Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/supposition

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
De suppositione etc
LICET partes sint priores suo toto, tamen multae proprietates partium non cognoscuntur sine cognitione totius, quia in ipso toto partes adquirunt novas conditiones et proprietates quas prius non habuerunt. Cum iam dictum est de partibus orationis in se, et etiam in propositione quoad omnes proprietates subiciendi et praedicandi de ipsa propositione secundum omnes [secundum] differentias, nunc aggredienda sunt quaedam specialia circa proprietates partium quae vocantur 'suppositio', 'appellatio', 'copulatio'. Primo vero dicendum est de suppositione.
Sumitur autem 'suppositio' multipliciter; dicitur in uno modo petitio alicuius vel acceptio sine probatione cum indigeat probari vel possit; alio modo dicitur 'suppositio' sustantiva rei designatio, sicut dicimus quod sustantiva nomina supponunt rem suam, id est, sustantive designant; .3°. modo dicitur proprietas termini communis per comparacionem ad individua quae (sunt) eius supposita, secundum quod dicimus quod nomen commune ut 'homo' significat qualitatem cum substantia, sive humanitatem, et supponit individua, scilicet Sortem et Platonem et alia; quarto modo dicitur suppositio 'proprietas termini subiecti', sive subiecti in quantum alii supponit et subicitur in oratione. De secundo modo ad praesens est intentio, ex quo patet quod suppositio non est proprietas nisi termini actualiter ordinati in oratione, et non extra. Significatio autem est conditio vocis et termini de se, et non per comparationem ƿ ad aliud sub quo ponatur, et ideo tam extra orationem quam in oratione significato, supponit autem solum intra.
Suppositionum alia simplex, alia personalis. Simplex suppositio est quando terminus stat pro significato vel pro voce, quae sunt simplicia, ut 'homo est dignissima creatura creaturarum', 'homo est species', 'homo est nomen' 'homo est vox'. Personalis suppositio est quando terminus supponit pro individuis et inferioribus suis, ut 'homo currit' 'homo disputat'. Et personalis alia discreta, alia communis. Discreta, quando terminus discretus subicitur, vel pronomen demonstrativum, ut 'Sor sedet' vel 'iste homo currit'; communis, quando terminus communis subicitur pro suis inferioribus. Et haec duplex; alia determinata, alia indeterminata (vel) confusa. Est determinata quando propositio in qua ponitur terminus communis exigitunicum singulare ad sui veritatem, ut 'homo currit' si Sor currit, et hoc sufficit sui veritati; confusa quando terminus stat pro omnibus singularibus et exigit veritatem cuiuslibet singularis. Et haec est duplex; alia est confusa et distributiva, alia confusa tantum. Confusa et distributiva sive modalis est quando signum universale affirmativum ibi adiungitur termino communi immediate et casus et numeri, vel quando [f61ra] signum universale negativum vel negatio negans praecedit terminum communem sive mediate sive immediate, ut 'omnis homo currit, nullius asinus', tam li 'homo' quam li 'asinus' stat confuse et distributive; est ergo confusa suppositio et distributiva quando terminus supponitproomnibus inferioribus, et potest fieri descensus ad quodlibet istorum, ut 'omnis homo currit, ergo iste homo currit et ille' etc.
[] Suppositio confusa tantum est quando terminus communis supponit pro suis inferioribus, et non potest fieri descensus ad aliquod istorum, ut 'cuiuslibet hominis asinus currit', li 'asinus' stat confuse tantum, quia non licet facere descensum sub eo. Dicitur enim communiter quod quando terminus sequitur signum universale affirmativum mediate supponit confuse tantum.
Sciendum tamen quod negatio non confundit confuse tantum de se, sed solum confuse et distributive, et ideo nec ƿ signum universale negativum nec negatio confuse tantum universale autem signum affirmativum bene potest.
Super iam dictis convenit dubitare. Terminus discretam habet suppositionem quando pro aliquo discreto et singulari supponit, sed cum stat pro voce sua (vel) pro significato stat pro discreto et singulari, quare tunc habebit suppositionem discretam. Sed omnis discreta est singularis personalis, igitur omnis simplex suppositio erit personalis; et hoc videtur, cum persona hic accipiatur pro individuo et singulari, igitur in omnibus huiusmodi est personalis suppositio.
Et potest dici quod personalis suppositio potest sumi generaliter aut specialiter. Si generaliter et communiter sumatur, comprehendit omnem suppositionem termini secundum quam supponit pro quocumque individuo vel singulari, sive sit singulare eius sive singulare alterius, ut eius significatum vel vox sua, quia omnium istorum nomen est et pro quolibet supponere potest, et sic comprehendit personalis suppositio simplicem sub se.
Si dicatur specialiter, comprehendit tunc solum suppositionem termini secundum quam terminus supponit pro suis individuis sive singularibus, quae dicuntur personae respectu sui significati et vocis quae ipsa participant,et non supponit sic pro suo significato et voce, et sic dividitur contra simplicem suppositionem quae fit pro ipsa voce et significatione. Patet igitur quod non omnis suppositio termini erit personalis, et ita nec erit suppositio discreta quae fit (pro) significato vel voce secundum quod discreta dicitur personalis,quia sic sumitur discretio quantum ad supposita sive individua; est tamen discretio quia pro discreto fit; sic igitur omnis propositio erit discreta et non personalis.
Alio modo posset dici, cum hic sumatur persona pro individuo et singulari; et duplex est individuum, proprie et improprie. Proprie est individuum quod nullo modo est commune, ut individua specierum specialissima; improprie et quasi secundum quid, ut illud quod est commune simpliciter, respectu tamen alicuius est individuum, sicut omne universale, ut 'homo' est commune simpliciter quia formam ƿ communem multis significat, est tamen singulare respectu speciei, sicut res significata per 'animal' est communis suis speciebus, tamen singularis respectu generis. Similiter res significata per 'rationale' est communis omnibus hominibus, [f61rb] , et tamen singularis est respectu differentie, et sic de proprio et accidente. Cum ergo terminus communis supponit pro significato, supponit pro omni simpliciter, et pro singulari improprie et secundum quid; cum autem supponatpro suis suppositis, supponit pro singulari et individuo simpliciter.
Cum igitur persona sumitur hic pro individuo et singulari, patet quod persona duplex est, et similiter suppositio personalis, ut quando fit suppositio pro persona improprie sive secundum quid, et haec vocatur personalis improprie et quasi secundum quid huiusmodi personalis.
Secundo modo est quando terminus communis stat pro suo significato, quare non dicetur personalis simpliciter nec proprie, sed simpliciter suscipiens denominationem a forma simplici pro qua supponit, sicut personalis a persona pro qua supponit. Vel dicitur simplex quod stat pro significato simpliciter accepto, non prout supposita concernit. Patet ergo quod quando terminus supponit pro significato, ut 'homo est species' 'homo est dignissima res creaturarum', habet simplicem suppositionem, et similiter quandocumque pro significato accipitur, ut 'homo est animal' bene potest accipi et stare pro significato, alio modo pro supposito; verumtamen si terminus singularis supponat pro significato, non est suppositio simplex, quia illud significatum nullo modo est commune, sed simpliciter est individuum, quia significatum est idem cum supposito quod tali termino respondet, hoc autem est simpliciter singulare, quare et significatum simpliciter singulare, et ita suppositio erit simpliciter personalis.
Et si dicat aliquis quod cum dicitur 'homo est species' hic subicitur pro intentione, et ut est proprium nomen et singulare respectu speciei, sed in hac non est sic 'homo est animal' vel 'homo est dignissima creaturarum', quia ibi non subicitur alicui respectu cuius est proprium; dicendum quod hoc non impedit quin eodem modo et pro eodem ƿ supponat, quia si dicam' Sor est individuum' 'Sor est animal' in utraque supponit terminus pro eodem et eodem modo, quia res significata per Sortem est individua et est animal. Sic erit ex re, non pro intentione ista parte, unde res significata per hoc nomen 'homo' est species et est animal, et ideo semper stat pro ipsa, non pro intentione, quae res est individua respectu speciei, communis tamen aliunde est, scilicet per comparationem ad sua individua, sed respectu animalis vel alterius superioris neque est individuum neque commune, tamen quod est commune inferioribus suis et individuum speciei subicitur animali et aliis superioribus, sicut 'Sor' quod est omni modo individuum subicitur animali.
Sed quid dicendum est de istis 'homo est vox', 'homo est nomen', et huiusmodi? Hic non potest distingui individuum duplex proprie et improprie, [et] quia 'homo' est vox singularis, et nomen singulare simpliciter nullo modo commune, et ideo videtur quod semper pro discreto supponat, quare semper erit suppositio discreta et personalis; quod concedendum est secundum istam sententiam, quamvis oppositum sustineri possit secundum praedicta. Si quaeratur de huiusmodi 'Secana currit', 'Anglia est bona terra', 'fenix est', 'sol est' [f61va] et huiusmodi, cuiusmodi suppositionem habet terminus, dici debet, cum Secana sit proprium nomen fluvii, habebit suppositionem discretam. Sed si dicatur (quod) pluribus convenit, quia aqua currens Parisius est Secana, aqua currens alibi est Secana, igitur est nomen (commune), et ideo quidam dicunt quod nomina talia sunt communia, et habent individua secundum diversos sui situs et diversa loca, et, secundum eos, habebunt huiusmodi suppositionem personalem determinatam, non discretam. Quod tamen non est verum, quia hoc nomen 'Secana' imponitur aquae toti currenti ab extremitate una ad aliam, et non est nomen alicuius partis per impositionem, et ideo aqua currens Parisius uno modo potest dici vere Secana, alio modo non.
Si loquamur de illa parte signata quae currit ibi, non est Secana sed quaedam pars Secane, et sic de aliis; si tamen dicamus quod aqua currens Parisius et alibi est Secana, ƿ verum est; non ergo est commune pluribus per appellationem, sed uni, sicut non convenit 'Sor' pedi nec manui. Nec contingit sumere partem Secanae sed Secanam, sicut nec manum Sortis sine Sorte, dummodo manus sit sibi coniuncta; et sicut Sor non praedicatur de partibus suis sic nec Secana de suis.
De aliis dicendum est, sicut de aliis terminis communibus, quod isti termini sunt universales, non quia praedicantur de pluribus accidentibus, sed quia apta nata sunt de pluribus praedicari possunt pro significato,et sic habent suppositionem simplicem; sed si pro voce, tunc habent discretam, si pro individuo, determinatam.
Iuxta hoc sciendum est quod duplex est demonstratio; alia personalis, ut quando demonstratur, idem monstratur, ut 'iste homo', 'ille homo'; alia est demonstratio simplex, ut quando in demonstratione individui cadit intentio speciei, recte vel oblique, sicut cum dicitur 'hec herba crescit in orto meo', id est, 'herba istius speciei etc.', et fit hic demonstratio quoad intellectum, quia species res intelligibilis est.
Et si quaeratur quanta est, potest (dici) uno modo quod est indeffinita, alio modo singularis, sicut cum dicitur 'asinus Sortis currit', si consideretur quantum adsubiectum attributionis quod est rectum, sic est indeffinita, si vero consideretur quantum ad subiectum locutionis quod est obliquum, sic est singularis.
Sciendum vero quod relativum aliquando facit relationem simplicem, aliquando personalem. Relativum vero est ante late rei recordativum, ut 'homo currit et ille disputat', li 'ille' est relativum quia repraesentat rem ante latam, scilicet hoc quod dico 'homo'; unde quoddam est relativum ydemptitatis, ut 'ille' '[hi]is' 'idem' et 'qui', quoddam diversitatis, ut 'alius' 'alter' 'reliquus'.
Sciendum igitur quod relativum aliquando refert suum antecedens pro eodem singulari pro quo suum antecedens stetit, et tunc habet relationem personalem, ut 'mulier quae dampnavit salvavit'. Si faciat relationem personalem, tunc ƿ li 'quae' refert hoc quod dico 'mulier' pro 'Eva' quia pro illa stetit antecedens prius, et sic est oratio falsa. Simplex relatio est quando relativum refert suum antecedens pro eadem specie, sub hoc sensu 'mulier quae damp[f61vb] navit salvavit', hoc est, 'mulier dampnavit et mulier salvavit'.
Similiter de relatione diversitatis, ut hic 'H scribitur inter alias litteras'. Si enim relativum diversitatis positum referat pro diversis in numero, sic est falsa, quia tunc denotatur quod H differat ab aliis solo numero et non specie, et sic sequeretur quod H esset littera. Si vero referat pro diversis genere et specie, et non tantum in numero, ut est sub hoc sensu 'H scribitur inter litteras quae sunt aliae ab H', primo modo habet personalem suppositionem,secundo modo simplicem,ut dicitur communiter. Similiter posset distingui ista 'Sor sedet inter alios asinos', et huiusmodi.
Habitis difficultatibus incidentibus circa differentiam suppositionis simplicis et personalis, videndum est de personalibus suppositionibus inter se. Cum enim 'Sor' et quodlibet nomen individui sit commune per appellationem, igitur et sua suppositio erit communis multis, quare cum suppositio talis termini sit discreta, discreta erit communis. Item, cum determinatum et discretum idem sint, vel magis conveniant quam determinatum et commune, cum sint quasi opposita determinata, suppositio magis erit discreta quam communis. Item, cum terminus communis sine signo magis faciat suppositionem indeffinitam (quam) determinatam, quia idem est indeffinitum et indeterminatum, quare et sua suppositio erit indeterminata; sed suppositio indeterminata et confusa idem sunt, quare non habebit suppositionem determinatam. Item, cum sit suppositio personalis, quae determinata dicitur quia stat pro persona determinata, igitur pro individuo determinato; nihil tale est nisi singulare significatum et unicum, quare pro unico singulari significato stabit; sed stare pro unico singulari [et] significato est supponere (suppositione) discreta, quare determinata suppositio erit discreta.
Et dicendum est ad illa quod nomen individuum est ƿ proprium et sub una intentione sive significatione non est commune multis, sed uni soli convenit, et ideo cum fit mentio de sua suppositione accipitur prout unum significat et non plura, et ideo cum illud sit discretum et singulare habebit discretam suppositionem. Cum autem dicitur quod conveniat pluribus per appellationem, hoc intelligendum est aequivoce et sub diversis singularibus, et ideo non sequitur quod sit commune, quia convenire pluribus prout facit nomen commune est convenire pluribus univoce et sub una significatione. De aequivoca suppositione postea patebit. Ad aliud,(dicendum) quod ad determinatam suppositionem duae conditiones exiguntur, scilicet quod terminus supponens sit communis, et quod stet pro aliquibus sub disiunctione unius ad aliud, et ita quod ad sui veritatem exigat solum unicam singularem veram, sua igitur determinatio consistit in hoc quod unicum singulare sibi sufficiat, quamvis habeat plura, non tamen stat pro illo determinato vel pro illo significato sed pro hoc vel pro illo, et ideo communis dicitur.
[] Habet ergo communitatem determinata suppositio a parte suppositi, et a parte rei pro qua fit suppositio, scilicet quia potest stare pro hoc vel pro illo significato, et ideo communis dicitur; discretionem autem non habet secundum quod discreta suppositio dicitur, quia ibi sumitur [f62ra] discretio, et quoad suppositiones et quoad illud pro quo (fit) suppositio, quorum utrumque est simpliciterdeterminatum et discretum. Et per hoc patet responsio ad ultimum, quia dicitur determinata quia supponit pro individuis sub disiunctione, ita quod discretio unius singularis sufficit ad veritatem suam, et non quia supponit praecise et discrete sive absolute pro uno significato et discreto.
Ad aliud, (dicendum) quod bene potest terminus facere propositionem indeffinitam et indeterminatam quamvis supponat determinate, quia aequivocatur haec determinatio hinc et inde, dicitur enim indeterminatio vel indeffinitio propositionis, quia subiectum potest indifferenter recipere quantamcumquedeterminationem supra se, vel signum particulare vel universale vel pronomen demonstrativum, non autem ob hanc causam dicitur terminus supponere determinate, sed propter ƿ praedictam, quare non est necesse terminum in indeffinita propositione stare indeterminate.
De confusa suppositione dubitatur. Dictum est quod terminus immediate adiunctus confunditur confuse et distributive, quare si dicatur 'qualislibet homo currit', li 'homo' confunditur confuse et distributive, quare sequitur 'qualislibet homo currit, igitur Virgilius', quod falsum est. Posito quod .iiii. sint homines, et quilibet trium habeat unam qualitatem et currat, et unus habeat omnem (qualitatem) et non currat. Et dicendum quod immediate non adiungitur secundum intellectum orationis, quia hoc quod dico 'qualislibet' importat de suo intellectu distributionem et nomen distributionis sive subiectum, idem enim dictum quod 'cuiuslibet qualitatis homo currit', non ergo distribuit hunc terminum 'hominem' pro suis appellativis, sed qualitates: eius distribuit; et ideo intelligendum est quod si terminus addatur signo immediate et in ydemptitate casus et numeri, ita quod sit subiectum et materia distributionis, confunditur confuse et distributive; et tunc excluduntur omnes cavillationes quae possunt fieri. Si enim dicatur 'uterque istorum currit', patet per iam dictum quod '[uterque] istorum' non debet confundi, cum non sit materia et subiectum distributionis, nec additur ibi idemptitate casus et numeri signo, sed intelligitur ibi subiectum, scilicet nomen commune illis quae denominantur per pronomen demonstrativum.
De suppositione relativi sciendum sicut dicitur communiter quod si referat[ur] antecedens cum sui distributione tunc stat confuse et distributive, si referat sine distributione tunc stat determinate.
Ex iam dictis videtur quod suppositio sit solum ipsius subiecti, cum solum subiectum reddit suppositum verbo, quod est concedendum, proprie loquendo. Sicut enim suppositio est subiecti et suppositi proprietas, sic appositio praedicati et appositi; sed quia loquendum ut plures quamvis sentiendum ut pauci, ad vocabula consueta accedamus extendentes nomen suppositionis ad proprietatem praedicati. Praedicatum enim aut sumitur cum signo aut sine signo; si cum signo universali stat confuse et distributive; si sine ƿ signo, aut est terminus discretus et tunc habet suppositionem discretam, sive stet pro voce sive pro significatione sive supposito, quia quodlibet eorum est simpliciter discretum et singulare; aut terminus communis, et tunc aut stat pro forma significata et tunc habet simplicem suppositionem, aut [f62rb] pro aliquo supposito et tunc habet determinatam, aut pro ipsa voce et tunc habet discretam, sicut prius dictum est.
Dicitur tamen communiter quod cum universale signum ponitur a parte subiecti stat terminus confuse tantum a parte praedicati, ut 'omnis homo est animal'; et quando duo signa ponuntur in oratione, unum a parte subiecti, reliquum a parte praedicati, dicitur quod primum immobilitat secundum, ut 'omnis homo est omnis homo'; quod tamen falsum puto, quorum certificatio disputationi relinquatur.

Notes