Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/hypothetical

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Dictum est de categoricis, dicendum est de ypotheticis. Est autem 'ypothesis' idem quod suppositio vel conditio facta ad aliquam conclusionem. Ypothetica propositio est illa in qua denotatur aliquid ad aliud sequi, vel secundum vocem et intellectum et primo et per se, vel secundum intellectum tantum et ex consequenti. Primo modo est propositio conditionalis, secundo modo disiunctiva. Conditionalis est, in qua duae propositiones coniunguntur mediante hac conditione 'si', vel 'hoc quod dico', ut cum (dico) 'si Sor currit, Sor movetur'; disiunctiva est, in qua duae propositiones coniunguntur mediante disiunctiva coniunctione, ut 'Sor est sanus vel aeger'. Fit autem conditionalis mediante 'hoc quod dico', ut [cum] dicit Boetius in libro de Sillogismis Ypotheticis, ait enim quod idem significat 'si' et ƿ 'cum dico', et eandem potestatem (habet) quantum ad consequentiam, in hiis enim connectuntur sive coniunguntur duae propositiones adinvicem,ut unum actu ad aliud sequatur.
[] Disiunctiva autem propositio fit per disiunctionem inter contradictoria et contraria immediata. Contradictoriae sunt propositiones quae non possunt esse simul vere nec false, ut prius dictum est; contraria sunt dupliciter; aut complexa, de quibus prius dictum, aut incomplexa. Et hoc dupliciter; aut mediate, ut inter quae est medium, cuiusmodi sunt 'album', 'nigrum', 'bonum' et 'malum'. Inter album et nigrum sunt 'fuscum', 'pallidum', etc.; inter bonum et malum homo qui neque est bonus neque malus, sicut dicitur in decimo Methaphysice, super quod dicit Commentator, verbi gratia, quoniam homo heremita qui non est pars civitatis non est bonus aut malus sed est medius. Contraria immediata sunt inter quae non est medium, cuiusmodi sunt 'sanum', 'aegrum' Disiunctiva vero coniunctio vere disiungit inter contraria immediata, vel inter contradictoria, secundum quod facit propositionem ypotheticam, ut 'Sor aut est sanus aut est aeger'.
Sed dubitatur qualiter disiunctiva est conditionalis, cum non habeat notam conditionis in se, sed notam disiunctionis. Dicendum est quod omnis disiunctiva potest resolvi in actualem conditionalem, quia dicit Boetius in fine de Ypotheticis Sillogismis 'hoc sentit disiunctiva conclusio quod ea inter quae disiungit simul esse non possunt, et ideo ad positionem unius disiuncti sequitur remocio alterius, et e contrario, ut "Sor est sanus vel aeger". Si non est sanus, est aeger, et ideo disiunctiva secundum virtutem est condicionalis et secundum intellectum'. Sed notandum est quod disiunctiva conclusio aliquando tenetur disiiunctive, ali[f57rb] quando subdisiunctive; quando tenetur disiunctive significat alterum esse, alterum non esse, quia disiungit inter ea quae simul esse non possunt, sicut inter contradictoria vel contraria immediata, in illis enim est propositio disiunctiva vera, sed in aliis falsa. Subdisiunctive dupliciter; aliquando significat utraque simul esse, et tunc tenetur copulative, ƿ ut in illo exemplo Terentii in Emico 'vel rex mihi semper maximas gratias agebat pro 'et rex', aliquando autem significat utraque esse sed non simul, ut 'Sor tota die legit vel disputat', significat enim quandoque legere quandoque disputare. Sciendum autem (quod) disiunctio aliquando coniungit terminos, aliquando orationes et conclusiones, ut 'Sor est sanus vel Sor est aeger', terminos ut 'omne animal est rationale vel irrationale'; rationale vel irrationale convertuntur cum animali, convertibile cum homine est clericus vel laycus, gratia exempli dicatur; in sincategoreumaticis magis patebit hoc. Quando autem disiungit orationes tunc est ypothetica, quando terminos categorica, tunc est de disiuncto subiecto vel de disiuncto praedicato.
[]Similiter de conditionali, quia aut coniungit complexa ut orationes, sic 'si homo est, animal est', et tunc est ypothetica, aut coniungit complexum incomplexo; et hoc vel in subiecto, et tunc est propositio categorica de conditionato subiecto, ut 'falsum verum est si Antichristus est', vel in praedicato, et tunc propositio categorica est de conditionato praedicato, ut 'falsum est verum si Antichristus est', hic enim coniungitur hoc totum 'si Antichristus est' ei quod est verum. Haec est autem ypothetica 'si Antichristus est falsum est verum'. Sciendum quod in ypotheticis propositionibus duae sunt partes, scilicet antecedens et consequens; in conditionalibus vero propositionibus est illa propositio antecedens cui nota conditionis praeponitur immediate, alia est consequens; in disiunctivis illa quae praeponitur in sermone praecedens sive antecedens vocatur, quae postponitur consequens, ut dicit Boetius.
[]Sciendum autem quod condicionalis vera est cuius antecedens non potest esse verum sine consequente, ut 'si homo est, animal est', falsa, cuius antecedens potest esse verum sine consequente, ut 'si animal est, homo est'. Omnis conditionalis vera est negativa, omnis falsa est impossibilis: disiunctiva est vera cuius altera pars est vera, ut 'Sor est sanus vel aeger', falsa, ƿ cuius utraque pars est falsa, ut 'Sor est asinus vel leo'. Sciendum quod 'totum' significat idem quod perfectum, uno modo ex partibus, alio idem quod quaelibet pars; hic autem sumitur secundum quod significat idem quod perfectum sive integrum ex partibus. Propositio ypothetica dicitur affirmativa quando affirmatur tota propositio sive coniunctio, quamvis negantur ambe partes vel altera, ut 'si Sor non movetur non currit', 'Sor non est sanus vel Sor non est aeger'; negativa quando negatur tota propositio sive coniunctio, ut 'non si Sor currit Sor movetur', 'non-Sor non-Plato currit'; et huiusmodi ratio est quia sicut in categoricis dicitur oratio negativa vel affirmativa a negatione vel affirmatione conclusionis quae coniungit duo, scilicet antecedens cum subsequente.
[]Et si [f57va] dicatur quod necesse est quod negatio referatur ad verbum, dicendum quod per coniunctionem ipsam in conditionali exercetur actus consequendi unius ad aliud cui refertur negatio, vel per eorum exercic(i)um includitur actus significativus consimilis qui potest apponi cui fertur negatio, ut 'non si Sor est animal, Sor est Sor', id est, non sequitur 'si Sor est animal, Sor est homo'. Similiter intelligendum est de disiunctiva.
[]De quantitate sciendum (est) quod nulla propositio ypothetica dicitur 'quanta', nec est universalis nec particularis etc, quia omnis quantitas a subiecto causatur, et in illa non est subiectum. Propositio tamen de conditionato praedicato vel subiecto est 'quanta', et eodem modo quo dictum est de propositionibus categoricis; omnis autem propositio de disiuncto subiecto est indefinita nisi addatur signum, quia omne totum disiunctum praedicatur de duobus singularibus; propositio de disiunctivo praedicato recipit quantitatem sicut aliae propositiones categorice. Propositionum alia una, alia conclusione una sive plures. Propositio una est ad quam convenienter potest dari una responsio; plures sunt cui dandae sunt plures responsiones; de propositione una prius dictum est.
[] Sciendum quod sicut est in rebus quod aliqua est una secundum formam simplicem, scilicet 'elementum', scilicet 'terra' etc, alia quae est una secundum formam ƿ compositam, ut 'animal', 'arbor', 'lapis', etc, sic est de propositionibus, quod alia est una secundum formam simplicem, alia secundum formam compositam; primo modo est una in qua unum de uno praedicatur. Sed hoc dupliciter; aut secundum vocem et rem sive intellectum, et sic est haec una 'homo currit' aut secundum intellectum solum et rem. Et tunc dupliciter; aut coniunctione mediante aut sine; secundo modo ut haec, 'animal rationale mortale currit'. Primo modo sic, quando propositio est de conditionato praedicato aut subiecto, aut de disiuncto aut de copulato, quia sic potest esse tripliciter; aut mediante coniunctione conditionali, ut 'animal est si homo est', aut mediante disiunctione, ut 'omne animal aut est rationale aut irrationale', secundum quod est de disiunctivo praedicato, aut mediante copulatione secundum quod copulatio copulat duo ex quibus fit unum subiectum vel praedicatum, ut 'Sor et Plato trahunt navem', secundum quod denotatur actus trahendi convenire eis simul coniunctim et non divisim, ut 'corpus et anima sunt animal' 'duo et tria sunt quinque' et huiusmodi.
[] Si sit una secundum unam formam compositam, tunc est conditionalis vel disiunctiva: si vero sit propositio plures, aut est pluralitas actualis secundum vocem et intellectum, aut secundum intellectum tantum. Si primo modo, aut est mediante coniunctione non quacumque sed copulativa, ut 'Sor currit et Plato currit' aut sine coniunctione, ut in exemplo Prisciani 'hic illius arma, hic currus fuit', ita tamen quod ibi intelligatur punctus discrete prolationis in loco coniunctionis. Si vero sit pluralitas propositionis solum secundum intellectum sive rem, hoc erit dupliciter; aut cum coniunctione aut sine. Si cum coniunctione, hoc erit mediante coniunctione copulativa, scilicet quando duo copulantur [f57vb] in subiecto ex quibus non fit unum praedicatum vel subiectum,ut 'Sor et Plato currunt', et e contrario, ut 'duo et tria sunt .v.'. Si sine coniunctione, aut ibi est pluralitas terminorum, ut plurium accidentium cum suo subiecto, et ita haec est plures 'homo albus musicus currit', aut si non sed est una simpliciter vox, sive sit oratio sive sit ƿ dictio; et sic oratio multiplex est plures, ut illa in qua est terminus aequivocus, vel diversos habens accentus, et sic de aliis, ut 'canis currit' 'deus nihil fecit invite' et huiusmodi.
[] Posset tamen dici quod collectio propositionum [propositiones plures] sive coniunctio non facit propositionem plures, sed propositiones plures, et ideo diceret aliquis quod punctus discrete prolocutionis non sufficit ad hoc quod [nec] sit propositio plures, non enim posset dici propositio plures in singulari nisi haberet unitatem aliquam, sed ibi est nulla, adminus per vocem denominata, sed simpliciter diversitas et pluralitas, et ideo videtur quod non sit illud membrum asserendum, nec a parte propositionum nec a parte terminorum similiter.
[]Deinde sciendum est de hac dictione 'et' quod aliquando copulat duo in tertio, aut sub tertio; in tertio ut 'Sor et Plato currunt', et tunc tenetur copulative et proprie; sub tertio quando alica duo copulentur antequam tertium recipiant. Et hoc potest esse dupliciter; aut quia illud tertium recipiat utrumque aeque principaliter, et tunc dicitur teneri unitive, ut 'corpus et anima sunt animal' 'duo et tria sunt .v.' 'vespere et mane sunt dies unus '; aut unum principaliter et secundario reliquum, et tunc dicitur proprie teneri associatione, ut 'vellem dissolvi et esse cum Christo' 'iste comedit panem et vinum', neque enim comedit (panem) neque vinum sed solum quod est ex hiis, scilicet panem associatum vino; quando autem tenetur associatione valet idem quod 'cum'. Sed notandum quod haec dictio 'cum' potest teneri proprie, et sic associatione tenetur, et sic redditur ei verbum singulare, ut 'Sor cum Platone currit', et alio modo tenetur improprie, scilicet copulative, et sic verbum singulare(non) exigit, ut 'Sor cum Platone currunt'.
[]Deinde sciendum est an copulatio faciat propositionem categoricam vel ypotheticam; et sciendum quod quando copulat inter terminos facit propositionem categoricam de copulato subiecto vel praedicato vel utroque, ut 'Sor et Plato currunt' '.v. sunt duo et tria' 'Sor et Plato sciunt gramaticam et musicam '; quando vero copulat propositiones tunc non facit propositionem categoricam nec ypotheticam ƿ secundum prius dictam, cuius tamen contrarium dicitur communiter. Dicitur enim quod multae sunt species ypothetice propositionis, scilicet conditionalis, copulativa, disiunctiva, causalis [causalis] ut 'quia Sor legit Plato perficit', et expletiva ut 'Sor currit, Plato autem disputat'. Ex hiis adduntur quaedam quae non sunt conclusione une sed relatione, ut 'Sor est ubi Plato est', quae vocatur 'localis' ut 'Sor trahit quando Plato currit', quae vocatur 'temporalis', et adhuc huiusmodi eadem ratione 'Sor est talis qualis est Plato' 'Sor est tantus quantus est Plato' [f58ra] 'Sor currit totiens quotiens disputat Plato'. Sed quia virtus conditionis nonintelligitur actualiter incopulativa,ideo copulativa non est conditionalis et ita nec ypothetica, cum ypothetica sit idem quod conditionalis, quia 'ypo(the)sis' conditio est.
Disiunctiva autem, ut dictum (est) prius, habet virtutem conditionalis actualem, cum possit simpliciter resolvi in conditionalem propositionem, ideo conditionalis est et ypothetica [conditionalis communiter sumendo necessarium et conditionalis] per extensionem. Item, Boetius in libro de Ypotheticis Sillogismis, ubi docet cuiusmodi sunt propositiones ypothetice et sillogismi ypothetici ex ipsis facti,solum ponit conditionalem proprie dictam et disiunctivam esse ypotheticam. Et hoc patet, quia propositio una solum ingreditur sillogismum, propositio copulativa non est una sed plures, igitur solum sillogismum non habet ingredi, neque ypotheticum neque categoricum, igitur neque erit ypothetica neque categorica propositio: omnes autem aliae propositiones a conditionali et disiunctiva reducuntur ad copulativam, sicut patet inspicienti.
De quantitate autem copulative quaeritur; et dicendum quod quando copulat inter propositiones nullius quantitatis est, quia non habet subiectum et praedicatum partes sui; quando autem est de copulato praedicato non diversificat quantitatem, sed per praedicta negotiandum est, sicut illud; quando autem est de copulato subiecto posset esse dubitatio cuius quantitatis esset. Singularis videtur esse,si dicatur 'Sor et Plato currunt'; sed quod sit universalis videtur: quia Sorte non currente et Platone currente, haec est falsa 'Sor et Plato ƿ currunt', et haec similiter 'Sor et Plato non currunt'; vere simul esse non possunt, ergo sunt contrariae; sed omnium contrariarum altera est universalis vel utraque. Sed qua ratione una est universalis et reliqua, ergo utraque est universalis, ergo universales sunt propositiones. Et dicendum quod est universalis propositio quamvis sumantur in subiecto termini singulares, quia illi termini non sunt subiectum, sed totum copulatum ex hiis aggregatum, quod habet universaliter et secundum rem intelligitur totius in quantitate, scilicet cuius singulares 'Sor currit' 'Plato currit'.
Sed sciendum quod propositio universalis potest dici secundum vocem et rem, vel secundum rem ipsam tantum, et actualiter intelligitur universalitas in ipsa; idem enim est secundum rem quod hoc quod est 'uterque istorum currit' Sorte et Platone demonstratis, una enim per aliam exponitur, et ideo licet secundum vocem ponatur singulare in subiecto, tamen per resolutionem ad illud quod intelligitur est ibi universale, sicut in hac 'uterque istorum currit' intelligitur nomen speciei istorum qui demonstrantur per pronomen. Vel dicendum quod per virtutem copulationis designatur universale in quo uniuntur copulata, non per modum conceptus, sed affectus.
[] Patet igitur quod quando tenetur copulative facit propositionem universalem, quando etiam unitive similiter, quia sicut haec est proprie universalis quia 'omnis homo currit' haec autem improprie 'omnes apostoli sunt .xii.', sic haec est proprie universalis 'Sor et Plato currunt', quia divisionem et distributionem importat, improprie 'Sor et Plato trahunt navem', quia collectionem designat. Prima enim valet hanc 'uterque istorum' secunda 'ambo' trahunt navem, 'uterque' [f58rb] autem designat de duobus per modum divisionis et partitionis, 'ambo' per modum collationis. Quando autem signum distribuit subiectum pro partibus divisim sumpti. Si tunc est propositio universalis proprie; quando autem pro partibus collective sumptis, tunc est universalis improprie. Et quamvis sit propositio plures, potest habere quantitatem, quia non est ibi pluralitas omnino secundum vocem et intellectum, sed secundum intellectum solum.
ƿ De negatione et affirmatione sciendum est quod non dicitur affirmativa vel negativa ab affirmatione vel negatione unius partis vel utriusque, sed quando tota copulativa negatur et ipsa copulatio, ut 'non Sor et Plato currunt', 'non Sor currit et Plato disputat', quia propositio ideo aliquo modo habet unitatem et affirmationem unam vel convenientiam, non tamen ab actu signato in oratione posito, sed ab actu exercito per officium copulationis, qui quidem actus est simul esse, vel ab actu signato consimili per actum exercitum designato qui intelligitur per virtutem copulationis, non tamen exprimi necesse est, quia idem actus exercetur. Ad actum excercitum potest competenter dici quod negatio referatur tam in copulativis quam in disiunctivis quam in conditionalibus, quia licet actus exercitus non sit pars orationis, et partes orationis ad seinvicem tantum ordinantur et referuntur, verumtamen [quia] ille actus excercetur per partem actualem orationis, ut per disiunctionem et copulationem vel conditionem. Si est autem per partem orationis significatum, ideo potest bene aliqua pars orationis, ut negatio, referri ad talem actum, et potest copulativa negari unica negatione per relationem negationis ad illum actum, et est sensus propositionis 'non Sor currit et Plato currit', hoc est, non sunt simul verae iste 'Sor currit' et 'Plato currit'; in quantum est plures Plato aliquam unitatem habet, et ideo aliquam affirmationem unam habet, etiam negationem (unam). Si tamen respiciamus pluralitatem propositionis actualem, dicetur quod non habet negativam unam sed plures, nec est affirmativa una sed plures, et tunc a negatione utriusque partis sunt negative (plures).
Sunt propositionum alia simplex, alia composita. Simplex est, in qua non est aliqua compositio per notam conditionis vel disiunctionis vel copulationis vel alterius conclusionis vel relationis. Composita est quae habet talem compositionem. Unde propositio una secundum rem et vocem est simplex, et propositio plures secundum intellectum est, ubi non est multitudo terminorum, sicut oratio multiplex, ut 'canis currit'. Omnes aliae vel sunt compositae ƿ per coniunctionem aliquam vel relationem, aut per vocis multiplicationem; compositio tamen quae oritur ex appositione coniunctionis vel relationis dicitur compositio proprie.


Notes