio sit falsa, sed quia inprobabilis.
Verumtamen sciendum est quod non quodlibet inprobabile facit sillogismum sophisticum peccantem in materia de quo hic loquimur, sed illud quod apparet probabile per aliquam fallaciam involutam. Si enim dicerem 'omnis homo est asinus, Sor est homo, ergo Sor est asinus', non esset sillogismus sophisticus peccans in materia, licet aliquis concederet conclusionem propter praemissas, ignorans quid significaretur per hunc terminum 'asinus'. Sillogismus dico ƿ sophisticus simpliciter, licet esset sillogismus sophisticus secundum quid, quia non deciperet propter causam apparentiae in ipso existentem, sed propter solam fatuitatem respondentis. Huiusmodi enim sillogismus est tantum obliquus respectu dialectici, et ideo solum dependet eius cognitio a cognitione sillogismi dialectici, secundum quod dicit Aristoteles in libro de Anima, quod rectus est iudex sui et obliqui,quasi diceret (quod)per scientiam recti scitur obliquus, quia eadem est scientia oppositorum; et ideo talis sillogismus qui est ex inprobabilibus quae non apparent propter aliquam fallaciam, sed propter fatuitatem respondentis, cognoscitur ex scientia tradita in libro Topicorum. Sed sillogismus sophisticus simpliciter, qui habet apparentiam propter aliquam fallaciam, etiam in ipso involutam, non potest cognosci per scientiam Topicorum quantum ad principia et causas suae apparentiae, et ideo est necessarius tractatus de eo omnino separatus a libro Topicorum, scilicet liber Elenchorum.
[] Sed notandum quod licet iste sillogismus sophisticus, qui sumit inprobabile apparens probabile propter fatuitatem respondentis, non dicatur peccans in materia communiter loquendo, quia iste non dividitur contra peccantem in forma,cum non sit sillogismus sophisticus(simpliciter) sed secundum quid, cum non sophisticet neque decipiat propter aliquid quod est in ipso, nec de sua natura; verumtamen secundum rei veritatem peccat in materia dialectici cum sumat propositionem inprobabilem, non tamen nominatur communiter peccans in materia, propter differentiam illius qui vere peccat cum de sua natura appareat non peccare, et etiam quia non inducit de se peccatum nec errorem in animum audientis; sed alius qui est simpliciter sophisticus inducit, ideo ille qui est simpliciter sophisticus magis meretur nomen peccantis ab effectu suo.
[] Sciendum tamen quod licet materia et forma exigantur ad existentiam compositi, et ideo maneat compositum sub illis, tamen sillogismus peccans in materia est verus sillogismus, quamvis peccans in forma non. Sed notandum quod peccans in materia non est iste sillogismus in cuius materia peccat, sicut nec peccans in forma est ille in cuius (forma) peccat, ƿ cuiusmodi est sillogismus dialecticus. Potest tamen peccans in materia esse sillogismus simpliciter, licet non sit sillogismus dialecticus, quia in eius materia non peccat; materia enim est duae propositiones recte disposite in modo et figura respectu compositionis ex tribus terminis confecte, maiore scilicet et minore et medio et cuiusmodi nec in forma eius peccat, cum habeat necessitatem inferendi, quae est forma perfecta sillogismi simpliciter; sed peccans [f75rb] in forma, licet peccet primo et per se contra sillogismum dialecticum, per consequens tamen peccat contra sillogismum simpliciter, quia neutrius formam habet sicut praedictum est, cum tamen appareat habere, et [non] peccans in forma non est sillogismus omnino, licet peccans in materia sit sillogismus.
Hiis habitis, sciendum quod peccans in materia multiplicatur fere sicut peccans in forma, scilicet per locos sophisticos, hoc enim vult Aristoteles in libro Elenchorum in .vii°. capitulo, 'quoniam autem habemus etc.', fere enim omnis locus sophisticus qui facit argumentationem videri bonam cum non sit potest facere propositionem videri veram et probabilem cum non sit; et dico 'fere' propter 'petitionem principii' et 'non-causam ut causam', hae enim possunt facere argumentationem videri veram cum non sit, sed nunquam propositionem videri veram aut probabilem cum non sit.
Quod autem non fiat peccans(in materia) secundum omnes fallacias patet per Aristotelem in memorato capitulo, cum dicit 'quare erunt sillogismi falsi per haec omnia aut secundum quaedam'; 'quaedam' dicit propter locos dictos, cuius certificatio disputationi relinquatur. Possunt autem formari paralogismi peccantes secundum fallacias in materia hoc modo iuxta aequivocationem, 'orane appellatum hoc nomine canis est canis, utrumque istorum est appellatum hoc nomine canis (demonstratis marino et latrabili), ergo utrumque est canis'. Est autem prima simpliciter falsa et inprobabilis, sed apparet esse vera et probabilis propter causam apparencie in aequivocatione, quia enim vox huius nominis'canis' est ƿ una et eadem secundum quod comparatur ad sua appellata, ideo putatur quod significatio eius sit una, quod quidem est falsum; nulla enim significatio una convenit illis, et ideo, sive stet ille terminus pro latrabili sive (pro) marino sive pro celesti sidere, omnino falsa est, et inprobabilis simpliciter.
[] Similiter iuxta figuram dictionis potest sumi exemplum, 'omne nomen desinens in a, ut hoc nomen musa, est feminini generis, sed hoc nomen Catelina est [enim est] tale, ergo est feminini generis'. In prima propositione est fallacia secundum figuram dictionis, propter causam apparentiae in figura dictionis quae est similis feminine terminatio; videtur quod maior sit vera et probabilis cum non sit. Et quaerantur exempla iuxta alias fallacias per quas contingit sillogismum peccantem in materia fieri. Cum igitur modus componendi tales paralogismos sit huiusmodi, sciendum est quod modus solvendi est unus tantum, scilicet per interemptionem; respondendum est enim ad propositionem aliquam quae falsa est sive inprobabilis, cum enim est falsa simpliciter vel omnibus est falsa simpliciter, vel ad minus respondenti, et ideo potest respondens dicere secundum quod sibi videtur, scilicet quod sit falsa, primo tamen [f75va] et per se interimenda est propter inprobabilitatem, secundario propter falsitatem quae sit ibi, aut quae videatur esse, quia aliquando est inprobabilis aliqua propositio quae non est falsa, quamvis videatur respondenti quod sit falsa.
expliciunt sumulae magistri rogeri baccun.


Notes