Authors/grosseteste/commentarius/L2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book II Chapter 1

Latin English
LIBER SECUNDUS
ƿCap. 1 Scita sunt quatuor secundum genus. Cum igitur demonstratio sit sillogismus faciens scire, ostensis in priori libro conditionibus demonstrationis, superest in hoc secundo investigare an omnia scita sint per demonstrationem scita. Et cum constet nobis quod tria de numero quatuor scitorum sciuntur per demonstrationem, tunc superest investigatio an quartum sit scitum per demonstrationem. Et postquam de eo posuit Aristoteles rationem ad utramque partem, ostendit nobis quod quartum, scilicet, quod quid est, non scitur directe per demonstrationem, licet possibile sit ut eliciatur ex demonstratione, sicut econverso ex ipso elicitur demonstratio. Cum igitur quod quid est non sciatur per demonstrationem et reliqua tria scita sciantur per demonstrationem et intentio Aristotelis sit hic complere artem qua omne dubitatum scibile fiat actu scitum, necesse est ut tradat nobis artem in hoc loco qua sciamus quod quid est. Et haec est ars diffiniendi, hoc est ars inveniendi et stabiliendi rerum diffinibilium diffinitiones; et haecƿ ars est longe alia ab arte quae traditur in Topicis in methodo diffinitiva, ut satis patebit post. Et iterum praeter causam praedictam alia est causa necessaria qua oportet in hoc libro tradere artem diffiniendi, quae est quia omnis demonstratio est per medium quod est diffinitio. Ad hoc igitur ut habeatur actu demonstratio oportet actu accipere diffinitionem rei quaesitae, quae, si fuerit ignota, non invenitur nisi per artem diffiniendi. Ut igitur sit completa ars demonstrativa, oportet sicut partem eius interponere artem diffiniendi.
Item cum scita sint quatuor sicut et quaesita, et quaerendo non pausamus donec apprehenderimus quid est vel propter quid est, idem autem sit quid est et propter quid est, oportet cognoscere illud super quod pausamus in quaerendo, et hoc est medium, non solum secundum quod ipsum est diffinitio, sed in rationibus causalibus secundum quas ordinatur ad causatum quaesitum.
Et propter hoc praeter ea quae dicuntur in hoc libro de diffinitione, docet Aristoteles rationes causales secundum quas ordinatur medium ad quaesitum. Et in his est continentia huius libri, in ostendendo, scilicet, quot sunt scita per numerum quaesitorum et quod omnia quaesita reducuntur ad quid est et propter quid est, et quod haec duo sunt unum in re, et quod ipsum quod quid est non scitur per demonstrationem, et in docendo artem diffiniendi per quam scitur quid est et per quam accipitur medium demonstrativum, et in ostendendo rationes causales secundum quas ordinatur ipsum medium, quod[1]ƿ dicit propter quid, ad conclusionem quaesitam. Verumtamen hunc ordinem non observat Aristoteles, sed postquam ostendit quod ipsum quid est non scitur per demonstrationem neque per alias vias quibus falso opinatur sciri, ut, scilicet, per inductionem aut per divisionem, interserit quaedam de rationibus causalibus, et deinde redit ad artem diffiniendi tradendam et post revertitur ad sermonem suum complendum de rationibus causalibus.
Et in his dictis cum his quae praedicta sunt in priori libro completa est scientia demonstrativa et universaliter ars faciens scire, quia quicquid scitur aut per artem demonstrandi aut per artem diffiniendi scitur. Sed quia cum habuerimus artem completam formatam apud intellectum nostrum, ut sequatur eius utilitas oportet nos coaptare eam operi, completa arte demonstrativa, initium operandi docet nos Aristoteles in fine huius libri, quod est quia ipse instruit nos qualiter ex multis sensibus memoriae, et ex memoriis experimenta et ex experimentis acquiratur nobis universale, quod est principium scientiae. Haec igitur principiorum acceptio ingressus est in opus demonstrandi, quibus acceptis per scientiam et artem in hoc libro traditam, iam possumus invenire et complere speciales scientias demonstrativas.
Dicit ergo quod quaestiones sunt aequales numero rebus scitis, et hoc est principium notum, scilicet, tot in genere esse scibilia quot sunt in genere dubitabilia et quaesita. Singula enim dubitabilium plura sunt scibilibus, quia contingentia erratica dubitabilia sunt et quaeruntur[2] multoƿtiens; illorum tamen non est scientia. Hoc autem quod hic positum est principium notum est diffinitis dubitabili et scibili. Dubitabilia autem et quaesita sunt quatuor secundum genus, ergo scita sunt eadem quatuor; et haec est I conclusio. Quod autem quaesita sint quatuor et quae sint illa quatuor ex inductione patet, et etiam ex divisione, quia aut est quaestio simpliciter de essentia rei aut est quaestio de complexione. Et quaestio quae quaerit simpliciter essentiam rei aut quaerit an res sit aut quid sit res, et quaestio quae quaerit complexionem rei aut quaerit aliquid de aliquo aut quaerit propter quid hoc de illo.
Ad intellectum autem verborum Aristotelis dico quod hoc verbum 'quaero' recipit post se quandoque determinationem significantem dubitabile per modum dubitabilis, ut cum dico: quaero an sol deficiat vel propter quid deficiat, vel an sit vel quid sit defectus; quandoque post se recipit determinationem significantem ipsum dubitabile non per modum dubitabilis, sed per modum sciti, ut cum dicimus: quaerimus quia; ipse enim finis motus quaesitionis quaesitus est. Item cum quaeritur an res sit, ut an deus sit vel centaurus sit, haec quaestio non[3] haƿbet in se multiplicitatem rerum, quia de re penitus simplici dicitur esse et intelligitur esse absque omni multiplicitate quae accidat ei propter esse dictum de ipso. Esse namque dictum de causa prima non praedicat nisi ipsam essentiam omnino simplicem causae primae; dictum vero de aliis non praedicat nisi ordinationem et dependentiam eorum ab ente primo, quod secundum se est, et haec ordinatio et dependentia nihil multiplicat in essentia dependente.
Propter hoc sive quaeratur de ente primo sive de re dependente ab ente primo an sit, haec quaestio non ponit in numerum. Sed cum quaeritur aliquid de aliquo, ut an sol deficiat, haec quaestio ponit in numerum, quia ratio et forma rei subiecte et ratio et forma rei praedicatae sunt rationes duae et formae duae ordinatae in subiecto uno, si affirmatio sit vera, vel ordinatae non in subiecto uno, si negatio sit vera; vel forte quaestio de esse simpliciter quia quaerit esse solum dicitur non ponere in numerum. Ubi vero quaeritur esse aliquid, ut an sol sit deficiens, quia quaeruntur quodammodo duo: esse, scilicet, et defectus, dicitur talis quaestio ponere in numerum. Dicit ergo Aristoteles quod cum quaerimus ponentes in numerum ut utrum sol deficiat an non, cum hoc, inquam, quaerimus ut dubitabile, quaerimus ipsum quia ut finem, et signum huius est quod invenientes quia deficit quiescimus; super finem namque habitum est quies omni moventi, et si in[4]ƿ principio haberemus hunc finem non quaereremus ut viam ad illum utrum deficiat.
Item, cum sciamus ipsum quia, eo quod hoc potest sciri et ignorari, causa eius quaerimus propter quid, ut scientes per sensum quia sol deficit vel quia terra movetur, quaerimus propter quid deficit et propter quid terra movetur. Hae igitur duae quaestiones erecte sunt super complexionem.
De re autem simplici quaestione quaerimus simplici, ut si est aut non est centaurus, et illud esse aut non esse, cui non adiungitur in praedicato aliud, est esse simpliciter, sed non est esse simpliciter cum quaeritur si est albus aut non est albus. Cognoscentes autem quia res est, cum adhuc ignoremus ipsam rei quidditatem, quaerimus quid est, ut quid est deus aut quid est homo. Ergo iam patet quae et quot quaerimus, et ex hoc quod quatuor invenientes scimus.
Solent autem dubitare de quaestionibus quaerentibus esse simpliciter quid in eis supponitur et quid in eis dubitatur. Cum enim tales quaestiones metaphysicae sint et subiectum metaphysicae sit ens et nulla scientia quaerat suum subiectum, videtur quod esse non quaeratur in talibus. Et dico quod omnis scientia accipit subiectum suum simpliciter esse,[5]ƿ ut metaphysica ens et geometria magnitudinem; verumtamen de his quae sub subiecto sunt non accipitur semper quoniam sunt sub illo, unde bene quaeritur ipsum subiectum de speciebus quae sunt sub ipso, et species quae notae sunt esse sub ipso quaeruntur quandoque de inferioribus suis, sicut in geometria ostenditur de figura aliqua quoniam ipsa est parallelogrammum et de figura alia quoniam ipsa est trigonus ortogonius, cum tam parallelogrammum quam trigonus ortogonius sint species figurae planae, et figura plana sit species magnitudinis.
Similiter in metaphysica de eo quod format intellectus aut imaginatio quaeritur esse actuale. Cum sit motio naturae et destinatio intentionis eius in finem aliquem, non solum appetitur et quaeritur finis ille, sed etiam quaeritur via super quam fit decursus in finem illum. Ut si intendat natura facere sanguinem purum in humano corpore necesse est ei ut quaerat ea super quae decurrat eius operatio donec pervenerit in finem istum. Sic est in motionibus animae. Cum enim intendit anima ad consequendum aliquid quo consecuto quiescat super illud, necesse est non solum quaerere finem illum consequendum, sed etiam illud super quod decurrat donec apprehenderit finem appetitum. Dico ergo quod cum quaerit virtus scientialis animae quatuor ut fines super quos quiescat cum eos fuerit consecuta, necesse est ei ut in inquisitione illorum quatuor ut finium quaerat ea super quae fiat incessus eius usque in fines illos. Dicoƿ ergo quod cum quaerit ut fines si est simpliciter aut quia est ponens in numerum, quaerit ut illud super quod decurrat medium si est.
Verbi gratia, cum quaerit virtus scientialis ut fines si deus est et utrum sol deficiat, quaerit ut iilud super quod decurrit ratio in hos fines medium si est. Et non intelligo quod cum quaerit an sol deficiat quod quaerat hanc quaestionem: utrum medium sit ad hanc conclusionem probandam, scit enim quoniam est medium ad ipsam, sed quaerit diffinitum medium huius conclusionis super quod possit decurrere in scientiam huius conclusionis, ut hoc diffinitum medium: lunam interponi inter visus nostros et solem. Nec sufficit ei si apprehendat hoc medium simpliciter esse, sed oportet ut apprehendat ipsum esse in ordinatione ad extrema, tunc enim potest decurrere super ipsum. in scientiam conclusionis. Similiter cum quaeritur an deus sit ut finis quem appetit virtus scientialis, quaeritur ut illud super quod fiat decursus in hunc finem medium sillogisticum huius conclusionis.
Quaerentes igitur duo ut fines, scilicet, si est et quia est, non quaerimus ut illud super quod fit decursus in fines nisi medium sillogisticum ordinatum in esse debito ad extrema. Item finitis his motibus virtutis scientialis, hoc est, cognitis per decursum super medium sillogisticum si est et quia est, incipit iterum moveri ut apprehendat quid est illud de quo iam novit quoniam est simpliciter et ut apprehendat propter quid est de quo iam novit quia est quod esse ponit in numerum; igitur quaerendo haec duo quid est et propter quid est ut fines,ƿ non quaeritur ut super quod fiat decursus in fines istos nisi medium diffinitum quod explicat quid est res. Cum enim quaerimus quid est defectus, non quaeritur ut illud super quod decurrat ratio in cognitionem defectus nisi diffinitio explicans quid est defectus; quaeritur ergo diffinitum medium, scilicet, diffinitio quae explicat quid est res. Licet enim non cognoscatur quid est sillogismo vel medio sillogistico, dico tamen quod cognoscitur per medium, quia medium hic vocat Aristoteles omne illud super quod decurrit ratio in cognitionem prius ignoti. Cum autem quaeritur propter quid sol deficit, quaeritur ut illud super quod decurrit ratio in cognitionem huius conclusionis medium diffinitum quod est diffinitio defectus, quia quaeritur medium quod est causa defectus et idem est causa proxima quod diffinitio. Quapropter in quaerendo quid est et propter quid est non quaeritur ut per quod perveniatur in horum cognitionem nisi medium quod est diffinitio. Igitur quaerendo quatuor ut fines non quaeruntur nisi duo ut per quae perveniatur ad fines, scilicet, si est medium et quid est medium, et quaerendo haec duo non quaero nisi medium. Haec igitur sunt quae consequenter explanat in hoc capitulo, scilicet, quod quaerentes si est simpliciter aut quia est ponentes in numerum, quaerimus medium si est; et haec est II conclusio.
Et iterum quaerentes quid est aut propter quid est quaerimus medium quid est; et haec est III conclusio. Et ex his duabus conclusionibus sequitur haec IV conclusio, scilicet, quod in omnibus quaestionibus quaeritur aut si est medium aut quid est medium. Et ex hac sequitur haec V conclusio quodƿ omnia quae quaeruntur sunt quaestiones medii. Et secundum hunc ordinem ponit Aristoteles has conclusiones, verumtamen ordinem probationum istarum conclusionum multum perturbat sermonibus intricatis, Dicit ergo quod cum quaerimus quia est ponentes in numerum aut si est simpliciter ut fines quos appetit virtus scientialis, quaerimus ut per quod fit decursus in hos fines diffinitum medium ordinatum in esse debito ad extrema, et iterum cognoscentes aut quia est ponentes in numerum et in parte aut si est simpliciter, item tunc quaerendo propter quid aut quid est quaerimus medium diffiriitum explicans quid est.
Positis his conclusionibus duabus, exponit Aristoteles sermonem quem praedixit: quia est in parte aut si est simpliciter, dicens quod intelligit esse in parte esse, scilicet, ponens in numerum, quia esse per adiunctum praedicatum trahitur in particularitatem, ut utrum luna deficit aut augetur mensurno lumine, quia huiusmodi quaestio non quaerit esse simpliciter, sed esse aliquid aut non esse aliquid, ut esse deficientem aut non esse deficientem. Et intelligit per sermonem suum: si est simpliciter, esse absque adiuncto praedicato, ut si luna est aut non est, aut si nox est aut non est.
Hac expositione posita, concludit conclusionem quae sequitur ex duabus conclusionibus prepositis, scilicet, quod in omnibus quaestionibus quaeritur ut illud super quod est via in conclusionem quaesitam[6]ƿ aut medium diffinitum si est aut medium diffinitum explicans quid est. Deinde subiungit probationem huius: cum quaeritur quia est aut si est simpliciter, quaeritur si est medium. Huius probatio talis est. Cum quaeritur quia est aut si est, quaeritur causa faciens scire, non dico faciens esse; causa autem faciens scire quia est aut si est, medium est sillogisticum. Non enim cognoscitur verum complexum intellective postquam fuerit dubium nisi per medium sillogisticum, et hoc notum est ex libro Priorum. Licet autem si est non ponat in numerum, tamen veritas huius: deus est, et similiter huius: homo est, est in ratione veritatis complexae, nec scitur deum esse in metaphysica nisi per sillogismum, ergo in talibus quaestionibus omnibus qualis est si est, quaeritur utrum sit medium diffinitum aut non.
Post haec subiungit probationem sequentis conclusionis huius, scilicet, quaerentes propter quid aut quid est, quaerimus quid sit medium. Dicit ergo: postquam scimus per medium inventum quia est ponentes in numerum aut simpliciter, quaerimus medium quod explicat quid est, quia quaerimus causam ipsius esse simpliciter aut ipsius esse non simpliciter, sed in parte. Causa autem ipsius esse non hoc aut hoc sed subiectum simpliciter esse et iterum causa ipsius esse non simpliciter, sed[7] aliƿquid eorum quae sunt per se, ut lunam esse deficientem, aut aliquid eorum quae sunt secundum accidens, est medium quod explicat quid est. Et dico quod per se notum est quod quaerentes quid est res quaerimus eius diffinitionem ut per quam pervenimus in diffiniti cognitionem. Item per se notum est quod quaerentes propter quid quaerimus causam rei, cum igitur idem sit causa et diffinitio rei, concluditur quod quaerentes propter quid quaerunt medium quod est diffinitio. Igitur huius conclusionis completa probatio est haec: quaerentes propter quid est quaerimus causam, et quaerentes causam rei quaerimus eius diffinitionem quia idem est causa rei proxima et eius diffinitio; et hoc postea explanat Aristoteles inductive.
In medio autem huius probationis interserit expositionem exemplarem eius quod dixit subiectum simpliciter aut non simpliciter sed secundum quid, dicens quod simpliciter subiectum dicit lunam aut terram aut triangulum; subiectum autem esse quid dicit ut cum praedicat defectum de luna aut aequalitatem trium angulorum duobus rectis aut inaequalitatem eorum de triangulo aut cum dicit esse in medio mundi vel non de terra.
His ostensis recapitulando dicit quod quaestiones usque ad hunc numerum iam dictum habent divisiones per differentias oppositas. Post hoc, antequam explanet quod idem est causa et rei diffinitio, interponit[8]ƿ illud quod est introductio in sequens capitulum, quasi diceret: cum iam notum sit quot quaerimus et quae quaerimus ac per hoc quot et quae invenientes scimus, et demonstratio sit sillogismus faciens scire ordine rationali, subsequitur investigatio utrum sciamus quod quid est per demonstrationem aut sillogismum vel non.
Deinde inducit materiam ex qua potest extrahi ratiocinatio quod non, dicens quod sillogismus ostendit per medium aliquid de aliquo, sed diffinitio est propria rei et praedicatur de re ita quod explicat quid est res. Et in hoc innuitur quod non dicit aliquid de aliquo sicut facit conclusio sillogistica; tale autem quod explicat quid est res, cum sit proprium, convertitur cum ipsa re cuius est diffinitio, et propter hoc medium per quod sillogizatur convertibile est cum illis. Quia si ipsi A accidit esse proprium C, manifestum est ex ordinatione sillogistica quod A est proprium ipsi B posito medio, et B ipsi C, quare omnia sunt convertibilia, et cum diffinitio non dicatur nisi de suo diffinito, tunc, si A est diffinitio primi, est diffinitio tam B quam C, et B est diffinitio C. Et hos sermones non posuit Aristoteles nisi ut sint materia ex qua eliciantur rationes in sequente capitulo.
Hoc igitur posito quasi sit ingressus sequentis capituli, redit ad explanandum quod est idem in omnibus quid est et propter quid est, sicut quid est lunae defectus: privatio luminis a luna a terre obiectu, si[9] quaeƿratur propter quid deficit luna, respondetur praedicta dimnitione pro causa: propter privationem luminis a terre obiectu. Similiter cum quaeritur quid est armonia, respondetur diffinitione quod armonia est numeralis proportio bene commensurabilis media inter magnas et parvas proportiones. Hoc totum enim intendit Aristoteles significare per hoc nomen 'ratio', sicut ostenditur in musica quod armonia omnis est in multiplici vel super particulari proportione, quia numeri harum duarum proportionum sunt bene commensurabiles. Et etiam est armonia in minimis multiplicium et maximis proportionibus super particularium proportionibus, quia hae proportiones mediae sunt inter magnas et parvas proportiones et ea quae sunt in magnis proportionibus non commiscet suaviter natura, eo quod propter excellentiam alterum corrumpit reliquum. Ea vero quae sunt in parvis proportionibus adinvicem iterum non commiscet natura suaviter, quia propter parvam excellentiam alterum est inpotens agere in reliquum. Quaerentibus autem: Propter quid consonat acutum gravi?, respondetur praedicta diffinitione pro causa. Ex hac itaque inductione patet quod in omnibus idem est causa et diffinitio; propter hoc patet quod quaestio quae quaerit propter quid, quaerit quid est.
Subiungit autem exemplum in quo possumus cognoscere quod[10] quaeƿstionem si est simpliciter sequitur quaestio quid est, ut si quaeratur utrum numeralis ratio acuti et gravis sit et accipiatur quia est simpliciter, sequitur quaestio quid sit ratio praedicta; vel potest hoc exemplum continuari ut sit de superiori inductione qua manifestatur quod idem est quaerere quid est et propter quid est. Quasi diceret: si quaeratur iterum utrum ratio acuti et gravis reperiatur primo in numeris, et accipiatur per sillogismum quia ipsorum ratio principaliter est in numeris, tunc sequitur quaestio propter quid hoc sit; et loco huius quod debuit dicere propter quid est ratio ipsorum in numeris, ut ostendat identitatem eius quod quid est ad propter quid est, quaerit quid est ratio ipsorum in numeris.
Iam igitur completae sunt probationes duarum conclusionum, scilicet II et III, ex quibus sequitur quoniam omnis quaestio est quaestio an sit medium vel quid sit medium, et ex hac statim sequitur quod omnis quaestio est quaestio medii, ut eius per quod debet veniri in notitiam ignoti quaesiti. Tamen Aristoteles explanat istam conclusionem signo medii sensibilis, quia cum quaesitum habet medium sensibile, si non sentiamus ipsum quaesitum nec medium, tunc quaerimus ipsum; si vero sentimus ipsum et medium eius, tunc non quaerimus neque si est neque propter quid est, et ita manifestum est quod non quiescit motus quaestionis nisi in habitu medii super quod in habitum quaesiti discurritur. Exemplum[11]ƿ vero quod sentientes medium non quaerimus quid est vel propter quid est, est quod si essemus supra lunam et videremus terram interpositam soli et lunae et videremus propter hanc interpositionem radios solis non illustrare lunam, tunc non quaereremus an luna nec propter quid luna deficeret, quia utrumque esset nobis manifestum; non tamen sentiremus defectum universalem nec causam defectus universalem, sed ex occasione sensus huius singularis defectus et huius singularis interpositionis statim intelligeremus causam universalem omnis defectus, unde sentientes hoc singulare non quaereremus causam, eo quod cointelligeremus statim universalem causam. Si vero non cointelligeremus universale post sensum particularis, adhuc indigeremus quaerere causam universalem.
His dictis recapitulat quae sequuntur ex praemissis, ut ex his quae dicta sunt ante hoc exemplum de luna sequatur quod idem est scire quid est et propter quid est; sed quid est proprie pertinet ad esse simpliciter et non ad esse aliquid et sequitur proprie quaestionem quae quaerit esse simpliciter. Propter quid vero proprie sequitur quaestionem quae quaerit esse aliquid, tamen omne quid est dicit propter quid est, et econverso. Deinde infert quod sequitur ex exemplo de luna, quod omnia quae quaeruntur sunt quaestiones medii.

Book II Chapter 2

Latin English
ƿCap. 2 Huius capituli continuatio supra dicta est. Dicit ergo Aristoteles: quomodo quod quid est eliciatur ex demonstratione et quis sit modus et quae sit ars inveniendi difiinitionem et quid sit diffinitio et quae sint diffinibilia et ex quibus sit diffinitio dicimus opponentcs primo de his rebus. In primis ergo ostendendum est illud quod ostensum possit esse principium dicendorum post et quod sit magis proprium principium rationibus consequentibus, et hoc est quoniam non omnis rei est diffinitio cuius est demonstratio, hoc est, non omne scitur per diffinitionem quod scitur per demonstrationem; et haec est VI conclusio.
Et non intendit Aristoteles in hoc sermone dicere quod aliqua passio demonstrata non diffiniatur, sed intendit dicere quod diffinitio facit scire rem et similiter demonstratio non facit scire eandem, quia diffinitio facit scire rem incomplexam, demonstratio vero omnis rem complexam. Huius conclusionis probationem sic ingreditur. Dubitabit aliquis utrum contingat idem et secundum idem diffinitione scire et demonstratione aut hoc sit impossibile, et quod hoc sit impossibile, scilicet idem et secundum idem diffinitione scire et demonstratione, ostenditur quia[12] difƿfinitio facit scire quid est res, et scientia haec est per modum universalis et affirmative. Sillogismi autem secundae figurae sunt privativi omnes, in tertia autem particulares, et ita per illos non scitur quid est res. Eorum autem quae sillogizantur per primam figuram non omnium est diffinitio, nec facit diffinitio scire ea, ut hoc quod omnis triangulus habet tres angulos et caetera, non facit scire diffinitio, et huius probatio est quoniam hoc scitur demonstrative. Scire aliquid demonstrative est habere demonstrationem sciti, unde cum demonstratio non sit diffinitio nec econverso et talia sciantur per demonstrationem, manifestum est quod non sciuntur per diffinitionem.
Haec ratiocinatio tamen non convincit quoniam medium per quod scitur non sit diffinitio, sed convincit quoniam, cum demonstratio per se faciat scire hoc, diffinitio per se non facit scire illud, quia diffinitio non facit scire hoc nisi postquam factum fuerit medium ordinatum ad extrema et ita habens supra se conditiones quae non insunt ei ex parte ea ex qua est diffinitio, sed aliunde acquisitas.
Item aliquis scit aliquid quandoque per diffinitionem non habens per demonstrationem, sicut accidit in principiis scientiarum quod scimus quid est antequam aliquid demonstremus, quia nihil prohibet habere diffinitionem et non simul habere demonstrationem. Et ad hoc sufficit fides ex inductione, quia nos diffinientes aliquando adhuc nihil cognoscimus demonstrative vel sillogistice eorum quae insunt per se,[13]ƿ neque eorum quae insunt per accidens, velut in principio geometrie diffinimus lineam, superficiem, angulum, triangulum et caetera, et scimus quid est unumquodque eorum nullam adhuc habentes demonstrationem geometricam.
Item diffinitio est explicatio essentiae rei et facit cognoscere essentiam et manifestum est quod demonstratio non facit cognoscere rei essentiam, sed facit cognoscere hoc de illo. Ex his igitur omnibus manifesta est praedicta VI conclusio, quod non cuiuslibet est diffinitio cuius est demonstratio, hoc est, non omne quod scitur per se diffinitione scitur per demonstrationem.
Deinde quaerit Aristoteles an cuiuslibet sit demonstratio cuius est diffinitio aut non, et quod non sit probatur per unam de praedictis rationibus, quia unius in quantum unius una est scientia et unum per se faciens scire. Quare posito quod cuiuslibet rei sit demonstratio cuius est diffinitio, accidit impossibile, quia cuius est diffinitio scimus ipsum habentes diffinitionem eius, quare cum unius sit una scientia, sciemus ipsum absque demonstratione, et ita quod est scibile per demonstrationem scitur sine demonstratione. Et ita ostenditur haec quae est VII conclusio, quod non quaelibet res scitur per demonstrationem quae scitur per diffinitionem.[14]
ƿAd idem ratio superius pretacta: principia quaedam demonstrationum sunt diffinitiones, quorum principiorum non sunt demonstrationes, ut demonstratum est in primo libro, quia non abeunt demonstrationes in infinitum, ergo manifestum est quod scitur diffinitione quod non scitur demonstratione.
Post hoc quaerit Aristoteles utrum cuiuslibet eiusdem sit diffinitio et demonstratio aut nullius eiusdem sit diffinitio et demonstratio, Et ostendit quod nullius eiusdem, hoc est nihil simpliciter idem scitur diffinitione et demonstratione; et haec est VIII conclusio. Diffinitio namque est explicatio substantiae rei, sed omnes demonstrationes demonstrant aliquid ordinatum sub alio et non explicant rei substantiam, sed accipiunt diffinitiones quae sunt ante demonstrationes, ut arithmetica quid est unitas et quid inpar et aliae mathematicae scientiae similiter. Item, omnes demonstrationes concludunt aliquid de aliquo, in diffinitione autem non praedicatur alterum de altero, quia neque partes diffinitionis praedicantur de se invicem in ipsa diffinitione neque ipsa tota diffinitio praedicatur de diffinito cum sumitur diffinitive, ut cum dicitur: homo est animal gressibile, bipes, animal non praedicatur de bipede nec[15] econƿverso, nec hoc totum: animal gressibile et caetera, praedicatur de homine, quia, cum haec oratio sumitur diffinitive, non intenditur nisi explicare hominis substantiam, et explicare substantiam hominis non est enuntiare hominem esse aliquid; tamen hac eadem oratione potest quis uti enuntiative cum non intendit explicare substantiam hominis, sed dicere quod homo est homo.
Item, aliud est facere scire quid est res et aliud quia est res, et diffinitio facit scire quid est et demonstratio facit scire quia est, sed alterius rei alterum est faciens scire nisi unum sit sub reliquo, sicut pars sub toto. Verbi gratia, unum est faciens scire quod omnis triangulus habet tres angulos et caetera, et quoniam omnis isosceles habet et caetera, quoniam isosceles pars est trianguli; sed quid est et quia est non sic se habent adinvicem sicut pars ad totum. Ex his itaque rationibus sequitur manifeste quod nullius eiusdem simpliciter est demonstratio et diffinitio.
Recapitulat autem Aristoteles duas praecedentes conclusiones et consequenter illam ex qua habetur sicut corollarium quod non est demonstratio et diffinitio idem, licet hoc possit haberi ex diffinitionibus diffinitionis et demonstrationis, unde hoc non esse idem supra suppositum[16]ƿ est. Non enim sunt simpliciter idem neque sicut species et genus idem, quia si essent idem sicut species est idem generi, tunc substantia quam explicat diffinitio similiter se haberet ad rem concludendam quam ostendit demonstratio. Possumus autem breviter ex praemissis colligere sillogismum ad hoc quod nihil idem simpliciter scitur diffinitione et demonstratione proprie et secundum se, hoc modo: omne scitum diffinitione proprie et secundum se est essentia incomplexa, nulla essentia incomplexa scitur proprie et secundum se per demonstrationem, quia omnis demonstratio proprie et secundum se facit scire complexum et solum complexum; nullum igitur scitum per diffinitionem proprie et per se scitur proprie et per se per demonstrationem.
Contingit sillogizare et demonstrare id quod est diffinitio de diffinito. Possumus enim ostendere quoniam ira est accensus sanguinis circa cor et quod anima est numerus se ipsum movens et caetera talia; verumtamen demonstrationes, quibus tales conclusiones demonstrantur, non faciunt proprie scire nisi quoniam hoc est hoc, et non faciunt nos scire quoniam hoc est explicatio substantiae huius vel quoniam hoc dicit quid est hoc.
Et, ut ad unum dicam, demonstratio quae concludit diffinitionem de diffinito non facit nos cognoscere orationem diffinitivam secundum quod ipsa est diffinitiva explicans quid est res, sed facit nos cognoscere solum ipsam orationem diffinitivam secundum quod ipsa est praedicativa diƿcens quoniam hoc est hoc. Hoc est igitur quod consequenter probat Aristoteles, scilicet quod demonstratio vel sillogismus non facit scire diffinitionem de diffinito per modum quo est oratio diffinitiva explicans quid est res, vel quid est esse rei; et haec est conclusio IX. Et ubi ponit Aristoteles tales sermones: B est A in eo quod quid est, intendit dicere quoniam B est A non per viam praedicationis, sed per viam qua A explicat solum quid est B; et haec conclusio solum sic ostenditur per impossibile. Accipiatur enim quoniam C est A in eo quod quid est, et quoniam demonstrabile sit quod C est A in eo quod quid est. Si igitur accipiatur B medium per quod demonstratur, oportet duplicare hanc determinationem quod quid est ut coniungatur cum B in minori propositione et cum A in maiori hoc modo: C est B in eo quod quid est, et B est A in eo quod quid est, ergo C est A in eo quod quid est; sic enim duplicata determinatione sequitur quod C est A in eo quod quid est, quia diffinitio diffinitionis necessario est diffinitio diffiniti.
Verumtamen sic non demonstratur quod quid est, quia petitur principium; petitur enim quod quid est prius quam concludatur, unde manifestum est quod sillogismus talis non facit nos venire primo in cognitionem orationis diffinitive secundum quod ipsa est diffinitiva explicans quid est res, quia ante conclusionem sillogismi talis necesse est preaccipi orationem diffinitivam per modum quo est diffinitiva, unde quaerenda est alia ars a sillogismo et demonstratione per quam accipiatur primo[17]ƿ et simpliciter oratio explicans quid est res, secundum quod huiusmodi. Si vero non duplicetur praedicto modo haec determinatio quod quid est, non sequitur quod C est A in eo quod quid est. Verbi gratia, si dicatur simpliciter quoniam C est B et quoniam B est A, non amplius sequitur nisi quod C est A, licet tam B quam A sint diffinitiones eius quod est C, Similiter si dicatur quoniam C est B et B est A in eo quod quid est, non sequitur quod C sit A in eo quod quid est. Manifesta enim est in> stantia terminis. Similiter si ponatur determinatio ad B et non ad A, non sequitur quoniam C est A in eo quod quid est, aut non sequitur necessario quod quid est aut petitur principium. Ordo autem verborum Aristotelis talis est. Contingit A dici de C in eo quod quid est; sed, si aliquis accipit hoc per ratiocinationem non duplicans hanc determinationem quod quid est in maiori et minori, non necesse est A in eo quod quid est praedicari de C, neque etiam si B medium accipiatur in eo quod quid est et non accipitur A similiter in maiori, non sequitur necessario A in eo quod quid est de C, sed oportet quod utraque propositionum habeat hanc determinationem quod quid est; propter hoc oportet quod B dicatur de C in eo quod quid est. Igitur, cum utraque propositionum habeat quod quid est, prius acceptum est cum medio termino quod quid est in minori propositione quam concludatur.
Verbi gratia, si quidem contingit monstrare quid est homo, sit C homo, A vero[18]ƿ diffinitio sit hominis sicut animal bipes vel aliqua alia eius diffinitio sumpta secundum quod ipsa est diffinitio. Si igitur sillogizatur A in eo quod quid est de C, necesse est A prius praedicari de B medio, et erit B alia diffinitio minoris extremitatis. Et hoc manifestius est, scilicet, quod oportet medium esse diffinitionem minoris sumpto unico medio et duabus propositionibus proximis conclusioni et immediatis, et maxime manifesta erit intentio nostra hoc modo. Nos demonstrantes per conversionem, hoc est per terminos convertibiles, et per medium quod est diffinitio quid est animal vel quid est homo aut quid est aliquid aliud de numero entium, repetemus quod est ex principio et non sillogizabimus quod quid est.
Ut si aliquis diffiniat animam ipsam esse sibi ipsi causam vivendi, et iterum diffiniat rem quae sibi ipsi est eadem causa vivendi esse numerum eundem se ipsum moventem, necesse est petere principium si concludat animam esse numerum se ipsum moventem in eo quod quid est, hoc est sicut diffinitionem et idem animae simpliciter. Non enim sequitur quod si A sit in B et B in C, quod A sit in C in eo quod quid est, sed sequitur solum quod C sit in A; neque enim si A sit diffinitio et praedicetur de B omni non sequitur quod C sit A in eo quod quid est, sicut diffinitio animalis praedicatur de diffinitione hominis quemadmodum animal de homine, sed non sic ut dicant esse unum rei unius utpote hominis. Si quidem igitur non accipiatur per[19]ƿ duplicationem huius determinationis quod quid est in maiori et minori, quod A sit in C quod quid erat esse non concluditur necessario; si vero accipiatur per talem duplicationem, tunc prius est accipiens quod in C est B quod quid erat esse. Quare non est demonstratio, sed petitio principii.
Quia divisio est via inveniendi diffinitionem, ut in arte diffiniendi patebit, posset credi quod per divisionem necessario infertur diffinitio de diffinito secundum quod diffinitio; propter hoc consequenter ostendit Aristoteles quod per divisionem non sillogizatur vel demonstratur diffinitio de diffinito in quantum explicans quid est diffinitum; et haec est X conclusio. Dicit ergo quod neque per divisiones est via ad sillogizandum diffinitiones sive quod quid est, sicut dictum est in Prioribus Analeticis, quia divisio non sillogizat, quia quod accipitur per divisionem non necesse est esse propter aliqua praemissa in ipsa divisione, et ita non sillogizatur. Sicut neque demonstrat qui inducit, sic non sillogizat aut demonstrat qui dividit; neuter enim causam affert. Et dico quod dividens non demonstrat aut sillogizat, quia si alterum faceret non oporteret in fine dubitare de conclusione et interrogare illam neque oporteret eam accipi per concessionem solam ipsius, sed necesse esset conclusionem esse propter praemissa, sive respondens concederet ipsam[20]ƿ sive non. Exemplum autem quod dividens non sillogizat, sed solum petit et accipit principium absque necessitate, est velut si dicatur: homo est animal aut non animal, postea accipit quoniam animal non sillogizando hoc. Item omne animal aut est gressibile aut aquaticum; deinde quia homo est gressibilis accipit et deinde coniungit hoc totum quod homo est animal gressibile, et hoc non accipit ex necessitate, licet verum sit, sed acceptum est absque consecutione necessaria. Et sufficit haec speculatio exemplaris in his paucis terminis, quia eadem est ratio in paucis et in multis. Manifestum est itaque quod sic procedentibus per divisionem non inest usus sillogisticus, licet eadem quae accepta sunt per divisionem possint sillogizari et sint de numero eorum quae conveniunt sillogizari. Et licet hoc totum 'animal gressibile' sit verum de homine, non tamen divisione aut sillogismo ostenditur de homine quod quid est vel quod quid erat esse. Et nota hic quod Aristoteles quandoque sumit hanc appellationem 'quod quid est' pro omni diffinitione generaliter, quandoque pro diffinitione materiali, et 'quod quid erat esse' pro diffinitione formali, et huius ratio exponetur in sequentibus.
Item nihil prohibet per talem divisionem accipere superflua in diffinitione, ut si dividatur animal per differentias substantiales et accidentales, aut auferre necessaria diffinitioni, ut si dividatur animal per differentias non proximas, aut accipere res transcendentes quae non[21] conƿveniunt in rei diffinitione, sed relinquendae sunt, ut si quis sic incipiat dividere ut quoniam homo aut est ens aut non ens, et postea accipiat quoniam ens. Vel hoc quod dicit: aut excellere substantias, potest aliter exponi ut sit sensus: nihil prohibet acceptum per divisionem esse maioris ambitus in praedicando quam rem diffiniendam, et ita per divisionem non pervenitur ad diffinitionem.
Sed ista triplex oppositio solvitur si omnia accepta per divisionem praedicentur de diffinito in quidditate ipsius, hoc est si primo accipiatur genus diffiniendi et postea dividatur per differentias substantiales solum, quarum altera semper ingreditur quidditatem diffiniendi, et ita non apponatur accidentale superfluum, et sic divisio fit per differentias ordine continuo consequentes et ita non erit ablatum aliquid occasione divisionis interruptae.
Et oportet iterum nullam divisionem aut differentiam relinquere donec veniatur ad convertibile cum diffiniendo et ita non erit totum acceptum excellens diffiniendum, sed acceptum sic per divisionem necessarium est esse diffinitionem, quia diffinitio indivisa est secundum praedicationem et secundum essentiam a specie diffinita. Sed, licet hac via perveniatur in illud quod est diffinitio, tamen sillogismus non est adhuc secundum praedictam viam, sed inconveniens est dicere diffinitionem per[22] praediƿctam viam divisionis sillogizari, quia sicut inducens non demonstrat, cum non ostendit aliquid demonstrabile, sic sillogismum non dicit qui accipit diffinitionem ex divisione.
Quia sicut accidit in conclusionibus quae inferuntur absque expressa necessitate in sermone, sicut est in sillogismis curtatis, si dicat opponens quoniam necesse est conclusionem esse praemissis existentibus, potest respondens interrogare rationabiliter propter quid necessario sequitur conclusio, cum non sit necessitas consecutionis eius expressa in sermone, sic contingit in diffinitionibus sumptis per divisionem quod potest rationabiliter quaeri propter quid secundum unamquamque particulam diffinitionis. Ut si accipiatur per divisionem quod homo est animal mortale pedes habens, bipes, sine pennis, potest rationabiliter quaeri quare homo sit mortalis, et sic de caeteris particulis, cum non sint nisi petita solum de homine et non sint accepta virtute sillogismi, quia, licet opinetur se demonstrare divisione eo quod divisio tota necessaria est de quolibet, sicut de quolibet est necessarium quod ipsum sit mortale vel immortale, non tamen necessario infert ipsam diffinitionem, quia tota haec ratio, hoc est, tota haec divisio: omne animal aut est mortale aut immortale, non est diffinitio, sed pars huius altera venit in diffinitionem quae non sequitur ex divisione necessario, sed accepta est solum. Quare, quamvis divisio consequatur necessario hoc vel illud sub disiunctione, tamen diffinitio fit acceptione solum, et non est sillogismus acceptus per viam divisionisƿ ad diffinitionem. Verba autem haec Aristotelis: quod est consequenter divisioni facere, quaesitum prius, obscura sunt, sed sic erunt manifesta. Cum incipit dividens accipere diffinitionem per viam divisionis, dividit primo sic: homo est animal aut non est animal; deinde quaerit utrum et accipit per concessionem solam quoniam est animal. Deinde cum dividit animal per differentias suas proximas et non per differentias longinquas, tunc facit animal quod est quaesitum prius et acceptum esse consequenter divisioni, quia inter ipsum et divisionem nihil est medium eiusdem generis et consequenter sunt quorum non est medium eiusdem generis. Si vero fieret divisio animalis per longinquas differentias eius et non per proximas, tunc non esset animal consequenter divisioni suae, quia esset inter ipsum et suam divisionem alia divisio prior.
Item quod dicit Aristoteles: neque inducens demonstrat, forte voluit intelligere quod sicut divisione non demonstratur quod quid est, sic neque inductione demonstratur quod quid est. Sicut videtur divisione posse demonstrari quod quid est, sic videtur vel etiam magis videtur posse demonstrari quod quid est per methodum diffinitivam, non tamen verum est quod per eam demonstratur oratio diffinitiva secundum quod ipsa est diffinitiva explicans diffinitum. Hic ergo intendit Aristoteles consequenter demonstrare quod methodus diffinitiva non demonstrat orationem diffinitivam per modum quo est oratio diffinitiva explicans substantiam diffiniti, et haec est XI conclusio.
Et hanc ostendit Aristoteles ponens rationes sumptas a methodo diffinitiva quibus maxime videtur[23]ƿ posse demonstrari quod quid est et explanat quod nec illis rationibus explicatur quod quid est, et ita simpliciter per methodum diffinitivam non demonstratur quod quid est. Methodus autem diffinitiva concludit orationes tales: animal rationale mortale est diffinitio hominis, et haec est conclusio composita ex secundis intentionibus et non est haec oratio diffinitiva solum explicans quid est homo, sed est oratio praedicativa huius secundae intentionis, diffinitio de hac diffinitione: animal rationale mortale. Sed si methodus diffinitiva demonstraret quoniam homo est animal rationale mortale secundum quod haec oratio accipitur diffinitive explicans solum quid est homo, tunc methodus diffinitiva demonstraret quod quid est et non egeremus alia arte ad inveniendum diffinitiones et ad sciendum quid est res.
Quaerit itaque Aristoteles in primis utrum contingat demonstrare quod quid est secundum substantiam, hoc est, secundum diffinitionem secundum quod explicat solum substantiam diffiniti accipiendo diffinitionem diffinitionis; hoc modo diffinitio, sive quod quid erat esse, est composita ex his propriis quae intrant in quidditatem, et est convertibile. Hic autem demonstratis propriis quae intrant in quidditatem hominis, quae collecta sunt convertibilia cum homine, sunt in eo quod quid est in homine. Verbi gratia, 'animal rationale mortale' est ex his propriis quae sunt in homine in eo quod quid est, et hoc[24] toƿtum est convertibile cum homine, ergo 'animal rationale mortale' est in homine in eo quod quid erat esse et ut diffinitio, quia hoc est esse et diffinitio difiinitionis, scilicet, esse convertibile et ex his propriis quae sunt in eo quod quid est. Sed secundum veritatem iterum et in hoc modo arguendi acceptum est principium et petitum quod quid erat esse, quia ex tali ratiocinatione sumpta ex methodo diffinitiva bene sequitur quod animal rationale mortale sit diffinitio hominis, sed non sequitur directe ex illa ratiocinatione quod homo est animal rationale mortale, secundum quod haec oratio est sumpta diffinitive solum. Et hic debuit ostendi unde si hoc accipiatur ex praedicta ratiocinatione, cum non sequatur ex ea, acceptum est solum et non demonstratum.
Praeterea, praedicta ratiocinatio arguit accipiendo diffinitionem diffinitionis et ita petit diffinitionem et quod quid erat esse antequam ostendat quod quid erat esse et ita ratiocinatio talis non est universaliter via ad inveniendum quod quid est. Quod autem dicit: Necesse est enim per medium monstrare, sic est intelligendum. Dixit quod in praedicta ratiocinatione petitum est principium et non demonstratum, quod intenditur quia demonstratio est per medium ordinatum ad id quod demonstratur; sed in praedicta ratiocinatione non est medium ordinatum ad[25] diffinitioƿnem et suum diffinitum, sed est medium ordinatum ad probandum hanc secundam intentionem 'diffinitio de diffinitione proposita'. Aliam rationem affert Aristoteles quod non ostenditur quod quid est per diffinitionem diffinitionis praedicto modo, et est ratio eius talis. Cum intendimus sillogizare aliquid, non ordinamus in illo sillogismo diffinitionem sillogismi, nec dicimus quid est sillogizare, quia sillogismus non habet in se nisi duas propositiones ex quibus est sillogismus, quarum altera est ut totum, reliqua ut pars, in quibus non accipitur diffinitio sillogismi.
Sic etiam in sillogismo demonstrante quod quid est non oportet sumi diffinitionem diffinitionis, sed diffinitio sillogismi et diffinitio diffinitionis extra contextum sillogismi sunt. Verumtamen, cum sillogistica est aliqua conclusio, si dubitet aliquis de illo sillogismo an sit sillogismus, vel contradicat quoniam non est sillogismus, ad dubitantem sic vel contradicentem utendum est diffinitione sillogismi ut ostendatur de proposita argumentatione quoniam est sillogismus. Similiter cum assumpta est secundum artem diffiniendi vel per sillogismum vel per demonstrationem, si possibile esset, oratio diffinitiva in quantum huiusmodi, ad dubitantem de oratione proposita an sit diffinitio vel ad contradicentem quoniam non est diffinitio utendum est supra dicto modo diffinitione diffinitionis et ratiocinatione sumpta a methodo diffinitiva. Et hoc est quod dicit: sed oportet diffinitionem sillogismi et diffinitionem diffinitionis esse seorsum ab acceptis in sillogizando et diffiniendo, sed his utendum est contra dubitantes vel contradicentes,[26]ƿ sed non ad dubitantem si sillogizatum est aut non est contradicere quoniam sillogismus erit hoc.
Ostensa diffinitione sillogismi, et similiter ad illum qui contradicit quoniam non sillogizatum est quod quid erat esse vel debito modo acceptum obviandum est ostendendo quoniam oratio proposita est diffinitio per diffinitionem diffinitionis posita. Explanatum est quod sine diffinitione sillogismi sillogizare est aliquid et sine diffinitione diffinitionis est venire in orationem diffinitivam secundum quod huiusmodi.
Item si aliquis demonstret per ratiocinationem sumptam ex methodo diffinitiva, ut per locum a contrariis sumptum ab illa methodo, quod oratio proposita est diffinitio propositi eo quod contrarium est diffinitio contrarii, erit iterum accipiens solum quod quid erat esse, quia tali ratiocinatione non venit in orationem diffinitivam secundum quod huiusmodi, sed si eam vult accipere petit eam secundum quod supra dictum est.
Et haec via nullo modo potest esse via ad veniendum in diffinitionem simpliciter, eo quod accipit diffinitionem contrarii antequam concludat quoniam oratio proposita est diffinitio propositi, et ita semper accipit quod intendit investigare. Sed ad demonstrandum aliquid oportet accipere rem alteram a re demonstranda per quam[27] deƿmonstratur, sicut ad demonstrandum quod quid erat esse oportet accipere alterum ab eo quod quid erat esse, quia in demonstrationibus omnibus hoc est. Accipitur enim minor extremitas de medio altero a se per quod demonstratur, sed non ipsum se ipsum demonstrat. Et iterum in nulla demonstratione aut via scientifica sumitur aliquid pro medio et ratione alicuius si id cuius posita est ratio potest aequaliter converti ut ipsum sit medium et ratio, sed in tali ratiocinatione qualis sumitur in loco a contrariis ad ostendendum quoniam haec est diffinitio huius, potest aequaliter per utramque diffinitionem utriusque contrarii alterius diffinitio demonstrari, unde via illa non est via scientifica.
Et iterum ad ostendentem quod quid est per viam divisionis et ad praedicto modo per methodum diffinitivam sillogizantem una est communis oppositio, scilicet, quod post completam uniuscuiusque ostensionem potest quaeri propter quid est homo animal gressibile bipes; utens methodo diffinitiva accipit hoc in principio et non ostendit neque quod homo est animal rationale et caetera neque propter quid, similiter dividens accipit hoc totum 'animal gressibile bipes' ut unum et non ut multa et diversa ex quibus non fit unum. Quem sensum innuit Aristoteles per hanc litteram: sed non animal et bipes. Verumtamen ex acceptis non est necessitas esse, sicut licet idem homo sit grammaticus et musicus,[28]ƿ haec tamen non praedicantur de homine ut unum; non ergo dividens ostendit animal gressibile bipes esse unum aliquid, sed accipit solum.
His ostensis, scilicet quod neque per viam divisionis neque per methodum diffinitivam demonstratur quod quid est, quaerit Aristoteles qualiter igitur monstrabit quis et explicabit rei substantiam et quid est res aliqua, quia explicans rei substantiam non procedit sicut demonstrator ex principiis certis manifestando ignotum per hoc quod necesse est alterum aliquod esse, cum illa principia sint. Hoc enim est proprium demonstrationis et ostensum est supra quod demonstratio non facit scire quod quid est neque monstrabit quod quid est, sicut inducens per singularia manifesta quoniam universaliter sic est, cum non videtur instantia in aliquo. Inducens enim non demonstrat quid est, sed quoniam est aut non est solum, nec videtur esse modus alius a dictis; non enim cognoscitur quid est res cognitione sensitiva.
His igitur demonstratis, scilicet quod neque sillogismo neque per divisionem neque per methodum diffinitivam demonstratur quod quid est, et eisdem recapitulatis breviter cum quaesitione modi alterius venandi quid est, cum non venetur quod quid est inductive aut sensu, item quaerit Aristoteles modum investigandi quod quid est opponendo prius, et deinde quod bene dictum est in oppositionibus assumendo explanat quod illud quod est diffinitio demonstratur et per[29] diffinitioƿnem demonstratur, et ex omni diffinitione dicitur demonstratio et ex omni demonstratione diffinitio. Verumtamen non demonstratur diffinitio secundum quod est diffinitio et oratio explicans solum quod quid est res sicut praeostensum est, neque etiam per modum hunc est medium demonstrativum. Verumtamen illud quod est oratio explicans solum quid est per modum quo venatur per artem diffiniendi post dicendam est conclusio demonstrationis et medium demonstrationis secundum quod est oratio praedicativa. Quaerit igitur Aristoteles: cum nullo modorum dictorum demonstretur diffinitio, quomodo igitur monstrabit aliquis quod quid est? Est enim difficultas et dubitatio in modo venandi quod quid est, quia si scitur quid est homo aut aliquid aliud necesse est scire de ipso quia est, quia de re quae non est non scitur quid ipsa est.
Possibile est tamen rei quae non est accipere rationem indicantem quid est quod dicitur per nomen, quia et nominatur non ens et diffinitur diffinitione explicante intentionem nominis, sicut ut tragelaphus, quod latine sonat hyrcocervus, non est aliquid in rerum natura, nominatur tamen et diffinitur diffinitione explicante quid est quod significat nomen et diffinitione ponente altera nomina; non diffinitur tamen diffinitione significante quid est nec est possibile scire quid est tragelaphus, eo quod tragelaphus nihil est. Et dico quod diffinitio quae significat quid est aliquid componitur ex sermonibus significantibus res praedicabiles[30] quaeƿ sunt possibiles in natura et quarum ordinatio et coniunctio est possibilis in natura per modum quo ordinantur et coniunguntur in sermone diffinitivo; et ex hoc manifestum est quod non diffinitur nisi quod habet esse in natura.
Ratio vero, etsi forte non apprehendit nisi quod aliquo modo est in possibilitate, tamen eius est aliter ordinare et componere res apprehensas quam eas ordinat vel componit natura. Cum autem sermo proprie et primo sit signum intellectus, significari potest omne per modum quo intelligitur, unde cum intellectus significat aliquid componens illud et ordinans aliter quam sit in natura, potest etiam illud nomine uno significare et potest etiam illud sicut est in intellectu per partes explicare. Sermo igitur compositus qui intendit explicare rem per partes ex quibus componitur apud intellectum, sive sit consimilis compositio in rerum natura sive non, est diffinitio non explicans quid est res, sed solum quid significat nomen, hoc est quid res significata est secundum esse quod habet apud intellectum, sive habeat esse in natura sive non.
Redeo itaque ad sermonem Aristotelis dicentem quod si scitur quid est, necessario scitur quia est; ergo, si demonstrabit aliquis de re una quid ipsa est et quia ipsa est, nullo modo monstrabit illud una et eadem ratione, quia diffinitio est res una per quam ostenditur quid est, et demonstratio est res alia per quam ostenditur quia est, et differunt haec duo sicut differunt quid est et quia est. Habemus igitur quod[31]ƿ non ratione una sciuntur haec duo, quid est, scilicet, et quia est, et ita non simul accipitur horum scientia. Quapropter sequitur, cum necesse sit scire quia est ad hoc ut sciatur quid est, quod scire quia est prius est quam scire quid est. Sed contra hoc opponit Aristoteles hoc modo: de quolibet scimus quia ipsum est per demonstrationem nisi res de qua inquirimus esse sit substantia; sed si demonstratur quia est scitur per causam, ergo scitur per diffinitionem, quia idem est causa et diffinitio, ergo prius accepta est diffinitio quae dicit quid est res quam sciatur quia est res, et ita habetur diffinitio et scitur quid est res et nondum scitur si est res, quod est impossibile. Redeo autem ad verba Aristotelis quibus contexitur haec oppositio, et dico quod esse demonstratur de quolibet nisi sit substantia, quia de substantia prima quae per se est et quae est sua essentia non scitur per causam quia ipsa est.
Et hoc intelligit hic Aristoteles per demonstrare, scilicet per causam scire. Demonstratur tamen in metaphysica per effectum de causa prima quia ipsa est, similiter forte de hoc genere substantia non scitur per causam quod sit, licet habeat causam efficientem causam primam, sed esse cuiuslibet substantiae specialis et esse accidentis potest demonstrari per causam et diffinitionem. Et hoc est quod dicit: Esse autem non substantia est nulla, hoc est de substantia aliqua contingit demonstrare esse, licet excepta sit substantia simpliciter. Et dico quod non de omni substantia potest[32]ƿ demonstrari quia est, eo quod ens non est genus. Si enim ens esset genus, cum praedicatur de causa prima et de hoc genere substantia, utraque illarum esset diffinibilis et demonstrabilis per suam diffinitionem quia esset.
Cum itaque sit demonstrare omne quia est, nisi sit substantia, demonstratio quae hoc facit erit quod quid est, hoc est causa demonstrationis erit diffinitio, et hoc faciunt scientiae speciales iam inventae, scilicet per causam et medium quod est diffinitio demonstrant, velut geometer in principio geometriae diffinit triangulum intendens expositionem huius nominis 'triangulus' quia nondum curat sive triangulus sit sive non; et eadem diffinitio postea demonstrat triangulum, quia licet non utatur geometer in principio geometrie diffinitionibus nisi intentione exponendi nomina, eaedem tamen diffinitiones significant quid est, quia omnis diffinitio, quae explicat quid est, explicat quid nomen significat, sed non convertitur. Itaque diffiniens quid est res demonstrat illud esse per diffinitionem ut aequale vel triangulum, ergo aliquis per diffinitionem sciens quid est nondum scit si est, quod est impossibile.
Ex hac oppositione ostendit iam Aristoteles quod scire quid est praecedit scire quia est, cum per quid est demonstretur quia est. Et quia aliquis non haberet hoc pro inconveniente, sed concederet quod scire quid est praecedit scire quia est, et demonstrat ipsum; verumtamen[33]ƿ illud quid est non dicit quid est res, sed solum quid significat nomen, et constat quod scire quid significat nomen praecedit scire quid est. Tam ostendit Aristoteles quod scire quid significat nomen non potest. demonstrare esse, immo necessario est inconveniens prescire quid est, per quod potest demonstrari esse, antequam sciatur quia est.
Dicit ergo quod manifestum est quod diffinientes quid est secundum omnes modos praedictos diffinitionum non demonstrant quia est. Praedicti enim sunt duo diffinitionum modi, una quae dicit quid est res et altera quae dicit quid significat nomen, et haec secundum quod huiusmodi non demonstrat quia est, quia si ponatur diffinitio circuli quod ipse est figura ex cuius puncto medio egrediuntur omnes rectae lineae aequales, et sumatur haec diffinitio solum in intentione explicandi quid significat nomen, adhuc restat quaestio propter quid est illud quod diffinitum est, scilicet circulus. Non enim est sumpta causa sui esse, quia montis enei, quod nihil est in rerum natura, est dicere diffinitionem talem quae explicat solum quid significat nomen. Diffinitiones enim tales assignantur cum assignant eas diffinientes, non quia possibile sit rem significatam esse neque quia res diffinita sit actu, sed solum ut faciant intelligere intentionem nominis, et semper licet post talem diffinitionem quaerere causam propter quam res est, quia diffinitio, in quantum talis est, causam rei[34]ƿ non dicit. Si ergo diffiniens quid est aut quid significat nomen demonstrat per diffinitionem assumptam esse rei, si non est demonstrans esse rei per diffinitionem quae dicit quid est sicut concedit adversarius, erit diffinitio quae est ratio nominis significans idem cum nomine ostendens esse rei, et erit talis ratio vera diffinitio. Sed hoc est inconveniens, quia rerum non entium secundum hoc esset diffinitio vera per quam posset ostendi esse eorum, quia ea quae non sunt contingit significare nomine et diffinitione exponente nomen; et iterum omnis oratio et omnis ratiocinatio esset vera diffinitio, quia omni ratiocinationi est imponere nomen unum et toti uni historiae. Totus enim sermo compositus qui scribitur in libro Homeri continens historiam Troianam vocatur Ilias, unde si omnis sermo qui explicat quid significat nomen esset diffinitio, totus sermo continens historiam Troianam esset diffinitio huius nominis 'Ilias' et tota una ratiocinatio qua disputamus esset una diffinitio, cum ei posset unum nomen inponi.
Item nulla scientia demonstrat neque quid significat nomen neque per hoc quod nomen significat hoc, unde, cum per diffinitionem demonstrant, manifestum est quod non assignant diffinitiones per quas volunt demonstrare secundum quod exponunt solum quid significat nomen, et propter hoc talis diffinitio non[35]ƿ est vera diffinitio. Et ex his sequitur quod si talis diffinitio esset vera diffinitio nihil demonstraret neque demonstraretur diffinitio neque cognosceretur quid est per diffinitionem neque per demonstrationem.
His itaque obiectis, convertit se Aristoteles ad speculandum quid in his oppositionibus dicitur bene et quid non bene, et quid sit diffinitio. Verumtamen quidditas diffinitionis verius explanabitur in his quae subsequuntur in arte diffiniendi; et convertit se etiam ad speculandum an illud quod quid est aliquo modo demonstretur aut nullo modo demonstretur, sed solum sit diffinitio faciens cognoscere quid est. Demonstrat itaque in primis quoniam illud quod est diffinitio demonstratur per medium quod est diffinitio, et haec est XII conclusio; non tamen ostendit diffinitionem demonstratio secundum quod est diffinitio explicans solum quid est res, sicut supra dictum est.
Huius conclusionis probationem sic affert Aristoteles. Sicut supra dictum est, idem est scire quod quid est et causam rei si est, quia causa et diffinitio idem sunt. Ratio autem demonstrans de re quia est, est causa eius aliqua, quae causa aut est eadem rei aut est alia a re, et si est alia a re, tunc ipsa aut est demonstrabilis[36]ƿ aut indemonstrabilis. Et si ipsa est alia et demonstrabilis, tunc medium per quod demonstratur iterum erit causa; et erit demonstratio in prima figura, quia talis demonstratio quae demonstrat causam, quae causa est diffinitio, demonstrat universalem affirmativam et necesse est medium esse convertibile cum extremis, cum ita sit quod extrema convertantur adinvicem, et ita, cum medium sit causa et convertibile, erit medium diffinitio. Iam igitur inventus est modus quo demonstretur diffinitio per medium, et hoc medium necesse est iterum esse diffinitionem, unde diffinitio eiusdem rei demonstrat diffinitionem eiusdem rei; et hic modus non demonstrat diffinitionem in quantum huiusmodi, sed sillogizat id quod est diffinitio.
Quod autem dictum est in hac ostensione quod causa aut est eadem rei aut alia sic est intelligendum. Causa autem eadem rei est eius causa formalis, quia totum verum esse rei in se habet, et si sit forma quae non egeat materia, ipsa est vere res ipsa, et forma quae eget materia, si posset subsistere absque materia, esset verius res ipsa quam res materiata, sicut si figura statuae posset esse sine materia, esset ipsa figura verius et nobilius quam sit statua materiata. Causa igitur formalis et diffinitio sumpta a causa formali hac ratione dicitur eadem rei. Finalis vero et efficiens extra rem sunt; materialis vero, licet sit de integritate rei, non est tamen de puritate essentiae, sed est assumpta propter necessitatem, quia, ut forma sit, necesse est materiam talem esse, et hac ratione et hae tres causae et diffinitiones ab illis sumpte dicuntur aliae a re.
ƿProbatio vero praedicta sic potest breviter recapitulari. Ratio demonstrans de re quia est, est causa eius aliqua et eius diffinitio, cum idem sit causa et difiinitio, et haec causa et diffinitio aut est formalis et eadem rei aut est alia a re; et illa causa et diffinitio, quae alia est, aut est demonstrabilis aut non. Constat autem quod illa quae est alia demonstrabilis est de re, nisi forte sit causa finalis et diffinitio sumpta a causa finali; et hoc totum planius patebit post. Causa igitur et diffinitio alia et demonstrabilis necesse est ut demonstretur per medium quod iterum est causa et diffinitio; necesse est enim causam mediam convertibilem esse cum demonstret universale affirmativum compositum ex terminis convertibilibus, scilicet, ex diffinitione et diffinito.
Ostenso hoc, redit ad modum quo contingit solvere praedictas oppositiones et videre quid in eis dicitur bene et quid non bene. Dicit ergo quod sicut habentes quia est res ponentes in numerum quaerimus adhuc propter quid (aliquando autem simul scimus quia et propter quid, ut quando scimus quia per medium quod est causa, sed nullo modo possibile est prius scire propter quid quam quia), ita est circa quid est et circa si est similiter, quia quandoque scimus si est nondum scientes quid est, quandoque autem simul scimus quid est et si est. Sed non est possibile ut prius sciamus quid est quam sciamus si est, sed si est quandoque cognoscitur secundum accidens, hoc est per medium accidentale[37]ƿ et non per causam; et haec cognitio non est cognitio demonstrativa et haec potest praecedere cognitionem quid est et scientiam demonstrativam si est.
Quandoque vero cognoscimus si est per medium quod est diffinitio ipsius rei, et tunc simul scimus si est et quid est, et haec cognitio si est est cognitio demonstrativa. Possumus igitur scire si est per medium accidentale non habentes quod quid est eiusdem rei, sed hoc non est demonstrative scire; tamen hoc modo oportet per medium accidentale cognoscere de re quia est antequam quaeratur quid est, quia non potest quaeri quid est nisi habeatur per medium accidentale si est. Sed habito hoc modo quia est, quaeritur quid est, et habito quid est, scitur propter quid est demonstrative quia est. Et in quantum cognoscimus quidditatem rei in tantum habemus scientiam demonstrativam de esse eius simpliciter, et econverso, quantum novimus demonstrative de esse eius simpliciter, tantum novimus de quidditate eius, quia non scimus demonstrative rem esse nisi per diffinitionem eius quae explicat quidditatem eius.
Et in his dictis manifesta est solutio praedictarum oppositionum quae videbantur arguere quod quia est prescitur ante quid est, et iterum quod quid est prescitur ante quia est. Utraeque enim oppositiones habent in se per modum iam dictum veritatem, quia si est praecognoscitur secundum accidens, sed non praecognoscitur demonstrative. Et iterum iam patet quomodo idem est faciens scire quod quid est et quia est et quomodo non idem. Diffinitio enim sumpta per modum diffinitionis ostendit quid est secundum accidens, sed illud quod est diffinitio factumƿ medium sillogisticum demonstrat quia est, et ita quodammodo est eadem ratio quae ostendit quid est et quia est, et quodammodo non eadem. Illae vero oppositiones, quae ostendebant quod diffinitio explicans intentionem nominis in quantum huiusmodi est non potest esse medium quo demonstratur si est simpliciter et quod talis diffinitio non est diffinitio vera neque scientifica, sunt oppositiones vere.
Explanat autem Aristoteles per exempla quod per quid est scimus si est simpliciter, et haec est XIII conclusio in eisdem exemplis. Et manifestum est quod quia est ponens in numerum ostenditur similiter per diffinitionem. Ratio autem demonstrativa huius conclusionis est quia scire si est simpliciter vel in parte est noscere causam; causa autem et diffinitio idem, unde quod scitur demonstrative scitur per diffinitionem.
Huius autem explanatio per exemplum est talis. Cum causa defectus lunae sit interpositio terrae secundum lineam rectam inter solem et lunam, quaerere an defectus lunae sit vel an luna sic deficiat, est quaerere sicut medium an oppositio terrae sit secundum lineam rectam inter solem et lunam; et hoc est quaerere diffinitionem defectus. Deficere namque est habere umbrosum interpositum quod prohibeat receptionem illuminatioriis, et cum scimus per tale medium, tunc simul cognoscimus quia est et propter quid est; et econverso, cum simul cognoscimus haec duo, tunc scimus per medium tale et cum non scimus per medium tale cognoscimus solum quia per accidens et nondum scimus propter quid, sicut cum scimus quod luna deficit propter hoc quod in[38] pleniƿlunio non proicit umbram; cum tamen nihil sit medium quod interpositum est inter nos et lunam per quod prohibeatur eius illuminatio a terra, scimus solum quod deficit et nondum scimus propter quid. Et similiter scimus quia defectus est et nondum scimus quid est defectus, sed possumus adhuc quaerere propter quid deficit et quid est defectus, et quaerere hoc est quaerere medium quod est diffinitio defectus, sicut obiectionem terrae inter solem et lunam aut oppositionem soli secundum diametrum mundi.
Hoc enim forte vocat Aristoteles conversionem lunae, scilicet oppositionem qua luna opponitur soli per diametrum mundi vel reditionem lunae ad oppositum solis per diametrum mundi. Medium autem supra dictum quo scimus quia luna deficit non dicit causam, sed signum solum; quod enim luna in hora plenilunii non facit umbram rerum erectarum super superficiem terrae, cum tamen aer sit purus inter nos et lunam et non sit nubes interposita, signum est defectus et non causa immo quia deficit ideo non potest umbram facere. Similiter probamus esse tonitruum per eius causam et diffinitionem, sicut per extinctionem ignis in nube et per sonum continuum in nube; et, si oportet demonstrare hanc causam et diffinitionem tonitrui, erit[39]ƿ iterum eius demonstratio ex causa et diffinitione alia. Manifestum igitur est quod demonstratio est per medium quod est diffinitio et ex duabus premissis conclusionibus, scilicet, quod contingit demonstrare diffinitionem per medium quod est diffinitio et quod si est simpliciter et quia est ponens in numerum similiter demonstratur per medium quod est diffinitio.
Sequitur haec XIV conclusio quod ex omni demonstratione potest elici diffinitio et manifesta est diffinitio, et etiam econverso ex omni diffinitione potest elici demonstratio, quia si ex demonstratione habita extrahatur terminus medius cum terminus medius sit diffinitio, iam extracta est diffinitio. Et iterum habita diffinitione, si diffinitio illa fiat medium sillogisticum, potest demonstrari de diffinito quia est simpliciter, et si sic, diffinitio potest demonstrare materialem de diffinito, unde manifestum est quod diffinitionem materialem quae habet causam non cognoscimus sine demonstratione, nec tamen cognoscimus eam per demonstrationem in quantum est diffinitio, sicut supra ostensum est.
Quoniam ostensum est iam quod diffinitio demonstratur per diffinitionem, non autem explanatum est quae diffinitio sit demonstrans et quae demonstrata, ponit Aristoteles divisionem diffinitionum et earum differentias, ut ostendat quae sit demonstrans et quae demonstrata. Et demonstrat nobis quod diffinitio formalis est demonstrans diffinitionem materialem de diffinito et non demonstratur formalis de diffinito suo,[40]ƿ et haec est XV conclusio.
Et ex hac sicut corollarium manifestum est quod diffinitio composita ex diffinitione materiali et formali est demonstratio in situ alterata. Et dico: cum quatuor sint causae, necesse est ut ex qualibet earum sumatur diffinitio, licet quaedam causae sint extra rem et diffinitio sit explicans quid est res. In omni enim causa proxima, qua existente necesse est rem esse, est tota rei descriptio et habet quodammodo rem totam in se; nulla enim causa proxima et per se causa dat nisi illud quod aliquo modo habet in se, licet sermo iste magis approprietur causae efficienti. Finis autem et causa efficiens habent in se descriptionem et esse causati per modum nobiliorem quam sit res in se ipsa. Forma vero, ut supra dictum est, est vere res ipsa. Materia vero habet in se descriptionem causati per modum debiliorem et ignobiliorem, quia forma elevat materiam et ducit eam de inperfecto ad perfectum. Finis vero est causa formae et forma est causa materiae et materia non est nisi occasio formae ut sit, et finis etiam est causa efficientis in quantum efficiens.
Ex his manifestum est quod causa et diffinitio formalis probat materialem de diffinito, quia est causa eius, et non convertitur. Et credo quod Aristoteles in hoc transitu sub nomine diffinitionis formalis comprehendit tam diffinitionem sumptam a fine quam diffinitionem sumptam a forma, quae est intra rem vel quae est exemplar formae interioris. Finis enim est actus et operatio egrediens a forma interiori et est secunda perfectio rei, unde non immerito nomine formae censeri debet.[41] Diffiniƿtiones vero a materiali et ab efficiente tractatas comprehendit sub nomine diffinitionis materialis. Sunt igitur duo genera diffinitionum, prima, scilicet diffinitio materialis, et diffinitio formalis, et est tertium genus quod componitur ex utrisque, scilicet, materiali et formaii; et praeter has diffinitiones est diffinitio quarta quae non intendit dicere quid est res, sed solum quid significat nomen, ut supra dictum est.
Et credo quod diffinitio quae constat ex genere et differentia, quae est dicta simpliciter et maxime diffinitio, est diffinitio formalis, quia inter intentionem generis vel speciei et formam, a qua res est id quod est, non est diversitas, nisi quod forma dicitur secundum quod est pars rei cum materia constituens totum et sic non est praedicabilis de re, cum sit eius pars. Intentio vero generis vel speciei est ipsa eadem forma secundum quod sub ipsa speculatur tota res composita, et sic est praedicabilis de re et totum rei. Dicit igitur Aristoteles quod quarundam causarum et diffinitionum est causa et diffinitio altera, quarundam vero non, sicut diffinitiones formales non habent medium quo demonstrentur de diffinitis, quia non habent causas; sed diffinitiones materiales habent medium quia habent causam, nam diffinitiones formales sunt causae materialium; unde manifestum est quoniam de numero diffinitionum quaedam sunt sine medio quo demonstrentur de diffinitis. Et hae sunt principia demonstrationum quae supponuntur esse et quid sunt, id est quid significant. Aut si non[42]ƿ sint per se penitus manifesta, tunc levi aliqua dialetica ratione fiunt manifesta a doctore absque demonstratione, sicut arithmeticus supponit unitatem quid est et quia est.
Et hae diffinitiones, quae sunt principia, sunt diffinitiones formales; sed diffinitionum habentium medium, quarum est altera causa essentiae suae et esse, est ostensio per demonstrationem; non tamen est demonstrare quod quid est in quantum huiusmodi, sicut praeostensum est. Iam igitur habemus duas diffinitiones, scilicet diffinitiones formales quae sunt principia et media demonstrantia, et diffinitiones materiales quae sunt conclusiones demonstrate. Praeter has duas subiungit Aristoteles tertiam quae est diffinitio nominis dicens: quoniam quidem diffinitio omnis est id super quod decurrit ratio in cognitionem quid est, esse autem dupliciter est in se et in intellectu, manifestum est quoniam aliqua erit diffinitio super quam decurrit ratio in cognitionem huius, scilicet quid significat nomen iam impositum, aut erit illud super quod decurrit ratio in cognitionem quid significat nomen imponendum.
Proponimus enim diffinitionem explicantem esse intellectuale vel ut faciamus intelligere quid significat nomen ignote significationis vel ut per ipsam instituamus nomen ad significandum. Et habentes talem diffinitionem primo quaerimus an sit simpliciter, et habentes quia est per medium accidentale, postea quaerimus propter quid est; et difficileƿ est accipere propter quid est quando nescimus quia est, quia non vere scimus si est aut non est de quo nescimus propter quid est, sed secundum accidens solum potest sciri quia est de quo nescitur propter quid est, sicut supra dictum est. Iam igitur manifestum est quod diffinitio primo bifarie dividitur, quia aut est diffinitio nominis aut rei, et illa quae est diffinitio nominis est explicans cognitionem intellectualem ut cum intendimus diffinire hoc nomen 'Ilias'. Diffinitio vero rei praeter duas species praedictas, scilicet diffinitionem formalem et materialem, habet tertiam speciem quae composita est ex duabus praedictis, et haec est secundum rem demonstratio unius de uno, sicut iam explanabitur.
Ergo de duabus diffinitionibus nunc ultimo dictis una est diffinitio nominis et alia est diffinitio demonstrans propter quid est; quare prius dicta illarum ostendit quid significat nomen, et in quantum huiusmodi non demonstrat; quae vero posterius dicta est, scilicet, quae composita est ex diffinitione formali et materiali, est idem quod demonstratio non differens a demonstratione nisi in situ et ordine terminorum. Et dico quod diffinitio composita est idem cum demonstratione, quia causa et diffinitio idem sunt, sed differunt in modo, quia differt dicere propter quid tonat et quid est tonitruus. Dicens enim propter quid dicit propter id quod extinguitur ignis in nubibus, et dicens quid, dicit quoniam est ignis[43]ƿ extinctus vel extinctio ignis in nubibus; et dicens hanc diffinitionem et causam dicit diffinitionem et causam causatam et materialem. Et huius est alia causa, scilicet, diffinitio et causa formalis tonitrui, haec, scilicet: tonitruus est sonus continuus in nube, quare haec diffinitio coniuncta: tonitruus est extinctio ignis in nube propter continuum sonum in nube, si convertatur situs eius, erit completa demonstratio demonstrans diffinitionem materialem de diffinito. In diffinitione namque composita ordinatur diffinitio materialis ante formalem praedicto modo, sed, cum convertitur talis diffinitio in demonstrationem, diffinitio formalis fit medium et ordinatur ante, et diffinitio materialis fit ultimum et conclusio. Et sic differunt in situ et ordine terminorum, unde idem uno modo est diffinitio et alio modo continua demonstratio. Ordo autem verborum Aristotelis hic perturbatus est, sed credo quod praedicto modo debent ordinari, ut exponatur eius intentio.
Explanato iam tertio modo diffinitionis rei, recapitulat eosdem , tres modos dicens: haec autem est quae est ipsius quid est demonstrationis conclusio, vel alia littera: hoc autem et caetera. Si autem est in littera 'hoc' tunc est ablativi casus, et demonstrat hanc diffinitionem tonitrui: continuus sonus in nubibus. Et est sensus: per hanc diffinitionem est conclusio demonstrativa quae est conclusio ipsius demonstrationis demonstrantis ipsum quid est et secundum hoc posset haec littera esse de continuitate[44]ƿ superioris sensus et non esse de recapitulatione.
Si vero in littera est 'haec' tunc non est demonstrativum alicuius, sed est divisivum, quasi diceret: una est diffinitio quae est conclusio demonstrationis et alia est diffinitio quae est medium demonstrationis et ipsa est indemonstrabilis, et alia est diffinitio quae eadem est sillogismus demonstrans quid est ordine differens a demonstratione et casu, quia cum diffinio dico 'extinctionem' et cum demonstro dico 'extinguitur' quae duo differunt casu sicut principale et sumptum. Tertia autem est quae est conclusio demonstrationis, et, ne bis idem dicat Aristoteles propter hoc adiectum, videtur quod recapitulatio incipiat ibi: Quae autem est in medio diffinitio et caetera.
Si vero recapitulatio incipiat ibi: haec autem est et caetera, tunc est sensus huius litterae: tertium autem est et caetera. Quasi diceret: tres sunt diffinitiones iam dicte, sed illa quae est conclusio demonstrationis quae prima enumeratur in recapitulatione tertia est et ultima in ordine naturali, quia diffinitio formalis est prima et principium demonstrationis; illa autem quae est conclusio est ultima, tertia autem cum constet ex utrisque media est inter haec extrema, licet omne medium compositum ex aliquibus extremis per modum aliquem posterius sit utroque extremorum.
Post hoc recapitulat breviter omnia dicta in hoc capitulo, quae recapitulatio manifesta est per se.[45]
ƿQuod autem dixi superius quod diffinitio composita sic est ordinata: tonitruus est extinctio ignis in nube propter continuum sonum in nube, videtur falsum, quia continuus sonus videtur propter extinctionem et non econverso. Et dico quod forma est finis materiae et quod materia in veritate non efficit formam, sed est occasio vere efficienti, ut vere efficiens agat et inducat formam in materia, unde haec dictio 'propter', secundum quod accipitur in diffinitione composita ordinans simul diffinitionem materialem et diffinitionem formalem, non dicit circumstantiam causae efficientis, sed circumstantiam causae finalis. Propter hoc enim extinguit natura universalis ignem in nubibus, ut proveniat continuus sonus in nubibus. Et si diceret causam efficientem, non esset diffinitio, quia non diceret ordinem essentialem materiae ad formam; et manifestum est quod per se notum est tonitruum esse sonum in nubibus, unde demonstrari non potest, sed non patet quod tonitruus sit extinctio ignis in nube nisi his qui noverunt generationem tonitrui et quomodo sit sonus extinctio ignis in humido. Cum enim per virtutem corporum celestium ascendit vapor frigidus et humidus qui est materia nubis et pluviae et cum eo ascendit vapor frigidus et siccus qui est materia venti et perveniunt hi duo vapores ad mediam aeris regionem frigidam congregantem et inspissantem vapores et fit calor multus in circumstanƿtibus duabus regionibus aeris, tunc frigus congregans, fugiens suum contrarium, congregat vehementi congregatione vapores humidos et solidat quasi subito in nube et comprimit vehementer in interiori nube vapores siccos, et in compressione illa necessario disgregat eos et cogit eos rumpere nubem et violenter exire; et in illo violento exitu rarefiunt et inflammantur, quae inflammatio extinguitur in vapore nubis residuo et extincta in ipso calefacit vaporem et subtiliat in tantum quod necesse est ipsum expirare.
Unde ille vapor subtiliatus expirans per grossiores vapores circumstantes necessario sibilat et sonat, et sonatio illa tremor est in partibus vaporis expirantis, quem tremorem efficit virtus naturalis sita in ipso vapore expirante, quae partes egressas a situ naturali per compressionem eius per quod expirat reinclinat ad situm naturalem. Effectiva igitur causa sonationis non est ignis extinctio, sed est necessitas materialis quam necesse est esse ad hoc quod sit praedicta sonatio.
Vocat autem Aristoteles diffinitionem multis nominibus. Dicitur enim apud illum, tam sillogismus quam diffinitio, ratio, eo quod ratio primo dicta est virtus cadendi super occulta. Haec autem virtus discurrit in cognitionem occulti super aliquid notum per quod venit in notitiam ignoti. Ea autem super quae discurrit sunt sillogismus et diffinitio per quorum alterum venit in notitiam complexi ignoti et per reliquum ƿ in notitiam incomplexi.
Haec duo igitur quae sunt quasi via super quam decurrit ratio dicta secundum prius vocantur nomine rationis; secundum posterius dicitur etiam diffinitio terminus, eo quod diffinitio exprimit totam rem ita quod nihil minus aut nihil amplius. Quod autem minus est re non attingit ad terminos rei, et quod amplius est re excedit terminos rei; sed quod praecise commensuratur rei terminat rem, ideo diffinitio dicitur terminus, eo quod praecise commensuratur rei. Et eadem ratione dicitur diffinitio, quia statuit fines rei ultra quos non extenditur res, nec citra quos sistit. Vocatur etiam hac appellatione 'quod quid est' eo quod explicat de quovis quid ipsum sit. Diffinitio autem formalis dicitur ostendere quid erat esse, eo quod forma est vere essentia ipsius rei et dat esse proprie. Materia autem dat proprie potentiam essendi, sicut supra plenius expressum est.[46]

Book II Chapter 3

Latin English
ƿCap. 3 Ostenso quod non scitur quid est per demonstrationem neque per vias alias supra enumeratas, consequens est ostendere viam qua cognoscitur quod quid est et qua venatur diffinitio. Ante tamen quam hoc faciat Aristoteles interponit quasdam conditiones quae accidunt medio demonstrativo ex parte ea qua ipsum est medium demonstrativum, cuius interpositionis ratio non satis est manifesta, cum ex dicendis proximo non dependeant dicenda in arte diffiniendi, nisi forte hunc ponat ordinem quia scientiae alterius gaudent demonstrationibus. Est enim scientia una sicut arbor una, ex cuius subiecto uno procedunt multae conclusiones, sicut ex radice una rami multi. Cum igitur ex subiecto extrahatur conclusio una, sicut ramus ex radice sua, et iterum ex illa conclusione extrahatur alia conclusio, sicut ramus ex ramo, et sic deinceps donec completa fuerit una continua extractio, necesse est iterum redire ad principium sicut ad radicem, ut fiat ex parte alia extractio alia non dependens a priori.
Et forte aliquando antequam compleatur extractio prior reditur ad secundam extractionem et iterum fit reversio ad complementum prioris, ut ex tali alternatione ostendatur neutram extractionem ex alia dependere, quod forte hic facit Aristoteles. Cum enim totus hic liber versetur circa diffinitionem et circa medium in quantum est causa, utrumque istorum tractatuum per alteƿrum interrumpit, ut sic ostendat eos quodammodo aequevos. Demonstratur igitur in primis in hoc capitulo quod cum sint quatuor causae unaqueque illarum est medium demonstrativum, et haec est XVI conclusio; et medium demonstrativum huius conclusionis est diffinitio eius quod est scire, sicut breviter tangit Aristoteles in littera.
Postea vero inductive explanat eam ponens exempla demonstrationum in omni genere causae. Et primo ponit demonstrationem unam geometricam, in qua est exemplum tam causae formalis quam materialis. Est autem exemplum hoc: omnis angulus super arcum in semicirculo consistens est rectus, et probatio huius in III Euclidis est quod angulus super arcum consistens dividitur in duos angulos per lineam ductam ad centrum et ultra protractam, quorum angulorum uterque est medietas extrinseci ad centrum existentis, et ita illi duo simul sunt unum medium duorum rectorum.
Angulus autem qui est medietas duorum rectorum rectus est, ergo angulus super arcum in semicirculo consistens rectus est. Potest igitur sic formari sillogismus: omnis angulus super arcum in semicirculo consistens est medium duorum angulorum rectorum, omne medium duorum angulorum rectorum est angulus rectus, ergo omnis angulus super arcum in semicirculo consistens est angulus rectus. Et dico quod iste sillogismus nondum factus est ex immediatis; habet enim[47]ƿ maior propositio medium quo demonstratur, scilicet, diffinitionem formalem anguli recti quae ponitur inter principia geometrie.
Erit itaque sillogismus ex immediatis talis: omnis angulus aequalis angulo sibi extrinseco coniuncto super unam linearum continentium ipsum directe protractam est angulus rectus; omnis vero angulus qui est medium duorum rectorum est aequalis angulo extrinseco sibi coniuncto et caetera, ergo omnis angulus qui est medium duorum angulorum rectorum est angulus rectus. Medium in hoc sillogismo est diffinitio formalis anguli recti. In priori autem sillogismo fuit diffinitio materialis anguli recti medium et per illam materialem potest demostrari de angulo qui est in semicirculo diffinitio formalis anguli recti.
Dico enim quod ubi demonstratur diffinitum de diffinitione sua non demonstratur nisi de sua diffinitione materiali et medium proximum quo ostenditur diffinitum de sua diffinitione materiali est causa et diffinitio formalis diffiniti. Et si egeat ostendi illa diffinitio formalis de diffinitione materiali demonstrabitur per medium quod est diffinitio materialis respectu diffinitionis formalis et idem medium est diffinitio formalis respectu diffinitionis materialis, sicut accidit in priori exemplo in quo angulus rectus demonstratur de sua diffinitione materiali, hoc est de angulo super arcum consistente in semicirculo. Et medium proximum maiori extremitati est diffinitio formalis anguli recti et medium ad illam diffinitionem est diffinitio materialis anguli recti et materialis respectu diffinitionis[48]ƿ anguli recti formalis, et eadem est formalis respectu minoris extxemitatis, quae est diffinitio anguli recti multum remota et multum materialis. Quod igitur supra dictum est quod diffinitio materialis non probat formalem, intelligendum est cum demonstratur diffinitio de diffinito. Cum autem demonstratur diffinitum de diffinitione, primum medium erit; causa et diffinitio formalis diffiniti, et medium ad illud medium non erit: causa maioris extremitatis, sed econverso maior extremitas erit causa formalis illius et illud erit causa formalis minoris extremitatis et eri# materiale respectu maioris, sicut praedictum est.
Dicit ergo Aristoteles: Quoniam scire opinamur cum sciamus causam, causae autem sunt quatuor, una quidem formalis, quae dicit esse rei, et una materialis, quam necesse est esse ad hoc ut sit forma, et tertia efficiens, quae est primum principium motus; quarta vero finalis, cuius gratia res fit; quoniam, inquam, ita est, omnes hae quatuor causae demonstrant per hoc quod ipsa sunt ordinata in medium sillogisticum.
Et in hoc sermone iam dixit Aristoteles conclusionem quam intendit probare cum medio demonstrativo ipsius, scilicet, quod scire est causam cognoscere. Deinde explanat quod dixit has causas monstrare non quolibet modo, sed cum ordinatae sint per modum medii sillogistici, dicens quod accepta una propositione non est consecutio talis, scilicet, cum hoc sit necesse est hoc esse. Quasi diceret: ex una propositione nihil sequitur, sicut[49]ƿ ostensum est in Prioribus, sed ex duabus propositionibus ad minus, et hoc est cum illae propositiones communicant in medio uno, ergo, uno accepto medio communi in duabus propositionibus, necessario sequitur conclusio et non aliter.
Quapropter ex causa una nihil demonstratur, nisi cum ipsa causa ordinatur per modum medii sillogistici, et hoc est quod dixit: hoc quidem enim cum sit necesse est hoc esse, potest referri ad causam materialem, quasi diceret: omnes causae monstrant. Et primo manifestum est illud exemplariter in causa materiali, hoc est in illa quam necesse est esse cum hoc sit, hoc est cum forma sit. Materia enim est necessitas, sicut supra expositum est; sequentia vero non mutantur. Post hoc proponit exemplum praedictum de angulo consistente in semicirculo, quaerens propter quid est angulus rectus in semicirculo. Deinde respondet: propter medium quo medio existente oportet quod sit rectus.
Quod autem Aristoteles in littera sua dicit feminine recta, forte est propter hoc quod ita erat in graeco et translator mutare noluit. Deinde ponit medium et extrema sillogismi dicens: sit angulus rectus A, angulus medius duorum rectorum B, angulus in semicirculo consistens C. Quod igitur A sit in C causa est B, et, quia haec non est causa proxima, innuit Aristoteles causam aliam esse proximam, scilicet, B esse aequalem ipsi A,[50]ƿ hoc est angulo recto, hoc est angulum medium duorum rectorum esse aequalem angulo coaltrinseco sibi ex parte alia super eandem lineam constituto, qui coaltrinsecus etiam rectus est; vel hoc quod dicit: hoc enim ipsi A aequale est, idem est ac si diceret: B convertitur cum A. Unde subiungit: quod vero est C ipsi B, quasi diceret: convertitur cum B. Et ita ordinavit sillogismum unde manifestum est quod angulo medio duorum rectorum existente A est in C, hoc est angulus in semicirculo rectus est. Hoc autem exemplum est de causa formali, cum accepta sit diffinitio formalis anguli recti, sicut supra dictum est; et non est solum exemplum causae formalis, sed etiam causae materialis, quia ipsius causae formalis ostensa est alia causa media probans.
Post hoc subicit exemplum de causa efficiente et exemplum eius est de bello Medorum quod factum est apud Athenas.
Quaerit itaque efficientem causam propter quam Athenienses debellantur vel propter quam Medi debellant eos, eadem enim est causa prima. Et respondet quod causa huius est quod Athenienses prius commiserunt in Sardos, qui Sardi sunt pars Medorum. Iniuria enim prius illata apprehensa ab his quibus est illata est causa impulsiva et motiva virtutis irascibilis ad vindicandum. Sillogismus autem sic formabitur: prius committentes debellantur, Athenienses sunt prius committentes, ergo Athenienses debellantur. Quoniam autem iste sillogismus non est ex universalibus, non[51]ƿ enim est in ipso praedicatio de primo, innuit Aristoteles subiectum pri mum debellandorum quod subiectum est 'prius iniusti', hoc enim est per se iniusti prius debellandi sunt. Et est iste sillogismus ex universalibus: prius committentes debellandi sunt, iniusti sunt prius committentes, ergo iniusti debellandi sunt. Littera autem plana est.
Tertium ponit exemplum de causa finali, et est eius exemplum de ambulante post cenam propter hunc finem proximum ut non superemineant cibi in ore stomachi, et huius finis est ut sit sanus, et finis sanitatis est ut salvetur individuum in esse. Et potest sic formari sillogismus: omnis ambulans post cenam habet cibos non supereminentes in ore stomachi, omnis habens cibos non supereminentes in ore stomachi est sanus, ergo omnis ambulans post cenam est sanus. In hoc autem sillogismo est maior extremitas causa finalis minoris extremitatis et etiam termini medii. Terminus vero medius est causa finalis minoris extremitatis et non est causa finalis maioris, unde non fit haec demonstratio per causam finalem praedicati, sed per causam finalem subiecti. Ut autem fiat demonstratio per causam finalem praedicati oportet convertere propositiones, et fiet sillogismus hoc modo: omnis sanus habet cibos non supereminentes in ore stomachi, omnis habens cibos non supereminentes in ore stomachi ambulat post cenam, ergo omnis sanus ambulat post[52]ƿ cenam. Videtur autem quod in priori sillogismo fit demonstratio per causam efficientem, quia non supereminentia ciborum in ore stomachi videtur esse causa effectiva sanitatis et ambulatio post cenam est causa effectiva non eminentiae ciborum.
Et dico ad hoc quod sola natura est per se causa effectiva sanitatis et ponderositas ciborum est causa descensus ciborum in fundum stomachi; supereminentia tamen ciborum in ore stomachi prohibens est sanitatem, et propter hoc eiusdem absentia dicitur per accidens causa effectiva, et non est per se effectiva causa. Similiter ambulatio post cenam non est nisi occasionalis efficiens, sanitas tamen est per se finis quare deambulat post cenam, et similiter non eminentia ciborum, unde in praedictis terminis non est exemplum nisi demonstrationis per causam finalem, cum causae accidentales, in quantum huiusmodi sunt, non demonstrent. Cum autem fit demonstratio per efficientem causam et cum fit demonstratio per finalem causam, est ordo rerum naturalium econtrario hinc inde se habens, quia medium quod est causa efficiens prius est generatione quam sit maior extremitas; finis vero posterior est generatione eo cuius est finis.
Ostenso quod per quatuor causas contingit demonstrare, consequenter ostendit quod contingit idem demonstrare per plures causas,ƿ et haec est XVII conclusio. Dicit ergo quod contingit demonstrare unum et idem per medium quod est causa finalis et per causam materialem quae dicitur necessitas. Sicut haec conclusio quod lumen digreditur per pellem lucerne demonstratur per utramque dictarum causarum, quia necessitas materialis ad digressionem luminis per pellem est porositas ipsius pellis et non quaelibet porositas est necessitas materialis ad digressionem luminis, ita ut possit vere dici lucerna, sed cum maiores sunt pori in ipso per quod digreditur lumen quam sint illa spatia solida inter poros et cum hic etiam sint pori parvi minores corpore luminoso proiciente lumen. Poris enim existentibus talibus, ipsum lumen digrediens, licet sit divisum in loco egressionis sicut et pori divisi sunt, tamen prope post egressionem continuatur et fit lumen continuum, et nisi fieret extra continuum non illuminaret totum extra nec diceretur vere lucema.
Quod autem poris existentibus talibus continuatur lumen extra pellem lucerne manifestum est per hoc quod in quolibet poro est sicut conus luininis pyramidalis cuius basis est corpus luminosum intra pellem, et cum lumen progrediatur secundum lineam rectam necesse est ut a quolibet poro progrediatur consimilis pyramis luminosa extra et illas pyramides necesse est concurrere extra. Et hunc intellectum innuit Aristoteles cum dicit quod lumen ex necessitate materiali digreditur, eo[53]ƿ quod pellis per quam digreditur est multum partibilis in parva spatial solida per poros maiores ipsis spatiis solidis. Et non intelligo hic per porum nisi vacuitatem corporis eiusdem generis, licet oporteat in vitro et in rebus aliis perspicuis intelligere aliter, sicut supra dictum est. Pellis enim in veritate non est omnino continua, quia loca in quibus fuerunt radices pilorum extractis pilis vere pori sunt.
Et cum in illis non sit nisi aer perspicuus digreditur lumen per poros illos. In vitro autem est digressio luminis ubique, et si illud quod est in pelle non porus forte sit perspicuum, aliter tamen digreditur lumen per poros eius, et aliter per illud quod est in pelle continuum perspicuum. Causa vero finalis digressionis luminis per pellem lucerne est ut non offendamus in tenebris. Et forte Aristoteles in hoc exemplo voluit intelligere tres causas per quas fieret eiusdem rei demonstratio utpote duas causas praedictas et insuper causam formalem, quod videtur innuere cum dicit: Contingit unum idem et quid est et propter quid est et ex necessitate. Videtur enim hic tres dictas causas tangere. Causa enim formalis digressionis luminis per pellem lucerne est ipsa generatio luminis secundum incessum rectum et propter hanc causam digreditur.
Aliud exemplum ponit de tonitruo quod demonstratur similiter per causam materialem et finalem et non solum demonstratur esse per has duas causas, sed eius fieri demonstratur per easdem causas, sicut si[54]ƿ tonat propter ignem extinctum necesse est fieri sibilum, qui sibilus et sonus in nube est tonitruus. Sibilus enim est proprie sonus aeris expirantis, cum non aliud est primum sonativum quam ipse aer. Et dictum est supra quod aer expirans generatus in nube per calorem ignis extincti in ipsa est primum sonativum, cum sit tonitruus. Causa vero finalis secundum Pitagoricos est ut terreantur qui sunt in inferno, hoc est homines manentes in penalitate accidente ex corpore corrupto quod aggravat animam. Forte autem est quod natura facit tonitruum propter mundificationem aeris et rerum aliarum possibilium moveri et concuti per concussionem aeris, quia cum sonus non generetur nisi per tremorem sonativi, cum quo tremore coaccidit in eisdem partibus fiequens extensio et constrictio secundum diversos diametros etiam in aere contiguo primo sonativo necessario generatur tremor consimilis et extensio et constrictio partium consimilis, et ita totus aer circumstans minutissime concussus est; ex illa concussione necesse est accidere depurationem aeris et separationem qualitatum extranearum.
Post hoc docet nos Aristoteles in quibus rebus maxime accidit idem posse probari per duas causas praedictas, scilicet, per materialem et finalem; et dicit quod in rebus naturalibus maxime accidit hoc, quia res naturales non fiunt frustra, sed quaecumque facit natura facit propter[55]ƿ aliquem finem, et finis rei est illud ad quod apta nata est; et hoc est notum in Physico Auditu. Et iterum res naturales sunt habentes formam in materia quam necesse est esse ad hoc ut forma naturalis sit et ut salvetur. Necessitas autem duplex est, aut secundum naturam aut secundum violentiam.
Ad hoc enim ut forma naturalis sit necesse est esse aliquid sicut materiam sustinentem, et similiter ad hoc ut forma, quae est a violentia, sit necessaria est materia propria sustinens. Materia autem appropriata conditionibus omnibus quibus eget ad susceptionem propriae formae necessitas vocatur. Habent itaque res naturales has duas causas manifestas, propter hoc demonstrationes naturales ut in pluribus fiunt per has duas causas et maxime in naturis specialibus, ut in animalibus et plantis et partibus eorum.
Sed in his quae sunt ab anima intellectiva quaedam semper fiunt propter aliquem finem et nequaquam sunt ab eo quod per se frustra est, ut domus quam facit intellectus hominis et ars similiter et statua propter aliquid fiunt, sed non facit hoc intellectus necessario, voluntaria enim sunt. Natura autem non eligit nec potest non facere ea quae facit, sed semper aut frequenter facit ea, hoc est autem semper nisi prohibeatur. In artificialibus ergo videtur[56]ƿ esse a causa finali ratiocinatio et non a materiali, quia artifex non semper dat formam materiae preparatae; natura autem semper dat formam materiae preparate. Quaedam vero sunt a fortuna et non fiunt propter aliquid, sicut aliquis eger ambulans non propter sanitatem evacuavit materiam morbi et sanus factus est. Maxime autem res illae sunt a fortuna et a casu quae sunt contingentes ad utrumlibet, et cum non fiunt fortuitu, sed ab intentione, et hae sunt res voluntariae, quae, etiam cum fiunt per intentionem, ad utrumlibet sunt; cum vero fiunt praeter intentionem, a fortuna et a casu sunt. Manifestum est itaque quod in his quae fiunt a natura aut arte semper est causa finalis illud quod est secunda perfectio rei et bonitas eius; sed in rebus fortuitis nihil fit propter aliquid.
Post hoc ostendit Aristoteles quod causa quae vere est causa essendi rei, hoc est tota causa quae non indiget conditione ad hoc ut effectus eius proveniat ex ea, eadem est causa fiendi et facti esse et futuri esse; et haec est XVIII conclusio. Ipsa tamen causa, in quantum est, est causa essendi, et in quantum fit est causa fiendi, et in quantum facta est causa rei facte, et in quantum futura, causa rei future. Et causa huius[57] concluƿsionis et medium demonstrativum est quod causa vera, hoc est causa completa non diminuta, est simul cum causato, sicut patet in causa eclipsis lunae, quae causa est interpositio terrae inter solem et lunam recto diametro. Cum enim talis interpositio est, eclipsis est, et cum fit interpositio talis, eclipsis fit, et cum facta est, facta est, et cum futura est interpositio, futura est eclipsis. Similiter causa et diffinitio cristalli est aqua condensata propter defectum caloris penitus, et cum haec causa est, cristallus est, et cum fit, cristallus fit, et similiter se habet in facto et futuro. Cristallus namque non est nisi aqua congelata et indurata per multos annos, ita quod magnitudo et diuturnitas frigoris congelantis destruxerit in congelato calorem actualem et potentialem. Cum enim potentialis calor non remansit in congelato iam non est solubile per calorem; congelata namque non sunt solubilia nisi per hoc quod calor exterior actualis educit calorem interiorem potentialem de potentia ad actum. In quibus igitur non est calor potentialis, illa insolubilia sunt a calore.
Causa autem quae non est causa completa rei, sed quae eget conditione aliqua ad hoc ut egrediatur ex ea effectus eius non necessario simul est cum causato suo, sed possibile est ut praecedat tempore causatum suum. In his igitur quae non simul sunt quaerit Aristoteles an succedant sibi secundum temporis continuitatem, ita quod causam factam[58] conƿtinue sequatur causatum factum et causam futuram causatum futurum, et an ei quod fit continuetur causa prius facta.
Si enim haec non consequantur se secundum temporis continuitatem, sed interruptae, ita scilicet quod sit tempus medium inter causam factam et causatum factum, semper erit sillogismus a posterius facto, et non a prius facto; hoc est a causato quod fit posterius inferetur sillogistice causa facta prius et non econverso poterit sillogizari a causa causatum. Et haec est XIX conclusio, scilicet, quod in causa et causato quae non simul sunt ita quod ens cum ente, factum cum facto, futurum cum futuro, semper est sillogismus a posterius facto; et posterius factum est principium sillogisticum eorum quae facta sunt prius et facta prius sunt principium sicut causa et non sicut medium sillogisticum eorum quae posterius, quia a priori non est sillogismus.
Non enim sequitur, quia haec res facta prius est, quod haec res facta posterius sit, sicut patet in fundamento et domo, quia si ponatur tempus medium inter causam factam et causatum factum, sive illud tempus ponatur finitum sive infinitum, manifestum est quod non sequitur ex causa facta causatum factum, quia in medio tempore causa iam facta falsum est dicere causatum esse iam factum; et eadem ratio est in aliis temporibus.
Et iterum causa, quod est medium sillogisticum inferens causatum suum, est diffinitio eius et tota causa completa, et talem causam, ut praeostensum est, oportet simul esse genitam cum causato suo, ita quod simul cum facto sit facta et cum futuro sit futura, etƿ similiter in caeteris.
Patet igitur quod, si sit interruptio inter causam factam et causatum factum et similiter secundum alias divisiones temporis, non sequitur ex causa causatum. Quod autem necessario sit interruptio ostendit Aristoteles, quia, sicut ostensum est in physico negotio, factum esse est terminus fieri et terminus motus et est in instanti, unde factum esse indivisibile est. Fieri autem divisibile est in infinita, sicut moveri. In omni enim moveri sunt infinita moveri et infinita mota esse, et similiter in omni fieri infinita fieri et infrnita facta, sicut in tempore uno infinita instantia et in linea puncta, sicut igitur non est punctum puncto continuum neque linea puncto, sic nec est factum esse cum facto esse neque factum esse cum fieri. Quae igitur non simul sunt facta, necesse est factum esse esse post factum esse cum temporis interpositione, igitur tantum nunc accipiatur de causa media sillogistica in his quae non simul sunt, scilicet, quod, cum sint divisa per tempus medium causa et causatum, a posterius facto fit sillogismus.
Et in his necesse est resolvere ad medium sillogisticum immediatum, et in his quae facta sunt primum et immediatum est illud quod postremo factum est et quod est propinquius ipsi nunc presenti, quod manifestum est sicut corollarium in hoc quod a posterius facto fit sillogismus et non a priori. Immediatum enim principium sillogisticum in his semper cadet extra, quia erit ultimo factum non continuum cum prius factis, et haec manifesta sunt in rebus artificialibus. Non enim potest ostendi ex esse fundamenti esse ipsius domus[59]ƿ nec, ex fieri et secundum alias differentias temporis, sed econverso per hoc quod domus facta est ostenditur quod fundamentum prius factum est et per hoc quod fundamentum factum est ostenditur lapides prius esse decisos.
Post hoc ostendit Aristoteles quod in rebus in quibus est generatio circularis est demonstratio circularis, et haec est XX conclusio. In his enim est per modum aliquem circularitas causarum et quaelibet earum potest esse primum notum et primum acceptum ex sensu aut experimento. Et est in talibus causis convertibilitas necessario, et ita possunt ex se invicem sillogizari, unde cum demonstratio sit sillogismus ex causis et immediatis, manifestum est quod quaelibet talium causarum aliam demonstrabit, sicut est videre in operibus naturae quod terra depluta est causa materialis vaporis, et vapor nubis et nubes iterum terrae deplutae. Sciendum tamen quod, licet talis sit circulatio, non accidit idem simpliciter esse causam sui ipsius, quia si consideretur quod vere et in se est causa et quod vere est causatum inveniemus quod haec signata depluitio terrae est causa huius singularis vaporis, et iste singularis vapor est causa huius singularis nubis quae congregabitur ex hoc vapore, et haec nubes est causa non depluitionis illius ex qua venit haec nubes, sed depluitionis alterius numero.
Unde nulla depluitio sui ipsius causa est, sed depluitio terrae, quae hodie est, est causa depluitionis alterius numero[60]ƿ quae cras erit; et quia quaelibet singularis depluitio est causa non sui ipsius sed alterius depluitionis sequentis, ideo universaliter vere dici potest quod omnis depluitio est causa depluitionis, non tamen idem simpliciter causa sui. Et similiter manifestum est in nube et vapore. Et cum acceptum sit ex sensu quod terra est depluta, potest argui ex hoc nubem esse venturam, et similiter cum accipitur ex sensu nubem esse, potest argui ex eo terram esse depluendam, unde hic non fit circulatio ab eodem in idem simpliciter, sed a terra depluta ad terram depluendam.
Unde quod hic dicitur non est contrarium ei quod dixit Aristoteles circa principium huius libri, scilicet, circularem demonstrationem nullam esse, quia ibi intellexit de circulo in quo revertitur ad idem simpliciter et in quo probans et probatum sic se habent quod utrumque non potest esse primum et immediatum acceptum per sensum. Et sciendum quod cum secundum philosophos mundus sit infinitus duratione, non fuit prima nubes aut prima pluvia aut primus vapor, unde nihil horum potest dici simpliciter causa aliorum quin similiter possit dici econverso de reliquo. Verumtamen secundum veritatem terra primo erat madida, non dico depluta, irrigatione aquarum venientium a mari magno per meatus occultos, sicut sanguis a corde veniens per venas et arterias irrigat totum corpus animalis. Et ex illa madidatione primo facta per calorem solis elevabatur primus vapor et ex vapore primo elevato ad mediam regionem aeris per frigiditatem congregantem fiebat prima nubes et[61]ƿ ex prima nube prima depluitio, et deinde fiebat hoc circulariter sicut nunc videmus.
Consequenter ostendit Aristoteles quod eorum quae non semper sunt, sed frequenter, sunt principia non semper sed frequenter; et haec est XXI conclusio. Et huius ratio demonstrativa est quod ex necessariis quae semper sunt non sequuntur nisi necessaria et quae semper sunt. Eorum igitur quae frequenter sunt principia sunt sicut frequenter, cum non possirit esse necessaria, nec sunt contingentia erratica, eo quod contingens erraticum non est causa contingentis nati. Frequenter autem sunt res naturales quae quantum est de natura et circumscripto impedimento semper sunt, velut est hoc quod omnis mas cum pervenerit ad etatem debitam potest explere opus virtutis generative.[62]

Book II Chapter 4

Latin English
ƿCap. 4 In isto capitulo redit Aristoteles ad assignandum artem diffiniendi et ipsemet continuat nunc dicenda de diffinitione eis quae supra dicta sunt de diffinitione. Ars autem diffiniendi est via inveniendi diffinitionem rei propositae secundum quod explicat quid est res proposita. Haec autem via duplex est. Una namque est per compositionem et alia per resolutionem. Viam autem inveniendi diffinitionem componendo primo docet Aristoteles, eo quod haec via est sicut progressio ab universalibus et simplicibus in magis composita; via autem resolutionis est econtrario illi. Ars autem diffiniendi secundum viam primam sic paucis potest colligi. Primo considerandum est et accipiendum in quo genere sit res diffinienda; deinde dividendum est genus per proximas differentias eius divisivas et coniungenda altera differentiarum cum illo genere, illa scilicet sub qua est res diffinienda.
Et illud etiam coniunctum ex genere et differentia iterum dividendum est per proximas differentias eius, quarum altera praedicto modo congreganda est cum toto diviso; et sic deinceps facienda est divisio consequenter per proximas differentias substantiales, quarum altera aggreganda est cum toto diviso, donec totum sic aggregatum sit convertibile cum diffiniendo, cum tamen quaelibet partium illius aggregati sit in plus. Cum[63]ƿ autem acceptum per talem divisionem non est notum per sillogismum simpliciter inesse diffiniendo neque inesse ei in eo quod quid est, sed solummodo petitum est, utilitas tamen divisionis talis duplex est, quia per talem divisionem primo cognoscitur qualiter ordinande sunt partes diffinitionis.
Oportet namque in diffinitione id quod prius est natura et universalius prius ordinari, et consequenter quod consequenter est in ordine naturae. Aliter enim ordinata non sunt diffinitio, velut si dicam: animal mortale rationale vel rationale mortale animal, non dico diffinitionem hominis, cum natura secundum hunc ordinem non ordinaverit partes essentiales hominis, sed ordinavit primo animal, deinde rationale et ultimo mortale. Hunc autem ordinem naturalem manifestat divisio consequenter facta. Alia est iterum utilitas divisionis consequenter facte, scilicet, quod nihil ponendorum in diffinitione relinquitur. Si eiiim fiat divisio per proximas differentias semper et aggregetur altera illarum semper cum diviso donec totum aggregatum sit convertibile cum diffiniendo, manifestum est quod nihil de diffinientibus relictum est. Cognoscitur autem quando fit divisio per proximas differentias per hanc artem. Sumatur divisum et consideretur an ei omni conveniat alterum dividentium sub disiunctione et per aequalitatem, quia si hoc, tunc sunt ipsae differentiae per quas dividitur proxime. Si vero ipsum divisum sit in plus quam ambo dividentia, tunc non sumptae sunt proximae differentiae.
Ordinat itaque divisio competenter facta partes diffinitionisƿ et facit nullam partium extra relinqui. Sed cum per divisionem non sit scitum ea quae accepta sunt simpliciter inesse diffiniendo nec inesse ei in eo quod quid est, oportet de qualibet parte diffinitionis aggregate praedicto modo per divisionem ostendere per methodum de accidente quoniam simpliciter inest rei diffiniendae et per methodum de genere quoniam inest ei in eo quod quid est. Differentia namque quoad hunc locum cum genere ordinanda est, et forte per methodum de proprio ostenditur quoniam totum aggregatum est convertibile cum diffiniendo, et sic habebitur quod totum aggregatum inest simpliciter et in eo quod quid est et conversim praedicatur, quare manifestum est quod sic acceptum est diffinitio.
Componunt igitur hanc artem diffiniendi ars dividendi genus per suas differentias substantiales divisivas et methodus de accidente et methodus de genere, et forte his annectitur methodus de proprio. Docens ergo Aristoteles hanc artem primo demonstrat quoniam primo accipiendum est genus rei diffiniendae et ea quae consequenter sunt posterius genere in descendendo sub ipso genere, donec aggregatum ex his sit convertibile cum re diffinienda, cum tamen quaelibet partium totius aggregati sit in plus. Et haec est XXII conclusio. Dicit ergo quod eorum quae insunt alicui quaedam extenduntur in plus, non tamen extenduntur extra genus eius. Et in plus dicit extendi quae insunt aiicui omni et non illi soli, sed etiam alii. Et aliquid extenditur[64]ƿ in plus et transcendit genus eius sicut aliquid inest omni trinitati quod reperitur etiam in non trinitate et in non numero; et transcendit genus trinitatis numerum, scilicet, et aliquid reperitur in plus quam trinitas, sed non transcendit genus eius, sicut inpar quod reperitur in aliis numeris quam in trinitate non tamen transcendit numerum.
Itaque talia quae sunt sub genere rei diffiniendae consequenter ordinata sub ipso genere accipienda sunt quousque primum accipiantur tot quorum unumquodque in plus sit; omnia autem simul collecta in aeque. Et haec est conclusio prima quam hic intendit. Huius autem ratio est quod diffinientem oportet accipere id quod indicat rei substantiam, sic autem acceptum indicat rei substantiam, ut cum accipitur de trinitate quoniam trinitas est numerus, inpar, utrobique primus, id est dupliciter primus. Dicitur enim primus quia non numeratur ab aliquo numero praeterquam ab unitate, et sic dicitur quinarius primus et infiniti alii inpares; et dicitur etiam temarius primus eo quod non componitur ex aliis numeris, et in hoc communicat cum binario; soli enim binarius et ternarius non componuntur ex numeris. Patet igitur quod quaelibet pars diffinitionis huius est in plus quam ternarius, totum autem in aeque.
Quod autem praedicto modo accepta indicant totam substantiam explanat Aristoteles. Sic enim accepta in eo quod quid est praedicantur, unde per se insunt et[65] univerƿsalia et necessaria. Quod autem necessarium est rei et ponitur in eius substantiam et quidditatem aut est pars substantiae, ut genus, et tunc est in plus, quod non contingit praedicto modo acceptioni, scilicet esse in plus, aut dicit totam substantiam rei et est convertibile cum re praedicatum de solis individuis illius. Propter quid autem contingat omnem differentiam divisivam esse in plus quam diffinitum dubitabile est. Et dico ad hoc quod natura cuiuslibet generis non generalissimi est modo aliquo composita ex parte sibi materiali et ex parte sibi formali, unde ei accidunt necessario ad minus duae divisiones primae, quarum una fit ex parte formae et reliqua ex parte materiae. Sicut posito quod celestia corpora sint animalia, accidit animali una prima divisio ex parte formae, scilicet rationale vel irrationale, et accidit ei alia prima divisio ex parte corporis vel materiae, scilicet mortale vel immortale. Verumtamen duae differentiae quae accidunt generi ex parte formali sunt magis essentiales et prius ordinate in diffinitione; et has quatuor differentias necesse est esse excedentes et excessas. Cum autem omne genus subalternum compositum sit ex genere superiori et differentia vel differentiis superadditis, necesse est ipsum compositum recipere unam divisionem primam ex parte generis, in quantum ipsum habet sibi admixtam naturam differentiae, et aliam divisionem primam ex parte differentiae constituentis, secundum quod ipsi differentiae admixta est natura generis superioris, velut in praedicto exemplo. Mortale namque et immortale accidit animali ex parte corporis, secundum quod ei admixta est animatio, et iteƿrum accidit animali rationale et irrationale ex parte animae, secundum quod ei coniuncta est corporeitas.
Et dico etiam quod alicui generi generalissimo eo quod habet in se naturam multitudinis accidunt duae divisiones primae, sicut manifestum est quod huic generi 'quantitas' accidunt duae divisiones primae continuum et discretum, et iterum habere positionem partium vel non habere; et forte in aliis generalissimis idem accidit, licet non sit nobis ita manifestum. Quod si est, manifestum est quod omnes diffinitiones fiunt ex partibus quarum quaelibet est in plus quam diffinitum, totum autem in aeque.
Dictum est proximo quod genus cum his quae consequuntur genus in descendendo aggreganda sunt, donec totum aggregatum sit convertibile cum re diffinienda. Consequenter ostendit modum quo facienda est haec aggregatio, et modus iste est divisio generis per specificas differentias. Dicit ergo quod genus rei diffiniendae primo dividendum est usque ad species indivisibiles, et aggregandae sunt differentiae consequentes cum genere donec sumatur per viam divisionis rei diffinitio; et haec est XXIII conclusio. Quod autem sic colligenda est diffinitio patet ex hoc quod omnis operatio logici est sillogizare aut diffinire aut dividere, et manifestum est quod talis aggregatio non fit sillogismo aut diffinitione, ergo ex divisione extrahitur.
Dicit ergo quod cum aliquis negotiatur circa diffinitionem assumendam, quae diffinitio est totum rei, eo quod integram rei substantiam comprehendit, conveniens est dividere genus rei diffiniende usque ad prima indivisibilia specie, hoc est[66]ƿ in species specialissimas; deinde aggregandae sunt diffinitiones specierum hoc modo. Primo accipiatur genus in quo ponenda est res diffinienda; deinde per communia prima speculari passiones proprias rei diffiniendae, hoc est per genus, quod est primum commune, speculari proximas differentias generis, quae a natura ipsius generis egrediuntur; et deinde consequenter differentias inferiores, donec perveniatur ad differentias ultimas constitutivas rei diffiniendae. Compositione namque facta et aggregatione ex simplicibus, scilicet genere et differentiis, manifeste erunt diffinitiones convenientes, quia principium primum quod ponitur in diffinitione est omnium simplicissimum, scilicet genus supremum, et consequenter faciunt diffinitionem ea quae conveniunt inesse per se solum simplicibus, id est generibus, et haec per se inhaerentia sunt proximae differentiae generum, quae generibus, quae dividunt, insunt per se, aliis autem secundum naturas generum. Ad diffinitiones autem sic investigandas utiles sunt divisiones facte secundum differentias divisivas, licet divisiones tales nihil demonstrent sicut praedictum est. Utiles namque sunt ad colligendum praedicto modo diffinitiones, licet videatur quod in eis non sit utilitas, sed quod mox etiam absque divisione posset aeque bene in principio accipi totum aggregatum, quod est diffinitio. Divisio namque duplicem dat utilitatem in diffiniendo, unam quod ordinat recte partes diffinitionis, et alteram quod facit nullam partem diffinitionis extra relinqui. Et haec est XXIV conclusio, scilicet, quod[67] diƿvisio hanc duplicem affert utilitatem. Dicit ergo quod utilis est divisio ad sic colligendum quod quid est, quia multum differt quid prius quid posterius ordinetur in diffinitione. Partes namque diffinitionis naturaliter ordinatae unum aliquid sunt et unum praedicatum sunt; eaedem partes aliter ordinate non sunt unum aliquid, sed plura, nec est ex illis praedicatio una. Et iterum utilis est divisio ut nihil relinquatur extra de his quae veniunt in quidditatem rei diffiniendae, quia cum fit divisio semper per proximas differentias nihil relinquitur extra.
Cognoscitur autem si sit divisio non per proximas differentias ut accipiatur genus et consideretur an illi omni conveniat alterum dividentium sub disiunctione, quia si non sit proxima divisio, sed aliqua inferiorum, genus divisum non universaliter incidet in divisionem. Sicut si dividatur animal per habens pennas integras aut pennas divisas non est haec prima divisio, quia non omne animal habet pennas integras aut pennas divisas, sed omne pennatum animal incidit in hanc divisionem, quia haec est prima divisio pennati animalis. Similiter prima est divisio animalis in quantum incidit omne animal, et similiter in aliis se habet, sive dividatur per differentias accidentales, quae sunt extra genus, sive dividatur per differentias substantiales, quae sunt sub genere, semper genus divisum omne incidit in primam divisionem. Igitur qui hac via procedit potest scire de diffinitione quoniam nihil relictum est extra. Alia vero via incedenƿtem necesse est quandoque aliquid relinquaere et necesse est ipsum non scire quoniam nihil relictum est.
Post haec inducit Aristoteles opinionem quorundam destruentium artem diffiniendi et artem dividendi. Dicebant enim quod diffinientem et dividentem oportet cognoscere differentias per quas differt res diffinita vel divisa ab omnibus aliis; sed, sicut ipsi dicunt, impossibile est cognoscere differentiam unius ad aliud nisi cognito utroque differentium, ex quo sequitur quod diffinientem et dividentem aliquid oportet omnia cognoscere. Dicit ergo Aristoteles quod hoc non est necessarium diffinientem et dividentem scire omnia quae sunt. Et tamen quidam dicunt quod impossibile est cognoscere differentias rei ad omnem aliam nisi cognoscat omnem rem aliam, et sine differentiis propriis non est scire unumquodque, quia a quo non differt aliquid idem est ei, a quo autem differt aliud est. Hi sunt sermones sic opinantium.
Et respondet Aristoteles ultimum sermonem falsum esse, quia non secundum omnem differentiam est res alia, quia in eadem specie sunt multae differentiae accidentales, quae non sunt differentiae secundum substantiam neque per se, quibus differentiis non sunt res abinvicem aliae, cum res eiusdem speciei non differant substantiali differentia. Et potest hoc etiam esse responsio[68]ƿ ad hoc quod non oportet diffinientem omnia scire, quia non accidentales differentias. Praeterea, cum dividitur aliquid per differentias oppositas substantiales et divisum omne incidit in hoc vel in illud dividentium et accipiatur res diffinienda esse in altero dividentium et notum sit rem diffiniendam esse in ipso, nihil differt sive sciat sive non sciat in quibus de rebus aliis sunt aliae differentiae, neque sive cognoscat res alias sive non, quia, sive sciat sive non, aeque perveniet ad propositum, quia manifestum est quod incedens praedicto modo per viam divisionis, donec veniat in aggregatum convertibile cum diffinito, habebit illud super quod decurrit ratio in cognitionem substantiae, et ita habebit diffinitionem.
Dixit proximo ante hanc opinionem quod prima divisio est in quam divisum omne incidit, et illi dicto coniungatur quod nunc subinfertur: Omne autem incidere in divisionem et caetera, quasi diceret: in via divisionis petitur principium cum sumitur altera differentia de re dividenda, sed divisum omne incidere in divisionem, si sit divisio facta per differentias oppositas immediatas, non est petitio principii, quia necesse est divisum omne in altero dividentium esse, si sit ipsius prima divisio.
Post haec subiungit Aristoteles conclusionem XXV hanc,[69] sciƿlicet, ad habendam diffinitionem accipienda sunt praedicantia de re diffinienda in eo quod quid est et accipienda sunt eadem secundum ordinem naturalem, scilicet, ut quod primum est in natura sit primum ordinatum in diffinitione, et quod secundum secundo, et accipienda sunt omnia quae insunt rei diffiniendae. Has autem tres conditiones debere inesse diffinitioni manifestum est ex diffinitione diffinitionis, quoniam diffinitio est quod inest rei et conversim praedicatur de re in eo quod quid est.
Et manifestum est quod si perturbaretur ordo diffinientium non demonstraretur quid est res, eo quod alius ordo eorum componentium non idem efficit. Quoniam autem ea quae insunt in diffinitione insunt rei diffiniende, primo accipiendum est per methodum de accidente, per quam sillogizatur, simpliciter inhaerentia; deinde per methodum de genere quae insunt in eo quod quid est; tertio oportet partes diffinitionis ordinare adinvicem. Ars autem ordinandi est haec, ut illud quod praedicatur de omnibus aliis partibus diffinitionis universaliter, et reliqua non de illo universaliter, ponatur primum in diffinitione, quia illud est universalius et prius in natura. Deinde in sequentibus partibus diffinitionis idem est modus, quia quod inter caeteras partes est primum et universalius erit secundo ponendum et tertium quod de residuis erit similiter universalius; remoto namque superiori, consequenter est continuandum quod primum est inter sequentia.
Post hoc demonstrat Aristoteles quod omnia praedicta integrantƿ artem diffiniendi per viam compositionis, scilicet divisio aggregans partes diffinitionis et methodus de accidente ostendens quod insunt et methodus de genere ostendens quod insunt in eo quod quid est et ratio ordinans partes diffinitionis. Et haec est conclusio XXVI. Manifestum est namque quod sic acceptae sunt omnes partes essentiales rei et per ordinem quo ingrediuntur essentiam et constituunt unum aliquid; et scitur ex praedictis quoniam sumptae sunt per modum hunc. Ex his igitur omnibus accipitur diffinitio per modum quo est diffinitio explicans integre rei essentiam. Dicit ergo quod manifestum est quod haec omnia praedicta sunt una ars diffiniendi et recapitulat ea dicens quod recipimus primo per divisionem quoniam omne est hoc aut hoc, sicut omne animal aut est rationale aut irrationale, deinde accipimus de re diffinienda quoniam est alterum horum, ut quoniam homo est animal rationale, et iterum huius totius aggregati accipitur differentia donec inveniatur res diffinienda nec differre specie a toto aggregato neque inveniatur totum aggregatum in plus. Cum autem sic sit aggregata diffinitio, manifestum est quod nihil superfluum apponitur, quia omnia acripiuntur per methodum accidentalem et generalem inesse in eo quod quid est, et ita nihil accidentale recipitur neque deficit aliquid substantiale, quod scitur per hoe quod fiunt divisiones continue non interrupte. Et iterum si aliquid deficeret, cum omnia praedicentur in quid, totum acceptum esset genus vel differentia, et esset in plus; sed praedicto modo omnes differentiae accepte sunt et non sunt amplius ulteriores differentiae per quas possit[70]ƿ dividi totum aggregatum, ita quod maneat indifferens specie cum re diffinienda; acceptum est autem praedicto modo indifferens specie.
Cognita sic arte diffiniendi per viam compositionis, consequenter Aristoteles docet venari diffinitionem per viam resolutionis, hoc est per viam accipiendi primo compositiora, hoc est inferiora, et ascendendi ab ipsis per partitionem usque ad superiora simpliciora. Est autem ars talis. Considerandum est primo de quibus dicitur nomen diffiniendum et accipienda sunt de rebus illis maxime indifferentia, utpote ea quae sunt indifferentia specie et quae habent maiorem similitudinem in accidentibus; et considerandum est quid hae res indifferentes habeant idem commune secundum nomen diffiniendum. Deinde considerande sunt res aliae quae sunt eaedem cum prioribus specie, habent tamen maiorem differentiam accidentalem cum rebus prius acceptis quam res prius acceptae habeant inter se, et considerandum quid sit commune in rebus secundo acceptis secundum nomen diffiniendum; et tertio considerandum quid sit commune secundum nomen diffiniendum rebus secundo acceptis cum rebus primo acceptis. Et si iam sumptae sunt omnes res de quibus dicitur nomen diffiniendum et conveniant praedicto modo in unam rationem communem secundum nomen diffiniendum, tunc ipsa ratio communis sic ascendendo accepta erit diffinitio nominis propositi.
Si vero fuerint res differentes specie quibus conveniat nomen diffiniendum, semper primo facienda est consideratio in rebus minus[71] differenƿtibus specie et accidente et consequenter in rebus magis differentibus, ut in his quae non differunt specie sed multum accidente, et tertio in rebus quae differunt specie et accidente, et videndum quid quaelibet rerum acceptarum habeat inter se commune secundum nomen diffiniendum, et tandem quid omnes habeant inter se adinvicem commune secundum illud nomen. Et unum sic occurrens erit ratio assignata secundum nomen propositum.
Si vero in tali resolutione ascendendo non potest inveniri unum commune in omnibus secundum nomen assignatum, tunc illud nomen est equivocum et ultime communitates quae occurrunt sunt significata plura ipsius nominis. Verbi gratia, si quaeratur diffinitio magnanimi, accipiatur de quibus praedicatur magnanimus Hercules, Aiax et Achilles, qui sunt indifferentes specie et multum convenientes accidente, et consideretur quid sit in istis commune secundum quod sunt magnanimi, et invenietur in eis commune non tolerantia iniuriarum, quia Aiax se interfecit ut non toleraret iniurias et eadem de causa Hercules insanivit in interfectione Nessi, cum accepisset camisiam intoxicatam medicina Medeae, hoc est liquore quodam qui ex parva calefactione inflammatur et incendit inextinguibiliter rem quam tangit, cuius liquoris confectionem invenit Medea; et ideo combustus est Hercules cum induisset camisiam transmissam a Deianira. Achilles vero[72]ƿ dimicavit ut non pateretur iniurias. Postea accipiendi sunt alii qui dicuntur magnanimi convenientes cum prioribus in specie, sed dissimiles illis accidente, ut Lisander et Socrates, et videndum quid sit eis commune in quantum sunt magnanimi et invenietur quod esse indifferentes in prosperis et adversis. Deinde considerandum est quid hi secundo accepti habeant commune cum prius acceptis in quantum sunt magnanimi et si posset inveniri commune unum, illud esset diffinitio magnanimi. Sed, cum non occurrat commune unum, erunt duae rationes preacceptae hinc inde duae diffinitiones magnanimi, et erit 'magnanimus' equivocum, et non erit eius diffinitio una, eo quod diffinitio non dicitur particulariter, sed universaliter de diffinito, nec ponenda est diffinitio intentio reperta in aliquo, sed intentio reperta in omni.
Et dico quod ex singularibus rationibus extrahendae sunt praedicto modo universales rationes, quia facilior est inventio singularium rationum quam universalium, eo quod universales rationes multotiens ambiguae sunt et latet earum ambiguitas plus in universalibus quam in singularibus et in differentibus.
Haec autem ars sic potest colligi in unam propositionem: investiganti diffinitionem per viam resolutionis primo accipiendum est in quo conveniunt secundum nomen diffiniendum res maxime indifferentes, de quibus praedicatur nomen diffiniendum, et deinde accipiendum in quo conveniunt secundum nomen diffiniendum res similiter adinvicem indifferentes, differentes vero a prius acceptis plus quam ille adinƿvicem; et tertid accipiendum quid commune primo et secundo acceptis et ita deinceps si sint res ulterius differentes convenientes in nomine diffiniendo; et haec est XXVII conclusio.
Ostensa arte diffiniendi secundum viam duplicem, docet nos Aristoteles quod sicut sillogismo demonstrativo acquiritur in nobis habitus qui est certa visio mentalis esse complexi et veritatis, sic per diffinitionem acquiritur in nobis certa visio substantiae rei. Et hoc est manifestum ex diffinitione diffinitionis, quia cum diffinitio sit oratio quae indicat quid est esse, quod autem indicat est generans certam visionem in eo cui indicat rem quam indicat. Manifestum est itaque quod diffinitio facit certam visionem substantiae, et haec est XXVIII conclusio, et ex hoc sequitur quod ambiguorum nominum non est quaerenda diffinitio una.
Licet enim nominis ambigui intentio sit aliquo modo una, ipsa tamen intentio universalis vaga est apud intellectum, et non finitur per compositionem aliquam certam superadditam et de diversis dictum intentiones habet diversas, et similiter diffinitiones, sicut simile dictum in coloribus et in figuris aliquo modo habet intentionem unam, vagam tamen et incertam apud intellectum, quam necesse est finiri per specialem adiectionem, cum dicitur in coloribus, et per aliam adiectionem in figuris, unde et diffinitiones hinc inde, sicut patet in geometria, ubi[73]ƿ describuntur figurae similes, et in scientia naturali, in qua cognoscitur quid sit similitudo qualitatum naturalium. Ex hoc etiam quod diffinitio acquirit in nobis visionem certam, sequitur quod non est diffiniendum aliquid metaphoris, eo quod metaphora est causa ambiguitatis. Et hae duae quae sequuntur ex XXVIII sunt XXIX et XXX conclusiones.
Ostensa arte diffiniendi integre tam per viam compositionis et divisionis quam per viam resolutionis, docet nos Aristoteles quod non ex omni divisione neque ex omni resolutione extrahitur quevis diffinitio, sed oportet ad determinate rei diffinitionem, per viam divisionis extrahendam, determinatam eligere divisionem et similiter resolutionem. Velut si diffinienda est species praedicata in quid non est assumenda divisio accidentis vel divisio vocis, sed divisio generis per specificas differentias, et inveniemus per talem divisionem non solum ipsam diffinitionem, sed etiam causam differentiarum positarum in diffinitione rei diffiniendae. Verbi gratia, si velimus diffinire aliquod animal speciale, utpote hominem, oportet dividere genus eius, utpote animal, per differentias proximas animali et omni animali sub disiunctione inhaerentes, et, sicut praedictum est, aggregabimus ex divisione diffinitionem et habebimus causam propter quam inest omnis differentia rei diffinitae. Propter enim genus divisum inest differentia dividens rei diffinitae; genus enim causa est et radix a qua egrediuntur differentiae et species. Quicquid enim est[74]ƿ animal, propter hoc quod ipsum est animal, est rationale vel irrationale, et homo, quia ipse est animal, est rationale; et binarius quia est numerus est par, licet non sic dicam causam convertibilem. Genus enim causa est differentiae, sed non convertibilis nec per quam possit sillogizari differentia divisiva de specie.
Haec igitur est XXXI conclusio, scilicet, quod ad diffinitiones intentas et propositas habendas eligende sunt divisiones universalium et decisiones, hoc est resolutiones singularium. Et explanatio huius est totum quod sequitur usque ad finem huius capituli, sicut hoc quod primo dicit quod ad diffiniendum speciem aliquam oportet eligere genus eius univocum vere nominabile et considerare quales differentiae primo inhaereant illi omni, et acceptis illis sic consequenter ire dividendo per specificas differentias, quia sicut praedictum est aggregabitur diffinitio et invenietur causa propter quam differentiae inhaereant speciei diffiniende, quia propter genus divisum univocum nominabile. Similiter si diffiniendum est accidentale aliquod, considerandum et dividendum est commune accidentale, et non solum oportet considerare genus univocum, sed etiam oportet considerare rem communem accidentalem extraneam accipiendo illam et dividendo per differentias consequentes ipsam, sicut habere ventres plures consequitur habere comua, et similiter non habere in utraque mandibula dentes sequitur[75]ƿ iterum habere cornua. Convertibilia namque sunt non habere utrobique dentes et habere plures ventres, quia animalia quae non habent utrobique dentes non bene masticant in principio cibum acceptum nec preparant ipsum sufficienter ad digestionem.
Et ideo dedit eis natura ventrem unum in quo primo recipiatur cibus indigestus, ut postea faciat animal cibum indigestum redire ad os et ibi iterato masticetur, et haec iterata masticatio vocatur ruminatio, et post ruminationem mittitur cibus in ventrem alium digerentem. Et sic patet quoniam animal non habens dentes utrobique habet ventres plures, et non habet ventres plures nisi quia caret dentibus in superiori mandibula, propter quem defectum non plene masticat cibum. Quod autem caret dentibus et habet ventres plures ut in pluribus habet cornua, quia materia terrestris dura, quae debuit transire in dentes superiores, transiit in cornua.
Verumtamen cum natura ingeniaverit cornua sicut armamenta, ea carent cornibus quibus succurrit natura per alia iuvamenta, licet careant dentibus in superiori mandibula; ut cerva et camelus, cum careant dentibus in superiori mandibula, carent etiam cornibus, quia natura loco cornuum dedit cerve iuvamentum aliud, scilicet fugam velocem, et camelo corporis magnitudinem. Et etiam dedit camelo loco dentium superiorum palatum durum cartilaginosum, quia utitur cibo duro spinoso. Si igitur velimus diffinire hoc accidentale naturale: habens cornua, dicemus quoniam habens cornua est non habens dentes in superioriƿ mandibula, cui natura loco dentium dedit aliud iuvamentum, et in hanc diffinitionem veniemus per divisionem accidentis naturalis in coaccidentia. Dicimus enim quoniam carentium dentibus in superiori mandibula quaedam habent cornua et quaedam non, et quae carent cornibus sunt quibus natura dedit iuvamentum aliud loco cornuum, et quae habent cornua sunt quibus natura non dedit iuvamentum aliud. Habere autem cornua causa est non habendi dentes utrobique, et non habere dentes utrobique est causa habendi ventres plures.
Item quaedam diffinibilium sunt quae non habent genus unum univocum nominatum, sed habent commune ambiguum analogum innominabile, et ad diffiniendum illa eligenda est divisio non generis univoci sed communis ambigui. Ambiguum enim analogum ex parte aliqua est intentionis unius et sequuntur ipsum differentiae divisive ex parte ea qua est unum, sicut si esset natura una univoca, et hae differentiae divisive simul cum communi analogo accipiuntur in diffinitione inferioris diffiniendi. Et ipsa inferiora sub analogo sumpta in ipso analogo surit unum, et est demonstrabilis de eis unico medio passio communis analoga, licet de unoquoque sit demonstrabilis medio proprio passio analoga appropriata, sicut sepion et spina et os non conveniunt in[76] geƿnere uno univoco nominabili, sed conveniunt in analogo uno, quia quod est os in animali gressibili hoc est spina in pisce et hoc est sepion in malacte. Est autem malacte animal omne mollis carnis, cuius creatio est ex cartilagine tantum et cuius creationem ponit natura inter carnem et nervum, ut sit molle sicut caro et habeat extensionem sicut nervus.
Et est in tali animali membrum conveniens spinis piscium, et illud membrum dicitur sepion; sepia vero animal est marinum. Os autem in animali gressibili est sicut fundamentum super quod aedificatur corpus eius et super quod stabilitur mollities carnis eius et super quod innititur in movendo, quia in nervis est robur motivum, in ossibus vero robur sustentativum. Et hoc est spina in pisce, quia est fundamentum corporis eius et stabilimentum mollitiei et fluxus carnis eius et illud super quod innititur motus eius; et idem est sepion in malacte. Et hoc commune analogum innuit Aristoteles ubi dicit quod haec omnia sunt contrarius status vel contrarii status, quia haec omnia sunt attinentia duritiei et stabilimento, et statuunt et figunt mollitiem carnis duritiei contrariam.
Item eorum quae sunt sub eodem analogo quaedam sunt convenientia in ipso, sicut in natura generali, et differentia adinvicem sicut species oppositae quarum nulla est causa alterius; et quaedam sunt sic se habentia adinvicem quod unum est causa alterius et sub alio in ordine causali. Verbi gratia, echo et yris et apparentia ydolorum in speculis[77]ƿ sunt sicut species oppositae sub uno genere analogo, quod est repercussio; et omnia sunt sicut unum in genere, de quibus per medium unum potest ostendi passio una analoga, et de quolibet divisim per medium proprium passio eadem appropriata, sicut diximus in primo libro de quatuor proportionalibus quoniam commutabiliter sunt, quod demonstratur demonstratione una in V Euclidis, et demonstratur de lineis, superficiebus, numeris et solidis divisim in scientiis propriis. Est autem echo soni repercussio ad obstaculum, sicut apparentia ydoli est repercussio radii visualis ad superficiem speculi, et sicut yris est repercussio vel fractio radiorum solis in nube concava aquosa. Lux namque diffundens se secundum incessum rectum, cum pervenit ad obstaculum prohibens eius progressionem, colligitur in loco incidentiae super obstaculum, et quia eius natura est se diffundere et generare secundum incessum rectum, cum non possit se generare directe progrediendo, necessario generat se revertendo solum, si obstaculum sit corpus obscurum; aut, si obstaculum sit corpus perpicuum, generat se revertendo, et etiam non directe, sed angulariter perspicuum penetrando, sicut radius solis cadens super aquam perspicuam revertitur a superficie aque sicut a speculo et penetrat aquam faciendo angulum in ipsa superficie aque; et hoc proprie vocatur fractio radii. Igitur cum natura luminis sit reflecti vel frangi ad obstaculum, yris est reflexio seu fractio luminis solis in aquosa[78]ƿ nube, et apparentia ydolorum cum reflexione radii visualis ad speculum. Radius namque visualis est lumen digrediens a spiritu visibili luminoso: usque ad obstaculum, quia non perficitur visus in sola receptione formae sensibilis sine materia, sed perficitur in receptione dicta et radiositate egrediente ab oculo.
Substantia autem soni est lux incorporata in subtilissimo aere, et cum percutitur sonativum violenter necesse est partes eius egredi a situ suo naturali quem habent in toto sonativo. Virtus autem naturalis partes egressas a situ naturali reinclinat ad situm naturalem, et fortitudine reinclinationis suae facit eas iterum progredi ultra situm naturalem, et iterum reinclinat eas ad situm naturalem; et sic fit multotiens donec tandem quiescant partes. Itaque virtus naturalis sonativi reinclinando partes egressas a situ naturali occasione violente percussionis generat in eis tremorem. In partibus autem trementibus, cum recedunt a situ naturali, consequitur extensio diametri longitudinalis et constrictio diametri latitudinalis, et cum redeunt ad situm naturalem est in eis extensio et constrictio praedictorum diametrorum permutatim.
Hic itaque motus extensionis et constrictionis in eodem secundum diversos diametros, cum pervenit ad naturam luminis incorporati in subtilissimo aere quod est in sonativo, sonatio est. Omne namque corpus naturale habet in se naturam celestem luminosam et igneum luminosum, et[79]ƿ eius prima incorporatio est in aere subtilissimo. Percusso itaque sonativo et tremente necesse est consimilem tremorem et consimilem motionem fieri in aere contiguato circumstante; et progreditur haec generatio in partem omnem secundum incessum rectum. Cum autem pervenit haec generatio ad obstaculum in quo non potest aer, praedicto modo motus, generare consimilem motionem, partes aeris trementes in se retunduntur et reverberantur, et generantur secundum viam reversam itexum tremor et motio in aere, et redit sonatio propter obstaculum, sicut radius visualis, cum se non possit generare secundum incessum rectum, regenerat se revertendo. Partes enim aeris intumescentes et collidentes se ad obstaculum necessario via reversa intumescunt. Haec igitur repercussio perveniens usque ad luminosum, quod est in aere subtilissimo, est sonatio rediens, et haec est echo.
Quodlibet igitur istorum trium secundum substantiam et veritatem est reversio luminis, sed yris est reversio luminis in roratione nubis, apparentia est reversio luminis visualis, echo est reversio luminis incorporati praedicto modo.
Quaedam vero quae sunt sub uno analogo sic se habent adinvicem quod alterum est sub reliquo sicut causatum sub causa, sicut Nili fluxus et refluxus et mensis variationes secundum quatuor anni tempora et incrementum et decrementum lunae, haec tria conveniunt in uno analogo, quod est non permanentia in statu uno. Luna namque continue crescit aut deficit lumine, et hac sui permutatione permutat qualitates temporis[80]ƿ in quatuor quartis mensis. Ipsa enim movet in omni mense quatuor anni tempora, quia efficit primam quartam mensis calidam numidam lumine suo crescente, secundam calidam siccam per complementum sui luminis, tertiam efficit frigidam siccam lumine deficiente a complemento, ultimam quartam frigidam humidam defectu sui luminis. Et ita in fine mensis est mensis humidior, non tamen frigidior, sed est accedens ad calorem. Patet igitur quod tam in mense quam in luna est permutatio continua et non permanentia in statu uno, et permutatio in luna est causa permutationis in tempore mensurno. Causa vero permutationis in tempore est causa permutationis in naturis quatuor et in rebus mutabilibus participantibus quattuor naturas, sicut humiditas mensis finientis est causa augmentationis humiditatis in rebus humidis.
Dico etiam quod virtus lunae est virtus humectans et virtute sua humectante humectat aera et augmentat humidum in aquis, et cum coniungitur soli vigoratur virtus eius per virtutem solis. Et virtus solis calida, virtuti lunae humectanti fortiter admixta, necessario humore augmentato cum calore faciunt aquas rarefieri et inturgescere, unde necessario in fine mensis, cum luna coniungitur soli, plus solito intumescunt aque tam salsae quam dulces, licet non sic sit manifestum in dulcibus sicut in salsis. Et propter hoc in fine mensis sunt fluxus marium maiores, et quoddam mare est quod non fluit nisi in fine mensis et in medio mensis. In medio namque mensis plenitudo luminis eius, quod recipit a sole, confortat virtutem eius, licet haec confortatio et vigoratio non sit tanta quanta est per coniunctionem corporalem. Itaque omnes aque in fine mensis plus inundant, sed inundatio earum plus apparet in quiƿbusdam et in quibusdam minus propter alias concausas adiunctas, sicut accidit in Nilo quod in fine mensis lunaris propinquioris equinoctio autumnali plus habundant aque eius, quia Nilus cadit in mare inter occidentem et septentrionem, et ventus occidentalis flat in regione illa a maio usque ad equinoctium autumnale, et movens aquas maris secundum viam incessus sui movet etiam arenam et obstruit arena ostia Nili; et haec obstructio et venti occidentalis reluctatio faciunt aquas Nili augmentare et inundare.
Vera ergo causa et prima inundationis Nili est vis lunae humectans et rarefaciens aquas, quae, vigorata per coniunctionem solis, plus facit hoc in fine mensis cum luna deficit. Haec tamen causa non educit ex se suum effectum plene nisi cum concausis praedictis, scilicet obstructione ostiorum et venti occidentalis contra incessum Nili reluctantis, et hae concausae accidunt circa equinoctium autumnale, unde virtus lunae augmentans aquas in fine illius mensis plus manifestat operationem suae virtutis in aquis Nili. Ergo proxima causa fluxus Nili in fine praedicti mensis est quod finis mensis est humidior, finis autem mensis est humidior propter lunae defectum et coniunctionem eius cum sole in ipso defectu. Ordo namque causalis est quod celestia primo movent tempora et tempora movent naturas.[81]

Book II Chapter 5

Latin English
ƿCap. 5 In hoc capitulo redit Aristoteles ad complendum sermonem suum de conditionibus causalibus secundum quas medium demonstrativum comparatur ad conclusionem. Et intendit in capitulo isto demonstrare quoniam unius demonstrati per se et non secundum accidens est una causa et medium demonstrativum unum; et haec est conclusio XXXII.
Et in explanatione huius conclusionis et quaestionibus tendentibus ad eius explanationem cum incidentibus ex quaestionibus consistit hoc capitulum totum. In primis namque quaerit an ex causato sequatur sua causa, sicut ex causa sequitur causatum, an contingat unius plures esse causas.
Si enim ex causato non sequatur causa una determinata, cum non sit causatum quin habeat causam aliquam, sequitur quod causatum, cum habeat causam, habeat causam unam cum causa alia, et ita quod illius sint causae plures. Huius quaestionis prima parte proposita, scilicet an ex causato sequatur causa, antequam proponat secundam partem quaestionis ostendit quid sequitur ex prima parte quaestionis si sit vera, scilicet, quod conversim demonstratur ex causa causatum et ex causato causa. Verumtamen altera illarum demonstrationum est demonstratio[82]ƿ propter quid et altera est demonstratio quia. Deinde proponit secundam partem quaestionis et consequenter ostendit quo existente secunda pars quaestionis non est vera, scilicet, si demonstratur de subiecto universali passio convertibilis cum subiecto, quia necesse est medium demonstrativum esse convertibile cum demonstrato, et erit causa sequens ex causato, quia medium ex passione sibi convertibili et non erunt illius unius causae plures, sed una demonstrativa.
Quo ostenso, redit iterum ad secundam partem quaestionis et ostendit conclusionem intentam, scilicet, si unum sit demonstratum per se et non secundum accidens, una erit ipsius causa demonstrativa convertibilis cum demonstrato. Et demonstratio huius est quod medium est diffinitio termini primi; unius itaque passionis univoce erit medium unum univocum et equivoce equivocum et analoge analogum; unum tamen medium quandoque comparatur ut causa ad maiorem extremitatem solum, quandoque comparatur ut causa ad conclusionem compositam ex maiori extremitate et minori. Si itaque comparetur medium ut causa ad maiorem extremitatem solum et maior extremitas sit divisibilis per species de quibus pluribus possit demonstrari, ut de subiectis primis, tunc contingit illius passionis esse causas demonstrativas plures, quia conclusio quae componitur ex praedicato magis universali et subiecto minus universali non demonstratur solum per causam ipsius praedicati in se considerati, sed per causam ipsius in quantum est in subiecto illo.
Unde et idem[83] praediƿcatum in quantum est in subiecto alio primo aliam habet causam, sicut alia est causa vitae longae in quadrupedibus et alia vitae longae in volatilibus, unica tamen est causa simpliciter proxima in eodem ordine causarum eius quod est esse longae vitae. Si itaque comparetur medium ad compositum ex maiori extremitate et minori, ipsius unius erit causa una et medium unum proximum demonstrativum, licet in primo libro dictum sit quod unius plures sunt demonstrationes per media non subalterna, et in hoc libro dictum sit idem posse demonstrari per diversas eiusdem causas. Per se namque et propriissima demonstratio non est nisi una unius rei, sed demonstrationes quarum altera est dicta demonstratio secundum prius et reliqua secundum posterius vel ambae secundum posterius possunt esse plures eiusdem rei; et haec est continentia huius capituli.
Dicit ergo quod dubitabit aliquis an cum causatum est necessario sit eius causa determinata, sicut an sequatur si folia cadunt aut luna deficit quod causa deficiendi lunam sit et causa cadendi folia, sicut verbi gratia an ex defectu lunae sequatur terram esse in medio inter solem et lunam, et si folia cadunt quoniam sunt lata. Cum etiim non sit causatum quin causa eius una sit, sicut ostensum est in prima philosophia et suppositum in hac scientia, sequitur necessario si causatum est, aliqua eius[84]ƿ causa est; unde, si ex causato determinato non sequatur aliqua causa determinata, sequitur quod aliqua alia eius causa sit. Cum vere sint simul causa et causatum, dico, dubitabit aliquis si ex causato sequitur causa sicut ex causa sequitur causatum, velut ex terram esse in medio sequitur lunam deficere, quod si est, scilicet, conversio convenientie inter causam et causatum, tunc contingit utrumque demonstrari per reliquum, velut si folia cadere et folia lata esse convertantur adinvicem secundum convenientiam, tunc utrumque potest demonstrari de vite per reliquum.
Et quia non contingit idem simpliciter esse causam alicuius et causatum eiusdem cum non sit idem prius et posterius se, manifestum est quod altera demonstratio erit per causam et propter quid, reliqua vero per effectum et quia, sicut qui demonstrat de luna quod deficit per interpositionem terrae, demonstrat per causam et propter quid; qui autem demonstrat interpositionem terrae per defectum, demonstrat per effectum et quia. Quae enim ponuntur in diffinitione alicuius sunt causa ipsius; in diffinitione vero defectus ponitur interpositio terrae, quare haec illius est causa.
Hic redeundum est ad primam quaestionem et coniungenda est ei quod hic sequitur. Et est quasi diceret: numquid cum causatum est, causa est, aut contingit unius plures causas esse? Et namque si idem[85] praediƿcatur de pluribus subiectis primis, contingit eiusdem praedicati plures causas esse, et non sequitur ex praedicato causato causa una determinata; sequitur tamen cum res sit causam esse, non tamen sequitur hanc vel illam esse. Sed si propositum est universale, hoc est de subiecto convertibili, tunc causa similiter est totum universale convertibile, ut si sumatur primum subiectum eius quod est folia fluere convertibile cum hoc praedicato, oportet causam et medium similiter esse convertibile.
Post hoc redit ad hanc secundam partem quaestionis quaerens an contingat non eandem esse causam sed plures eiusdem praedicati in omnibus subiectis aut non. Et respondet: si est demonstratio per se et non per effectum aut accidens, tunc non potest esse non eadem causa, quia medium est ratio maioris extremitatis simpliciter aut in quantum est in subiecto suo primo. Si vero non est demonstratio per se, contingit non eandem esse causam, quia medium quod est causa et praedicatum cuius est causa contingit considerare in subiecto non primo, sed secundum accidens, licet talia non sint proposita in demonstrationibus et talium accidentalium contingit plures esse causas.
Si vero non sit consideratum subiectum in praedicato secundum accidens, sed sit praedicatio de primo et universali, tunc similiter se habebit medium cum ultimo, scilicet, quod si ultimum sit univocum et medium univocum, si vero[86] aequivoƿcum et aequivocum et si sit analogum et medium erit similiter; ut huius analogi: propter quid quatuor quantitates proportionales permutatim sunt proportionales?, unum est medium analogum, scilicet, habere aeque multiplicia primi, secundi, tertii et quarti simfliter sibi addentia vel diminuentia vel sibi invicem aequalia. In lineis autem et numeris et aliis quantitatibus specialibus est huius analogi appropriati alia et alia causa propria; simile vero in coloribus et figuris equivocum est, et ideo hinc inde est eius causa alia et alia, quia in figuris est causa similitudinis habere angulos aequales et latera equos angulos continentia proportionalia, in coloribus autem est causa similitudinis quod eorum est sensus unus aut aliquid aliud huiusmodi. Et forte in hoc exemplo aliquid occultum innuit Aristoteles, quia non sunt colores similes quia eorum est sensus unus, nisi forte intelligat quod id quod est vere virtus sensitiva sit causa coloris. Virtus enim visiva est lumen radians a spiritu visibili lucente, et causa coloris lumen est. Nihil enim est color nisi lumen incorporatum perspicuo.
Unus igitur sensus causa est similitudinis colorum, hoc est unitas luminis qualis est in visu indifferente causa est unitatis in coloribus, quae est similitudo. Eadem autem secundum analogiam habent medium idem secundum analogiam, et praedicto modo convertuntur adinvicem medium, quod est causa, et maior extremitas, cuius[87]ƿ est causa, et minor extremitas, in qua est causa. Sed si componatur conclusio ex subiecto non primo et maiori extremitate, tunc erit praedicatum in plus, velut omnes angulos extrinsecos aequales esse quatuor rectis in plus est quam in triangulis aut quadrangulis. Sed cum dicitur de omnibus figuris polygoniis, tunc dicitur de subiecto primo et convertibili, quia quaelibet figura polygonia habet angulos extrinsecos aequales quatuor rectis, sicut in priori libro demonstravimus, et medium huiusmodi similiter est convertibile cum extremis, quia medium est ratio primi termini.
Similiter folia fluere in plus est quam vitis et quam ficus, sed non est in plus quam omnes arbores quae conveniunt in una ratione, secundum quam rationem fiunt primum et universale subiectum eius quod est folia fluere, sed de illo subiecto convertibiliter dicetur. Similiter medium eius primum erit diffinitio fluendi folia et hoc medium primum erit medium in alteris, quae sunt sub subiecto primo, quoniam illa conveniunt in ratione una subiecti primi. Est autem medium et ratio eius quod est folia fluere succum densari in contactu seminis. Arbores namque habentes succum viscosum non habent casum foliorum neque latitudinem. Latitudinem non habent eo quod humor viscosus, propter sui viscositatem et adherentiam, non recipit multam expansionem et similiter propter sui viscositatem non recipit multam exhalationem[88]ƿ nec desiccationem nec mortificationem per frigus, unde non dissolvitur compago in qua folium generatum ex humore viscoso adheret arbori.
Folia autem quae generantur ex humore non viscoso sunt lata et cadunt, quia humor non viscosus de facili expanditur in latum et est multum obediens virtuti formativae foliorum, et humor non viscosus facilem habet exhalationem et condensationem et desiccationem per virtutem maturativam et calefactivam. Unde, cum completur digestio seminis et fructus, virtus digestiva maturans fructum et semen, decoquendo et inspissando humores crudos et fluidos, decoquit et inspissat humorem crudum et fluidum ex quo generabantur folia; et fit succus foliorum spissus et siccus et fragilis, non potens conglutinare folium latum et ponderosum cum arbore. Densatio igitur succi in hora maturationis seminum causa est casus foliorum. Et forte horam maturationis seminum intellexit Aristoteles per hunc sermonem: seminis contactu. Semen namque non proprie dicitur semen donec sit ex quo possit esse generatio rei sui generis, et hoc non est ante sui maturitatem. Hora igitur maturationis seminis est hora in qua contingit esse vere semen, et hoc est densari in contactu seminis: densari dum contingit esse semen, vel, cum folium sit naturale cooperimentum fructus et seminis, necessario idem est principium ex parte aliqua generationis folii et seminis et in ipso[89] prinƿcipio aliquo modo se contingunt, et prima causa casus foliorum et maturationis seminis est digestio et inspissatio succi in ipso principio generationis utriusque. De foliis autem florum omnium manifestum est quod origo eorum est in loco in quo coniungitur fructus cum eo a quo dependet, quia natura fecit folia florum ad hoc ut dum oritur fructus tener totus involveretur in foliis florum, et ibidem densari succum est causa casus foliorum florum; sed dehis non intellexit Aristoteles. Latitudo vero foliorum causa est alia casus foliorum, eo quod latitudo eorum est cum ponderositate et cum resistentia ventis inpellentibus, eo quod per sui latitudinem multum recipit de vento. Primum igitur subiectum eius quod est folia fluere est habere succum fluidum non viscosum.
Post haec manifestat Aristoteles consecutionem causae et causati in figuris sillogisticis, ostendens quod, si comparetur medium ad maiorem extremitatem quae dicitur de inferioribus subiectis, contingit unius plures esse causas, tamen unius una est proxima causa. Causa enim proxima maioris extremitatis unica est in uno ordine causae et causa compositi ex maiori extremitate et minori similiter unica est. Dicit ergo quod in figuris assignabitur consecutio causae et causati hoc modo. Sit A maior extremitas quod sit in omni B medio. B autem sit in unoquoque eorum quae aggregantur sub D. Igitur, cum A sit in plus quam aliquod eorum quae[90]ƿ sunt D, erit etiam in plus quam B, et dicetur universaliter tam de B quam de ipsis D. Hoc autem dico universale quod praedicatur de omni aliquo et non convertitur cum eo.
Omnia tamen de quibus dicitur convertuntur cum eo et divisim exceduntur. Causa itaque quod A sit in ipsis D est B, igitur A in plus est quam B. Si enim non sit in plus, tunc non est B magis causa quare A sit plus in uno quam in alio. Ut si animal probetur de homine per B convertibile cum animali, non erit magis causa quare homo sit animal quam quod equus sit animal, ergo A erit in plus quam B. Igitur si ostendatur iterum A de omnibus E, hoc est de aliquibus eorum quae sunt sub D (intelligit enim Aristoteles per ordinem litterarum ordinem terminorum), tunc necesse est quaerere medium aliud quam B in quo contineantur illa omnia; quia si non esset medium aliud inconveniens esset, cum A sit in plus quam E, quia oporteret quod A ostendatur de unoquoque D per aliquam causam propriam.
Ergo oportet ut accipiatur aliud medium quam B propter quod A sit in E, et sit illud medium C. Manifestum est igitur quod contingit eiusdem, sicut eius quod est A, plures esse causas, non tamen eiusdem specie contingit plures esse causas. Si enim maior extremitas esset species indivisibilis non demonstrabilis de pluribus inferioribus, non essent eius[91]ƿ media demonstrativa plura. Sicut eius quod est esse longae vitae alia est causa in quadrupedibus et alia est causa in volatilibus, et etiam alia est sui ipsius in se considerati. Longae enim vitae causa proxima universalis est humiditas naturalis multa non facile corruptibilis a rebus extraneis, et quae simpliciter habent hoc sunt longae vitae simpliciter, et quae habent hoc respectu rerum sui generis sunt longae vitae in suo genere. In diversis autem generibus diversificatur causa huius. In quibusdam enim est humiditas naturalis diu incorrupta, quia non habent choleram multam consumentem eam; in quibusdam vero quia sicca sunt, non habentia humiditatem accidentalem corrumpentem humiditatem naturalem. In aliis vero aliqua aliarum quatuor qualitatum primarum quas secundum litteram unam vocat Aristoteles altera latera. Imaginantur enim quatuor qualitates primae quasi quadrangulus spiritualis et quaelibet qualitatum in se ipsa imaginatur sicut angulus unus, unde vocantur a physicis quatuor anguli; secundum autem quod virtus unius extenditur ad alteram et commiscetur ei imaginatur sicut latus quadrati.
Igitur, cum universalis praedicati sit causa proxima universalis, et eius in sua specie causa specialis, quae istarum erit causa et medium demonstrativum, scilicet, an quae proxima est universali an quae est specialis universalis in singulari.[92]ƿ Et manifestum est quod magis proximum unicuique erit eius proxima causa, sicut universalis praedicati, cum demonstratur de sibi convertibili causa, et medium est unum quod est proximum ipsi universali praedicato, sicut si esse longae vitae demonstratur de subiecto sibi convertibili, utpote de animali habente conceptionem longam, erit medium: habens humiditatem naturalem multam difficile corruptibilem a rebus extraneis. Si autem esse longe vite demonstratur de quadrupedibus quibusdam, accipietur medium quod est causa longae vitae in quadrupedibus. Si autem demonstratur hoc praedicatum 'esse longae vitae' de subiecto sibi convertibili demonstratione prima et universali, relique demonstrationes quibus ostenditur de subiectis inferioribus non erunt demonstrationes primae et universales, sed demonstrationes dicte per posterius, et de diversis subiectis diverse causae, sicut eius quod est primo sub universali prior est causa, et eius quod est posterius sub universali posterior est causa, sicut quod est C causa est ipsius B in D, et C dictum de D causa est ipsius A in D. B autem esse in C et in B A immediatae sunt quoad hunc ordinem.
Completa est igitur scientia de sillogismo in Prioribus et de demonstratione et scientia demonstrativa in hoc libro. Dicitur autem scientia demonstrativa tum habitus conclusionis acquisitus per sillogismum demonstrativum tum cognitio certa partium essentialium et accidentium[93]ƿ essentialium sillogismi demonstrativi, et haec tradita est in hoc libro. Et hac scientia habita facile est cognoscere de sillogismo proposito an sit demonstrativus. Si enim sillogismus propositus resolvatur in partes ex quibus est et in accidentia et inveniantur in eo conditiones dictae in libro isto, tunc manifestum est quoniam est demonstrativus; et si deficit aliqua conditionum essentialium, manifestum est quod non est demonstrativus.
Ad hoc enim intendit liber iste ut cognoscens conditiones essentiales demonstrationis possit per resolutionem propositi sillogismi in partes suas et accidentia essentialia cognoscere an compleantur in ipso conditiones essentiales demonstrationis an deficiat illarum aliqua. Et ab hoc dicitur liber iste resolutorius et iudicativus. Non enim intenditur in libro isto inventio demonstrationis, sed inventi iudicatio; inventionem namque habet demonstrator communem cum dialetico, quia in propria materia invenit demonstrator medium per locum a diffinitione et a causa, sed per conditiones demonstrationis manifestatas in libro isto iudicat de invento an sit completa demonstratio.[94]

Book II Chapter 6

Latin English
ƿCapitulum ultimum. Ostensis perfecte conditionibus demonstrationis, ut possimus aetu operari et demonstrare, docet nos in ultimo qualiter accipiantur principia prima demonstrationum et quis est habitus cognoscens ea, primo quaerens et dubitans utrum principiorum immediatorum cognitio eadem sit cum cognitione conclusionum aut non eadem. Et iterum quaerit an conclusionum et principiorum sit scientia aut non, sed conclusionum solum sit scientia et principiorum aliquis habitus alius, et utrum habitus principiorum non sint nati in nobis, sed fiant postquam non fuerunt in nobis, an fuerunt in nobis sed latentes. Ostendit igitur in primis quod hoc ultimum est inconveniens, scilicet, habitus principiorum esse in nobis ab initio latentes, quia contingeret quod laterent nos res quarum causarum demonstrativarum haberemut certissimas cognitiones.
Si vero accipiamus cognitionem principiorum cum primo non habuerimus eam, tunc addiscimus ipsa principia non ex preexistente cognitione, quia principia non demonstrantur ex aliis prioribus; sed impossibile est addiscere aliquid non ex preexistente cognitione, sicut in principio dictum est. Manifestum est igitur quod neque actu habemus principia ab initio neque penitus ignoramus ea, sed sunt in nobis ab initio potentia et extrahuntur in nobis de potentia ad actum. Habitus itaque eorum in nobis primo est potentialis et[95] mateƿrialis passivus et non activus, quia si esset activus, tunc esset honorabilior et melior et certior quam habitus actualis principiorum, eo quod activum est nobilius eo in quod agit et nobilius effectu. Habitus autem potentialis horum videtur esse sensitiva cognitio. Sensus enim particularis est apprehensivus singularium et sensus communis iudicativus, et est sensus potentia receptiva.
Et in quibusdam habentium sensum est potentia retentiva eorum quae recipiuntur in sensu et intentionum extimatarum ex formis sensatis, et haec retentiva vocatur memoria. Hic enim dicimus memoriam communiter ad imaginativam, quae retinet formas sensatas, et ad memoriam proprie dictam, quae retinet intentiones extimatas. In quibus igitur non est haec virtus retentiva non remanet cognitio aliqua post sensum, et quorum est haec virtus non est cognitio post sensum earum rerum quas non retinent in hac retentiva. In quibus autem est sensus cum hac retentiva, est colligere ex multis sensibus unam memoriam, et hoc commune est brutis cum rationalibus; sed in rationalibus iam contingit ex multis memoriis excitata ratione fieri experientiam; in brutis vero non est hoc. Ex sensu igitur fit memoria, ex memoria multiplicata experimentum, ex experimento universale, quod est praeter particularia, non tamen separatum a particularibus, sed est idem illis, artis, scilicet, et scientiae principium. In quantum enim eiusƿ finis est humane operationis rectificatio artis est principium; in quantum autem eius finis est veritatis speculatio scientiae est principium; ars namque operationis est directiva, scientia veritatis speculativa.
Manifestum igitur est quod habitus talium principiorum non sunt in nobis ab initio completi neque generantur in nobis ab aliis habitibus notioribus, sed fiunt in nobis a sensu per eductionem de potentia ad actum, et sensus est fundamentum eorum, quo existente poterit esse cognitio universalium, et quo deficiente deficit in anima universalis cognitio. Sicut accidit in eversione machinae quod, stante debiliori, per statum eius stat fortior et per statum secundi stat tertius, et ita deinceps usque ad primum, sic existente sensu, qui est debilissima virtutum apprehensivarum apprehendens res singulares corruptibiles, stat imaginatio et memoria et tandem intellectus, qui est nobilissima virtutum apprehensivarum apprehensiva universalium primorum incorruptibilium. Hoc est quod dicit sicut in machinae eversione stante uno alter stetit, postea alter quousque in principium veniat. Cum autem in anima sit huius exempli similitudo, videndum qualis existens anima possit hoc pati, et quod dictum est exemplariter et incerte dicendum est expresse et certe. Et hoc est, stante uno indifferentium numero, id est, aliquo singulari in apprehensione sensitiva, universale, quod est primum et supremum, stabit in anima, quia sentire est singularium, sensus tamen prior est universalis, hoc est, singularis intentione universali, ut qui videt[96] Calƿliam a longe prius sentit quoniam est animal, deinde quoniam est homo et ultimo quoniam est Callias, quia pauciores differentias discernit visus a longe et magis discernit eas a prope. In his itaque singularibus stat primo sensitiva cognitio, et ascendit ab his cognitio donec perveniat in simplicia universalia. Et in hoc similiter manifestum est quoniam universalia prima composita sicut et simplicia ex inductione a sensibilibus facta nobis sunt manifesta. Quomodo autem ex sensu perveniatur in universalia tam simplicia quam composita et quantum conferat sensus scientiae in nobis quorum mentis aspectus obnubilatus est corporis contagione in priori libro plenius dictum est.
Determinata quaestione ultima, determinat quis sit habitus acceptivus principiorum, quia scilicet intellectus, et quod principiorum non est scientia. Et in hoc absolutae sunt quaestiones reliquae in principio huius capituli proposite. Voco autem hic intellectum virtutem animae apprehensivam res apprehensibiles deintus absque medio; scientiam vero apprehensivam deintus per medium, et iste etiam differentiae in priori libro plenius expresse sunt. Ostensio itaque Aristotelis quod intellectus sit acceptivus principiorum talis est. Habituum quibus apprehenditur verum quidam sunt apprehendentes verum solum, quidam apprehendentes indifferenter verum et falsum; apprehendentes verum solum sunt sicut scientia et intellectus, quia apprehendunt res in puritate essentiae[97]ƿ suae non cum admixtione conditionum materialium.
Opinio autem et ratio, secundum quod ratio est utens instrumento corporeo et declinata ad res corporales corruptibiles, apprehendunt res cum conditionibus materialibus, et haec admixtio conditionum in apprehensione causa est deceptionis et erroris. Oportet igitur quod eorum quae veniunt in demonstrationem sint intellectus et scientia solum apprehensiva. Certior autem est intellectus quam scientia, et principia notiora et certiora quam conclusiones. Igitur manifestum est quod intellectus erit principiorum, scientia autem non erit principiorum, eo quod omnis scientia est cum medio super quod decurrit ratio in acquisitionem scientiae; principia autem non habentur cum medio.
Ex his manifestum est quod principium demonstrationis non est habitus acquisitus per demonstrationem, neque scientia est primum principium scientiae. Habitus enim certissimus omnium erit principium aliorum habituum; non est autem certior habitus quam scientia nisi intellectus. Erit igitur intellectus principium scientiae et principium principiis et principium acceptivum principiis. Non enim est intellectus effectivus principiorum, nisi forte dicatur quod efficit ea quae sunt principia esse principia cognoscendi conclusiones, cum ordinet ea ad conclusiones; in se autem sine nostra ordinatione sunt principia essendi. Vel forte voluit in hoc sermone innuere quod eadem natura, quae est virtus intellectiva, est idem secundum quod[98] aliƿquid est principium primum et sine medio acceptum, quia, ut superius dictum est, lux spiritualis per se visibilis a mentis aspectu est huiusmodi natura.
In fine autem huius scientiae ostendit Aristoteles ordinem huius ad alias et utilitatem eius et potestatem in aiiis dicens quod haec scientia similiter se habet ad omnes res tam mathematicas quam naturales quam metaphysicas et etiam logicas, et non dicit similiter quia in omnibus est aeque certitudo. Completio enim certitudinis non est solum a natura demonstrationis, sed etiam per naturam rerum super quas erigitur demonstratio. Res autem de quibus sunt scientiae sunt magis et minus elongatae ab apprehensione, et propter hoc a certitudine et demonstratione in omni similiter se habente.
Ob: EXPLICIUNT NOTULE SUPER LIBRUM POSTERIORUM ANALETICORUM SECUNDUM BEATUM ROBERTUM LYNCOLNIENSEM EPISCOPUM M. Va Amen.


Notes

  1. 17 Top., II, 1 sqq. (cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 290)
  2. 57 Anal. Post., II, 1.89b23
  3. 66 sqq. Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 290
  4. 93-99 Par. Anal. Post., II, 1.89b25-28
  5. 100 sqq. Par. Anal. Post., H, 1.89b29 sqq.
  6. 185-190 Par, Anal Post., II, 2.89b37 sqq. 192-199 Anal. Post., II, 2.90a1 sqq. 201
  7. 201-214 Par. Anal. Post., II, 2.90a5 sqq. 217 sqq. Par. Anal. Post., II, 2.90a8 sqq. 220-223 Anal. Post., II, 2.90a9 sqq. (cfr. appar. ed. transl. Iacobi)
  8. 233 Cfr. Anal Post, II, 2.90a12 sqq.
  9. 243 sqq. Anal. Post., II, 4.91a12-21 (cfr. appar. ed. transl. Iacobi, pp. 70,12 et 74, 3) 259 sqq. Par. Anal. Post., II, 2.90a14 sqq.
  10. 267 Anal. Post., II, 2.90a19 277-278 Anal. Post., II, 2.90a19-20
  11. 287-293 Par. Anal. Post., II, 2.90a21-24 298 sqq. Anal Post, II, 2.90a24 sqq.
  12. 1 V. supra, II, 1, lin. 242 sqq. 2 sqq, Par. Anal. Post., II, 3.90a36 sqq. 14 sqq. Anal. n II, 3.90b1 sqq.
  13. 33-42 Par. Anal Post„ II, 3.90b12 sqq.
  14. 39-40 Ctr. EUCLIDES, Elementa, I, Diffinitiones 43-48 Par. Anal. Post., II, 3.9b*16-17 49 sqq. Par. Anal Post., II, 3.90b18 sqq. (cfr. appar. ed. transl. Iacobi)
  15. 59-60 Anal. Post., II, 3.90b24-25 61 V. supra, I, capp. 2 et 15 64-82 Par. Anal. Post II, 3.90b28-38
  16. 83-91 Par. Anal. Post., H, 3.90b39 sqq. 92 sqq. Anal Post., H, 3.91a7 sqq.
  17. 121 Anal. Post., II, 4.90a18-19 (?)
  18. 149 Anal. Post., II, 4.91a18 sqq. 159 sqq. Par. Anal. Post., II, 4.91a27 sqq.
  19. 166 sqq. Par. Anal. Post., II, 4.91a35 sqq. (cfr. appar. ed. transl. Iacobi)
  20. 183-184 Anal. Post., II, 4.91b9-10 191 sqq. Par. Anal. Post., II, 5.91b12 sqq. 192 Cfr. Anal. Pr., I, 31-32
  21. 218 sqq. Par. Anal. Post., II, 5 – 91b26 sqq.
  22. 224 Anal. Post., II, 5.91b27
  23. 263-264 Anal. Post, II, 5.91b29-30 275 Anal. Post., II, 5.91b34-35
  24. 297-298 Anal. Post., II, 6.92a6 sqq.
  25. 320-321 Anal Post., II, 6.92a10
  26. 328 sqq. Par. Anal Post., II, 6.92a10 sqq. 345-349 Par. Anal. Post., II, 6.92a13-16
  27. 350-355 Par. Anal. Post., II, 6.92a16-19 356 sqq. Par. Attal. Post., II, 6.92a20 sqq.
  28. 380-389 Anal. Post., II, 6.92a29-34
  29. 390 Par. Anal Post., II, 7.92a34 sqq. 404 sqq. Anal. Post., II, 7.92b1 sqq.
  30. 415 sqq. Par. Anal. Post., II, 7.92b2 sqq.
  31. 445 sqq. Par. Anal. Post., II, 7.92b8 sqq.
  32. 465 Cfr. Metaph., VII, 1; XII, 6-7 (?) 469 Anal. Post., II, 7.92b13-14
  33. 475 Anal Post., II, 7.92b13
  34. 496 sqq. Par. Anal. Post., II, 7.92b19 sqq, 501-503 Cfr. EUCLIDES, Elementa, 1, Diff. 15
  35. 512 Anal Post., II, 7.92b26-27 526 sqq. Par. Anal Post., II, 7.92b32 sqq.
  36. 534 sqq. Par. Anal. Post., II, 8.93a1 sqq.
  37. 583 sqq. Par. Anal. Post., H, 8.93a17 sqq.
  38. 62 sqq. Cfr. Anal. Post., II,8.93a30 sqq.
  39. 645 Anal. Post., II, 8.93b5.
  40. 657 sqq. Cfr. Anal. Post., II, 8.93b8-14
  41. 687 V. supra, lin. 560 sqq. Anal. Post., II, 9.93b21 sqq.
  42. 700 sqq. Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post. II, pp. 299-300 712 sqq. Par. Anal. Post., II, 9.93b21 sqq.
  43. 750 sqq. Par. Anal. Post., II, 10.93b38 sqq. 758-759 Anal. Post., II, 10.94a3.
  44. 775-776 Anal. Post., II, 10.94a8-9
  45. 790 Anal. Post., II, 10.94a9 (cfr. appar. ed. transl. Iacobi)
  46. 855 V. supra, lin. 560-565 et 805-810
  47. 25 Anal.Post., II, 11.94a20 30EUCLIDES, Elementa, III, Prop. 30
  48. 42 Cfr. EUCLIDES, Elementa, I, Diff. 10
  49. 72-3 Anal. Post., II, 11.94a20-21 82-3 Anal. Post., II, 11.94a24
  50. 89 Anal Post., II, 11.94a24 (cfr. appar. ed. transi. Iacobi) 93 V.supra, II, 2, lin. 560-565 et 805-810 97 Anal. Post., II, 11.94a28 98 Par. Anal. Post., II, 11.94a28 sqq.
  51. 105-7 Anal, Post., II 11.94a31-2 (cfr. appar. ed. transl. Iacobi) 118 Anal. Post., II, 11.94b1
  52. 125 Anal. Post., II, 11.94b5 129 sqq. Par. Anal. Post., II, 11.94b9 sqq.
  53. 163 sqq. Par. Anal. Post., 11.94b27 sqq.
  54. 196-7 Anal. Post., II, 11.94b27-8
  55. 206 V. supra, II, 2, lin. 755-836 220 Par. Anal. Post., II, 11.94b34 sqq.
  56. 225 Phys., n, 8-9 227-228 1... secundum violentiam. cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 301 et ed. transl. Gerardi, p. 264, 20-21 234-235 Cfr. Phys., II, 8.199a20 sqq. 235 sqq. Par. Anal. Post., II, 11.95a3 sqq. 238 '... statua...' cfr. transl. Ioannis, p. 170, 9 (et etiam recen. Moerbeke, p. 331, 32) 241 Cfr. Phys., II, 8.199a15-20
  57. 245-246 Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 301 (?) 253 sqq. Par. Anal. Post., II, 12.95a10 sqq.
  58. 277 sqq. Par. Anal Post., II, 12.95a24 sqq.
  59. 304 Phys., IV, 10.217b19 sqq., et VI, 3.233b33 sqq. Cfr. PHILOPONUS, Comm. in Anal. Post., H, pp. 390-391 320 Anal. Post., II, 12.95b23
  60. 327 Anal. Post., II, 12.95b38 sqq.
  61. 353 V. supra, I, cap. 3; cfr, etiam Anal. Pr., II, 5
  62. 368 sqq. Par. Anal. Post., 12.96a8 sqq.
  63. 10 sqq. Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, pp. 306-307
  64. 60 sqq. Par. Anal. Post., II, 13.96a24 sqq.
  65. 69-70 Anal. Post., II, 13.96a32-33 74 Anal. Post., II, 13.96a35-36, (cfr. appar. ed. transl. Iacobi) 81 sqq. Par. Anal. Post., II, 13.96b2 sqq.
  66. 125 sqq. Par. Anal. Post., n, 13.96b15 sqq.
  67. 131 Anal. Post., 13.96b20
  68. 180 sqq. Par. Anal. Post., II 13.97a6 sqq.
  69. 201 Cfr. Anal Post., II, 13.96a35 sqq. 203 Anal. Post., 11 13.97a20 208 sqq. Par. Anal Post., II, 13.97a23 sqq.
  70. 239 sqq. Par. Anal. Post., II, 13.97a35 sqq.
  71. 257 sqq. Cfr. Anal. Post., II, 13.97b7 sqq.
  72. 285 sqq. Par. Anal. Post., II, 13.97b17 sqq. (cfr. appar. ed. transl. Iacobi). Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 305
  73. 322 sqq. Anal. Post., II, 13.97b31 sqq.
  74. 345 sqq. Anal. Post., II, 14.98al sqq.
  75. 368 sqq. Anal Post,, II, 14.98a13 sqq. 378 sqq. Cfr. De Part. Anim., III, 2.662b23 sqq. et 14.674a27 sqq.
  76. 410 sqq. Cfr. Anal. Post., II, 14.98a20-23 420 sqq. Cfr. De Part. Anim., II, 8.653b33-654a25; Hist. Anim., II, 1.501a12 et IV, 1.524b25
  77. 434-435 Anal. Post., II, 15.98a25 437 sqq. Par. Anal. Post., II, 15.98a25 sqq.
  78. 445 V. supra, I, 5, lin. 56-82 451 sqq. Cfr. GROSSETESTE, De iride seu de iride et speculo ed. BAUR, pp. 72 sqq. passim; ID., De lineis, angulis, et figuris, ed. BAUR, pp. 62-63
  79. 468 sqq. Cfr. GROSSETESTE, De generatione sonorum, ed. BAUR, p. 7, 6 sqq.
  80. 501 sqq. Cfr. Anal. Post., II, 15.98a29 sqq.
  81. 533-539 Cfr. BEDA, De Rerum Natura, p. 227, cap. XLIII. De Nilo (C.C., S.L., CXXIII, A)
  82. 14 Anal. Post., II, 16.98a35 sqq.
  83. 19 Anal. Post., II, 16.98b25 sqq. 25 Anal. Post., II, 17.99a1 sqq.
  84. 46 V. supra, I, 18, lin. 56 sqq. 48 V. supra, cap. 3, lin. 220 sqq. 54 sqq. Par. Anal. Post., II, 16.98a35 sqq. 56 Anal. Post., II, 16.98a39 59 Cfr. Metaph., VII, 7.1032b (?)
  85. 80 Anal. Post., II, 16.98b25.
  86. 89 sqq. Par. Anal. Post., II, 17.99a1 sqq.
  87. 111 Cfr. Anal Post., II, 17.99a15. (cfr. appar. ed. transl. Iacobi) 115-116 Cfr. GROSSE-TESTE, De colore, ed. BAUR, p. 78 118 sqq. Par. Anal. Post., II, 17.99a16 sqq.
  88. 127 V. supra, 1,17, lin. 158-176 136 Anal Post., II, 17.99a29
  89. 154 Anal.Post., II, 17.99a29
  90. 178 sqq. Par. Anal. Post., n, 17:99a30 sqq.
  91. 184 '... exceduntur... cfr. appar. ed. transl. Iacobi, p. 103, 9 197 'eiusdem...': cfr. appar. ed. transl. Iacobi, p. 103, 17
  92. 211 Cfr. Anal. Post., II, 17.99b5 (cfr. appar. ed. transl. Iacobi) 215 sqq. Par. Anal. Post., 11, 18.99b9 sqq.
  93. 236 sqq. Par. Anal. Post., II, 19.99b15-17
  94. 250-252 Cfr. BOETHIUS, De differentiis topicis, I (P. L., LXIV, col. 1173)
  95. 2 sqq. Par. Anat. Post., II, 19.99b17 sqq, 20-43 Cfr. Metaph., I, 1
  96. 55-56 Anal. Post., II, 19.100a12-13 ('... machine...': cfr. appar. ed. transl. lacobi)
  97. 72 V. supra, 1,14, lin. 195-291 78 V. supra, 1,19 79 sqq. AnaL Postft II, 19.100b5 sqq.
  98. 98-99 Anal. Post., II, 19.100b15-16