Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/topics
From The Logic Museum
< Authors | Roger Bacon | Summulae Dialectices
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
De loco: de sillogismo dyalectico | |
DICTUM est de sillogismo (demonstrativo) et falsigraphico, dicendum est de sillogismo dyalectico et sophistico; primo autem de dyalectico sillogismo, quia cognitio obliqui dependet ex recto. Dyalecticus autem sillogismus est ex probabilibus propositionibus, quia non quaerit necessaria sed verisimilia. Si enim arguat aliquando ex necessariis, hoc non est in quantum necessaria sed in quantum probabilia et verisimilia. Probabile autem est quod videtur omnibus, et de quo nec vulgus nec sapiens opinatur contrarium; probabile pluribus est de quo sapientes opinantur contrarium. Sic intelligendum est de reliquo, ut plures vocantur qui vertuntur intellectu communi et vulgari, sapientes qui vertuntur intellectu privato et certo; unde vocantur pauci, secundum quod dicit Aristoteles, 'loquendum est ut plures, sentiendum ut pauci', scilicet ut sapientes. | |
ƿ Sed quia sillogismus dyalecticus requirit habitudinem localem, ideo intendendum est locis, quia vis talis sillogismi dependet a loco. Locus autem duplex est,scilicet 'maxima' et 'differentia maximae'. Maxima propositio est per se nota, cuius sunt primae propositiones et immediate, ut 'de quocumque dicitur diffinitio et diffinitum', et 'de quocumque dicitur species et genus', 'quicquid convenit toti in qualitatibus convenit et cuilibet eius parti ',et huiusmodi, sicut scietur postea; differentiae maximarum sunt termini positi in maximis, quibus differunt maxime, ut diffinitio et diffinitum, species et genus, totum et pars, et huiusmodi. Locus autem maxima est sedes argumenti; sicut enim sedes circuit locatum et stabilit et confirmat eum, sic maxima propositio circuit argumentum et confirmat ipsum; locus differentia maximae est id a quo conveniens trahitur argumentum, quia denominatur argumentum vel a diffinitione vel a discripsione, vel a toto vel a parte sciatur. | |
Locorum (alius) intrinsecus,alius extrinsecus,alius medius. Ad istud intelligendum,notandum quod omnis argumentatio debet aliquam propositionem terminare. Quaestio autem est dubitabilis propositio, ut 'utrum Sor currit vel non'; omnis autem quaestio habet duos terminos, scilicet praedicatum et subiectum, oportet ergo invenire medium inter illos duos termino(s) positos in quaestione, ad componendum vel dividendum illos terminos. lllud autem medium invenimus in aliquo loco, scilicet qui est 'differentia maxime'; quod si fuerit iste locus multum adherens alteri terminorum positorum in quaestione, ita quod dicat totam naturam eius vel partem, tunc vocatur locus intrinsecus, quia est de intrinseca natura termini positi in quaestione. Si autem nihil adhereat naturae terminorum positorum in quaestione, sed omnino sit alienum nec omnino consonum et intraneum, vocatur locus medius, quorum exempla deinceps patebunt. | |
Locus autem intrinsecus dividitur in locum a substantia, et a concomitantibus substantiam. Locus a substantia est medium dicens totam naturam alterius extremitatis conclusionis probande, et huiusmodi sunt .6. modi, a diffinitione, ƿ a diffinito, a descriptione, a descripto, a nominis interpretacione, et a nomine interpretato; quid sit diffinitio [f68rb] et quid descripsio, et quomodo fiant, prius dictum est. Nominis interpretatio est diffinitio ponens altera nomina, sive expositio unius dictionis per alias, ut 'philosophia est amor sapientie', 'philosophus est amator sapientie', a 'philos' quod est 'amor' et 'sophos' quod est 'sapientia' Per quemlibet istorum locorum arguitur quadruplici maxima, primo affirmando, sic, 'animal rationale mortale currit, ergo homo currit'. Si quaeratur unde locus, dicendum a diffinitione, quia si reducatur in sillogismum, medius terminus est diffinitio hominis, et sic patet quod a differentia maxime trahitur huiusmodi argumentatio. Si vero quaeratur Maxima per quam confirmatur argumentatio, assumenda est haec, 'quicquid de diffinitione et de diffinito'. Secundo negando, sic, 'nullum animal rationale mortale currit, ergo nullus homo currit'; locus a diffinitione; Maxima, 'quicquid removetur a diffinitione et a diffinito'. .3°. modo fit affirmando adhuc, 'Sor est substantia animata sensibilis, ergo Sor est'; locus a diffinitione; Maxima, 'de quocumque praedicatur diffinitio et diffinitum'. Quarto modo negando, 'lapis non est substantia animata sensibilis, ergo lapis non est animal'; locus a diffinitione; Maxima, 'a quocumque removetur diffinitio et diffinitum'. Si autem constituatur diffinitum pro medio, et diffinitio ponatur in quaestione vel conclusione, erit locus a diffinito; [Maxima, 'quicquid praedicatur de diffinito'] et sunt eedem maxime solis terminis transmutatis, ut 'homo currit, ergo animal rationale mortale currit'; locus a diffinito; Maxima, 'quicquid praedicatur de diffinito et de diffinitione', et sic de aliis exemplis etMaximis. Locus a descriptione similiter fit .4. modis, ut 'animal mansuetum naturacurrit,ergo homocurrit'; locusadescrip. cione; Maxima, 'quicquid praedicatur de descriptione et de descripto'. Similiter et negando, ut 'id quod potest subiacere accidentibus non est relatio, ergo substantia non est relatio'; Maxima, 'quicquid removetur a descriptione et a descripto'. Similiter affirmando a parte praedicati, 'albedo est secundum quales dicimur, ergo albedo est qualitas'; ƿ Maxima, 'de quocumque praedicatur descriptio et descriptum'. Negando sic, 'nigredo non est motus secundum quod comparatur ad agnitionem, ergo nigredo non est actio'; Maxima, 'a quocumque removetur descriptio et descriptum' Si vero arguatur e contrario, erit locus a descripto, et eedem maxime ordine terminorum transmutato. | |
Locus a nominis interpretatione fit similiter .4. modis; primo sic, 'am[at]or sapientiae est bonus, ergo philosophia est bona'; locus a nominis interpretatione; Maxima, 'quicquid praedicatur de nominis interpretatione et de nomine interpretato' Similiter patent alie, et maxime per praedicta. Exemplum est 'homo est animal factum ab humo' 'philosophus (est) amator sapientiae' Et sciendum quod si interpretatio dicatur omnis diffinitio dicens quid sit nomen, tunc erit iste locus constructivus et destructivus, sicut in exemplis praedictis; si autem comprehendamus sub illo omnem ethimologiam, id est, omnem expositionem nominis, non est necessarius talis [f68va] locus sed solum probabilis, quia Petrus H. dicit quod quaedam expositio est in plus quam expositum, quaedam in minus, ut 'ledens pedem' est in plus quam lapis, et 'comprehensio litterarum' in minus quam sillaba, et e contrario fit locus a nomine interpretato. | |
Locus a concomitantibus substantiam est medium dicens partem nature alterius extremitatis conclusionis probande, et dividitur in .7.; alius est locus a toto, alius a partibus, alius a causa, alius a generatione, alius a corruptione, alius ab usibus, alius a communiter accidentibus. | |
Loci a toto sunt .6. quia 'totum' .6. modis dicitur; aliud est totum universale, ut genus respectu speciei, species respectu individui, cui respondet pars, ut individuum respectu speciei, et species respectu generis, et quaelibet particularis diffinita respectu suae superioris differentiae, et proprium particulare respectu proprii et superioris, et accidens et inferius respectu superioris. Tenet autem argumentatio ab huiusmodi toto ad partem suam solum negando, ut 'lapis non est animal, ergo non est homo' 'Sor non est rationale, ergo non hoc rationale', 'non est risibile, ergo non hoc risibile' 'non album, ergo non est ƿ hoc album'. Et si quaeratur unde locus, dicendum a toto universali; Maxima, 'aquocumque removetur totum universale et quaelibet eius pars'. Et eodem modo a parte subiecti potest fieri, negando 'nullum animal currit, ergo nullus homo currit', 'nullum risibile currit, ergo hoc risibile non currit', et sic de aliis; Maxima, 'quicquid removetur a toto universali et a qualibet sui parte'. Sed sciendum quod oportet quod cum negatione universali semper procedatur ab huiusmodi toto ad partem, ita quod negatio semper praeponatur toti, quia si praeponatur toti et fiat negatio particularis non valet, nec 'animal non currit, ergo homo non [homo non] currit', nec valet 'homo non currit, ergo Sor non currit'. | |
Locus a parte subiectiva est quando pars ordinatur pro medio; sed talis locus constructivus est, ut 'Sor currit, ergo homo '; Maxima, 'quicquid praedicatur de parte subiectiva, et de suo toto'. A parte praedicati similiter, 'Sor est homo, ergo Sor est animal'; Maxima, 'de quocumque praedicatur pars subiectiva, et suum totum'. Sciendum autem quod isti loci nomine communi appellantur locus a toto universali, et locus a parte subiectiva. Quando tamen genus ordinatur pro medio dicitur locus a genere, et solum locus a toto est,quando autem ordinatur species pro medio, dicitur locus a specie; dicitur tamen communiter quod solum est affirmando, et ideo solum locus a parte. De aliis nihil tangitur in speciali quando ordinatur species pro medio, sive in affirmativa sive in negativa, sive sit locus a toto sive locus a parte. Similiterde differentia et accidente non dicitur[ubi] quod ibi (sit) locus a toto universali vel a parte subiectiva. | |
Si tamen usus permitteret.posset dici locus a specie quandocumque species ordinatur pro medio, sive affirmando, sive negando, et locus a proprio quando proprium ordinatur pro medio, locus a differentia quando differentia ordinatur pro medio, et similiter locus ab accidente, sicut dicitur locus a genere quando [f68vb] genus ordinatur pro medio. Et sic patent duo loci, scilicet a toto universali et a parte subiectiva. | |
Aliud est totum integrale quod ex pluribus partibus integratur, ut' domus' 'Sor' et huiusmodi, cuius partes sunt ƿ integrales, ut 'paries' 'tectum' 'fundamentum' et huiusmodi, 'manus' 'pes' et huiusmodi; et arguitur a toto ad partem, solum affirmando, sic 'domus est, ergo paries est'; Maxima, 'si totum integrale est, et sua pars est'. A parte ad totum arguitur negando, sic 'si paries non est, domus non est'; (Maxima) 'si pars integralis non est, ergo totum non est'. Hic diligenter considerandum est, quod non tenet argumentatio huiusmodi a toto integrali ad partem vel e contrario, nisi cum comparantur totum et pars ad seinvicem respectu esse, quia non sequitur 'Sor currit, ergo caput eius vel cor eius' nec e contrario negando. | |
In quibusdam tamen videtur gratia termini, et affirmando et negando a toto ad partem et e contrario. scilicet quando pars sufficit ad demonstrationem totius. Hoc est dupliciter; aliquando enim reperitur aliquod accidens in aliqua parte totius determinata, et solum in illa, ut crispitudo in capite, simitas in naso, et tunc tenet argumentum gratia termini sicut dictum est, ut 'Sor est crispus, ergo eius caput est crispum' 'Sor non est simus, ergo eius (nasus) non est simus'—et e contrario tam affirmando quam negando. Aliquando etiam tenet haec illatio quando in nulla parte determinata habet proprietas esse magis quam in alia, scilicet quando in maxima parte inest aliqua proprietas quae per consequens denominat totum, licet non sit in omni parte, ut bene sequitur 'Ethiops est niger (praeter) dentes, ergo residuum praeter dentes est nigrum', et negando. Similiter et e contrario tam in negando quam affirmando in huiusmodi solum tenet talis consequentia gratia terminorum sumptorum, quia si sumantur alii termini non tenebit, sicut prius patuit. Item, sciendum quod iste locus non tenet nisi sumantur partes principales quae sunt simpliciter de esse totius, quibus positis ponitur totum, quibus remotis vel quarum aliqua destructa destruitur res, cuiusmodi sunt partes totius praedictae, ut partes Sortis sunt cor, epar, stomachus, caput, pulmo, et huiusmodi principalia; non enim tenet de minus principalibus sine quibus potest totum manere, cuiusmodi sunt pes, manus, etc. | |
ƿ Aliud totum est in quantitate, scilicet terminus communis sumptus cum signo universali, ut 'omnis homo' 'omne animal', cui respondet pars in quantitate, scilicet sua singularia, ut 'iste homo' 'ille homo' et terminus sine signo et cum signo particulari. Et similiter se habent in ratione partis in quantitate, et tenet argumentum a toto in quantitate solum affirmando, ut 'omnis homo currit, ergo Sor currit'; Maxima, 'quicquid convenit toti in quantitate et suae parti'. E contrario est locus a parte in quantitate negando, ut 'Sor non currit, ergo omnis homo non currit' [non homo] 'non aliquis homo currit, ergo non omnis homo currit'; Maxima, 'quicquid removetur a parte et a toto' Si qua difficultas sit circa hunc locum a [f69ra] toto patebit in fallaciis. | |
Sequitur de toto in loco. Est autem totum in loco 'ubique' pars est 'alicubi' 'hic' et huiusmodi, et tenet argumentum affirmando sic, 'deus est ubique, ergo est hic'; Maxima, 'cui convenit totum in loco et sua pars'. E contrario negando est locus a parte, 'Sor non est hic, ergo non est ubique'. Eodem modo arguendum per locum a toto in tempore; est autem totum in tempore * semper cuius pars est 'aliquando' 'nunc' 'tunc', et fit huiusmodi argumentum 'deus est semper, ergo est nunc '; Maxima, 'cui convenit totum in tempore et pars'. Et e contrario negando locus a parte, 'Sor non est nunc, ergo non semper'; Maxima, 'a quo removetur pars et totum'. Sequitur de loco a toto in modo; est autem totum in modo aliquid dictum simpliciter sine determinatione, ut 'legit' 'currit', pars in modo est 'bene currit' 'bene legit' 'male disputat', et arguitur iuxta hunc locum sicut iuxta locum a toto universali negando, ut 'Sor non currit, ergo non currit bene '; Maxima, 'a quocumque removetur totum in modo et sua pars'. E contrario locus a parte affirmando, 'Sor currit bene, ergo currit'; Maxima, 'cui convenit pars in modo et totum'. | |
Sequitur de loco a causa: causa est .4. modis, sicut praedictum est, scilicet materialis, formalis, finalis, et efficiens. Materialis est ex qua fit res, formalis a qua res est et a qua ƿ nomen habet, efficiens est quod movet et operatur ad hoc quod res sit, finalis est bonum quod movet efficientem ut praeparet materiam ad inducendum formam; verbi gratia, materia statue est lapis vel lignum vel aliquod aliud ex quo fiat, forma vero est figura et protractio et compositio partium et membrorum, efficiens est artifex, finis memoria. A causa materiali sumitur argumentum iuxta hanc Maximam, 'si causa materialis, idem et materiatum', ut 'non habet ferrum, ergo non habet arma ferrea', et huiusmodi. | |
[] Sed non valet argumentum istud generaliter nisi sumatur materia permanens quae non recipit aliquam transmutacionem in sui substantia cum sit in composito, sed quod maneat sub eadem natura et proprietatibus extra compositum et intra, sicut modo dictum est. Ferrum enim permanet in proprietate ferri sive in compositione armorum sive non, et lapis similiter antequam fiat statua et post, semper enim est lapis, et ideo in talibus tenet locus a causa materiali. Sed si transmutatur materia et non manet in sua natura, tunc non valet, ut non sequitur 'isti non habent farinam et aquam, ergo non habent panem', quia farina et aqua sunt materia panis transiens et non permanens. Et propter hoc non sequitur 'non habent lac, ergo non habent caseum'. A causa formali sumitur argumentum sic, 'si figura non est, statua non est', 'si anima non est, animal non est'; Maxima, 'si causa formalis non est et formatum non est'. Alio modo dicit Boetius Maximam et exemplum iuxta causam formalem, sic 'Dedalus non habet pennas, ergo non potest volare '; Maxima, 'tantum potest unumquodque quantum et sua forma naturalis permittit'. Ab efficiente sumitur argumentum secundum eundem sic, 'si congregatio hominum est naturalis, et iusticia est naturalis'; Maxima, [f69rb] 'cuius causa efficiens est naturalis, ipsum est naturale'. A causa finali arguitur sic iuxta hanc Maximam, 'cuius finis bonus est, et ipsum totum bonum est', ut 'si beatitudo est bona et iusticia bona'. | |
Sed notandum est quod huiusmodi locis concludendum est proprietates causae de causato secundum quod expedit, ƿ et non est universaliter, unde non sequitur, si beatitudo est su(mm)um bonum, quod virtus est sumpmum bonum. A generatione sic fit argumentum, 'generatio istius est bona, ergo iste est bonus'; Maxima, 'cuius generatio est bona ipsum est bonum'. Ab usibus sumitur argumentum iuxta eandem maximam sic, 'usus istius equi est bonus, ergo iste equus est bonus'; Maxima, 'cuius usus bonus ipsum totum bonum est'. A corruptione sic fit argumentum, 'corruptio latronis est bona, ergo latro est malus'; Maxima. 'cuius corruptio bona, ipsum est malum'; 'corruptio (istius) est mala, ergo ipse est bonus'; Maxima, 'cuius corruptio est mala, ipsum est bonum'. | |
Ultimus locus a concomitantibus substantiam est locus a communiter accidentibus, et arguitur iuxta hanc Maximam, 'communiter accidentia sese solent concomitari', ut 'si mater est, diligit', 'si comptus, ergo adulter', 'si errabundus de nocte, ergo fur', et huiusmodi, quae probabilia sunt et non necessaria, quoniam huiusmodi accidentia non possunt aut non solent relinquaere se invicem. | |
Loci extrinseci sunt.vii., a rei iudicio, sive ab auctoritate, a simili, a maiori, a minori, a proportione, ab oppositis, a transmutatione. Ab auctoritate iuxta hanc Maximam, 'quod omnibus vel pluribus vel sapientibus videtur, ei non oportet contradicere', ut 'quoniam omnes vel plures dicunt caelum esse rotundum, constat ergo caelum esse rotundum'. Sub hoc loco sunt quaecumque per testimonium probantur (id est per auctoritatem alicuius personae quam vel natura vel tempus facit auctentice), virtus ingenii, opes, etas, fortuna, ars, usus, et necessitas. A simili arguitur iuxta hanc Maximam, 'de similibus simile est iudicium', ut' si similiter inest gramatica homini et albedo nivi, sed albedo non est proprium nivis, ergo nec gramatica hominis'. A maiori iuxta hanc Maximam, 'si id quod magis videtur inesse non inest, ergo nec id quod minus videtur inesse inerit', ut 'si magis videtur quod Sor posset magis vincere Platonem quam Cicheronem, sed non potest Platonem, ergo nec Cicheronem'. A minori iuxta hanc Maximam, 'si (id) quod minus videtur inesse est et (id) ƿ quod magis', ut 'si minus videtur quod vocalis amittat vim litterequam consonans,sed vocalis potest,ergo et consonans'. Per locum a proportione iuxta hanc Maximam, 'quod in unoquoque convenit vel in suo proportionabili evenire necesse est', ut 'sicut se habent duo ad .4., sic se habent tria ad .6., sed duo sunt medietas ad .4., ergo .3a. medietas ad .6.'; nam locus a proportione fit per habere, locus a simili fit per inesse. Et isti .4. loci possunt [f69va] aliter multiplicari, nam comparatio maiorum aut minorum aut equalium aliquando est unius ad duo, aliquando duorum ad duo, et est semper idem modus construendi et destruendi, nam locus a simili est constructivus et destructivus, locus a proportione similiter, sed locus a minori semper constructivus. | |
Locus ab oppositis dividitur in .4.,quoniam .4. sunt species oppositionis, contraria, contradictoria, privativa, relativa; et arguitur iuxta omnia ista praeterquam contradictoria secundum diversas maximas. Primo modo sic: a contrariis immediatis, sic • Sor [non] est sanus, ergo non aeger', 'Plato est virtuosus, ergo non est viciosus'. Maxima, 'posito vel destructo uno contrariorum immediatorum,necesse est destrui vel poni reliquum'. A contrariis mediatis, ut 'Sor est albus, ergo non est niger'. Maxima, 'posito uno contrariae oppositorum mediatorum, necesse est destrui reliquum', et convenit hic arguere negando, sicut in contrariis immediatis. Si quis tamen dicat quod nec similiter est in illis, quia negatio nihil ponit, patet quomodo per praedictam respondendum est. A privative oppositis sic, 'Sor est videns, ergo non est caecus', 'Plato non est surdus, ergo est audiens'. Maxima, 'posito vel destructo uno oppositorum privative, destruitur vel ponitur reliquum'. Sed argumentum negativum et Maxima [prout] intelligenda sunt semel per comparacionem oppositorum talium ad subiectum susceptibile eorum et non aliter, quia non valet 'lapis non est surdus, ergo est audiens'. A relative oppositis, 'si pater est, ergo filius est 'si dominus non est, servus non est'. Maxima, 'posito vel destructo uno relative oppositorum, necesse est poni vel destrui reliquum', quia relativa se ponunt et destructa se destruunt. | |
[] Posset etiam, quamvis non sit in usu, argui hoc ƿ modo a contradictoriis, ut 'Sor currit, ergo non non-currit', et e contrario 'Sor non non-currit, ergo currit', et sunt eaedem Maximae quae prius, scilicet 'posito vel destructo (uno) oppositorum contradictoriae, necesse est destrui vel poni reliquum'. Sed non est ita conveniens arguere sic a contradictoriis sicut ab aliis, et ideo alio modo sic arguitur 'homo est animal, ergo non-animal est non-homo'. Maxima, 'si oppositum de opposito, et propositum de proposito'. A contrariis sic, 'si virtutis est laudari, et vicii est vituperari'. A privative oppositis sic, 'si visus est sensus, et cecitas est insensibilitas'. A relativis sic, 'si duplum est multiplex, et subduplum est submultiplex': et est eadem Maxima in omnibus generalis quae dicta est, 'si oppositum etc.'; quodlibet tamen habet Maximam specialem, in oppositis enim contradictoriae est haec Maxima, 'si finitum sub finito et infinitum superioris sub infinito inferioris'. In contrariis, 'contrariis contraria conveniunt'. In privative oppositis haec, 'si habitus est in habitu, et privatio in privatione'. In relative oppositis haec, 'relativa relativis conveniunt'. | |
Sed sciendum quod [f69vb] haec Maxima generalis [est], 'si oppositum de opposito etc.', intelligenda est diversimode in contradictoriis et aliis; in contradictoriis intelligenda est e contrario et non in ipso, in aliis in seipso, nisi quod in contrariis [quod] aliquando tenet consequentia in contrario, sed raro. Ad quod notandum quod duplex est consequentia, una in contrario, altera in ipso. | |
Consequentia in ipso est quando opposito subiecti convenit oppositum praedicati, sicut praedicatum convenit subiecto, ut 'sicut iusticia est utilis, iniusticia est inutilis'; consequentia e contrario est quando oppositum subiecti convenit opposito praedicati sicut praedicatum convenit subiecto, ut 'si homo est animal, non-animal est non-homo'. In contradictoriis ergo tantum fit consequentia in contrario, in relative oppositis et privative tantum in ipso. In contrariis autem ut in plunbus fit in ipso, in paucioribus e contrario, sicut dicit Aristoteles, cuius exemplum ponitur tale 'si euechia est sanitas, egritudo est cathalepsius' Per locum a transmutatione arguitur quando ab obscuro ƿ vocabulo transfertur argumentum ad notius sic, iuxta hanc Maximam, 'synonomis eadem convenit'; ut si quis dubitet 'an philosophus invidet' quia nescit quid significat 'philosophus' probetur ei per notius nomen,sic 'sapiens non invidet, ergo philosophus non invidet', et ita de aliis. | |
Medii loci sunt .3., a casibus, a coniugatis, a divisione. Casus est inflexio nominis in adverbium, ut a 'iustus' 'iuste' ut aliquis fortiter arguitur, ergo [sic] iuxta has Maximas, 'si principale de principali, et casus de casu' et e contrario, 'si non principale de [non] principali, nec casus de casu' nec e contrario, ut 'si iusticia est bona, et quod iuste fit bene fit'. | |
Coniugata dicuntur si a nomine sustantivo mobilia nomina sumantur, nam inflexio nominis in nomen est coniugatio. Fit argumentum iuxta hanc Maximam, 'si principale de principali, et sumptum de sumpto' et e contrario, tam destruendo quam construendo, ut 'iusticia est bona, (ergo) iustus est bonus', 'si albedo est color, albus est coloratus'. | |
A divisione sumitur iuxta hanc Maximam, 'cuiuslibet disiuncte, una parte destructa remanet altera' et e contrario 'si una remanet, et altera destruitur' ut [si] 'Sor est sanus vel aeger, sed non est sanus, ergo aeger' vel 'si est aeger, ergo non est sanus' Et haec divisio locorum data a Themist(i)o ad praesenstibi sufficiat; divisionem vero Tullii tangere non curamus, et ad locos sophisticos transitum faciamus: a speciebus disputationis capitulum novum instituamus. |
|