Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/modal

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
De propositionibus modalibus
PROPOSITIONUM iam dictarum alia modalis, alia de inesse. De inesse est illa cuius [f58va] extremitati vel extremitatibus adiacet esse vel non-esse dispositiva dispositione potentialiter designata per propositionem de inesse; verbi gratia, si enim dicam 'deus est' intelligo suum dictum, scilicet 'deum esse' et praeter hoc intelligo ipsum esse verum, et falsum esse in eius opposito, ergo hae dispositiones fuerunt potentialiter designate per istam propositionem 'deus est' et per consequens ille quae continentur sub illis.
Sub vero autem sunt 'contingens' et 'necessarium sub falso 'possibile' et 'impossibile', quapropter designantur per illam propositionem de inesse potentia magis remota quam verum et falsum. Sed malum et bonum, utile et inutile, album, nigrum, et huiusmodi, nunquam intelliguntur per propositionem de inesse, et ideo non faciunt propositionem modalem.
[]Sciendum tamen quod quaedam determinatio cadit super alterum extremum compositionis in propositione, et haec vel absolute, cuiusmodi sunt determinationes categoricae, ut 'album' 'nigrum', quae tamen disponunt subiectum et praedicatum respiciendo id quod est subiectum vel praedicatum, vel sunt aliae determinationes quae determinant subiectum et praedicatum in quantum subiectum et praedicatum, id est, in comparatione et non absolute, ut subiectum in comparatione ad praedicatum vel e contrario, cuiusmodi sunt dictiones sincategoreumatice ut 'omnis' 'nullus' et huiusmodi, et neutra istarum determinationum facit propositionem modalem. Alia est determinatio quae cadit super compositionem immediate. Et hoc dupliciter; aut addit aliquid super compositionem, aut non. Si non, sed solum privat, vel ponit vel confirmat, et talis determinatio non est modus, cuiusmodi sunt adverbium negandi et affirmandi. Si vero aliquid addant, aut ƿ igitur aliquid a parte rei, aut a parte nostra. Si secundo modo, sic adhuc non erit modus, ut ista nomina et adverbia 'dubium' 'dubie', 'probabile' 'probabiliter', et huiusmodi. Si a parte rei, aut igitur addunt qualitatem aut quantitatem; si quantitatem, sic dicitur quod 'tantum' et 'solus' sunt modi, quod tamen non videtur omnino esse verum. Si supponamus praedicta, scilicet quod determinatio (sit) cadens immediate super alterum extremum, sive absolute sive in comparatione, non facit propositionem modalem. Si autem addat aliquam qualitatem super compositionem, tunc indubitanter facit propositionem modalem. Et hoc contingit dupliciter; aut addit veritatem simpliciter, aut falsitatem simpliciter, et sic ista verum, falsum, vere, falso, aut veritatem vel falsitatem contractam. Si vero sit veritas contracta, aut est veritas infallibilis, et haec est necessitas, aut veritas fallibilis, et haec est contingens.
[]Et sic alii .iiii. modi, scilicet necessarium, contingens, necessario, contingenter. Si vero sit falsitas contracta, aut igitur fallibilis est, et sic possibilitas, aut infallibilis, et sic impossibilitas. Et tunc erunt .iiii. alii modi, scilicet possibile, impossibile, possibiliter et impossibiliter. Sic [f58vb] igitur in universo sunt .xii. modi, sex nominales et sex adverbiales. Adverbiales vero faciunt propositiones modales si addantur ipsis propositionibus, nominales si addantur dictis propositionum. Dictum autem propositionis potest sumi multipliciter; aut mutando nominativum in acusativum, et verbum modi finitivi in verbum modi infinitivi, ut 'Sortem currere' est dictum istius propositionis 'Sor currit', aut praeponendo toti propositioni hanc coniunctionem 'quod', ut '(quod) Sor currit', vel hanc dictionem 'an' et huiusmodi, sic 'an Sor currit'. Sunt ergo istae propositiones modales 'verum est Sortem currere' 'falsum est Sortem esse asinum' 'deum esse materiam'. 'Animal esse album' est contingens, 'Anti-christum non esse' est possibile, 'hominem esse asinum' est impossibile. Similiter et de adverbiis, 'Sor currit' vero vel falso, id est necessario possibiliter vel impossibiliter.
[]Haec particula 'de necessitate' facit propositionem modalem; 'verum' et 'falsum' faciunt propositionem modalem, quia ƿ cadunt immediate, tum quia cadunt immediate super compositionem et non super alterum extremum, tum quia propositiones in quibus hae dictiones 'necessarium' 'contingens' etc. ponuntur, sicut patebit postea, sequuntur, tum quia propositiones immediate suas de inesse (sequuntur) et e contrario, ut (si) verum est 'Sortem currere' Sor currit; si falsum est 'Sortem [non] currere' non currit, et e contrario. Hoc autem non impedit quin faciant propositiones modales (quod) iste habeant modum enuntiandi modaliter, ille autem non; non enim sequitur si iste duae consequantur se, quod sint eiusdem nature, cum 'risibile' et '[non-] homo' sequuntur sese, et cum 'risibile' sit accidens et 'homo' substantia, quamvis et impossibile significat privacionem, verumtamen non significat per modum privationis et negationis sicut haec dictio 'non', et ideo addunt aliquid per modum positionis, et possunt facere modalem propositionem quamvis haec dictio 'non' non possit.
[]Sciendum autem quod quaedam adverbia determinant verbum gratia compositionis tantum, ut adverbia affirmandi et negandi, quia denominant compositionem et solum, dicitur autem quod propositio (sit) affirmativa et negativa, res autem verbi, cum sit incomplexa et per dictionem designata, non affirmativa vel negativa, affirmatio enim et negatio sunt solius complexi, scilicet orationis. Alia autem sunt adverbia quae determinant verbum gratia rei verbi tantum, cuiusmodi sunt 'bene' 'male', et omnia fere alia quae non determinant compositionem sed solum rem verbi, ut 'Sor currit bene' 'cursus Sortis est bonus' 'Sor currit velociter' 'cursus Sortis velox est'. Et non contingit denominare compositionem per illa, quia non potest dici quod 'compositio est bona' 'compositio est velox'; ista autem adverbia nec priora faciunt propositionem modalem.
[]Alia autem sunt adverbia quae determinare possunt compositionem (et)etiam rem [f59ra] verbi, ut 'vero' 'falso'. Possum enim dicere quod 'Sor disputat vere' quod sua disputatio est vera, et ita rem verbi dcterminat, potest etiam dici quod haec compositio est vera 'Sor disputat', et ita compositionem ƿ denominat, et sic de aliis, faciunt tamen propositionem modalem solum eo quod sunt compositionis determinativa; quare autem sic possum dicere patebit postea. Sed potest quaeri de qualitate et quantitate et aliis differentiis propositionum; haec autem manifesta sunt, si videmus quid sit subiectum, quid praedicatum. In istis dicit Aristoteles quod esse et non-esse sunt subiecta, modi appositiones sunt, id est, praedicata; (patet) per Boetium, (qui) per esse intelligit dictum affirmatum, per non-esse dictum negatum: tunc ut videtur totum dictum est subiectum in propositione modali et modus erit praedicatum.
Cuius contrarium tamen videtur, quia si dictum propositionis et modus sunt extrema propositionis modalis, tunc compositio importata per verbum finitum erit compositio propositionis modalis. Sed hoc esse non potest, cum non modificatur illa compositio, (sive) exponitur per dictum sive per infinitivum, quod patet cum dicitur 'Sortem (non) currere est verum '; hic est vera compositio 'Sor non currit', denominat enim veram compositionem huius verbi 'currit' et non huius verbi 'est', quia tunc esset sensus 'haec compositio Sortem currere (non) est verum', quod falsum est; igitur compositio infinitivi erit compositio propositionis modalis, et ita eius extrema sunt subiectum et praedicatum, quare accusativus erit subiectum, verbum infinitivum erit praedicatum, vel acusativus participii erit praedicatum, 'esse' autem erit compositio. Et item, cum dico 'homo est animal' non denominatur haec propositio de animali, vel (cum dico) 'homo est albus' non denominatur haec propositio de albo, quia universaliter a praedicato non denominatur propositio tota, nec a subiecto, nulla enim pars propositionis essentialis, quae sit subiectum vel praedicatum, sufficit ad denotandum ipsam propositionem sive compositionem, igitur nec ipsa verum et falsum etc, cum sint praedicata, [non] denominant ipsam propositionem.
Et dicetur ad hoc multipliciter; quidam dicunt quod duplex est subiectum, scilicet subiectum locutionis et subiectum attributionis. Subiectum attributionis est dictum, modus praedicatum sibi respondens, acusativus casus ƿ est subiectum locutionis et participium infinitivi praedicatum, 'esse' copula, modus determinatio compositionis et modificans eam. Alii dicunt aliter, quod oratio modalis potest considerari ut est propositio vel ut est enuntiatio. Si consideretur ut est propositio, sic acusativus est subiectum et verbum infinitivum praedicatum; si consideretur ut est enuntiatio, sic totum dictum est subiectum et modus praedicatum. Dicitur enim quod omnis enuntiatio est de subiecto recto, quia est ex nomine et verbo, secundum quod vult Aristoteles in libro Peryermenias; hoc autem est adminus loquendo secundum esse potissimum enuntiationis,huiusmodi autemest praecipue oratio de inesse.
Propositio autem potest indifferenter recipere subiectum rectum et obliquum, quia propositio dicitur quasi pro alio posito. Est enim propositio in quantum in sillogismo ponitur ad probandam conclusionem, sillogismus autem equaliter fit ex obliquis sicut ex rectis. Propositio ergo de obliquo subiecto et e[f59rb] nuntia(cio) differunt penes subiectum et praedicatum, sicut dictum est, sed propositio de subiecto recto non differt ab enuntiatione nisi actualiter, scilicet quia enuntiatio est, prout exigit sillogismum accipitur ad extramittendum quod fuit intus apud animam. Propositio autem dicitur eadem, prout in sillogismo ponitur ad conclusionem probandam; est ergo idem dicere orationem posse considerari ut est propositio et enuntiatio, et ut est propositio de subiecto obliquo et recto. Item, idem est considerare orationem penes subiectum attributionis et in quantum propositio est de subiecto recto, et in quantum est enuntiatio considerare illam penes subiectum locutionis et prout propositio est de subiecto obliquo idem est. Enuntiatio proprie sumpta non est de subiecto obliquo. Ex hiis patet quid sit subiectum in oratione modali secundum quod est propositio de subiecto obliquo, quia actus est subiectum et infinitivus vel participium in eo intellectum est praedicatum, et sic est vere modalis; compositio talium extremorum modificetur dictis sic 'Sortem currere est possibile', 'haec propositio vel compositio Sor currit est possibilis'.
ƿ Ad illud ergo quod obicitur de Aristotele et Boetio, dicendum quod duo sunt genera extremitatum si verba et positiva naturalia sunt actus infinitus, quia naturaliter unum respicit alterum tanquam appositum suppositum; [pre]positivae extremitates sunt modus et dictum, quod secundum positionem et ordinationem sermonis est dictum subiectum et modus praedicatum; quod patet in exemplo, haec propositio est vera 'animal praedicatur de homine', et tunc 'animal' est subiectum, unde quod est praedicatum naturaliter fit subiectum positivum. Sicut et haec propositio 'animal etc.' retorquet intellectum nostrum ad hanc propositionem 'homo est animal', sic omnis modalis retorquet intellectum nostrum ad suam de inesse, sicut omne quod positivum est retorquetur ad id quod est naturale, ut patet in aliis. Verba igitur Aristotelis et sui expositoris retorquenda sunt ad extrema positiva, non autem ad naturalia. Acusativus igitur et infinitivus sunt extrema propositionis modalis, a quibus dicitur propositio et etiam modalis, quia ab eisdem dicetur propositio et modalis.
Et addendum est quod 'dictum' alio modo habet nomen propositionis; si enim propria passio universaliter potest praedicari de subiecto, ut 'risibile' de homine, 'par' vel 'inpar' de numero, 'curvum' vel 'rectum' de linea (homo enim est risibilis, numerus par vel inpar, linea recta vel curva, et sic de omnibus aliis), oportet quod ista passio 'verum' vel 'falsum' praedicetur de propositione, cum sit eius propria passio. Sed nihil completum in genere propositionis sub ratione propositionis acceptum recipit praedicationem eorum, quia nihil est dictum 'Sor currit est verum', ergo oportet quod aliquid incompletum in hoc genere habeat hoc nomen 'propositio', sicut dictum est. Dictum ergo erit propositio, et propositio modalis cum ei addatur [f59va] modus, quare extrema dicti erunt extrema propositionis modalis, et eius compositio determinabitur per modum et non alia; hoc enim minus absurdum est quam quod propria passio de proposito subiecto non praedicetur. Sic patet quomodo posita sunt extrema orationis modalis, considerando eam quantum ad subiectum locuƿ tionis, et secundum quod est propositio de subiecto obliquo.
[]Sed considerantibus eam penes subiectum attributionis vel secundum quod est enuntiatio sive propositio de subiecto recto, accidit dicere vel quod enuntiatio nulla sit modalis nec a modo denominetur sua compositio, vel quod haec determinatio sit ei intrinseca, id est, quod non sit forma addita supra essentiam eius, sicut videmus in multis, ut 'unitas est una', 'bonitas est bona', nihil addit praedicatum super essentiam subiecti; et sic est hic, quia hoc quod dico 'modale' nihil addit super enuntiationem. Vel aliter, quod 'modale' ibi praedicetur effective et non formaliter, sicut sol dicitur calidus effective quia facit calorem, non autem formaliter, quia caliditas non informat solem, nec ipsum disponit. Sic 'modale' praedicatur effective de enuntiatione modali quia efficit suum subiectum modale, et res significata per hanc dictionem non informat enuntiacionem nec disponit.
[]Dicetur ergo propositio modalis vere, quia eius compositio denominatur a modo, et non enuntiatio ita proprie et competenter; sicut patet, nisi quis dicat quod enuntiatio posset esse de subiecto obliquo sicut propositio; et si obiciatur quod partes enuntiationis sunt nomen et verbum, diceret quod hoc est verum solum in enuntiatione in potissimo esse enuntiationis, cuiusmodi non est modalis. Si quis tamen velit, potest aliter exponere Aristotelem, dicendo quod subiectum potest dici illud [praedicatii quod praedicato subicitur; et appositum potest dici praedicatum quod subiecto apponitur; et sic non intendit Aristoteles quod esse et non-esse [non] sunt subiecta, modi sunt appositiones. Alio modo dicuntur subiectum et praedicatum subiectum respectu compositionis, quia subiciuntur ei, et compositio dicitur appositio, ut 'homo' et 'animal' subiciuntur toti compositioni sive propositioni quae resultat ex eis, sive huic verbo 'est' quod eis additur cum dico 'homo est animal', et sic ad similitudinem iam dicti in illis de inesse, dicitur in modalibus totum dictum subici modo, quia sicut ibi extrema subiciuntur compositioni, sic hic tota compositio resultans ex verbo ƿ et praedicato, scilicet ex accusativo et infinitivo, subicitur modo, modus autem apponitur determinans et denominans eam.
De quantitate igitur patet quod si respiciamus orationem modalem penes subiectum attributionis et secundum quod est enuntiatio vel propositio de subiecto recto, sic est quaelibet singularis, quia subicitur dictum singulare; si respiciamus quoad subiectum locutionis et secundum quod est propositio de subiecto obliquo, sic recipit quantitatem a sua de inesse. De qualitate autem sciendum quod debet dici omnino modalis affirmativa vel negativa ab affirmacione et negatione modi et compositionis verbi sustantativi sibi adiuncti, ut 'non possibile est Sortem currere' 'non contingens est Sortem currere', affirmativa autem est 'possibile est Sortem currere' 'con[f59vb] tingens est Sortem currere' 'contingit Sortem currere'. Si autem addatur negatio ad infinitivum ita quod non cadat super modum, adhuc erit affirmativa, ut 'possibile est Sortem non currere'. Quomodo autem catenate propositiones sunt de inesse et modales patet.
De ypotheticis sciendum quod conditionalis (est) cum modus includit conditionem, et adiacet ei ut 'necessario si homo est animal est'. Si vero includitur a conditione et praeiacet ei generatione sermonis, sic non est modalis, ut 'si Sor currit necessario movetur', omnimodo est sicut de negatione; sicut enim dicitur negativa a positione negacionis ad totam consequentiam, et secundum quod includit conditionem, sic est de modo. Similiter de disiunctiva; si enim disiunctio includat modum non est modalis, ut 'Sor currit vel disputat contingenter'. Si enim modus includat disiunctionem, et cadat super totam disiunctivam, sic est modalis, ut 'necessario Sor est sanus, vel Sor est aeger'. Similiter est de propositione copulativa. Si enim modus adiaceat toti et includat copulationem, modalis est, ut 'necessario deus est et homo est animal'.
[]Et notandum quod, sicut dictum est prius de negatione in copulativis et disiunctivis et conditionalibus, quod referatur ad actum ƿ exercitum vel ad actum significatum intellectum per exercitum, sic est hic de modo adverbiali, quod non cadit super aliquod verbum positum in oratione conditionali vel disiunctiva vel copulativa, sed super actum exercitum per effectum conditionis vel disiunctionis vel copulationis. Et quamvis actus exercitus non possit esse pars orationis, quia omnis actus qui pars est orationis est significatus, tamen bene potest pars aliqua orationis ad talem actum referri, cum actualiter excerceatur per aliquam partem orationis, sicut hic per conditionem vel disiunctionem vel copulationem.
[]De multitudine autem harum propositionum secundum appositionem et consequentiam, certificandum est hoc modo, 'cuilibet dicto affirmato vel negato attribuitur necessarium, ab eius opposito removetur contingens et possibile et eidem attribuitur impossibile', ut 'necesse est esse' 'non contingens est non-esse' 'non possibile est non-esse' 'impossibile est non-esse'; item, 'necesse est non-esse' 'non contingens est esse' 'non possibile est esse' 'impossibile est esse'. Alia est regula; 'a quocumque dicto affirmato vel negato removetur necessarium, eius opposito datur contingens, et similiter possibile, et ab illo removetur impossibile', ut 'non necesse est hominem esse' 'contingit hominem non-esse' 'possibile est hominem non-esse' 'non impossibile est hominem non-esse'; item, 'non necesse est hominem non-esse' 'contingens est hominem esse' 'possibile est hominem esse' 'non impossibile est hominem esse'. Istarum propositionum quaedam sunt contrariae, quaedam contradictoriae, quaedam subalternae, quaedam subcontrariae. Omnes propositiones quae sunt in prima figura contrariantur eis quae sunt in secunda, omnes quae sunt in .3a. subcontrariae sunt eis quae sunt in quarta. Prima autem et .3a. sunt contradictoriae, et secunda et .4a., et prima et 4a. subalternae, et secunda et .3a., sicut [f60ra] album in codice.
De propositionibus de vero et falso
SCIENDUM quod omnes propositiones quae sunt in eadem figura convertuntur et antecedunt et consequuntur seinvicem. Sciendum quod propositiones de vero et falso non ponuntur ƿ cum istis in consequentia, quia non habent consequentias ad illas nec oppositionem simpliciter, cum verum et falsum non sunt superiora ad reliqua .iiii. Et notandum quod verum et falsum dupliciter sunt; est enim veritas vel falsitas incomplexa, sicut dicimus verum denarium et falsum denarium, et sic veritas est entitas rei, falsitas est non-existentia vel non-entitas. Alio modo, dicunt veritatem et falsitatem complexam, scilicet secundum quod dicitur propositio vera vel falsa, et haec veritas est coadequatio rerum et intellectuum, falsitas autem est dissonantia rerum et intellectuum, et utroque modo referuntur ad compositionem.
[] Sed notandum quod duplex est compositio; una est qualitatis cum substantia, et hoc habetur per nomen, quia nomen significat substantiam cum qualitate; alia est actus cum substantia. Et haec est duplex; una est cum distantia extremorum, ut in verbo; alia sine distantia, ut in participio; cum distantia dico, quia in verbo intelligitur substantia a parte ante, ut (in) verbis personalibus, vel a parte post, ut in impersonalibus, ita quod non significatur per verbum, et ideo distat actus ibi a substantia, non enim unitur in significato verbi. In participio sine distantia est, quia unitur actus substantiae in significato participii, significat enim tam substantiam quam actum, quia significat actum unitum substantiae, et ideo non est ibi distantia.
Veritas enim complexa respondet compositioni qualitatis cum substantia, vel compositioni actus cum substantia sine distantia extremorum, et necessarium dicit aliquando necessitatem rei, de qua nihil ad praesens. Dicit autem necessitatem essentialis, et hoc est duobus modis; quia necessarium quoddam per se, quoddam per accidens. Per se, quod non potest nec potuit nec poterit esse falsum, ut 'deum esse'. Est necessarium per accidens, quod non potest nec poterit, potuit tamen, ut 'te fuisse' et omne dictum de praeterito verum. Item, quaedam est necessitas absoluta, quaedam respectiva; necessitas absoluta est quae nullo adiuncto eget ad suam necessitatem, ut 'omne totum est maius sua parte'; respectiva quae eget aliquo adiuncto, ƿ ut 'te sedere dum sedes' est necessarium. Et quotiens dicitur necessarium totiens dicitur impossibile, quia de quocumque dicitur necessarium in aliqua eius significatione, de eius opposito dicitur impossibile, ut 'deum non esse' est impossibile per se, quia non potest nec poterit nec potuit esse verum. 'Te non fuisse' est impossibile per accidens, quia nec potest nec poterit esse verum, potuit tamen. 'Non omne totum est maius sua parte' est impossibile absolutum, et 'hominem esse asinum', quia nullo adiuncto eget ad sui falsitatem; 'te non [f60rb] sedere dum sedes' est impossibile respectivum, quia eget adiuncto ad sui falsitatem.
Possibile dicitur tot modis quot potentia; quaedam potentia est transumptive dicta, quaedam vere et proprie. Transumptive dicta idem est quod licentia, ut 'iste potest commedere carnes in die Iovis et non in die Veneris'; proprie sumpta, alia rationalis, alia irrationalis. Rationalis est illa quae est in habentibus rationem, sicut in intelligentiis et hominibus, unde illa aut est activa, ut intellectus agens, ut in intelligentiis sicut alibi patet, aut est passiva et receptiva, sicut intellectus possibilis, ut in homine. Potentia enim irrationalis similiter est duplex; alia materie, ut potentia vestis ut incidatur et non incidatur, sed prius exteritur; alia est potentia causae efficientis, ut potentia ignis ad calefaciendum. Potentia enim irrationalis, adminus passiva, valet ad opposita; potentia materiae valet ad opposita, potentia causae efficientis non, sed ad unum terminum est ordinata.
Potentia autem activa est principium transmutationis in aliquid, id est, mediante qua aliquis potest agere; potentia passiva est principium transmutationis ab alio, id est, mediante qua potest ab alio recipere passionem, et istarum fere omnium. Alia est cum actu, alia ante actum; cum actu, ut intellectus potest intelligere quando intelligit, et materia potest incidi quando inciditur, ut ignis calefacere quando calefacit; ante actum, ut intellectus potest intelligere aliquid antequam actu intelligat, sicut puer geometriam, et sic de aliis. Item, potentia alia propinqua (est), ut miles potest ƿ militare, alia remota, ut puer potest militare. Et iterum alia accidentalis, ut illa quae solum indiget motore accidentali ad hoc ut exeat ia actu(m) scilicet solvente prohibens actum, ut lapis est in potentia deorsum cum est actu sursum, et gramaticus sciens gramaticam non considerans eam actu, ut dormiens, habet gramaticam in potentia, et oculus dormiens videns in potentia. Et alia potentia essentialis, quae indiget motore essentiali ad hoc quod exeat in actum, scilicet generante et transmutante, ut puer est in potentia ad gramaticain, et terra est in potentia ad aquam, et semen est in potentia ad animal.
Sed ut melius pateant communes acceptiones possibilis, distinguendum est contingens. Contingens autem [in] uno modo comprehendit omnem propositionem quae non est impossibilis, sive sit necessaria sive non. Alio modo est oppositum necessario, secundum quod dicimus 'ver[b]orum aliud necessarium aliud contingens', et illud contingens potest esse tripliciter; aut enim equaliter se habet ad esse et ad non-esse, et tunc vocatur contingens ad utrumlibet, sive infinitum. sive equale, ut 'te sedere' aut accidit in maiori parte, et tunc vocatur contingens ut in pluribus, sive contingens natum, ut 'hominem canescere in senectute' aut accidi: in minori parte, et tunc dicitur contingens ut in paudoribus, ut 'fodientes invenire thesaurum'.
Possibile autem uno modo dicitur communiter comprehendendo [f60va] omnem propositionem quae non est incomplexibilis, sicut patet in libro Priorum et Peryerinenias, et sic convertitur cum contingente. Primo modo sunt nomina singularia nisi in rarissimo sensu. Omnes enim concedunt quod 'deum esse' est possibile, non tamen quod 'deum esse' est contingens; quod contingens est quod potest aliter se habere. Hoc tamen intelligendum est secundo modo contingentis secundum veritatem. Alio modo est possibile oppositum impossibilis, secundum quod dicimus 'falsorum aliud possibile aliud impossibile', et isto modo se habet ad falsitatem sicut contingens secundo modo ad veritatem. Dicitur autem possibile propter veritatem quam nondum ƿ habet et potest habere, contingens propter veritatem quam habet et potest amittere; possibile et contingens sic sumpta habent eandem suppositionem, pro diversis tamen temporibus eorum praedicationem recipientem,ut 'te esse episcopum' est possibile antequam sis episcopus, te autem existente episcopo est contingens, et sic de aliis. Possibile autem isto modo sumptum dicitur tot modis quot contingens secundo modo sumptum, ad utrumlibet, in pluribus, et (in) paucioribus.
Habitudo autem istarum et consequentia ad suas (oppositas) de inesse est huiusmodi. Omnis propositio de vero antecedit suam de inesse, et sequitur ad suam de inesse, ut 'verum est Sortem currere, ergo Sor currit', et e contrario; omnis propositio de falso equipollet cum opposita sui de inesse, ut 'te sedere est falsum, ergo tu non sedes' et e contrario; omnis propositio de necessario antecedit ad suam de inesse, et non e contrario, ut 'deum esse est necessarium, ergo deus est'; omnis propositio de impossibili antecedit ad contradictoriam suae de inesse, et non e contrario, ut 'te sedere est impossibile, ergo tu non sedes'; omnis propositio de contingenti in prima significatione sequitur ad suam de inesse, et non convertitur, et similiter de [in] possibili in prima significatione, sequitur enim 'si Sor currit Sortem currere est possibile' et non convertitur, et quod 'Sortem currere est contingens'.
Hoc dico secundum veritatem, quamvis quoad usum loquendi quidam dicunt quod semper sequitur nisi in rarissimo sensu, ut 'deus est, ergo deum esse est contingens'. Si usui derogant ratio et veritas, non autem antecedunt iste propositiones ad suas de inesse, ut patet intuenti. Sed hoc non est verum de secunda significatione illorum, non enim sequitur 'deus est, ergo deum esse est contingens' vel 'possibile'. Sed omnis propositio de contingenti tali antecedit suam de inesse, ut 'si Sortem currere est contingens, [cum] Sor currit', et non e contrario, quia isto modo sequitur 'si est contingens est verum', et omnis propositio de vero antecedit ad suam de inesse, quare omnis propositio de ƿ contingenti tali, et ideo sequitur 'si deum esse est contingens deus est', tamen prima falsa est, et ex falso sequitur verum, quamvis non e contrario. Omnis propositio de possibili, secundo modo sumpto, antecedit ad opposita suae de inesse, ut 'Sortem currere est possibile, ergo Sor non currit'. In dictis autem consequentiis de modalibus sumebantur contingens [f60vb] et possibile non in secunda significatione sed in prima, quare sic converteba(n)tur.

Notes