Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/parts

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
De enuntiatione: de nomine
CUM dictum est de termino, de quo est prima pars logicae, dicendum est immediate de enuntiatione, de qua est secunda pars logicae, scilicet liber Peryermenias. Considerando de enuntiatione primo videndum (est) de partibus eius. Huiusmodi autem sunt nomen et verbum, ut vult Aristoteles; dicendum est igitur de istis. Quia vero omne nomen est vox, et omnis vox est sonus, a sono inchoandum est. Sonus vero sic discribitur: sonus est sensibile aurium, id est proprie et per se ab aure perceptibile, non ex consequenti sicut campana vel homo, quia non per se sed per sonum suum percipietur. Item, auris in quantum instrumentum sentiendi est et appropriatum auditui non sentit nisi sonum, quamvis sentiat calidum et frigidum et huiusmodi in quantum caro est vel venosum, et ideo non est auris per se instrumentum tactus. Sonus alius vox alius non-vox; sonus non-vox est ut sonus camƿ pane, collisio lapidum, fragor arborum, strepidus pedum; sonus vox idem est quod vox.
Sed vox sumitur communiter et proprie; uno modo dicit quidquid ab aure percipitur, quia dicitur 'vox tubae' et 'vox tonitrus', et sic vox et sonus sunt nomina sinonima, et discribitur sic, vox est proprium sensibilis auditus. Alio modo dicitur vox sonus prolatus ab ore animalis, et discribitur sic, vox est percussio aeris respirati ab anima in partibus quae sunt ad vocalem arteriam, id est ad guttur; vel sic, vox est sonus ab ore animalis prolatus naturalibus instrumentis formatus, quae sunt haec, pulmo, guttur, dentes, lingua, palatum, labia. Boetius autem in Commento super librum Peryermenias sic diversificat diffinitionem vocis, vox est sonus ab ore animalis prolatus, plectro lingue formatus, id est, plectro quod est lingua, et dicitur 'plectrum' quia sicut [lingua] in musicis instrumentis plectro temperantur [f54vb] corde ad faciendum consonantiam, ita linguam habemus ad faciendum voces quasi plectrum. Tussis autem et exspiratio et inspiratio non sunt voces isto ultimo modo, quamvis primo modo.
[] Vocum alia significativa, alia non-significativa. Non-significativa est per quam nihil auditui repraesentatur, ut 'bubo' etc.; vox significativa est per quam omne animal interpretatur aliquid omni vel alicui suae speciei—omne vero animal potest hoc facere, quia natura non dedit ei vocem ociosam. Et hoc possumus videre manifeste, quia gallina aliter garrit cum pullis suis quando invitat eos ad escam et quando docet eos cavere a milvo. Bruta autem animalia interpretantur omni individuo suae speciei, ut asinus omni asino, leo omni leoni, sed homo non interpretatur omni homini, sed alicui, quia Gallicus Gallico, Grecus Greco, Latinus Latino et haec solum. Nullum etiam animal interpretatur alicui individuo alterius speciei nisi improprie, adminus per suam vocem propriam nihil interpretatur nisi eis quae sunt de sua specie, tamen si ex industria et assuetudine possit aliquod animal uti voce alterius, ut pica voce hominis, potest aliquo modo improprie et non-naturaliter significare alii quam suae speciei ut ƿ homini; et forte quamvis homo possit aliquid comprehendere per vocem pice, non tamen est illa vox proprie significativa, cum non fiat a pica sub intentione significandi, et quamvis homo possit aliquid apprehendere per talem vocem, pica tamen pice nihil significat per illam.
[] Similiter cantus galli nihil proprie nobis significat tanquam vox significativa, sed gallum cantare significat nobis horas, sicut rubor in mane significat nobis pluviam. Vocum significativarum alia significativa ad placitum, alia naturaliter. Vox significativa naturaliter est quae ordinatur ad significandum, ut gemitus infirmorum et omnis vox ferarum vel sonus. Vox significativa ad placitum (est) quae ex institutione humana aliquid significat, ut omne ydioma Grecum et Latinum, et istarum alia dictio, alia oratio; dictionum alia nomen, alia verbum. Nomen vero est vox significativa ad placitum sine tempore, cuius nulla pars separata (aliquid) significat, finita, recta. 'Vox significativa' ponitur ad differentiam vocis non-significativae, 'ad placitum' ponitur ad differentiam significantis vocis naturaliter, 'sine tempore' ad differentiam verbi quod significat cum tempore. Nomen autem bene potest significare tempus, ut 'dies', 'annus', sed non consignificat tempus sive cum tempore non significat, id est, principali suo significato non accidit tempus. 'Cuius nulla pars etc.' ponitur ad differentiam orationis cuius partes separate (aliquid) significant; nullius enim nominis significant partes [f55ra] aliquid per se in quantum sunt partes eius, quia nec in nomine composito ex duobus integris, ut 'respublica', in quantum enim 'res' est pars istius dictionis unius cedit invim sillabe et non (in) vim dictionis, et sillaba in quantum sillaba nihil significat per se.
'Finita' ponitur ad differentiam nominis infiniti quia nomen infinitum non est nomen. Fit autem nomen infinitum per additionem negationis ad terminum, dico per compositionem, non per appositionem, ut 'non-homo 'non-leo'. Dicit autem Boetius quod ea quae significari possunt per nomen infinitum infinita sunt,ideo infinitum nomen vocatur. Potest enim 'non-homo' esse equus et lapis et domus et Antichristus et Caesar, ƿ et generaliter ens et non-ens, quia in quocunque potest inveniri privatio humanitatis iilud potest dici non-homo. Unde Caesar praeteritus est non-homo, Antichristus futurus est non-homo, et sic nihil ponit quia neque ens neque non-ens, cum sit commune ad utrumque, sicut 'animal' non ponit asinum vel leonem, cum sit commune ad illa.
[] Et non est inconveniens quod aliquid se habens per modum privacionis et negationis sit commune enti et non-enti, quamvis nihil se habens per modum habitus vel positionis possit esse sic commune. Differt tamen a negatione termini, quia per negationem de virtute sermonis nihil potest intelligi, ut cum dicam 'nullus homo', per terminum autem infinitum potest intelligi tam ens quam non-ens, ut si dicatur 'non-homo,, sicut per 'animal' potest intelligi asinus, leo, capra; istud dico ut in pluribus et non in omnibus, quia infinitatio entis et unius et alicuius nihil ponit, nec etiam potest intelligi aliquid per illa. Si dicam 'non-ens', 'non-aliquid', hoc autem non est propter negationis vehementiam, sed propter communitatem rei significate per terminum, quia omnibus quae sunt convenit, et ideo privatio in solo non-ente reperitur, et propter hoc nihilominus natura et modus negandi tantum, et etiam infinitas non est idem. Haec intelligenda sunt de nominibus sustantivis et non de adiectivis, quia adiectivum infinitum, ut 'non-album', privationem qualitatis designat, et ponit substantiam infinitam.
[] Unde sciendum quod ad hoc quod terminus possit esse infinitus per receptionem negationis, oportet quod significetrem praedicabilem,et significet qualitatem finitam,et quod componatur ex duabus integris. Propter primam conditionem signa et generaliter omnes dictiones sincategoreumatice non possunt infinitari. Propter secundam nomina infinita, ut 'quis' 'qualis' etc, et pronomina infinitari non possunt,quia pronomen significat materiam substantiam, quae sine qualitate est confusa et infinita. Propter tertiam non possunt huiusmodi signa 'nemo' 'nullus' 'neuter' etc. in[f55rb] finitari; 'nemo' autem componitur ex duabus corruptis; alia autem componuntur ex corrupto et integro.
ƿ Coniunctiones et praepositiones et quaedam adverbia et interiectiones, quia non significant aliquam rem praedicabilem vel finitam, non possunt infinitari. Quaedam tamen quae significant rem praedicabilem infinitari possunt, ut 'bene' 'male' et huiusmodi; de participiis verbi postea scietur.
'Recta' ponitur ad differentiam casus nominis, quia, ut dicit Boetius in libro de Categoricis Sillogismis, 'omne nomen coniunctum verbo aut verum aut falsum demonstrat, ut si dicas "dies est", hoc aut verum aut falsum est. Si vero casum iungas neque verum neque falsum efficis: si enim dicas "diei est" nihil quod sit verum aut falsum demonstras'. Et dicit Boetius quod merito vocatur solus nominativus nomen, dicens: 'quod enim primo vocabulum nomina rebus imponentes dixerunt, id solum merito nomen vocabitur; qui enim primo circus circo imposuit nomen, ita dixisse videtur: dicatur hic circus, atque ideo primus hic casus qui nominativus vocatur nomen est.'
Nominis differentiae apud gramaticos in universo .xxxiii. sunt, quarum .iiii. appropriantur propriis nominibus, scilicet 'agnomen', 'cognomen', 'praenomen', et ipsum nomen rei; .iiii. sunt communes nominibus propriis et appellativis, scilicet 'corporalia', 'incorporalia', 'sinonima' 'homonima', id est, 'aequivoca'. Dirivativis appropriantur .vii., scilicet 'patronimicum', 'possessivum', etc.; communes autem primitivis et derivativis sunt .xix., scilicet 'adiectivum', 'ad aliquod dictum', etc, sed ista non pertinent ad praesentem intentionem. Sed apud logicum dicitur 'nomen' multipliciter. Est enim nomen finitum ut 'homo', 'lapis', et infinitum ut 'non-homo', 'non-lapis '; et est nomen rectum ut 'Cato', obliquum ut 'Catonis etc. [Obliquum] Est nomen universale,quod dicitur de multis in una significatione, ut 'homo', 'animal'; et est nomen singulare, quod dicitur de uno solo in una significatione, ut 'Sor'; et est nomen primae intentionis ut 'homo', 'animal et quidquid aliquid significat quod est in rerum natura extra ymaginacionem; et est nomen secundae intentionis quod non significat ipsam rem, sed rationem aliquam quam intellectus ponit ƿ super rem, ut 'genus', 'species' et huiusmodi.
[] Nomina vero primae intentionis sunt nomina significantia res praedicabiles; nomina secundae intentionis non sunt huiusmodi, quia 'propositio', 'sillogismus', 'genus', 'species', etc, non sunt in aliquo praedicamento. Sunt item nomina secundum logicum—nomen categoreumaticum et nomen sincategoreumaticum. Nomen categoreumaticum est ut omnia nomina quae significant res praedicabiles et nomina secundarum intentionum; similiter, nomina sincategoreumatica sunt ut illa quae significant modos et dispositiones eorum, ut signa, scilicet 'omnis', 'nullus' , 'neuter', etc. Sincategoreuma dicitur a 'sin' quod est 'con' et 'categorema' quod est 'significativum', id est, cum alio et non per [f55va] se significat(iv)um. Hoc intelligendum est finite, quia nihil finite significant 'omnis' 'nullus', et sic de aliis sincategoreumaticis dictionibus; significant tamen aliquid infinite, quia substantiam cum qualitate generali infinitando de dictionibus sincategoreumaticis quae sunt nomina. Est autem nomen habitus et nomen privationis; sunt autem nomina habitus ut 'visus' 'habitus' 'iustus '; nomina privationis ut 'caecus' 'iniustus 'et huiusmodi. Item, nominum aliud aequivocum, aliud univocum, aliud denominativum, de quibus prius est dictum.
De verbo
VERBUM est vox significativa ad placitum cum tempore, cuius nulla pars per se significat, finita, recta. Omnes particulae istius diffinitionis patent, praeter ista 'finita recta',per praedicta. Infinitum enim verbum non est verbum, quia omne verbum potest constituere orationem perfectam cum nomine; sed verbum infinitum non potest hoc facere, sicut patebit post, et ideo non est verbum. Sed infinitum verbum vocatur quia nihil diffinitum demonstrat; quod enim 'non-albet' rubere potest et nigrescere et pallere et currere et nihil facere et infinita alia, propter quod verbum infinitum vocatur. Dicit igitur Boetius quod verbum infinitum non manet infinitum in oratione, et hoc ostenditur sic. Cum ponitur verbum in oratione, actualiter respicit suppositum vel subiectum cui ƿ unitur et cum quo componitur, et ideo est actualis compositio actus cum substantia sive cum subiecto; et propter hoc essentialiter comparatur verbum ad aliud sicut ad subiectum cum ponitur in oratione, et non potest absolvi a comparatione ad subiectum.
[] Et ideo si adveniat negatio quae importat divisionem unius ab alio, dividet simpliciter actum significatum per verbum a substantia significata per nomen; talis autem negatio facit orationem negativam, sicut scietur postea, igitur illa negatio erit pure negans et non infinitans. Et propter hoc dico quod verbum in oratione non potest recipere supra se negativam infinitantem, sed solum negantem. Insuper sciendum quod solum verbum tertiae personae potest infinitari extra orationem, et non verbum primae personae vel secundae, propter causam iam dictam; habent enim intellectum complete orationis, quia intelligitur nominativus in illis diffinitus, ut dicit Priscianus, et ideo actuale subiectum habent. Item, verba tertiae personae excepte actionis infinitari non possunt propter eandem causam, cuiusmodi sunt 'fulminat' 'tonat' quia intelligitur in illis nominativus, scilicet' Iupiter'. Et dicendum quod hoc verbum 'est' potest infinitari, sicut dictum est de hoc nomine 'ens', et cum sit infinitatio verbi nihil ponitur, sicut nec in negatione, quia verbum infinitum est commune enti et non-enti, ut dicit Aristoteles, potest tamen aliquid intelligi per infinitationem quorumdam, sicut dictum est de nominibus.
De participio sciendum quod infinitari potest sicut nomen adiectivum, ponit vero aliquid quia substantia infinita ponitur et actus privatur. Verba vero infinitivi modi infinitari possunt, sicut et nomina verbalia, quia idem significant, quamvis enim sit tale verbum infinitum quantum ad signatum sive modum, tamen est finitum quo ad significatum, et ideo infinitari (potest). Verbum autem impersonale infinitari potest, quia nullo modo dat intelligere aliquid a parte ante pro subiecto.
'Recta' ponitur ad [f55vb] differentiam casus verbi. Casus verbi est praeteritum et futurum, rectum est praesens. Sciendum tamen quod ex casu verbi et nomine potest fieri ƿ oratio perfectasive enuntiatio, quia in casu verbi intelligitur verbum, ut 'erit' est futurus, 'fuit' est praeteritus, et ideo sicut haec oratio est perfecta 'Sor est' sic haec 'Sor fuit' vel 'Sor erit'. Non sic autem est oratio perfecta ex casu nominis et verbo, quia in casu nominis non intelligitur rectum, non enim in hoc quod dico 'domini' vel 'domino' intelligitur 'dominus'.
Hoc modo ponit logicus partes orationis, sed gramaticus ponit octo. Logicus autem pronomen comprehendit sub nomine propter significati convenientiam et officium eius,quod est quod suppositum reddit verbo; et adverbium sub nomine comprehenditur, quia dicit Boetius in libro de Categoricis Sillogismis sub hiis verbis 'adverbium nomen est, cuiusdam enim finite significationis est sine tempore, quod si per casus non flectitur nihil impedit, non enim est proprium nominis flecti per casus, sunt enim quaedam nomina quae flecti non possunt, quae a gramaticis "monoptota" vocantur'. Participium autem comprehenditur sub verbo, quia idem Boetius dicit, 'participium vero quod vocatur verbi loco ponitur, quoniam temporis demonstrativum est et item, quia participat naturam nominis, ideo aliquando accipitur loco nominis. Coniunctiones autem et praepositiones non sunt comprehendendae inter partes simpliciter quantum ad significationem, sed quantum ad officium. Dicit enim Boetius quod istae sunt 'orationis suplementa, ut enim quadrigarum lora vel frena non sunt partes sed quodammodo ligature et suplementa', sic 'coniunctiones et praepositiones non sunt partes enuntiationis sed calligata quaedam'. Interiectio comprehenditur sub adverbiis, ut vult Priscianus.
[] Cum autem logicus consideret orationem et partes suas propter naturam sillogismi, qui quidem solum exegit partes quae possunt esse medius terminus, maior extremitas, vel minor, de quibus dicendum est post, ideo solum ponit eas partes orationis quae possunt in ista converti. Huiusmodi autem universaliter nihil esse potest nisi nomen et verbum, nec convenienter, sicut patebit, quia cum sillogismus fiat ex ƿ propositionibus universalibus et particularibus, ex pronomine in subiecto oratio universalis vel particularis constitui non potest, et ideo pronomina non possunt esse termini sive partes complete sillogismi, ut nec adverbia, nec interiectiones nec praepositiones et coniunctiones, quia nullum eorum potest esse maior vel minor vel medius terminus, vel recipere signum universale vel particulare supra se. Participium autem cedit cum verbo, quia significat cum tempore, et quia magis natum est de altero dici quam alteri subici. Et propter hoc tantum ponit logicus duas partes orationis, scilicet illud de quo alterum dicitur, scilicet nomen, et illud quod de altero dicitur, scilicet verbum.
De propositione
ORATIO est vox significativa ad placitum, cuius quaelibet pars separata aliquid significat. Dicit autem Boetius, 'cuius partes sunt ad placitum illud est ad placitum. Orationis partes sunt nomen et verbum. Sed haec ad placitum, oratio igitur ad placitum.' Primo vero et per se sunt nomen et verbum ad placitum, per consequens oratio. [f56ra] Et sciendum quod duplex est pars orationis, scilicet principalis ut 'dictio', haec autem separata significat; alia autem secundaria, ut 'sillaba', 'littera', et haec non significat separata. Iste autem particule 'sine tempore' 'cum tempore' non ponuntur in diffinitione orationis, quia aliqua oratio, ut ea quae est ex nominibus, solum significat sine tempore, ut illa in qua ponitur verbum. Orationum alia perfecta, alia imperfecta. Imperfecta quae imperfectum generat intellectum in animo audientis, ut 'homo albus '; perfecta quae perfectum generat intellectum etc, ut 'homo est animal'. Orationum perfectarum alia indicativa ut 'homo currit', alia imperativa ut 'fac ignem', alia optativa ut 'utinam essem bonus clericus'. Orationum indicativarum alia interrogativa ut 'putasne animal immortale esse', alia enuntiativa ut 'anima immortalis est'. Deprecativa autem oratio reducitur ad optativam secundum Boetium, ut 'faciat deus', vocativa ad imperaƿ tivam, ut 'adesto mihi deus'. Communiter tamen dicitur quod deprecativa sub imperativa continetur, ut 'miserere mei deus'. Coniunctivam orationem non ponit Boetius, quia non facit orationem per se, sed cum alio verbo cui subiungitur, et ideo magis debet denominari ab alio verbo, ut 'si venias ad me nihil tibi dabo' indicativa est, et ideo coniunctiva oratio, per se sumpta, sub oratione imperfecta continetur. Enuntiativa oratio idem est quod propositio secundum substantiam, utraque enim est oratio verum vel falsum significans, sed nulla aliarum orationum significat verum vel falsum.


Notes