Authors/grosseteste/commentarius/l1c12

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book I Chapter 12

Latin English
ƿCap. 12 A principio libri usque ad locum istum demonstravit Aristoteles quod demonstratio est ex primis et veris et immediatis et prioribus et notioribus et causis et necessariis et per se inhaerentibus et universalibus et perpetuis et incorruptibilibus et ex propriis tam principiis quam interrogationibus et conclusionibus; et hae omnes conditiones non aggregantur simul nisi in demonstratione maxime et propriissime dicta, quae acquirit scientiam propriissime dictam, secundum quod diffinitum est scire in principio. Cum igitur dicatur scire propriissime et communiter et similiter demonstratio, quae est sillogismus faciens scire, intendit Aristoteles in hoc loco explanare illud quod non solum est scientia propriissime dicta secundum diffinitionem sui in principio positam, sed etiam est scientia communiter dicta. Et similiter non solum est demonstratio propriissime dicta quae aggregat in se omnes conditiones praedictas, sed etiam demonstratio communiter dicta, secundum quod demonstratio et scientia cadunt in scientia naturali et in logica, secundum quod ipsa est pars philosophiae, et in philosophia morali.
Complete igitur ostensis conditionibus quae aggregantur in demonstratione propriissime, consequens est ut convertat sermonem ad demonstrationem communiter dictam. Innuit igitur in hoc capitulo[1] diƿvisionem demonstrationis per divisionem scientiae acquisitae per demonstrationem, et non continet capitulum nisi divisiones scientiae acquisitae per demonstrationem cum exemplis explanantibus ipsas divisiones.
Scientia itaque acquisita per demonstrationem aut est acquisita per proximam causam rei scitae aut est acquisita non per proximam causam rei scitae. Quae autem est acquisita per proximam causam vocatur scientia propter quid, et haec est scientia maxime et propriissime dicta, et demonstratio qua haec scientia acquiritur est maxime demonstratio. Illa autem quae non est per proximam causam dicitur scientia quia, et haec est scientia dicta per posterius, et demonstratio qua haec acquiritur est demonstratio dicta per posterius. Eiusdem autem rei potest esse scientia propter quid et scientia quia, sed differunt istae duae scientiae quandoque per hoc quod una illarum acquiritur in una scientia, utpote illa quae est propter quid in scientia subalternante, et altera, ut scientia quia, acquiritur in scientia subalternata; et de ista differentia dicetur latius in sequente.
Scientia autem propter quid et scientia quia acquisitae in eadem scientia dupliciter adhuc differunt, quia scientia quia aut est acquisita per non causam aut est acquisita non per proximam causam. Possibile enim est quod causa et effectus convertantur et alicui sit causa notior,ƿ et tunc apud ipsum demonstrabitur effectus per causam, et erit scientia et demonstratio propter quid, sicut est apud ipsum qui novit per demonstrationem astronomicam quod planetae sunt prope et per demonstrationem naturalem quod luna sit circularis; per hoc enim demonstrabit et sciet propter quid planetae non scintillant et luna recipit incrementa. Qui autem non novit praedicta per demonstrationem, novit tamen per sensum quod planetae non scintillant et quod non scintillantia sunt prope et quod luna recipit incrementa et quod recipientia incrementa sunt circularia, demonstrabit et sciet per effectum quod planetae sunt prope et quod luna est circularis. Et forte eiusdem conclusionis est scientia propter quid et scientia quia in eadem scientia, licet Aristoteles de hoc non ponat exemplum. In scientia enim naturali potest demonstrari quod luna sit circularis tam per hoc quod ipsa est corpus omogeneum quam per hoc quod recipit incrementa.
Quid autem sit dictum: prope existens non scintillat, sic exponitur. Corpus dicitur distare longe a visu cum propter distantiam sui sub parvo angulo videtur et non subtiliter potest a visu discerni, unde illud longe distare comparative dicitur ad magnitudinem quam habet res visa non in se, sed in iudicio visus. Visus autem semper nititur ad discernendum subtiliter rem visam et differentias visibiles rei visae. Cum autem videtur res sub angulo magno et prope, visus discernit subtiliter differentias visibiles et quiescit visus et inclinatio virtutis visive, eo quod habet intentum. Cum autem res videtur sub parvo angulo et longe et non potest visus descernere subtiliter differentias visibiles ad quas discernendas niƿtitur virtus visiva, eo quod virtus illa caret adhuc suo motivo non quiescit nec sinit species visibilium quiescere, sed generat in eis tremorem et apparet propter tremorem spirituum recipientium speciem rei visibilis quod ipsa res visa minutim et crebro tremat, et ipse apparens tremor rei visae dicitur scintillatio. Non enim est scintillatio splendor radiosus qui apparet egredi a corporibus luminosis, quia splendor talis plus apparet in planetis quam in aliis, quia ipsi sunt magis luminosi et radiantes.
Quomodo autem fiant incrementa lunae et figurae incrementi sic erit manifestum. Luna, cum sit corpus obscurum, a sole luminoso, qui est maior luna, recipit illuminationem ita quod maius sua medietate illuminatur et terminus illuminationis est circulus sector spherae lunae, qui circulus causa breviloqui dicatur A. Basis etiam pyramidis visualis egredientis ab oculo et cadentis super lunam est circulus sector spherae lunae paulo minor maximo sectore spherae lunae et aequalis secundum sensum sectori A, et ille sector basis pyramidis visualis dicatur B. Cum itaque luna directe opponitur inter nos et solem, A et B sectores sunt simul loco, et basis pyramidis visualis est totum non illuminatum in luna et totum illuminatum est ex parte opposita. Cum autem incipit luna recedere a sole, A et B sectores sese intersecant ad angulum acuƿtum ex parte solis et continetur parum de illuminato inter convexitatem circuli A et concavitatem circuli B et illud solum de illuminato videtur et apparet arcuale; et quanto plus recedit luna a sole, tanto plus de illuminato continetur inter convexitatem circuli A et concavitatem circuli B, donec illi duo circuli intersecent se ortogonaliter et appareat convexitas circuli A linea recta, et tunc illud quod apparet nobis de illuminato videtur semicirculus, et hoc est cum distat luna a sole per quartam.
Deinde A et B intersecant se ad angulum obtusum ex parte solis et illud quod est ex parte nostra de illuminato continetur inter duas concavitates A et B sectorum spherae lunae, et tunc illud quod apparet nobis de illuminato videtur utrumque gibbosum. Et sicut luna accedit ad oppositum solis crescit angulus obtusus qui provenit ex sectione A et B ex parte solis et crescit figura illuminati visa gibbosa, donec perveniat luna ad oppositum solis. Et tunc A et B sectores sunt simul loco, nisi quod B secundum veritatem est paulo citerior maximo sectore spherae lunae, et A est paulo ulterior eodem sectore maximo, et basis pyramidis visualis est tota illuminata. Et post hoc incipit decrementum lunae per viam conversam viae crementi ipsius. Et hoc totum facile potest imaginari per duos circulos magnos descriptos in sphera una, quorum unus est fixus, et ille imaginabitur sicut circulus B, et alter circumvolvitur super communem sectionem eorum sicut super axem, et ille imaginabitur sicut circulus A.
ƿIn quibus autem media non convertuntur, quasi diceret: praedicto modo fit demonstratio causae per effectum et econverso cum convertuntur causa et effectus. Sed si non convertantur et debeat fieri demonstrado affirmativa, cum causa non possit esse in minus quam causatum, sed in aeque vel in plus, et in demonstratione affirmativa medium non possit esse in plus, oportet quod medium sit effectus; et si fuerit notior quam sua causa, tunc per effectum fit demonstratio quia et non propter quid. Sed si sit demonstratio negativa in secunda figura in qua medium ponitur foras extremitates, tunc erit demonstratio quia per causam remotam, quae est in plus quam suum causatum, sicut cum demonstratur quod paries non respirat per hoc quod non est animal, quia non esse animal non est causa proxima non respirandi. Si enim esset causa proxima illius, tunc animal esset causa proxima respirandi, et sic omne animal respiraret. Sed habere pulmonem est causa proxima respirandi et illius causa remota est esse animal. Et similiter causa proxima non respirandi est non habere pulmonem, et causa remota est non esse animal. Similiter si demonstratur quod in Scytis non sunt ioculatores quia ibi non est vitis, et hoc est per causam valde remotam, quia causa propinqua ioculatorum est mentis lascivia, et lasciviae causa est sparsio et dilatatio[2]ƿ sanguinis et spirituum, et huius causa est calor vini et causa vini vitis.
Alio modo differunt scientia propter quid et quia per hoc, scilicet, quod una acquiritur per scientiam unam et reliqua acquiritur per aliam. Et tales scientiae per quarum alteram acquiritur scientia propter quid et scientia quia per reliquam sunt circa eandem rem sic se habentes adinvicem quod una est subalternans et reliqua subalternata, velut scientia quae erigitur super lineas et figuras radiosas est sub geometria, quae erigitur super (lineas et> figuras simpliciter, et scientia compositionis machinarum, ut architectura et aliae machinativae, est sub scientia figurarum corporalium, et scientia consonantiarum sub arithmetica, et scientia quam habent nautae in dirigendo cursum navium per apparitionem stellarum subalternatur astrologiae. Sed non omnes duae scientiae quarum una est subalternans et altera subalternata ei habent se uno modo adinvicem, quia quaedam illarum sunt fere univoce communicantes in nomine uno et una nominis ratione fere, quaedam vero non communicant in nomine uno.
Quae autem subalternans et subalternata communicant in nomine uno et ratione nominis una fere sunt tales quod de subiecto scientiae subalternantis per conditionem superadditam fit subiectum scientiae subalternate, ita tamen quod illa duo subiecta remanent idem in substantia, et alterum remanet praedicabile de altero, sicut numerusƿ relatus sonorus est numerus relatus. Cum igitur subiectum scientiae subalternatae recipit nomen et diffinitionem subiecti scientiae subalternantis, tunc etiam scientia subalternata recipit nomen et diffinitionem scientiae subalternantis et univocantur fere in nomine scientiae subalternantis; fere, dico, quia subalternata apponit conditionem quae non destruit intentionem nominis scientiae subalternantis, sed permittit eam salvari, sicut scientia navalis et astrologia mathematica utraque dicitur astrologia, similiter armonica secundum auditum et armonica mathematica utraque dicitur armonica.
Cum autem subiectum scientiae subalternatae non recipit praedicationem subiecti scientiae subalternantis, tunc non communicant utraeque in nomine superioris scientiae, sicut armonica non dicitur arithmetica. Subiectum enim arithmeticae est numerus simpliciter secundum quod est receptibilis dispositionum absolutarum et non ad aliquid dictarum; cum autem cum numero coniunguntur dispositiones ad aliquid dictae et fit ex eis unum compositum, iam constituitur subiectum musicae. Non enim est subiectum musicae numerus cui accidit relatio, sed compositum ex numero et relatione, et de hoc composito non praedicatur numerus, quia pars non praedicatur de suo toto. Nec putandum est quod subiectum scientiae subalternantis sit semper directe praedicabile de subiecto scientiae subalternatae, quia arithmetica subalternat sibi decimum geometrie, nec tamen vere dicitur quodƿ lineae et superficies sint numeri, sed cum descendit numerus in haec aliquo modo fiunt haec in natura numeri, sicut supra dictum est. Similiter scientia de elementis descendit in scientiam medicinae, cuius subiectum est corpus humanum ex parte ea qua sanatur et removetur ab eo sanitas, nec tamen corpus humanum secundum quod tale est elementa, sed ex elementis est.
Talium igitur scientiarum quarum una est sub reliqua, scientia superior dicit propter quid illius rei, cuius inferior dicit quia. Sciendum autem quod scientia inferior superaddit conditionem per quam appropriat sibi subiectum et passiones superioris scientiae. Et sunt in conclusione scientiae subalternatae sicut naturae duae, scilicet natura quam accipit a superiori et natura propria quam superaddit; proprii itaque superadditi causas non dicit superior et quandoque dicit eas causas scientia inferior et quandoque non. Illius vero quod accipit scientia inferior a superiori causas dicit scientia superior, unde conclusionis appropriate in scientia subalternata causas dicit scientia subalternans non in se, sed in suo universali. Non enim est conclusio scientiae inferioris in scientia superiori nisi sicut in suo universali, et propter hoc ipsi mathematici multotiens noscunt propter quid scientiae inferioris conclusionis, nec tamen noscunt quia, quia non noscunt causas conclusionis in se, sed ƿ in universali et ex parte ea qua mathematicum est. Et hae scientiae subalternantes mathematice sunt, quae considerant formas existentes in subiecto, non tamen utuntur eis secundum quod sunt in subiecto, sed secundum quod sunt abstractae; inferiores vero scientiae appropriant istas formas aliquo modo ad subiectum.
Et sicut est scientia subalternans solum et scientia subalternata solum, sic est scientia eadem aliqua subalternata uni et subalternans sibi aliam, sicut speculativa est sub geometria et sub hac est scientia de radiis solis fractis in nube concava et aquosa; et ipsa speculativa dicit causas yridis simpliciter, id est, secundum conditiones radiositatis quas apponit perspectiva super subiectum geometricum, aut dicit causas yridis secundum illud mathematicum quod accipit a geometria, in qua geometria sunt causae yridis mathematice simpliciter dicte. Et non solum est scientia subalternans cognoscitiva causarum conclusionum scientiae subalternatae, sed multotiens scientia quae non est subalternans sibi aliam est cognoscitiva causarum conclusionum eius, velut geometria, quae non subalternat sibi medicinam, est cognoscitiva causarum multorum medicinalium. Scientia enim non subalternat sibi aliam nisi subiectum subalternantis sit universale aut pars constituens subiectum scientiae subalternatae.
Corpus autem humanum ex parte qua sanatur et ab ipso removetur sanitas neutro modo se habet ad magnitudinem; sed figurae naturales, quae sunt acciƿdentia corporis humani, et figurae accidentales ipsius, ut figurae vulnerum, sunt sub figuris simpliciter de quibus est geometria, et causas dispositionis vulnerum, quae accidit vulneribus ex parte figurationis suae, cognoscit geometer in universali, sicut causam huius quod circularia vulnera tardius sanantur novit geometer in sciendo quod omnium ysoperimetrorum maximus est circulus, et quod circulus est figura cuius latera secundum omnem dimensionem maxime distant. Propter hoc enim difficilius coeunt latera vulnerum circularium.

Notes

  1. 19 Anal. Post., I, 13.78a23 sqq.
  2. 106 Anal. Post., I, 13.78b11-12 et sqq. 119 Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., I, p. 275