Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/predicables
From The Logic Museum
< Authors | Roger Bacon | Summulae Dialectices
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[f48ra] INTRODUCTIO est brevis et aperta demonstratio in aliquam artem vel scientiam. Ars est collectio multorum principiorum ad unum finem intendentium, ut multae sunt regulae sive praecepta ad compositionem versuum, quarum collecio dicitur ars versificandi. Et dicitur ars ab 'arcendo' vel 'artando', quia artat et prohibet nos ab errore. Scientia est nobilis animi possessio, quae distributa recipit incrementum, et avarum dedignata possessorem, nisi publicetur elabitur. Et differt ars a scientia, quia scientia est ipsa cognitio quiescens in anima informans eam, ars autem est ipsa eadem cognitio per comparationem ad opus quod regulat. | |
Ars vero duplex est, mecanica et liberalis; et similiter scientia. Ars vero mecanica est per quam substantia fit in propatulo sensuum, et in operatione manuum in convenientem formam et debitum finem ordinatur, ut sutoria, edificatoria, et dicuntur mechanice a 'mecando', quia faciunt intellectum hominis 'mecum' id est adulterum, [et] inclinando ipsum totaliter ad res temporales et res inferiores,cum deberet res perpetuas et superiores inspicere ut sic tandem deveniret ad cognitionem creatoris; sed artes mechanice sunt laneficium, armatura, navigatio, venatio, agricultura, medicina. | |
Liberales artes sunt per quas perficitur intellectus hominis inveniendo verum siglis sine operatione manuali, ut gramatica, rethorica, logica, quae sunt partes quadrivii; et dicuntur artes liberales vel quia liberant homines a curis temporalibus et faciunt homines liberos qui temporalia volunt quaerentes servitutem, vel quia tantummodo liberi et nobiles solent eas adiscere. | |
In artibus mechanicis quaedam ministrat alii, ut carpentoria navigatoriae, praeparat enim navem ad usum illius; et una ministrat omnibus, ut ars fabrilis. Similiter in liberalibus ƿ quaedam ministrat alii, ut ars declinandi ministrat arti formandi orationem, et geometria astronomiae; et una omnibus, ut logica. | |
Logica vero 'secundum quid' est scientia, quia habitus discernendi verum a falso per regulas sive per maximas sive dignitates quibus comprehendimus veritatem locutionis per nosmetipsos vel cum aliis; et dicitur a 'logos' quod est sermo et 'lexis' quod est ratio, quasi rationis coniunctae cum sermone, vel sermonis coniuncti cum ratione. Logica autem, ut est scientia, .iiii. requirit sicut omnis scientia, scilicet subiectum de quo sit, et partes subiecti, et passiones partium quae probantur de partibus, et regulas sive dignitates sive maximas vel principia vel praecepta quibus probantur passiones de partibus. Subiectum autem eius est argumentatio sive sillogismus, quia omnis argumentatio aut est sillogismus aut ad sillogismum reducitur. Sillogismus autem est oratio in qua, quibusdam positis, necesse est aliud evenire per ea quae posita sunt, ut 'omnis homo currit, Sor est homo, ergo Sor currit'. [f48rb] Partes autem sillogismi sunt integrales, ut terminus et propositio; terminus ut 'homo', 'Sor', 'currit'; propositio ut 'omnis homo currit'. Alio modo sunt partes subiective sillogismi, ut sillogismus demonstrativus, sillogismus dialecticus, sillogismus sophisticus. | |
Passiones autem partium sunt, ut universale, singulare, quae respondent termino, et alie, verum et falsum quae respondent propositioni, perfectum et imperfectum quae respondent aliis. | |
Dignitates sunt propositiones communes et per se notae, quibus utitur logicus quando facit suas probationes, ut de quocumque praedicatur diffinitio, et diffinitum, et de quocumque praedicatur species, et genus, et huiusmodi. Logica habet sex partes ad minus, scilicet librum Praedicamentorum, qui est de termino, librum Peryermenias, qui est de propositione sive enuntiatione, librum Posteriorum, qui est de sillogismo demonstrativo, librum Topicorum, qui est de sillogismo dialectico, librum Elencorum, qui est de sillogismo sophistico, et quidam dicunt librum Sextum, qui est de sillogismo temptativo. | |
ƿ Sed melius potest dici quod scientia potest tradi de temptativa disputatione, eo quod temptativa est differentia essentialis disputationis, eo quod hoc est ad aliud sicut disputatio. Ista tamen scientia non (est) primo et principaliter pars logicae, sed secundario et quoddammodo subalternatur eidem, eo quod logica de sillogismo est de differentiis sillogismi, temptativa non, sed de disputatione. Praeter autem istos est liber Priorum, qui est de sillogismo in se et absolute considerato. Liber autem Porphirii et liber Boetii non sunt de substantia artis nec de esse, sed de bene esse logice, et similiter Sex Principiorum. | |
Logica vero secundum quod est ars est regula discernendi diligens, id est, sedula scientia disputandi. | |
In omni arte inquiruntur .viii. [sic]: officium, opus, finis, materia et partes artis, et artis instrumentum, et partes instrumenti. Officium logicae est disputare, et ab hoc officio vocatur dialectica, a 'dia' quod est duo et 'logos' quod est sermo et 'lexis' quod est ratio, eo quod vertitur inter duos, scilicet inter opponentem et respondentem, sine iudicio. Et est dialectica triplex: uno modo dicitur tota logica, secundum quod sic diffinitur 'dialectica est ars artium, scientia scientiarum, quae sola facit scire scientias, ex qua omnis, sine qua nulla'; alio modo dicitur scientia disputandi et discernendi ex probabilibus simpliciter, quae traditur in libro Topicorum de sillogismo dialectico; 3° modo appellatur dialectica, sive procedit ex probabilibus simpliciter, sive (opponit) alicui, scilicet respondenti, secundum quod temptativa quaedam dialectica dicitur. Opus cuiuslibet artis est non mentiri de quibus novit, et mentientes posse manifestare. Finis eius est determinare sive inquirere verum et despicere falsum. Materia eius est omnis quaestio proposita de quo quaeritur veritas vel falsitas; quaestio autem dubitabilis est propositio, ut 'curritne Sor vel non'. | |
Partes eius sunt duae: ars inveniendi et ars iudicandi. Ars inveniendi est quae docet invenire terminos, propositiones, [f48va] sillogismos; ars iudicandi est certa discretio de illis, utrum sint bene inventa vel non. Instrumentum vero ƿ istius artis est argumentatio. Partes instrumenti sunt termini et propositiones, de quibus prius dictum est. | |
Sciendum ergo quod logica uno modo est pars philosophiae secundum quod nunc dictum est; alio modo est instrumentum philosophiae secundum quod ipsa philosophia utitur logica et subiecto logicae cum omnibus aliis partibus suis, quia omnis alia scientia utitur sillogismo et argumentatione, et probat aliquid de aliquo, et hoc per adiutorium logicae. Et iuxta hoc sciendum quod logica uno modo dicitur 'domina scientiarum', in quantum rectificat omnes alias scientias, sicut manus rectificat se et omnia alia membra, et ideo, sicut manus dicitur organum organorum, sic logica scientia scientiarum, et sic nobilior est omnibus aliis; alio autem modo in quantum ad alias scientias per se ordinatur deserviens eis, sic vilior et ignobilior. | |
Prima igitur pars logicae est liber Praedicamentorum, quia est de termino, ut dictum est, a quo est origo et principium, propter quod consideranda est tota natura terminorum diligenter, eo quod parvus error in principio est magnus in fine, ut dicit Aristoteles in principio Caeli et Mundi, quia ignoratis principiis ignorantur et ea quae post principia sunt. Et ad hoc doctores puerorum invitat Boetius in libro Disciplina Scolarium, dicens 'ad huiusmodi dominae imperialis, scilicet logicae, apicem scandendum est hoc ordine. In primis terminorum integra cognitio, eorumque in propositionem non latens copulatio sunt aptanda'. Sed quia cognitio .v. universalium praecedit, quae multum valet ad praedicta cognoscenda, ut ait Philosophus, [et] ideo primo de illis est negociandum. | |
Sciendum ergo quod terminorum alius universalis alius singularis. Singularis qui solum sibi ipsi convenit et non est commune multis; sive qui de uno solo praedicatur, ut individuum, ut 'Sor' et 'Plato' 'Cicero', 'hoc album' et 'hoc veniens'. Universale est quod aptum natum est praedicari de pluribus, ut 'homo' 'asinus' 'animal'. Et sic terminus singularis idem est apud logicum quod nomen proprium apud gramaticum, terminus universalis ut in ƿ pluribus idem quod nomen appellativum, quia omne universale est idem quod appellativum, quamvis non e contrario secundum quod hic loquimur de universali, quia nullum aequivocum est universale nec huiusmodi, et ideo commune nomen est in logica eo quod respondet nomini appellativo in gramatica magis quam universale. Istud nomen 'canis' et huiusmodi est nomen commune, non tamen universale. Subiectum autem huius doctrine vocetur hic quod est suppositum in gramatica, praedicatum quod ibi est appositum, cuius veritas planius patebit consequenter. | |
Universalia vero sunt .v., scilicet genus, species, differentia, proprium et accidens. Genus est quod praedicatur de pluribus differentibus specie 'in eo quod quid', ut 'animal' praedicatur de pluribus differentibus specie, ut si quaeritur 'quid est homo' respondendum est 'animal' de pluribus speciebus differentibus, ut de homine, [f48vb] asino, bove, et alie, et sic de aliis speciebus animalis, quia homo est animal, asinus est animal, bos est animal, de quibus praedicatur 'in eo quod quid', quia ad quaestionem factam 'in eo quod quid' respondendum est 'animal' et sic de aliis. | |
Species est quod praedicatur de pluribus differentibus numero 'in eo quod quid', ut 'homo' praedicatur de pluribus individuis et singularibus, ut de Sorte et Platone, et sic de aliis, 'asinus' de burnello et ballmino, et sic de aliis speciebus animalis et individuis, quae quidem individua, unius speciei dico, differunt solo numero, id est numerositate, scilicet .vii. accidentium, secundum Boetium et Porphirium, quae sunt patria, parentela, forma, figura, locus, tempus, propria denominatio; vel sic secundum Boetium in Commento super Porphirium, numero, id est unitatibus ipsius numeri, quia ipsa est unitas qua numeratur Sortes et qua numeratur Plato. Vel sic, differunt numero, id est numerositate forme communis sive speciei; per diversas materias enim diversa est materia unius individui et alterius, forma eadem secundum essentiam, diversa autem secundum esse, quia divisio speciei in individua est per ƿ partes materiales et non formales, sicut (dicitur) in 3° Metaphysice, et huic consonat quod dicitur in .vii°. eiusdem, quod causa alietatis est materia. Ideo differunt individua numerositate forme communis per diversas materias; ista numerositas causaliter materiae attribuitur, forme enim occasionaliter, sicut alibi habet manifestari. Et est simile huius aliquantulum de forma speculi multiplicata per partes diversas materiales speculi ipsius fractas. Et praedicatur species de individuis in eo quod quid est, quia ad quaestionem factam per 'quid' de individuis, respondendum est per speciem; sicut 'quid est Sor ?' 'homo'; 'quid est burnellus ?' 'asinus', et sic de aliis. | |
Differentia est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod 'quale', ut irrationale praedicatur de asino et de bove, et mortale de homine et de aliis. Sed non in 'quid' praedicatur, sed in eo quod 'quale', quia ad quaestionem factam per 'quale' de aliquibus speciebus respondendum est per differentiam; 'qualis est homo ?' 'mortalis et substantia rationalis', 'qualis est asinus ?' 'irrationalis et mortalis'. | |
Sciendum est autem quod quoddam est genus generalissimum et quoddam subalternum; quaedam species specialissima et quaedam subalterna; quaedam differentia divisiva generis, quaedam est alia constitutiva speciei. Genus generalissimum est supra quod non est aliud genus supraveniens, et ita genus quod nullo modo species; genus subalternum est quod est genus et species; et similiter, species subalterna per comparationem ad superiora dicitur species, per comparationem ad inferiora dicuntur genera. Species specialissima est quae [alia] est species, ita quod nullo modo genus, et sub qua est nulla alia inferior species, sed solum individua. Ista praedicant in unoquoque praedicamento. | |
[] Et sumatur unum, gratia exempli, scilicet praedicamentum substantiae, in quo substantia est genus generalissimum, corpus animatum, corpus animal, animal rationale sunt genera subalterna et species subalternae, homo est specialissima; corporea et incorporea, et aliae quae sunt subalternae, sunt ƿ differentiae divisive et constitutive, quia corporea dividit substantiam, [f49ra] et ipsa addita substantiae constituit suam speciem, et corpus animatum dividit corpus, ipsum additum corpori constituit animatum corpus, sensibile dividit animatum corpus, et ipsum additum animato corpori constituit animal, rationale dividit animal et [constituit homo rationale] mortale dividit animal rationale, et sic constituit hominem. Aliae similiter differentiae dividunt eadem genera sed constituunt alias species, sicut patebit in praedictis. Sicut patet in hac figura. | |
De proprio | |
PROPRIUM quadrupliciter dicitur: uno modo quod convenit alicui speciei et soli, non tamen omni individuo illius speciei, ut 'medicum' est, 'gramaticum esse', et huiusmodi, sunt propria hominis. Alio modo dicitur proprium quod convenit omni individuo alicuius speciei, non tantum soli, ut 'hominem bipedem esse' est proprium hominis, quadrupedem proprium equi. .3°. modo quod convenit alicui speciei et omni individuo, non tamen soli, ut 'proprium est hominis canescere in senectute'. Quarto modo quod convenit alicui speciei et omni individuo illius speciei et semper, ut 'risibile est proprium hominis' et 'rudibile asini' et 'mugibile bovis', et sic de aliis, et illud est proprium modo principalissimo transumpto; illud enim est proprie proprium. | |
[] Sciendum quod proprium dicitur unum secundum aptitudinem et non secundum actum, ut non dicitur homo risibile quia semper actu rideat, sed quia aptus natus est ad ridendum; similiter non dicitur homo bipes quia habet duos pedes, sed quia aptus natus est ad habendum. Est proprium autem ultimo modo, vel quia conversio praedicatur cum aliqua specie et omnibus individuis eius conveniens est et semper (secundum) aptitudinem in eo quod 'quale' sit praedicatur, unde 'qualis est homo?' 'risibilis' bene dicitur, 'qualis est asinus?' 'rudibilis' loquendo de qualitate accidentali convertibili non-essentiali, sicut scietur post etc. | |
ƿ De accidente | |
ACCIDENS est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem, ut albedo, nigredo, scientia, calidum, frigidum, bonum, malum, humidum, siccum et huiusmodi. Omnia ista adsunt subiecto praeter subiecti corruptionem, quia non sunt de essentia subiecti, quia partes essentiales cuiuslibet sunt materia (et) forma; ut in Sorte anima est forma, corpus materia, quae solum constituunt et faciunt causam hominis. Similiter quia species est, genus est animal, rationale est materia, mortale forma; omnia autem homini occurrunt extra animam et essentiam suam, ideo non constituunt subiectum, et ideo adsunt praeter subiecti corruptionem, in quolibet quorum potest abesse homini vel Sorti, quamvis corruptionem non paciatur ut homo vel Sor. | |
Unde sciendum quod duobus modis potest considerari absentia a subiecto, vel secundum actum existendi vel secundum intellectum; utroque autem modo sumitur 'ab' in proposito. | |
Aliud enim accidens separatur a subiecto secundum actum, ut albedo a Sorte, et nigrum, et frigidum, et calidum; aliud autem solum secundum intellectum, ut nigredo a corvo et albedo a cigno; quia cum accidens non sit aliqua pars essentialis subiecti, quoniam neque materia neque forma, manifestum est quia potest accidens abesse subiecto secundum actum existendi vel secundum intellectum praeter subiecti corruptionem, [f49rb] quia solum partes essentiales dant esse subiecto et non-esse sive corruptionem, quia per sui praesentiam dant esse, per sui absentiam dant non-esse. | |
[] Sed notandum quod accidens abesse secundum intellectum nihil aliud est quam intelligere subiectum in suis principiis essentialibus, non prout accidens est in ipso. Ista consideratio secundum intellectum est vera, alio modo non, scilicet intelligere subiectum non prout est sub accidente; hoc enim est inconveniens, quia non potest corporea substantia considerari prout non habet quantitatem, nec cignus prout non habet albedinem, potest tantum considerari et ƿ intelligi non prout habet. Sed tunc ulterius sciendum quod dicitur esse substantiae esse nature, sive esse secundum naturam, et esse secundum tempus. Si loquamur de esse subiecti secundum naturam, dici potest quod accidens potest simpliciter abesse a subiecto, et secundum actum existendi et secundum intellectus considerationem, praeter corruptionem subiecti, et secundum esse tale, scilicet naturale, naturaliter prior est substantia accidente. | |
Si vero loquamur de esse secundum tempus, potest adminus intelligi non prout est sub accidente, et ita potest abesse accidens secundum intellectus considerationem, quamvis non secundum actum existendi temporalem, quia forte aliquod accidens ut quantitas simul est [cum] tempore cum substantia corporea composita, et similiter quodlibet subiectum cum sua propria passione. | |
Hiis habitis, patet quod duplex est accidens: accidens separabile a subiecto, quia non semper comitatur suum subiectum, sed aliquando inest ei aliquando non, ut currere, disputare, albedo, nigredo, scientia, virtus, vicium et huiusmodi sunt accidentia separabilia ab homine. Accidens autem inseparabile est quod sequitur suum subiectum, ut nigredo est accidens inseparabile corvo et ethiopi et ebano, et albedo nivis et cigni et aliorum; et hic loquamur de separatione et inseparatione secundum actum existendi, non autem de separatione accidentis secundum intellectum, quia sic omne accidens est separabile a subiecto. Si vero obiciatur subiecto (non adesse) praeter eius constitutionem, nec abesse praeter (eius corruptionem, ut) de istis, 'mors et corruptio, generatio, combustio', ista enim non videntur adesse subiecto praeter eius constitutionem, nec abesse (praeter) eius corruptionem; generatio enim non potest adesse praeter subiecti constitutionem, nec abesse praeter subiecti corruptionem; potest dici quod quaedam sunt accidentia quae sunt via ad esse vel non-esse subiecti ut ista — quaedam enim sunt quae consequuntur ad esse subiecti, et ipsi adherent disponentia eum separabiliter vel inseparabiliter priori. | |
ƿ Item, generatio et corruptio; de huiusmodi non loquitur Porphirius, de aliis autem hic intendit. Aut posset dici quod subiectum generationis et corruptionis est principium materiale ipsius generabilis et corruptibilis quod semper remanet sine sui corruptione, et ideo corruptio et generatio possunt abesse praeter corruptionem sui subiecti, et similiter de morte et combustione. [f49va] Secundum tamen primam solutionem [probatur] dicetur quod species non praedicatur de pluribus semper, ut 'fenix'; non enim est nisi unica fenix, et similiter sol, mundus, luna, et huiusmodi. | |
[] Similiter differentia non semper de pluribus praedicatur, ut illa differentia 'ens' constituit fenicem et solem et huiusmodi; omnes enim species continentur per differentiam aliquam, et similiter de omnibus aliis. Dicit enim Boetius in Commento super Praedicamenta quod (si) ita diffinit Porphirius differentiam et speciem, et sic de aliis, intelligendum non quia semper praedicatur [de] quaelibet differentia de pluribus speciebus vel individuis, vel species de pluribus individuis, sed quia frequentius praedicatur de pluribus quam de uno; addendum est quod quia huiusmodi notificationes non sunt diffinitiones substantiales nec accidentales discriptiones adhuc vere, sed quaedam explanationes communes et accidentales, ideo non necesse est quod omnibus conveniant omnino. Similiter est de descriptione sive notificatione accidentis quod est quaedam notificatio communis, propter hoc ut frequentius convenit accidentibus non tamen omnibus. | |
Sciendum tamen quod 'quale' tripliciter, scilicet substantiale sive essentiale, quod quidem est de substantia sive essentia rei, ut differentia quae est forma substantialis. Aliud est 'quale' accidentale, et hoc dupliciter, quoddam convertibile cum subiecto, et huius est proprium quia convertitur cum specie de qua praedicatur. Aliud est 'quale' accidentale quod est commune multis et non appropriatur alicui, et tale est accidens; praedicatur enim accidens in 'quale', sed tamen non omne, sicut dicit Boetius in secundo Commento super Porfirium. Est autem accidens de praeƿ dicamento qualitatis, ut scientia, virtus, albedo, nigredo, et huiusmodi praedicantur in 'quale', unde huiusmodi dicit et talia omnia, aut alia de praedicamentis octo praedicantur in 'quale' quomodo se habent, ut si quaeratur 'quo modo se habet Sor', bene respondendum est 'bicubitus', 'pater', 'agens' 'paciens', 'est hodie', 'est in Anglia', 'est Parisius', 'est sciens', 'sedens', 'calciatus', 'armatus virtutum'. Distingunt veteres novem modos (seu) praedicta differentia circa substantiam primam, et bene: utrum illa sit quae sit 'quanta', sicut quomodo se habet ad aliquid, qualis, sic ubi sit, quando sit, quomodo sit res sita, quid habeat, quoniam corpus, quid agit, quid patitur. Prima quaestio pertinet ad huiusmodi quod est conveniens .x. praedicamentis; post quam sunt .x. quaestiones, causa quarum inventa sunt .x. praedicamenta. | |
Sciendum igitur quod universale non semper (dicitur) de pluribus actualiter; non propter hoc dicitur universale, sed quod aptum natum est (praedicari) de pluribus. Et propter hoc ista sunt universalia, sol, luna, fenix, quia quamvis non praedicantur de pluribus actu, tamen apta nata sunt de pluribus praedicari, quia forma solis et lunae et fenicis posset per plura individua multiplicari, si essent. Sed quia in illis forma occupat totam materiam quae est 'quanta' ad eam in uno individuo, ideo non sunt plura, et propter hoc non praedicatur de pluribus. Posset tamen de sui natura praedicari; unde cum dicitur quod genus praedicatur de pluribus et alio, sic sumitur ibi praedicatio secundum aptitudinem et non secundum actum. | |
De antepraedicamentis | |
DlCTO de .v. universalibus quae ad cognitionem praedicamentorum valent, [f49vb] est temptandum praedicamenta discernere. Aristoteles enim quaedam preambula ad ipsa praemittit quae primo occurrunt explananda. Cum enim praedicatum triplex est—univocum, aequivocum, denominativum, aequivocum autem in praedicamento esse non potest; univoca autem sunt omnia quae in praedicato sunt principaliter; denominativa vero reducuntur ad praedicati naturam, quamvis inesse ƿ ita proprie in genere praedicamentali esse non dignoscuntur sicut denominativa, quia dicit Aristoteles in 30 Topicorum quod iustum et bonum et ita de omni alio denominativo non sunt in genere, hoc est intelligendum principaliter tanquam ordinabilia linealiter, ut genera (et) species, differentia reducuntur ad ipsum genus commune, et etiam .x. praedicamenta accidentium praedicantur denominativa de substantia, sicut patebit postea. | |
[] Dicit Aristoteles igitur quod aequivoca sunt (quorum) solum nomen commune est et ratio substantiae diversa, ut 'animal' est aequivocum ad animal verum et ad animal pictum, et 'canis' ad latrabile et marinam belluam et celeste sidus; sed solum nomen animalis est commune illis, et nomen canis aliis, ratio autem substantiae, id est substantia vel quae dicitur hic diffinitio vel descriptio, est diversa. Est autem diffinitio ratio indicans quid est esse rei, quae constat ex genere et differentia, ut diffinitio animalis veri est substantia animata sensibilis, diffinitio vel descriptio animalis picti est ymago inanimata insensibilis, gratia exempli dicatur. | |
[] Descriptio est quaedam notificatio quae fit ex genere et accidentalibus proprietatibus, ut descriptio hominis est animal mansuetum, ita ex substantialibus differentiis praeter genus conveniens aggregatis, ut homo est aliquid rationale mortale, et aliquando fit et sine genere et sine differentia substantiali ex solis proprietatibus existens, ut descriptio substantiae est 'quod accidentibus est subiectum'. Univoca sunt quorum nomen commune est et ratio substantiae eadem, ut animal verum est commune univocum homini, leoni, et aliis speciebus, et eadem est ratio istius nominis 'animal' secundum quod praedicatur de homine et de leone, quia 'haec substantia animata sensibilis', et 'homo' est univocum suis individuis, quia secundum unam rationem, quae est 'animal rationale mortale', praedicatur de omnibus. | |
Denominativa vero sunt quaecumque ab aliquo solo casu differentia secundum nomen habent appellationem, ut gramaticum, musicum, album, nigrum; et omne nomen adiectivum est huiusmodi, unde ista nomina substantiva, albedo, nigredo, musica, gramatica et huiusmodi dicuntur ƿ abstracta vel principia, a quibus sumuntur illa nomina adiectiva quae vocantur denominativa vel concreta. Denominativa vero dicuntur quae ab his quae sunt principalia denominantur, ut albus ab albedine, musicus a musica; concreta dicuntur quae significant rem in concretione et inclinatione ad subiectum, sive ad materiam in qua est accidens, quia album idem est quod res alba, 'res' enim nominat subiectum sive materiam in qua est albedo. Item vocantur quia principalia sumuntur et dirivantur secundum loci considerationem. Et praeter hoc alia dicuntur principalia quia ab eis sumuntur, vocantur etiam abstracta, quia significant rem suam absolute sine [f50ra] comparatione ad subiectum vel concretione ad materiam, sicut patet. | |
Sciendum quod sumptum triplex est: quoddam enim sumptum est quod differt ab eo a quo sumitur in fine et in principio, ut studiosus a virtute; secundo modo dicitur sumptum quando principale et sumptum conveniunt in principio et in fine, ut gramaticus in feminino genere, secundum quod est adiectivum, convenit cum hoc nomine 'gramatica' substantivo; .3°. modo quando nomen sumptum et a quo sumitur conveniunt in principio et differunt in fine, ut ab albedine albus, a sessione sedere, a statione stare, a cursu currere, et huiusmodi, quia non solum dicuntur nomina denominativa sed etiam verba, ut dicit Aristoteles. Primo autem modo non est denominatio proprie, sed communiter; secundo modo proprie; 30 modo maxime proprie; quia dicit Boetius in Commento super Praedicamenta quod .3a. exiguntur ad denominationem completam, scilicet quod ibi sit participatio rei existentis in subiecto sive accidentis cum subiecto, quod idem est, quod solum accidens est res, hoc est quod signat accidens; alia additio est quod habeat nomen sumptum ab aliquo, quia multa accidentia non habent nomina sumpta; et exigitur convenientia in principio et finis inflexio, id est variatio. Ista autem .3a. concurrunt ad denominationem maxime propriam, non ad alias. | |
[] Quid autem dicendum est de istis— rationale, humanus, similiter montanus, silvanus, cappatus, ƿ tunicatus, similiter 'herba est sana', 'urina est salva', et huiusmodi, vel 'unitas est una' vel 'quantitas est quanta' et sic de aliis? Et dicendum quod in differentiis substantiae vel in speciebus non est denominatio a valde communiter, maxime extendendo nomen denominationis in subiectum in aliis, ut montanus, silvanus. Similiter, quia mons et silva nominant substantias a quibus non est denominatio propria, nisi quia [quod] accidit quod sine loca et locus res existens in subiecto est, ideo secundum illam considerationem posset dici quod esset denominatio; cappatus, tunicatus, et huiusmodi possunt dici denominativa quia signant rem existentem in subiecto, scilicet capationem, tunicationem, quae sunt habitus, et ab illis secundum logicum, non a capa et tunica. | |
[] Tamen [enim] 'haec herba est sana' vel 'cibus est sanus' et huiusmodi est denominatio, quia omnis denominatio a forma est, immo effective ibi ponitur sanitas, quia est sensus 'haec herba est (sana), id est, potest facere sanitatem et similiter de potione medicinali 'dieta est sana', id est conservativa sanitatis, 'urina est sana id est indicativa sanitatis, 'animal sanum', id est sanum denominative dictum proprie, quia formaliter praedicatur de animali, et est in eo sicut accidens in subiecto, in urina tanquam in signo, in dieta tanquam in conservacione, in herba tanquam in efficiente et in potione medicinali. | |
De unitate sciendum est secundum quosdam quod unum solum effective de ipsa (dicitur) ut unitas est 'una', id est effectiva unitatis, et quantitas est 'quanta', id est effectiva quantitatis, sicut dicitur quod color est albus quia facit album. Secundum praedictam expositionem Boetii non est denominatio propria, quia unum non signat accidens sive rem existentem in unitate, nec quantitas rem existentem in quantitate, sed in substantia quae est quantitas subiecta unitati vel quantitati, res tamen de praedicamento quantitatis et aliorum recipiunt praedicationem [f50rb] suiipsius modo praedicto, propter sui simplicitatem. Propter hoc enim reflectuntur supra se, et reducunt reductione completa, sicut ƿ patet 'nullus intelligentia intelligit se' et 'intellectus intelligit se', 'sensus sentit se', ut 'visus non videt se'. | |
[] Et sic nec naturalia, nec grossa redeunt supra se, ut 'albedo est alba' 'nigredo est nigra', et ideo in hiis quae non vere naturalia sunt est reductio supra se. Cuiusmodi sunt [sunt] res animae, ut bonitas, malicia, et quantitates similiter; non tamen est denominatio propria sicut dictum est, sicut nec in differentiis substantialibus, ut rationalis, moralis, secundum quod determinatio signat rem existentem in subiecto, [ut] loquimur tamen hic de denominativis; potest tamen dici quod ab omni forma (sit) denominatio sive substantialis sive accidentalis. Sed de accidentali est hic intentio: denominatio omnis propter cognitionem subiecti fit, sed cognitio sensibilis quae nostra est praecipue fit per accidentia, et ideo denominativa proprie dicta dicuntur illa quae sumuntur a formis accidentalibus. | |
Sciendum autem quod non omnia concreta dicta sunt denominativa, quia forma substantialis concreta discernit materiam suam in qua est, sicut forma accidentalis, et ideo ista nomina—homo, animal, leo, capra, Sor, et omnia nomina specierum, generum et individuorum in praedicamento substantiae dicuntur concreta quia significant formam substantialem prout unita est et concreta cum materia; sed ista nomina — humanitas, animalitas, asinitas, Socratitas, Platonitas, et sic in omnibus fingenda nomina, non sunt concreta sed abstracta, quia significant formas substantiales [sunt] sine inclinatione et unione ad materiam. | |
[] Dicit igitur Aristoteles quod denominativa sunt quaecunque (sumuntur) ab aliquo ut a principali vel abstracto, solo casu differentia, id est in fine, hoc est in extrema parte illorum vocabulorum, ut album albedo, id est album solo casu, id est sola cadentia unius ab alio sine formatione, quia secundum logicum derivatur et sumitur album ab albedine, quamvis e contrario secundum gramaticum. Sed magis actum dicitur dirivatio logici a parte rei significative quam a parte vocis significantis se, quia gramaticus, considerans proprietatem vocis, dicit quod illud quod habet pauciores sillabas, et etiam aliquando pauciores literas, est principale ƿ respectu illius quod habet maiorem numerum sillabarum vel literarum. Cum tale sit fere in omnibus concretum respectu abstracti, tam de verbis quam de nominibus dicit quod a verbis diriventur nomina, ab adiectivis sustantiva, ut in pluribus dico, quod non universaliter talis proprietas invenitur in verbo vel in adiectivis; et hoc confirmari potest, quia principium numeri (in) quantitate est et maximum virtute et potestate, ut dicit, et etiam in libro Elencorum in fine 'illud a quo aliquid descendit principium est respectu illius'. | |
[] Logicus autem proprietatem vocis quoad hoc non considerat, vel non praecipue sicut gramaticus, et ideo non ponit talem considerationem; considerat enim rei conditionem et naturam rei significate per illa principaliter, [f50va] et ideo cum abstractum causa sit concreti et principium casus, scilicet formale, ideo dicit quod concretum discernit (ab) abstracto sicut a suo principio. Item, gramaticus rudis et sensibilis et grossus philosophus est, ideo prius apud ipsum principium quod est compositum et unum simplex, quod quidem est concretum; et quia concretum nominat formam cum materia, abstractum formam solum, quia simplicior composito ex subiecto et ipsa forma. Logicus vero subtilis philosophus et magis intellectualis est, et ideo cum apud intellectum eius proprior est forma quam componit, quia compositum non intelligitur nec cognoscitur nisi per formam facti, dicit logicus quod abstractum prius est concreto; et hoc fit solo casu, id est cadentia formae ad materiam et ad subiectum, quia saepe dictum est quod denominativum significat formam unicam cum materia et subiecto, abstractum non. | |
Sciendum igitur quod nullum genus praedicatur aequivoce de suis speciebus inferioribus, neque differentia neque species, sed univoce, individuum autem univoce de uno solo praedicatur; nomen tamen individui de pluribus individuis praedicatur aequivoce, ut hoc nomen 'Petrus' de pluribus Petris praedicatur, sed secundum diversam rationem et significationem praedicatur de hoc Petro et de illo. Proprium autem et accidens aliter se habent, et conveniunt ƿ ista duo in eisdem modis praedicandi magis quam aliud, quia proprium secundum veritatem est accidens convertibile et essentiale, sine quo non potest (esse) res cuius est esse secundum actum existendi, neque intelligitur esse. Accidens autem, de quo dicit Porfirius est accidens non convertibile cum una specie sed pluribus universaliter commune, sine quo res potest esse, dictum est supra. Accidens ergo commune vel proprium potest comparari ad ea quae sunt sub se in suo genere, et tunc praedicatur de hiis univoce, quia sicut in praedicamento substantiae sunt genera et species et individua et differentiae, sic in praedicamentis accidentium, et tunc erit accidens vel genus ut 'color' vel differentia ut 'disgregatum' vel species ut 'albedo' vel individuum ut 'haec albedo' que omnia debent praedicari secundum modum supradictum; vel potest considerari ut praedicatur de substantia vel unum accidens de aliquo alterius praedicamenti,et sic non praedicatur univoce simpliciter, quia ad praedicationem univocam exigitur quod praedicetur aliquid secundum nomen et secundum rationem; sed non omnia accidentia praedicantur de substantia secundum nomen sicut scietur, aliqua tamen aut nulla praedicantur secundum rationem, ut 'albedo' potest praedicari de corpore secundum nomen denominative sumptum ab eo, ut 'corpus est album '; sed ratio albedinis denominative praedicari non potest de corpore, ratio enim albedinis est color disgregativus visus, non propter hoc potest praedicari de corpore. | |
[] Si dicat aliquis quod denominative praedicari i potest sicut et nomen, ut 'corpus est coloratum disgrega tivum visus', dicendum quod Aristoteles intendit de ipsa ratione sive diffinitione manente natura diffinitionis. Sed diffinitio non est ex genere denominativo vel concretivo, sed ex solo abstractivo. Istud tamen maiori indiget discussione, quia forte nec coloratum disgregativum praedicatur de Sorte, non enim convenit substantiae quia disgreget visum, [f50vb] ut videtur. Cum enim differentia albedinis sit disgregativum visus, et praedicetur de albedine sub voce denominativa, non videtur quod sub eadem voce praedicetur ƿ de subiecto suo, sicut nec ipsum genus, ut 'color', quod praedicatur in abstractione de albedine, non praedicatur sub eadem forma eius de subiecto. Non enim dicemus quod ratio est color, et ideo nec similiter ratio est disgregativus visus; et ideo videtur quod propter hoc dicit Aristoteles quod ratio albedinis sive diffinitio non praedicatur de subiecto. Cuius tamen certificatio alias inquiratur. |