Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/in dictione

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
De sillogismo sophistico
DlCTUM est de dyalectico, dicendum est de sophistico. Ille sillogismus sophisticus apparet esse sillogismus dyalecticus et non est, sicut in rebus litargirea et stangnea apparent esse argentea, et oricalceum et felle taurino tincta videntur esse aurea, cum non sint. Quidam autem magis appetunt istum sillogismum quam alium, sed huiusmodi sunt apparentes et non existentes, cuiusmodi sunt sophiste qui magis volunt videri et non esse, quam esse et non videri. Quia vero sophisticus sillogismus magis proprie ad alterum est, quam ƿ aliquis alius sillogismus, et disputatio semper est ad alterum, ideo magis convenit ei actus [f70ra] disputandi quam aliis sillogismis. Propter hoc sciendum est quod quadruplex est disputatio; doctrinalis, dyalectica, temptativa, et sophistica.
Doctrinalis est quae ex propriis principiis cuiuslibet discipline, et non ex hiis quae videntur respondenti, sillogisat; demonstrator enim non curat de responsione disputantis secum, sive enim concedat sive neget ea quae proponuntur ab ipso nihilominus procedit, quia non potest impediri sua illatio, cum sit ex primis et veris etc. Dyalectica disputatio est illa quae sillogisat ex probabilibus et habet potestatem sillogisandi ad utramque partem contradictionis. Temptativa disputatio est ex hiis quae videntur respondenti, quae necessarium est eum scire qui simulat habere scientiam; huiusmodi sunt communia in unaquaque scientia, et haec sunt quae scientem nihil prohibet nescire artem, nescientem autem necesse est ignorare. Sophistica sive litigiosa disputatio est quae procedit ex hiis quae videntur probabilia, non sunt autem.
Sed posset aliquis mirari, cum omnis disputatio fiat mediante aliquo sillogismo, igitur cuilibet disputationi respondebit sillogismus, quare temptative disputationi respondet temptativus sillogismus, sicut disputationi sophistice sophisticus, et sic de aliis. Et dicendum quod temptativum hoc quod est ad aliud est, scilicet, ad sumendum experimentum ignoranciae alterius, ideo cum disputatio sit unius proprie in comparatione ad aliud, sillogismus non, quia per se potest aliquis sillogisare sed non proprie disputare nec temptare, sed necessario disputatio et temptatio ad aliud sunt, ideo temptativum est differentia disputationis, non autem sillogismi.
Et ideo non est temptativus sillogismus, quamvis oppositum dicatur a multis, sed aliquando utitur (temptator) sillogismo dyalectico pro suo instrumento, quando scilicet temptat aliquem in sua scientia speciali, procedendo ex communibus propositionibus circa propriam conclusionem, sicut fuit ratio Brissonis de quadratura circuli; haec scilicet, ƿ 'in quocumque est reperire maius et minus in eodem est reperire (e)quale, sed convenit reperire quadratum maius in circulo et minus, ergo convenit reperire quadratum circulo equale'. Ista conclusio est geometrica, sed praemisse sunt dyalectice, et illatio dyalectica; iste tamen sillogismus est sophisticus, non simpliciter sed secundum quid, quia apparet facere scientiam de conclusione cum non faciat, sed solum fidem. Sed quia non apparet propter aliquam causam decipiendi in se sive propter aliquam fallaciam, sed solum propter fatuitatem respondentis quia non novit scientiam suam, ideo potest esse dyalecticus sillogismus, licet sit sophisticus secundum quid. Non potest (temptator) temptare circa propriam conclusionem alicuius scientiae specialis per communia et probabilia, nisi per ea quae sunt simpliciter probabilia, ex quibus procedit dyalecticus, (vel) per apparenter probabilia, ex quibus procedit sophisticus, quia illa non apparent probabilia propter solam fatuitatem respondentis, sed propter causam apparentiae et decipiendi quae in ipsis (inest), scilicet propter ali(qu)am fallaciam quae in praemissis est involuta.
Cum autem temptator debeat sumere experimentum ignorantiae respondentis, non manifestatur [f70rb] ignorantia eius quamvis nesciat iudicare de fallaciis, cum non pertineat ad ipsum specialem philosophum ut ad geometrem et arismeticum manifestare de illis, sed ad solum dyalecticum— hoc dico per se loquendo et proprie. Sed cum aliquo modo contingat per illa temptare, hoc non erit in quantum habent fallaciam, sed in quantum sunt communia et non necessaria nec propria respectu conclusionis propriae et specialis in tali scientia. Unde si respondens ea sumat pro propriis praemissis respectu talis conclusionis, est ignorans suam scientiam.
Aliquando utitur temptator sillogismo falsigrafico cum procedit ex propriis in aliqua scientia circa propriam conclusionem illius, cum illa principia non sint causa conclusionis, sicut si quis diceret se scire (per) geometriam probare circulum equalem quadrato, posset temptator assumere opposita principiorum vel principia male intellecta ad ƿ probandum aliquam conclusionem in geometria, ut quadraturam circuli vel aliam, sicut fit probatio quadrature circuli per lineas, de qua prius tactum est; hoc est enim temptativa et falsificata.
[] Aliquando procedit temptator ex communibus circa communia, et tunc temptat dyalecticum, quia communia sunt de consideratione dyalectici, et tunc aut sunt communiaque sunt inprobabilia simpliciter, quae solum apparent probabilia propter fatuitatem respondentis et non propter ali(qu)am fallaciam, et tunc instrumentum eius non est sillogismus dialecticus; erit sophisticus iste, de quo tangitur in octavo Topicorum et in libro Priortim, scilicet ille qui est ex falsis sive inprobabilibus, qui est solum obliquus et deficiens respectu dyalectici, nihil positionis et habitus habens in se quoad apparentiam vel existentiam, sed solam privationem dyalectici sillogismi; ut si quis diceret 'omnis asinus est mulus, Burnellus est asinus, ergo Burnellus est mulus'. Aut sumit temptator (in)probabilia simpliciter, apparentia tamen probabilia non solum propter fatuitatem respondentis, sed propter aliquam fallaciam implicitam in praemissis, et tunc est sillogismus sophisticus tam peccans in materia quam in forma instrumentum ipsius temptatoris.
Visis hiis, accipienda est disputatio sophistica omittendo omnes alias. Disputationis autem talis .v. sunt metae, quia praeter hoc quod intendit sophista sibi adquirere gloriam et apparentem sapientiam, intendit victoriam in respondente, quam (vult) adquirere ducendo eum ad aliquod inconveniens secundum quod vocatur meta, et sunt redargutio, falsum, inopinabile, solocismus, nugatio. Redargutio est idem concedere et negare vi argumentationis. Ad falsum deducitur quando opponens facit respondentem concedere aliquod manifeste falsum vel negare aliquod manifeste verum, quia idem est. Ad inopinabile deducitur quando concedit conclusionem quae est contra communem opinionem, vel plurium vel sapientum. Ad solocismum deducitur quando concedit conclusionem incongruam. Ad nugationem deducitur quando concedere cogitur idem inutiliter repetitum ex eadem parte orationis.
ƿ Cum igitur sophistica argumentatio ducat ad alias metas, sciendum [f70va] quod specialia sunt principia sophistica, sive speciales loci sophistici ducentes ad quamlibet istarum metarum, sed sufficit ad praesens de locis ducentibus ad redargutionem, quia illi sunt potissimi in arte sophistica quos maxime appetit sophista; et sunt communiores aliis, quia non solum ducunt ad redargutionem sed ad falsum et inopinabile. Nunc apper(i)endum est quid sit locus sophisticus, quid fallacia, et quomodo differant, quid sophisticus sillogismus, quid paralogicus, quid peralencus, et quid elencus, quia non est redargutio vera sine elenco vero, nec redargutio apparens sine elencho apparenti. Locus sophisticus est vocis vel rei proprietas involuta in argumentatione et inplicata prebens occasionem decipiendi. Fallacia est deceptio proveniens ex natura rei vel vocis, unde locus sophisticus est causa fallacie. Sillogismus sophisticus est oratio habens in se aliquem locum decipiendi involutum, et hoc idem est paralogicus. Elenchus est sillogismus cum contradictione conclusionis; peralenchus est argumentatio habens defectum in natura sillogismi, vel contradictione, vel in utroque, sicut postea videbitur.
Contradictio enim est et de eodem, (non) nominis tantum sed rei et nominis, non synonomi sed eiusdem, ex hiis quae data sunt de necessitate, non connumerato quod erat in principio, ad idem secundum idem, similiter et in eodem tempore. Oportet enim [quod] quando concluditur vera contradictio unius quod ponebatur a respondente quod ibi si(n)t idem subiectum et idem praedicatum posita a respondente et conclusa ab opponente secundum rem et secundum vocem, quia non est contradictio 'Sor currit, Plato non currit' 'Chicero currit, Chicero non disputat'. Similiter nec hic 'Marcus currit, Tullius non currit'; hic intenditur per aliud totum; contradictio oppositio est unius et eiusdem et de eodem etc.
Praeter hoc oportet quod conclusio accidat de necessitate ex praemissis, scilicet per virtutem sillogisticam quae infert de necessitate, ut dicto a respondente quod animal currat, (si) arguat opponens sic, 'nullus homo currit, ergo nullum ƿ animal currit', non sequitur conclusio de necessitate ex praemissa, et hoc est quod dicit 'ex hiis quae data sunt de necessitate'; et oportet praeter hoc quod conclusio sua non fuerit idem cum aliqua praemissarum neque secundum rem neque secundum vocem, quia sillogismus semper concludit aliud et non idem, et hoc est quod dicit 'non connumerato quod erat in principio', ut si dicat 'Marcus currit, ergo Tullius currit', petit principium.
Oportet etiam quod 'ad idem' fiat contradictio, quia non est contradictio si dicam 'A est duplum ad B, et A non est duplum ad C, quia non comparatur ad idem quoad formam dialectici. Item, oportet quod 'secundum idem' fiat contradictio, unde hic non est contradictio 'A est duplum ad B secundum longitudinem, et non est duplum ad B secundum latitudinem'. Et oportet quod simili modo fiat contradictio, (unde hic non est contradictio) 'Sor commedit cum Platone,et non commedit cumChicerone', 'Sor est sanus vigilando, et non est sanus dormiendo'. Oportet etiam quod in eodem tempore sit una vera et alia falsa, unde (non) contradicunt 'Sor currit in A, et non currit in B'. Oportet ergo [quod] ad hoc quod [f70vb] vera sit contradictio, quod omnes iste conditiones salventur; si ergo deficiat aliqua istarum est paralenchus et non verus elenchus.
Deinde sciendum est quod duplex est sillogismus sophisticus; quidam peccat in materia sillogismi dyalectici et vocatur sillogismus sophisticus peccans in materia; quidam vero deficit a forma sillogismi dyalectici et vocatur peccans in forma. Dicendum est ergo primo de peccante propter formam, et sciendum quod primo et per se peccat contra sillogismum dyalecticum, et per accidens contra sillogismum simpliciter, quia forma sillogismi dyalectici est necessitas inferendi conclusionem ex praemissis informata locali habitudine, scilicet habitudine differentiarum maximarum. Forma sillogismi simpliciter est triplex; modus, figura, et complexio, quae est necessitas inferendi. Sillogismus igitur sophisticus peccans in forma primo et per se habet defectum quoad formam dyalectici dictam, et per consequens ƿ quoad formam sillogismi simpliciter, dico .3a., quae est necessitas inferendi, quia haec est forma perfectiva sillogismi simpliciter; non enim necesse est quod in aliis deficiat, scilicet in modo et in figura, et maxime in modo, quia forte omnis paralogismus poterit reduci ad dispositionem sillogismi secundum modum, non tamen omnis poterit habere rationem figure, sicut scietur postea in paralogismis aequivocationis et aliis, quia cum figura sit recta dispositio trium terminorum tantum, quandoque autem sunt .4. termini in paralogismo et tunc deficit ratio figure. Ex hiis patet quod paralogismus peccans in forma neque est sillogismus dyalecticus neque simpliciter, et ita non erit aliquis sillogismus.
Dividitur autem locus sophisticus in .xiii. locos sophisticos sive fallacias. Aliquis fit secundum aequivocationem; aliquis secundum amphibologiam; aliquis secundum compositionem et divisionem; aliquis secundum accentum; aliquis secundum figuram dictionis; et iste fallaciae vocantur in dictione, quia principium decipiendi in eis est a parte vocis. Aliquis autem fit secundum (accidens); aliquis secundum quid et simpliciter; aliquis secundum ignoranciam elenchi; aliquissecundum petitionem principii; aliquis secundum consequens; aliquis secundum (non) causam ut causam; aliquis secundum plures interrogationes ut unam; hae fallaciae sunt extra dictionem, quia sumunt principium decipiendi a parte (rei), et non a parte vocis.


De fallacia aequivocationis
De aequivocatione primo dicendum est. Aequivocatio est diversorum sub una voce designatio, haec autem possunt esse significata, aliquando alia sicut postea patebit. Posset obici: cum significatio sit perfectio dictionis, et unius una est perfectio, ergo unius dictionis una erit tantum significatio, quare non erit aequivocatio penes significata. Ad quod dicendum quod duplex est perfectio dictionis, substantialis et accidentalis, ut patet. Perfectio enim substantialis homiƿ nis est anima, perfectio accidentalis sunt virtus et scientia. Similiter in orationibus et dictionibus; perfectio enim substantialis dictionis est modus pronuntiandi sive ipsa pronuntia(tio), perfectio autem accidentalis est figuratio sive consignificatio. Sicut ergo in rebus perfectio substantialis est una tantum, accidentales autem sunt multae, sic et in vocibus; ideo modus pronuntiandi unius dictionis est unus tantum, accidentales autem possunt esse plures. Fallacia secundum aequivocationem [f71ra] est deceptio proveniens ex idemptitate secundum materiam et formam cum aptitudine ad significandum. In qualibet fallacia consideranda sunt duo, scilicet causa apparentiae et causa non-existentiae etiam. Est causa apparentiae in hac fallacia ydemptitas dictionis secundum materiam et formam cum aptitudine ad significandum, materia est ipsa vox, forma prolatio; causa non-existentiae est diversitas significati.
Triplex vero est modus istius fallacie; primus quando dictio principaliter et equaliter se habet ad plura, vel in significando vel in consignificando vel in officia excludendo vel in supponendo vel in referendo. Exemplum primi est '(omnis) canis currit, celeste sydus est canis, ergo celeste sydus currit'. Dicendum est quod conclusio non sequitur propter fallaciam aequivocationis in praemissis, quia prima multiplex est secundum aequivocationem, eo quod potest significare latrabile, et sic est vera, vel celeste sidus, et sic est falsa. Minor autem similiter duplex est, sed e contrario modo vera et falsa. Similiter, exemplum primi modi 'quicquid est de Monte Martyrum est terra vel lapis, iste homo est de Monte Martyrum, ergo est terra vel lapis'; dicendum quod non sequitur conclusio propter aequivocationem, quia maior multiplex est, ex eo quod haec praepositio 'de' potest denotare circumstantiam causae materialis, et sic maior vera et minor falsa, vel circumstantiam localem sive causae formalis vel efficientis, et sic est maior falsa et minor vera: locus enim in eo quod salvat et continet locatum habet rationem causae formalis, in eo enim quod est principium motus ipsius locati ad ipsum per virtutem attrahendi quae est in ipso actu et completa, quae quidem est incompleta in ƿ ipso locato sive mobili ad ipsum, habet rationem causae efficientis, sicut adamas respectu ferri.
Exemplum secundi 'quicumque sunt episcopi sunt sacerdotes, isti asini sunt episcopi, ergo isti asini sunt sacerdotes'; conclusio non sequitur, quia' episcopi' in prima propositione secundum quod vera est est nominativi casus, in secunda genitivi. Exemplum tertii potest esse si dicam 'nihil est verum nisi in hoc instanti', ex eo quod li 'nisi' potest excercere exceptionem vel consecucionem; primo modo vera, secundo modo falsa.
De negatione similiter, quod potest excercere infinitacionem vel puram negationem, ut si dicam 'non-homo currit', et sic de aliis dictionibus officialibus. Exemplum quarti est ut 'homo est species'; multiplex est, ex eo quod li 'homo' potest habere simplicem suppositionem vel personalem; primo modo vera, secundo falsa. Exemplum ultimi est 'mulier quae dampnavit salvavit'. Si habeat relationem simplicem sic est vera, si personalem sic est falsa.
Secundus modus est quando aliqua dictio significat unum proprie et per se et aliud transumptive et minus proprie, ut 'quicquid currit habet pedes, Secana currit, ergo Secana habet pedes'; 'currere' significat proprie motum velocem pedum et transfertur ad significandum idem quod 'manare'. Et similiter hic 'omne ens substat accidentibus, albedo est ens, ergo substat accidentibus'; 'ens' proprie significat substantiam, improprie accidens.
•3us. modus est quando aliqua dictio significat per se unum, coniuncta alii plura significat, ut 'quicunque est albus habet album colorem, iste est albus monachus, [f71rb] ergo habet album colorem', demonstrato homine nigro; 'album' enim per se id (est) quod est albedine coloratum, adiunctum ei quod est 'monachus' potest significare albedinem in colore vel albedinem in habitu. Similiter, 'album fuit disputaturum' multiplex est, ex eo quod potest appellare praesentes vel praeteritos; similiter omnis oratio quae est de praeterito vel futuro vel habenti vim ampliandi ubi subicitur terminus non restrictus ad praesentes; et est aequivocatio non ex ƿ significatione nec ex aliquo praedictorum modorum, sed ex appellatione. Appellatio autem aequivocata est entium et non-entium; terminus enim de sui natura est solum nomen praesentium, sicut prius dictum est, per naturam autem verbi adiuncti fit nomen non-existentium.
Et si fiat talis paralogismus 'quicumque surgebat stat, sedens surgebat, ergo sedens stat'; potest dici quod hic est aequivocatio in primo modo, quia principaliter et equaliter significat hoc participium 'sedens' praesens tempus et non-praeteritum — sicut dicit Priscianus in primo Constructionum. Vel forte hic melius erit secundus modus, quia proprie consignificat praesens et minus proprie praeteritum, [et] quod deficit (quia) non habemus participium praeteriti temporis active vocis apud nos. Potest tamen hic esse -3us. modus, secundum quod li 'sedens' nomen est, quia participium in nomen potest transmutari. Sed tunc erit ibi aequivocatio pro diversa appellatione sicut prius, quia cum li 'sedens' nomen est, solum appellat praesentes, sicut alia nomina; per naturam autem adiuncti potest appellare non-entes.
Sciendum quod secundus modus et .3us. possunt multiplicari sicut primus penes significata officialia et huiusmodi, unde est .3us. modus 'omnes apostoli sunt duodecim', ex eo quod li 'omnes' potest exercere collectionem vel distributionem; si collectionem vera, si distributionem falsa.
Sed haec dictio 'omnis' de sui natura tantum est distributivum, per naturam talis praedicati sibi adiuncti tenetur collective.
De fallacia amphibologie
sequitur deamphibologia; et est amphibologia plurium sententiarum per unam orationem designatio, et dicitur ab 'amphi' quod est 'dubium' et 'bole' 'sermo', quasi 'dubius sermoFallacia amphibologiae est deceptio proveniens ex idemptitate orationis secundum materiam et formam. Causa apparentiae in hac fallacia est ydemptitas orationis secundum materiam et formam, id est secundum vocem et modum pronuntiandi cum aptitudine ad significandum; causa non-existentiae est diversitas significati. Sunt .3. ƿ modi secundum amphibologiam; primus est quando aliqua oratio principaliter plura significat, ut 'quoscumque vellem me accipere, vellem ut acciperent me, pugnantes vellem me accipere, ergo vellem ut acciperent me'. Dicendum est quod multiplex est minor, eo quod li 'me' potest construi cum hoc verbo 'accipere' a parte ante et 'pugnantes' a parte post, et sic est vera, vel e contrario, et sic est falsa. Similiter 'quod quis videt hoc videt, columpnam videt quis, ergo columpna videt'. Maior multiplex est, ex eo quod li 'hoc' potest construi a parte ante et sic [f71va] est falsa, vel a parte post et sic est vera.
Secundus modus est quando aliqua oratio principaliter et proprie significat unum et transumptive et (in)proprie significat aliud, ut 'quicumque arat aliquod facit commodum, iste arat litus (demonstrato homine laborante in vanum), ergo aliquod commodum agit'; minor multiplex est, eo quod potest significare proprie vel improprie. Similiter 'lavare lapidem' significat proprie infundere aquam super laterem, improprie id(em) quod 'perdere operam'; similiter 'verberant aera', 'lupus est in fabula' significant cum alio proprie et improprie.
•3us. modus est quando oratio significat unum de se, coniuncta alii plura significat, ut haec oratio 'scit seculum I (aliquid)' unum significat, quia oportet quod li 'seculum' construatur a parte ante, cum non sit ibi aliquod suppositum, et ideo a parte post construi non potest; si vero aliquod ei addatur '[vel] animal', significat plura, scilicet vel quod li 'animal' construatur a parte post et sic falsa, vel a parte ante et sic vera.
De fallacia compositionis
Sequitur de fallacia compositionis; et est compositio disiungendorum coniunctio, id est eorum quae sunt digna dividi. Secundum aliquos tallacia compositionis est deceptio proveniens ex idemptitate orationis secundum materiam, prout est in sensu divisionis in aptitudine ad sensum compositionis. Causa autem apparentiae in hac fallacia est ƿ ydemptitas vocis secundum materiam, prout est vera in sensu divisionis in aptitudine ad sensum compositionis, quia enim videmus quod vera est in sensu divisionis et eadem est oratio secundum materiam in sensucompositionis, ideo putamus quod sit vera in sensu compositionis, et propter hoc decipimur secundum praedictos, unde semper est in sensu compositionis falsa. Et sunt duo modi secundum hunc locum; primus, quando aliquid componitur cum uno et cum dividitur non componitur cum alio, ut 'possibile est sedentem ambulare'. Multiplex est, ex eo quod li 'sedentem' potest dividi de li 'ambulare' et sic vera, vel componi cum eo et sic falsa est. Similiter 'non scribentem possibile est scribere', et universaliter, omnis oratio quae est ex modo nominali dicitur esse secundum quod est de re et dicto, sensus compositionis semper est secundum quod illa est enuntiatio de dicto divisa. De dicto dicitur esse quando totum dictum subicitur, de re quando actus subicitur.
Secundus modus est quando aliqua dictio componitur cum uno et cum dividitur potest cum alio componi, ut 'quicumque scit litteras nunc didicit illas, iste scit litteras (demonstrato aliquo homine qui .x. annis elapsis didicit), ergo nunc didicit illas'. Maior multiplex est, ex eo quod haec determinatio 'nunc' potest determinare hoc quod dico 'didicit', sive componi cum illo, et sic est falsa, vel dividi ab eo et componi cum hoc quod dico 'scit', et sic est vera. Similiter 'quo vidisti hunc percussum hic percussus est, oculo vidisti hunc percussum, ergo oculo percussus est'. Maior multiplex est, ex eo quod li 'quo' potest componi cum eo quod est 'vidisti', et sic falsa est, vel potest dividi ab eo et componi cum eo quod est 'percussum', et sic vera; similiter minor potest distingui eodem modo de hoc quod dico 'oculo'. Similiter 'quod unum solum potest ferre plura potest ferre'; multiplex est ex eo quod li 'solum' potest componi cum eo quod est 'unum', et sic est [f71vb] falsa, vel dividi ab eo et componi cum hoc participio 'ens' intellecto ibi, et sic est vera sub hoc sensu 'quod unum solum ens potest ferre, plura possunt ferre', et sic li 'solum' est ƿ categorisma, primo modo sincategorisma, et secundum aliquos hoc est exemplum tertii modi.
Unde dicunt quod .3us. modus est quando determinatio componitur cum uno, et cum dividitur componitur cum alio subintellecto. Sed quia eadem est oratio secundum materiam composita et divisa, non mutata secundum substantiam neque secundum ordinem partium, ideo necesse est quod eedem littere, sillabe, dictiones sint in oratione composita et divisa, et ideo, cum hoc participium 'ens' non sit pars orationis composite secundum intellectum, nec secundum vocem, non erit pars orationis divise, quare erit haec oratio multiplex 'quod unum solum potest ferre plura potest ferre' ex eo quod li 'solum' potest componi cum hoc quod est 'unum' et sic falsa, vel dividi ab eo et sic vera, sine compositione cum aliquo intellecto.
De fallacia divisionis
Sequitur de fallacia divisionis; et est fallacia divisionis deceptio proveniens ex coniungendorum divisione, voce vel intellectu facta, sicut fallacia compositionis est deceptio proveniens ex disiungendorum coniunctione, voce vel intellectu facta. Causa autem apparentiae est ydemptitas orationis secundum materiam, prout vera est in sensu compositionis cum aptitudine ad sensum divisionis, quia enim videmus orationem esse veram in sensu compositionis, putamus eam esse veram in sensu divisionis, et e contrario, et ideo decipimur. Causa non-existentiae est in utraque fallacia diversitas prolationis cum diversitate significati. Fallacia ergo divisionis est deceptio proveniens ex causa apparentiae iam dicta. Cum autem dicitur hic quod divisio est coniungendorum distinctio, intelligendum est sic 'coniungendorum' id est, eorum quae nata sunt coniungi.
Primus est modus quando aliquid dividitur ab uno et non componitur cum alio, ut 'quaecumque sunt duo et tria sunt paria et inparia, .v. sunt duo et .3a., ergo .v. sunt paria et inparia' Minor est multiplex, ex eo quod li 'duo' potest dividi de li .3a., et sic est falsa, sub hoc sensu '.v. sunt duo ƿ et .v. sunt .3a.', vel potest componi cum eo et sic est vera. Maior est e contrario modo vera et falsa, et ideo est fallacia compositionis in maiori, fallacia divisionis in minori, quia generaliter in isto sensu quo est falsa, est falsa secundum praedictos. Cadit vero iste modus in omnibus orationibus ubi potest fieri copulatio inter terminos vel inter propositiones. Similiter disiunctio, ut 'omnis propositio vel eius contradictoria est vera'; similiter ubi propositio potest esse conditionalis, vel de conditionato praedicato vel subiecto, ut 'falsum est verum si Antichristus est'.
Secundus modus est quando aliqua determinatio dividitur falso ab uno et componitur cum alio posito in oratione, ut 'deus desinit nunc esse'. Multiplex est ex eo quod li hoc quod dico 'nunc' potest dividi ab eo quod est 'esse' et componi cum eo quod est 'desinit', et sic falsa, vel componi cum eodem, et sic vera. Similiter possunt poni aliqua exempla, 'quadraginta virorum centum reliquit dives Achilles'; si dividatur hoc quod dico [f72ra] 'centum' de li 'virorum', sic fallacia est, si componatur vera est. Similiter 'ego posui te servum entem liberum '; si dirigatur sermo ad 'servum' et dividatur hoc participium 'entem' ab eo quod est 'servum', falsa est, cum oratio componatur, sic . est vera.
In hoc tamen paralogismo dicitur esse .3 us. modus divisionis, quia cum dividitur determinatio ab aliquo actu posito in oratione componitur intellecto, sed hoc forte non facit compositionem de qua hic loquimur, et propter hoc est ibi primus modus. Et diligenter notandum est quod aut est unica determinatio et unicum determinatum, et tunc dicitur oratio composita excontinua prolatione ipsorum adinvicem, divisa ex discontinua prolatione, ut in primo modo, aut est una determinatio et plura determinabilia. Et tunc considerandum est utrum illa duo determinata ponantur actualiter in oratione, quia si sic, tunc considerandum est ulterius utrum ponatur inter illa determinativa vel non; si ponatur inter illa, aut igitur convenit determinatio in aliqua natura speciali cum determinabili altero aut non. Si sic, tunc ex ƿ compositione determinationis cum illo determinabili dicitur oratio composita, et a divisione illius ab illo divisa, ut 'vere' 'falso' et huiusmodi, et omnia adverbia affirmandi et negandi magis conveniunt cum indicativo modo in natura quam cum aliis modis, quia 'vere' designat affirmationem aliquo modo, et 'falso' negationem. Illa vero quae habent naturam affirmationis et negationis magis conveniunt cum indicativo quam cum alio modo, ut patet per Priscianum in libro Constructionum.
Et per hoc patet quomodo est oratio ista composita et divisa 'tu non potes vere negare Cerion esse asinum'; est enim composita secundum quod hoc adverbium 'vere' componitur cum hoc quod dico 'potes' divisa secundum quod dividitur ab eo et componitur cum eo quod est 'negare' Si vero non conveniat cum aliquo determinabilium, tunc i5 considerandum est ad naturam determinabilis vel determinacionis. Si secundo modo, aut igitur illa determinatio est pura determinatio aut determinatio adiectiva. Si si(t) pura adiectio tunc magis nata (est) componi cum determinabili praecedenti quam cum subsequente, quia determinatio in quantum tale posterius est et dependet a determinabili, ut si dicam 'vidisti baculo hunc percussum' composita est secundum quod li 'baculo' componitur cum eo quod est 'vidisti'.
Si vero est determinatio (quae) sit habens naturam adiectivi, tunc considerandum est ad naturam determinabilis, utrum utrumque determinabile sit substantivum, aut alterum sustantivum etalterum adiectivum,aututrumque adiectivum. Si vero primo modo, tunc potest esse dupliciter; aut igitur unum determinabile magis est finitum et independens et per se stans qua(m) aliud aut non; si sic, tunc dicitur oratio esse composita a compositione determinationis cum eo quod est huiusmodi, quia determinatio est dependens et inclinans ad aliud, exigens aliud finiens suam dependentiam. Cuiusmodi est infinitus modus respectu aliorum modorum, quia signat rem verbi per modum stantis et fixi, quamvis inclinatio eius quae est modus sit infinita, [f72rb] ut 'deus desinit nunc esse'.
ƿ Si vero unum non sit magis finitum vel fixum ab alio, tunc dicitur oratio composita semper a continuatione ipsius determinationis cum sustantivo sequente, quia, ut vult Priscianus, adiectiva aptius praeponuntur sustantivis quam postponuntur, et hoc universaliter de nominibus adiectivis, et etiam de adverbiis, quae sunt adiectiva verborum, quamvis possunt praeponi et postponi, exceptis illis quae determinata sicut hunc, ut hoc quod dico 'non' quae semper praeponi habent verbo et nuncquam subsequi. Et hoc potest confirmari, quia accidentia maxime operantur ad cognitionem subiecti, ut dicit Aristoteles. Cognitio autem et manifestatio cuiuslibet magis in principio est quam in fine, et magis in superficiae quam in occulto, et ideo debent adiectiva praeponi. Exemplum istius est, ut 'quicquid vivit semper est'; oratio composita est secundum quod componitur adverbium cum ultimo verbo. Similiter, 'quicumque scit litteras nunc didicit illas'.
Si vero alterum sit adiectivum, alterum sustantivum, sive adiectivum purum sive sustantivum sit,semper dicitur oratio composita a compositione ipsius (determinationis) cum sustantivo, quia magis natum est sustantivum terminare dependentiam adiectivi quam adiectivum, ut 'video hominem bonum musicum' composita est secundum quod 'bonum' continue profertur cum eo quod est 'hominem'. Si vero utrumque sit adiectivum, et tunc aut est unum sustantivum, et tunc a compositione determinationis cum ipso dicitur composita, aut utrumque est adiectivum purum, et tunc diciturcompositaacompositioneipsiuscumultimo adiectivo, quia maiorem rationem habet cum sequatur adiectivum.
Si vero determinatio non interponatur, (aut praeponitur) aut postponitur illis; si praeponitur, aut igitur convenit cum ipso altero in natura magis quam cum alio, et tunc dicitur composita secundum quod determinatio illud determinat, nisi ratio forcior impediat, ut si dicatur 'non ad istum currere sequitur omnem hominem currere', composita est oratio secundum quod li 'non' determinat hoc verbum 'sequitur', quod est indicativi modi, cuius ratio prius tacta ƿ est, divisa secundum quod determinat hoc verbum 'currere'; nisi forte plures causae derogent uni, quia ipsum infinitum magis est fixum et independens quam indicativum, et etiam immediacius ordinatur negationi, cuius certificatio disputationi relinquatur; aut indifferenter se habet ad utrumque.
Et tunc consideranda est ad ipsa determinabilia quod eorum habet maiorem rationem determinabilis; ratio autem determinabilis est ut sit stans et fixum et independens ut dependentiam et inclinationem determinationis possit determinare, et si determinet determinatio tale determinabile erit oratio composita; huiusmodi autem est universaliter totum respectu partis, sustantivum respectu adiectivi, verbum infinitum respectu aliorum.
Si vero determinabilia equaliter se habent, scilicet quod unum non est magis natum determinare inclinationem determinationis quam aliud de sui natura, tunc considerandum est ad distantiam et propinquitatem, et ponendum est orationem esse compositam [f72va] secundum quod determinatio componitur cum determinabili a quo minus distat, quia cum dependentia ipsius debeat determinari, quasi cicius determinatur per illud quod est propinquius, quoniam ad hoc appetit eius inclinatio, ut 'oculo vel baculo vidisti hunc percussum', est enim oratio composita secundum quod li 'oculo vel baculo' componitur cum li lvidisti' Exempla secundi sunt ubi fit negatio circa totum dictum vel partem dicti, ut ubi negatio potest negare totam copulam vel partem, vel totam disiunctivam vel partem, aut totam conditionalem vel partem, et in similibus.
Si vero postponatur determinatio, eodem modo dicendum est, sicut cum praeponitur. Si enim determinatio magis conveniat cum altero in aliqua natura speciali, tunc est composita secundum quod determinatio determinat illud, ut si dicam 'volo ut facias librum vere' composita est oratio secundum quod li 'vere' componitur cum li 'volo', divisa secundum quod dividitur ab eo et componitur cum li' lacias'. Si autem conventus magis conveniat determinato ƿ quam cum altero, considerandum (est) utrum alterum sit magis fixum et (in)dependens, et tunc dicitur oratio composita secundum quod componitur determinatio cum eo, ut 'percuscio videntem oculo' composita est secundum quod determinatio componitur cum hoc quod dico 'videntem', quia participium magis est fixum et independens quam verbum; et si determinato 'oculo' conveniat magis cum participio quam cum verbo, cum sit proprium instrumentum videndi et non percussiendi, tunc duplex est causa quare dicetur oratio composita ex continua prolatione determinacionis cum participio. Et quando relatio refert totum vel partem, ut 'omne aliud quam animal quod et Sor sunt duo', differt a Sorte. Similiter et quando relativum refert antecedens cum distributione vel sine, et in aliis similiter.
Si enim determinatio neque conveniat magis cum uno quam cum alio, nec alterum determinabile sit magis fixum et instans quam aliud, tunc considerandum est ad propinquitatem et distantiam, sicut prius, (et) dicitur oratio composita ex continua prolatione determinationis cum eo a quo minus distat, sicut industria considerantis habet inquirere.
Si vero comparetur determinatio ad duo determinabilia, quorum alterum ponatur actualiter in sermone, alterum vero non, sed intelligitur, poterit probabiliter dici quod oratio dicitur composita a compositione determinationis cum eo quod [com]ponitur in sermone actualiter, quia illud quod est simpliciter in actu habet veriorem rationem determinabilis quam id quod est in potentia aliquo modo— illud dico si iste .3us. modus debeat assignari.
Secundum antiquos dicitur quod compositio est aliquorum disiungendorum coniunctio, id est, eorum quae postea dividentur, non eorum quae digna sunt dividi, iuxta quam fit paralogismus quotiens proceditur a vera compositione ad falsam divisionem, ut 'v. sunt duo et tria, ergo .v. sunt duo et .v. sunt tria'; prima vera est in sensu compositionis, falsa in sensu divisionis, et concluditur divisio falsa. Et est fallacia compositionis hic, 'animal est corpus et anima, ergo animal est corpus et animal est [f72vb] anima'. Fallacia ƿ autem divisionis est quando proceditur a vera divisione ad falsam compositionem, unde divisio hic est componendorum disiunctio quae postea componentur, non quae nata sunt componi, ut hic 'quicquid scis nunc didicisti, litteras has scis, ergo has litteras nunc didicisti'; ex vera divisione infertur falsa compositio. Similiter, 'quo vidisti hunc percussum hoc percussus est, oculo vidisti hunc percussum, ergo oculo etc.' et sic de aliis. Quod si forte reprehendi videatur eo quod paralogismi compositionis secundum Aristotelem in divisione ponantur, et e contrario, respondemus quod orationem esse compositam vel divisam est duobus (modis), aut a compositione conclusionis, et sic sumitur apud Aristotelem, aut a compositione quae est in praemissis, et sic sumitur hic, et hoc magis proprie. Nemo enim debet dubitare quin fallacia compositionis decurrat super hanc maximam, 'si coniunctim ergo divisim', divisio super hanc maximam, 'si divisim ergo coniunctim'; ergo (in) fallacia compositionis conceditur compositio et probatur divisio, et in fallacia divisionis e contrario.
Sciendum autem quod compositio et divisio sunt nomina fallaciarum, ut iam dictum est, et praeter hoc sunt nomina passionum orationis, quia cum est fallacia compositionis in oratione, tunc est ibi divisio quae est [orationis] passio orationis et non fallacia; et cum est fallacia divisionis in oratione, tunc est ibi compositio quae est passio orationis et non fallacia, et [non] dicuntur esse passiones quia oratio patitur divisionem vel compositionem in suis partibus adinvicem coniunctis vel divisis abinvicem.
De fallacia secundum accentum
Sequitur de fallacia secundum accentum, et est accentus hic indistinctio dictionum diversa significantium, vel dictionis et orationis quae cadunt sub eadem voce. Fallacia accentus est deceptio proveniens ex tali indistinctione. (Causa) apparentiae in hac est ydemptitas vocis secundum materiam tantum cum aptitudine ad diversas pronuntiaciones sive accentus. Causa non-existentiae est diversitas ƿ significatorum cum diversitate prolationum. Sunt autem duo modi secundum [secundum] hunc locum, quia aliquando est indistinctio dictionum significancium diversa, aliquando dictionis et orationis; secundum hoc sunt duo modi. Primus est quando aliqua dictio potest regi gravi accentu vel acuto; secundus quando aliqua vox potest regi unico accentu vel pluribus.
[] Iuxta primum modum fiunt paralogismi sic, 'iustos viros oportet pendere, iustos viros non oportet pendere, ergo oportet eos pati et non pati'; dicendum quod non sequitur, quia haec dictio 'pendere' in prima propositione regitur gravi accentu, in secunda acuto, et illud significat in prima et (istud) in secunda, et propter hoc non sequitur conclusio. Iuxta secundum modum fit 'Sor est cum Platone in mundo, ergo Plato non est mundus'; prima multiplex est, ex eo quod potest 'in mundo' regi unico accentu vel pluribus; si unico sic bene sequitur conclusio, si pluribus non sequitur. Similiter, 'deus nihil fecit invite, fructus et folia sunt in vite, ergo deus non fecit fructus et folia'; dicendum est quod haec vox 'in vite' potest regi unico accentu, et sic maior [f73ra] vera, et non sequitur conclusio, vel duobus accentibus, et sic falsa, et sequitur conclusio.
De fallacia figure dictionis
sequitur de fallacia figure dictionis, et est figura hic similitudo vocis, vel duarum vocum vel unius ad seipsam.
Causa apparentiae est similitudo huius(modi): causa non-existentiae est diversitas eorum quae sunt similia. Fallacia figure dictionis est deceptio proveniens ex similitudine: fiunt vero huiusmodi paralogismi secundum hunc locum, 'margareta est feminini generis, ergo Catelina', 'secare est facere, ergo exulare'. Similiter, 'quidquid heri vidisti, hodie vides, heri vidisti album, ergo hodie album'. Hic est fallacia (figure) dictionis ex eo quod commutatur 'quid' in 'quale'; 'quid (quid)' enim distribuit pro eis quae dicunt 'quid', 'album' non dicit 'quid' sed 'quale'. Similiter commutatur 'quid' in 'quantum', ut 'quicquid etc, sed heri vidisti bicubitum, ergo etc': et 'iste dat unum solum denarium et non habet, ergo dat quod non habet'; hic commutatur reciprocatio, vel ƿ 'quale' in 'quid' ut dicunt, quod 'dare unum solum denarium' hoc est dare 'quid', sed 'dare ut non habe(a)t' (dicit 'quale').
[] Similiter omnia .x. praedicamenta possunt commutari adinvicem, ut 'qualecumque heri vidisti etc, sed heri vidisti homines, ergo etc.'; hic commutatur 'qualitas' in 'quid', sive in substantiam. Item, 'quantumcumque heri vidisti, hodie etc, sed heri vidisti leonem, ergo hodie etc.'; quantitas in substantiam commutatur, 'quantumcumque' enim distribuit pro eis quae dicunt quantitatem sive 'quantum', 'leo' vero dicit 'quid'. Similiter potest species unius praedicamenti converti in alteram speciem eiusdem, ut hic 'quandocumque commedisti fuisti natus, bis cornmedisti, ergo etc'; hic commutatur continua quantitas in discretam; e contrario ut hic 'quotcumque digitos habuisti in pueritia nunc habes, sed breves habuisti in puericia, ergo breves habes'. Notandum est quod in nullo istorum paralogismorum est figura dictionis tanquam in subiecto primo, sed debet resolvi ad primum sic 'dare equum est (dare) "quid", ergo dare unum solum est dare "quid", igitur qui dat unum solum dat quod non habet' Similiter de aliis, ut in primo exemplo sic debet reduci, 'album' et 'pomum' aut aliquid tale similiter terminantur, sed 'pomum' est dicens 'quid', ergo [vel] potest sumi sub eo quod est 'quicquid', ergo 'album', et sic de aliis.
Primus modus istius fallaciae assignatur secundum quod commutatur genus masculinum in alia vel e contrario, et similiter penes alia accidentia; secundus modus (est) quo commutatur unum praedicamentum in aliud, velspecies unius in aliam; .3us. autem modus assignatur secundum quod commutatur 'quale quid' in 'hoc aliquid' Sed si reducatur alia fallacia ad subiectum primum, patet quod non est diversitas paralogismorum secundum speciem, sed secundum materiam tantum et numerum; eodem modo assignantur et formantur, et ideo non differunt nisi sint plura individua unius speciei. Sciendum autem quod omne nomen singulare signat 'hoc aliquid', omne autem nomen commune signat 'quale quid'. Unde fit paralogismus sic, 'Sor est homo, Plato est homo, ergo Sor est Plato'; dicendum quod li ƿ 'homo' in prima propositione designat 'quale quid', in conclusione removetur, et ponatur loco eius hoc quod dico 'Plato', quod signat 'hoc aliquid'. E contrario ut hic 'Sor est alius a Platone, Plato est homo, ergo Sor est alius [f73rb] ab homine'.
Fit autem fallacia figure dictionis ex vari[n]ata suppositione termini sic, 'cuiuslibet hominis asinus currit, ergo asinus cuiuslibet hominis currit'. Et universaliter a suppositione confusa tantum ad determinatam sicut modo dictum est, et ab eadem suppositione usque ad suppositionem confusam et distributivam, et usque ad discretam. Exemplum primi est 'omnis homo est animal, ergo omne animal est homo'; exemplum secundi est 'omnis homo est animal, ergo omnis homo est hoc animal'. Quamvis autem ista exempla de suppositione confusa tantum sint probanda, sicut prius significatum est, gratia tamen usus loquendi communis liceat ea proponere; in omnibus hiis fit processus a 'quali quo' ad 'hoc aliquid', ut dicitur, quia terminus communis cum supponat confuse tantum designat 'quale quid' semper, cum vero determinate vel discrete vel confuse et distributive 'hoc aliquid'; si vero procedatur ab aliqua istarum ad confusam, processus (fit) ab 'hoc aliquo' ad 'quale quid'.
Similiter fit figura dictionis quando procedatur a pluribus determinatis ad unam determinatam, ut 'aliquis homo est Sor, aliquis homo est Plato, et sic de aliis, ergo aliquis homo est omnis homo'; et est processus a 'quali quo' ad 'hoc aliquid', quia multae determinate in primis aequivalent uni confuse tantum, et ideo est quasi processus a confusa tantum ad determinatam. Sciendum autem quod in omnibus hiis est fallacia figure dictionis, non tanquam in subiecto primo sed tanquam per reductionem ad subiectum primum, ut patet in uno pro omnibus cum dicitur 'omnis homo est animal, ergo animal est omnis homo'; debet sic reduci, 'animal' in una et in alia similiter dicitur, sed in prima supponit (confuse) tantum, ergo in secunda. Similiter in primo exemplo, 'Plato' et 'homo' similiter dicuntur, quia ƿ sicut haec vox 'Plato' constat ex litteris et sillabis sensibilibus, sic haec vox 'homoet ideo videtur quod similiter dicuntur, et etiam quia habent similem terminationem, et propter hoc proceditur ulterius quod sicut unum significat 'hocaliquid', sic reliquum.
Ista indigent maiori inquisitione; quia ergo omnes paralogismi reducuntur sic ad subiectum primum in quo est radicabiliter deceptio, patet quod significatio paralogismorum omnium est eadem, ut sumatur in prima propositione ipsa similis figuratio vocis quae movet ad deceptionem, et ideo non contingit proprie distinguere paralogismos huius figure per modos; et sic patet in omnibus quomodo reperitur similitudo inter (voces) quae est causa apparentiae. Quando autem genus et consignificatum commutatur in aliud, est similitudo inter duo diversa, et similiter quando commutatur unum genus praedicamenti in aliud, vel species unius inaliam; sed quando mutatur'quale quid'in 'hoc aliquid'per mutationem suppositionis, tunc dicitur communiter quod est similitudo eiusdem vocis ad se; sed quia similitudo est relatio, et relatio exigit extrema diversa, oportet quod ibi sit diversitas extremorum relationis. Et hoc est verum, quia vox supponens in diversis orationibus diversimode multiplicatur secundum numerum, et non est eadem vox secundum numerum, quia cum semel profertur vel scribitur, impossibile est eandem rem numero iterum scribi vel proferri. Et hoc est quod dicit Aristoteles, 'quod dictum est non potest amplius sumiet Oratius 'evolat emissum semel [f73va] inrevocabile verbum'.
Et per hoc patet quod similitudo in hac fallacia est semper inter diversas dictiones adminus secundum numerum. Sed cum terminus supponit in duabus orationibus diversis diversimode, similitudo illa non est nisi ydemptitas dictionis secundum materiam et formam quae movet ad decipiendum et est causa apparentiae. Hoc autem idem est quod causa apparentiae in fallacia aequivocationis, quare hic idem est causa apparentiae, et ibi, quod est falsum manifeste. Et dicendum est (quod) in fallacia aequivocationis ydemptitas vocis totaliter secundum materiam et formam attenditur ƿ primo et per se pro causa apparentiae, sed hoc accidit in figura dictionis, et non requiritur per se, quia similis figuracio simpliciter vocis, sive sit in principio sive totaliter sit ydemptitas, est causa apparentiae in figura dictionis, non considerata forma vocis quae est prolocutio, sicut in fallacia aequivocationis. Aliae causae poterunt assignari secundum alios.
Sciendum autem quod omnis terminus communis quocumque modo supponit significat 'quale quid', sed non significat 'quale quid' sive non se habet per modum eius quod est 'quale quid' quantum ad suppositionem, quia confusa et distributiva et determinata, licet sint termini significantes 'quale quid', cum iste terminus supponit 'hoc aliquid' et singulare, quia stant pro singularibus termini sic supponentes [et non] et non pro significato, quod est 'quale quid'. Similiter discreta suppositio fit pro 'hoc aliquo'. Praeter hoc tamen stant et supponunt pro aliquo sub distributione et divisione, et non sub confusione et communitate; confusio autem et communitas sunt proprie conditiones eius quod est 'quale quid', et proprie repugnant ei quod est 'hoc aliquid', quia non tale est commune et perfusum; etiam ideo quantum ad modum supponendi non dicunt 'quale quid' sed 'hoc aliquid'. Suppositio confusa tantum quamvis fiat pro singularibus et pro 'hoc aliquo', fit tamen sub quadam confusione et communitate sive distributione et divisione, quia ad nullum licet descendere divisim nec pro aliquo diviso poterit reddi latio vera a tali suppositione; in suppositione confusa et distributiva licet descendere divisim ad quodlibet, in aliis locutio redditur vera divisim pro uno et hoc sufEcit. Et ideo magis attribuitur ratio eius quod est 'quale quid' termino suppositi confuse tantum quam confuse et distributive vel determinate vel discrete. Quando ergo proceditur ab illa ad illas vel e contrario, proceditur a 'quali quo' ad 'hoc aliquid' vel e contrario, quia suppositio confusa tantum quantum ad significatum termini et modum supponendi habet rationem, quod est 'quale quid'.
Praeter hoc etiam sciendum quod terminus supponens simpliciter omnino habet proprietatem eius quod est 'quale ƿ quid 'et supponit pro 'quali quo' quia pro suo significato, ut 'homo est species' et ideo si procedatur ab illo ad confusam et distributivam vel determinatam vel discretam, est figura dictionis, ut 'homo est species ergo omnis homo est species' vel 'iste homo est species' vel 'homo est species secundum quod habet personalem suppositionemquia multiplex est, secundum quod praedictum est.
Item, sciendum quod non fit figura dictionis semper ex commutatione suppositionis, sed quando terminus supponit diversimode, et stat pro diverso in una suppositione et alia, sicut cum dicitur 'cuiuslibet hominis asinus currit, ergo asinus etc.' [f73vb] Sciendum quod similitudo in hac fallacia dicitur aliquando in termino, aliquando in oratione, et confunditur, hic dico ad terminum et ad orationem, cum dicitur fallacia figure dictionis, sicut patebit in sequentibus.
Si obiciat aliquis quod in hoc argumento 'omnis homo est risibile, ergo omne risibile est homo', et in similibus, non videtur quod fallacia sit figure dictionis, cum tamen sit mutatio suppositionis confuse tantum in confusam et distributivam, et e contrario; potest dici, si placet, (quod) mutatio suppositionis non facit figuram dictionis, cum ea mutetur illud pro quo fit suppositio, ut modo dictum (est), et sic non est in hiis; aut forte melius, licet non sit hic actualis deceptio propter terminos, nihilominus remanet aptitudo decepiendi in tali habitudine arguendi, unde mutatis terminis fiet fallacia, quamvis tenet gratia termini, sicut in secunda figura ex affirmativis tenet argumentatio in terminis convertibilibus, licet non simpliciter, cum ibi (sit) fallacia consequentis.

Notes