Authors/grosseteste/commentarius/l1c10
From The Logic Museum
< Authors | grosseteste | commentarius
Jump to navigationJump to searchBook I Chapter 10
Latin | English |
---|---|
ƿCap. 10 Communicant autem omnes scientiae secundum communia et caetera. Dictum est quod demonstratores utuntur communibus principiis, appropriatis tamen generi subiecto. Sed ex hoc dicto consequens est dubitatio an ista communia sint communia scientiis mathematicis so↵lum, an et illis et aliis. Propter hoc consequenter determinat Aristoteles quod communia principia quibus utuntur demonstratores speciales sunt communia omnibus scientiis. Et ista propositio, scilicet quod omnes scientiae communicant in communibus principiis, non est propria huius scientiae, sed magis est logicum commune aut metaphysicum; de com↵plemento tamen bonitatis huius scientiae est ut hic dicatur. | |
Dicit ergo quod omnes scientiae communicant in principiis communibus ex quibus fit demonstratio, sed non communicant in subiectis de quibus demonstrant, neque in passionibus quas demonstrant. Et dialetica communicat cum scientiis in principiis communibus et similiter metaphysica, quia ↵ principia communia aut dicunt dispositiones emmciationis, ut: de quolibet affirmatio aut eius negatio est vera, aut dicunt dispositiones quantitatis, ut: si ab aequalibus aequalia demas et caetera. Manifestum est quod dispositiones enunciationis sunt communes omni scientiae tam speciali quam communi; dispositiones autem quantitatis sunt communes omni↵bus scientiis mathematicis, quia omnis scientia mathematica circa quantitates est; et etiam dispositiones quantitatis sunt communes scientiae naturali, eo quod naturalis subicit corpus quantum mobile. Et iste sunt etiam communes philosophiae primae, quia philosophia prima stabilit[1] ƿ quantitatem et dispositiones eius primas communes et principia, quae ↵ dicunt super quantitatem suas primas dispositiones, et etiam si egent aliquo modo demonstrationis demonstrat ea. Et hanc philosophiam primam et eius opus circa principia tangit Aristoteles cum dicit: Et si aliqua universaliter temptet monstrare communia. | |
Dialetica autem communicat in principiis cum omnibus aliis scien↵tiis, quia ipsa habet viam ad omnia principia, si aliquo modo egeant explanationis, et ipsa etiam sillogizat ex principiis omnium. Eius enim est omne problema construere vel destruere probabiliter, et eisdem principiis quibus utitur demonstrator in quantum sunt necessaria et fine scientiae, utitur dialeticus in quantum sunt probabilia et fine opinionis. ↵ Et licet dialetica sic communicet cum omnibus aliis scientiis, tamen in hoc differt ab omnibus quod omnes aliae habent genus subiectum determinatum, cuius per se passiones demonstrant; licet enim subiectum metaphysicae sit commune ad omnia subiecta aliarum scientiarum, tamen ipsa non demonstrat nisi proprias passiones et per se inhaerentia suo su↵biecto et non descendit ut demonstret proprias passiones de subiectis inferioribus nisi per modum scientiae subalternantis; tamen ipsa metaphysica est determinati generis. | |
Dialetica vero, licet in quantum ipsa est scientia et pars philosophiae habeat subiectum proprium, scilicet secundas intentiones quae opponuntur intentionibus primis, in quantum[2] ƿ↵ per eas pervenitur de cognito ad incognitum, tamen in quantum ipsa est ars et instrumentum philosophiae non habet subiectum proprium, quia ipsa investigat per viam opinionis et probabilitatis de omni subiecto suas dispositiones tam proprias quam communes, et sic potest interrogare utrumque oppositorum, eo quod in eius potestate sit per ↵ viam probabilitatis ostendere opposita. Nec demonstrator autem nec ipsa dialetica vel logica, in quantum est pars philosophiae et habet subiectum proprium, ostendit opposita. Finis enim cuiuslibet artificis circa subiectum proprium et passiones proprias est scientia quae cadit super verum tantum, et non opinio sola, quae cadit super verum et falsum. |