Authors/grosseteste/commentarius/l1c14
From The Logic Museum
< Authors | grosseteste | commentarius
Jump to navigationJump to searchBook I Chapter 14
Latin | English |
---|---|
ƿCap. 14 Iam ostendit nobis Aristoteles ex quibus conditionibus acquirat nobis demonstratio maxime scire, tam ex parte ea ex qua demonstratio est demonstratio quam ex ea parte qua est demonstratio sillogismus. Intendit itaque consequenter explanare ex quibus et qualiter ↵ nobis accidit ignorantia circa ea quae veniunt in demonstrationem. Et quia ad ostensionem huius rei indiget suppositione huius, scilicet, quod sicut est propositio affirmativa immediata sic est etiam negativa immediata, primo ostendit quando et quomodo contingat negativam esse immediatam; et hoc totum est de complemento bonitatis et ornatus ↵ huius scientiae et non de substantia ipsius. | |
Dicit ergo quod si praedicatum ut A sit sub aliquo universali sub quo non est subiectum ut B, vel si B sit sub aliquo universali sub quo non est A, vel si utrumque sit sub aliquo universali sub quo reliquum non est, tunc praedicatum removetur a subiecto non immediate, sed per ↵ medium et secundum sillogismum. Universale enim sub quo est alterum illorum et reliquum non sub eodem erit medium sillogisticum ad ostendendum praedicatum non inesse subiecto. Quod autem possibile est subiectum propositionis negative esse sub universali, sub quo non est praedicatum et econverso, patet ex coordinatione praedicamentorum[1] ƿ↵ quae non permiscentur adinvicem, velut si subiectum sit in substantia et praedicatum sit in praedicamento quantitatis erit subiectum sub aliquo sub quo non erit praedicatum, quia nec simpliciter quantitas nec aliqua quantitas est substantia. Sed si neque subiectum neque praedicatum est sub universali aliquo sub quo non est reliquum, tunc praedicatum remo↵vetur a subiecto individualiter; non enim est medium sub quo possit sillogizari alterum de altero, et medium necessario est praedicatum de altero, et ita alterum illorum erit sub aliquo, quod est contra ypothesim. Iam igitur ostensum est quando propositio negativa est mediata et potest sillogizari et quando propositio negativa est immediata et non ↵ potest sillogizari. | |
Istis igitur duobus ostensis, consequenter dicit quod ignorantia quae est deceptio facta per sillogismum accidit dupliciter tam in affirmativis immediatis quam in negativis immediatis, quia opinio erronea potest accipi circa immediata aut sine sillogismo aut per sillogismum. Et cum ↵ accipitur sine sillogismo, tunc est deceptio simpliciter, id est, erronea opinio unius solius, tunc enim de uno solo quod est opinatur ipsum non esse aut de uno solo quod non est opinatur ipsum esse. Cum autem opinio erronea alicuius per sillogismum accipitur, tunc necesse est plures esse deceptiones, quia una erit deceptio circa illud quod concluditur[2] ƿ↵ per sillogismum, et, cum ex veris non sequatur falsum, una vel duae erunt deceptiones circa ea ex quibus sillogizatur. Notandum autem quod hic dicit Aristoteles quod ignorantia, quae est deceptio facta per sillogismum, potest accidere sine sillogismo; sed sciendum quod non intendit dicere per hunc sermonem nisi quod ignorantia, quae est opinio ↵ erronea qualis ut frequentius accidere solet et maxime per sillogismum, accidit quandoque absque sillogismo et quandoque per sillogismum. | |
Est autem ignorantia duplex, una quae dicitur ignorantia negationis, non quia sit pura negatio scientiae, non enim lapis ignorat, sed quia ponit solam materialem possibilitatem ad receptionem scientiae, qualis est ↵ ignorantia in puero. Altera est ignorantia cum homo iam cogitat de scibili, sed errat circa illud, et haec est dispositio mala scientiae contraria. Hanc igitur dispositionem malam contingit habere circa negativam immediatam per sillogismum, utrisque propositionibus existentibus falsis et altera tantum existente falsa. Si enim haec sit negativa immediata: ↵ nullum B est A, et opinetur per sillogismum et per medium C quod omne B est A, potest sillogismus esse ex utrisque falsis, quia cum sit immediata: nullum B est A, per proximo ostensum supra, B non est sub aliquo et multa sunt de quibus non praedicatur A. Si igitur aliquod illorum ponatur esse C, erit sillogismus quoniam B est A ex utrisque ↵ falsis. Item cum A praedicatur de aliquo universaliter, si illud ponatur C, maior propositio est vera et minor semper falsa, quia B sub nullo est, cum haec sit immediata: nullum B est A. Cum enim A sit in C[3] indiƿvidualiter et affirmative et in B individualiter et negative, sequitur per secundam figuram quod nullum B sit C, et ita semper falsa est quae dicit ↵ quod B est C, et non est differentia quoad illud sive A sit individualiter in C sive non. Iam igitur manifestum quod generatur deceptio per sillogismum affirmativum circa oppositum negative ex utrisque falsis et ex minori tantum falsa in primo modo primae figurae et non aliter, quia non per alium modum concluditur universalis affirmativa. ↵ | |
Cum autem sit sillogismus deceptorius concludens universalem negativam oppositam universali affirmativae immediate, potest fieri talis sillogismus et in prima figura et in secunda. Cum autem sit in prima figura, potest esse ex utrisque falsis et potest esse ex altera tantum falsa et reliqua vera, utraque existente falsa. Si enim A sit immediate tam in ↵ C quam in B, sicut est genus aliquod in duabus speciebus suis coaequevis, tunc erit sillogismus concludens quoniam nullum B est A per medium C ex utrisque falsis. Falsum est enim nullum C esse A et falsum est omne B esse C, quia neutra duarum specierum coaequevarum vere praedicatur de altera. Item quoniam A non inest omnibus, sit C aliquod eorum ↵ cui non inest A, erit igitur sillogismus quoniam nullum B est A per medium C ex maiori vera et minori falsa; ex ypothesi enim verum est nullum C esse A, et tunc necessario falsum est B esse C, quia si verum esset omne B esse C, cum verum sit etiam omne B esse A, verum esset quoddam C esse A, et ita falsum esset nullum C esse A, quod est contraƿ↵ ypothesim. Et iterum si BC propositio esset vera, CA similiter propositione existente vera, esset conclusio vera, scilicet, quod nullum B est A et non esset sillogismus deceptorius. Item, si B sub C et sub A, necesse est igitur C esse sub A vel econverso, et cum B sit individualiter sub A erit necessario A sub C, erit igitur quoddam CA, quare falsum ↵ erit nullum C esse A, et verum erit omne B esse C, et sic erit sillogismus deceptorius ex maiori falsa et minori vera. | |
In secunda autem figura non potest fieri sillogismus deceptorius concludens universalem negativam oppositam universali affirmative vere et immediate vel mediate ex utrisque totis falsis. Dico universalem totam ↵ falsam quae falsa est pro omni singulari. Cum enim verum sit omne B esse A, si debeat concludi in secunda figura: nullum B est A, oportet sumere medium de altero omni et de reliquo nullo utpote C de A omni et de B nullo vel econverso. Si igitur esset tota falsa: omne A est C, tunc esset tota vera: nullum A est C. Similiter si esset tota falsa: nullum ↵ B est C, esset tota vera: omne B est C, et sic ex his duabus totis veris: nullum A est C, et: omne B est C, sequeretur haec tota falsa: nullum B est A, quod est impossibile; non igitur utraeque erunt totae falsae. Possibile est tamen utramque esse partim veram et partim falsam, ut si C dicatur vere de quodam B et non de omni B, et similiter de quodam A ↵ et non de omni. | |
Possibile est etiam in hac figura fieri sillogismum[4] deƿceptorium ex altera tantum falsa et reliqua vera, utraque existente falsa. Cum enim verum sit B esse A, quicquid praedicabitur de A et de B. Si igitur sumatur C quod praedicatur de A, erit sillogismus deceptorius concludens quoniam nullum B est A per C medium ex maiori vera et ↵ minori falsa facta affirmativa, quae est AC, et negativa BC. Item si sumatur C esse aliquid quod vere removetur ab omni B, cum illud C non possit esse in omni A, quia tunc esset etiam C in omni B, cum in veritate omne B sit A, erit sillogismus deceptorius quod nullum B est A per medium C ex maiori affirmativa falsa et minori negativa vera. Item ↵ si ponatur maior negativa quae est AC et minor affrmativa, et sumatur C tale quod vere removetur ab omni A, cum omne quod removetur ab A removetur etiam vere a B eo quod omne B est A, erit sillogismus deceptorius quod nullum B est A ex maiori negativa vera et minori affirmativa falsa. Item si C ponatur tale quod sit in omni B, cum quic↵quid est in omni B est etiam in aliquo A, eo quod omne B est A, erit sillogismus deceptorius quoniam nullum B est A per medium C ex maiori negativa falsa et minori affirmativa vera. | |
Iam igitur ostensum est quot modis fit sillogismus deceptorius circa propositiones immediatas. Ad concludendum autem oppositum affir↵mative vere et immediate potest fieri sillogismus deceptorius per proprium medium vel non proprium. Voco autem proprium medium illud per quod demonstrative sillogizatur affirmativa et immediata, ut, si sit AB conclusio demonstrationis per C medium demonstrativum, voco[5]ƿ C medium proprium. Si igitur fiat sillogismus deceptorius negativus ↵ in prima figura per medium proprium, est tantum maior propositio falsa et minor vera. Si enim sit sillogismus talis demonstrativus: omne B est C et omne C est A, ergo omne B est A, erit per proprium medium sillogismus deceptorius: omne B est C et nullum C est A, ergo nullum B est A; et ita illa quae est BC semper manet et non convertitur in oppo↵sitam qualitatem, sed AC convertitur necessario in oppositam qualitatem. | |
Similiter si accipiatur medium quod non est de genere eodem cum extremis nec in eadem proximitate cum illis, cum tamen sit medium tale per quod vere, licet non sit demonstrative, sillogizatur maior de minori, erit sillogismus deceptorius per illud medium in prima figura ↵ ex maiori falsa et minori vera, sicut cum accipitur proprium medium. Si vero fiat sillogismus deceptorius non per proprium medium verum, possibile est utrasque propositiones falsas esse, ut si A de pluribus dicatur quam B, tunc potest aliquid accipi ut D de quo omni dicatur A et idem removeatur ab omni B, tunc erit sillogismus deceptorius con↵cludens quod nullum B est A ex utrisque falsis, quia falsum erit nullum D esse A et falsum erit omne B esse D. Possibile est etiam ut sit sillogismus talis deceptorius ex maiori tantum vera et minori falsa, quia cum A non dicatur de omnibus, si ponatur D aliquod eorum de quo non dicitur A, erit verum nullum D esse A et falsum erit omne B esseƿ↵ D, quia si verum esset omne B esse D, et conclusio esset vera, scilicet, quod nullum B est A, sed positum est quod ipsa est falsa. | |
De sillogismis deceptoriis factis in secunda figura circa propositiones mediatas non est ratio diversificata ab ea quae supra dicta est circa immediatas. Sillogismus vero deceptorius affirmativus, si sit per proprium ↵ medium, non potest habere utrasque propositiones falsas, sed tantum maiorem necesse est esse falsam. Minor propositio enim eadem manet in demonstrativo et deceptorio sillogismo, sed maior est conversa a negativa in affirmativam, et eadem ratio si sumatur medium non proprium dummodo sit medium verum. Sed, quando accipitur medium ↵ non proprium neque verum, possibile est ut ambae propositiones sint falsae et possibile est ut altera tantum sit falsa utravis existente falsa, et termini ad omnes hos modos faciles sunt ad inveniendum. | |
Iam igitur in hoc capitulo usque ad locum istum ostensae sunt novem conclusiones, quarum prima est haec: nulla negativa est immediata cuius ↵ subiectum est sub aliquo sub quo non est praedicatum vel econverso vel cuius tam subiectum quam praedicatum est sub aliquo sub quo non est reliquum. | |
Secunda est haec: omnis negativa est immediata cuius neque subiectum neque praedicatum est sub aliquo sub quo non est reliquum; ↵ et non divido ista in capitulum separatum ab eo quod sequitur, quia non sunt introducta nisi gratia eius quod consequenter sequitur. | |
Tertia conclusio est haec: sillogismus deceptorius circa immediataƿ affirmativus potest habere utrasque propositiones falsas et potest habere maiorem veram et minorem falsam, sed non econverso. | |
↵ Quarta est haec: sillogismus deceptorius circa immediata negativus in prima figura potest esse ex utrisque falsis et ex altera tantum falsa utraque existente falsa. | |
Quinta est haec: sillogismus deceptorius in secunda figura non potest esse ex utrisque totis falsis, sed potest habere utramque in parte ↵ falsam et potest habere tantum alteram falsam et quamlibet contingit. | |
Sexta est haec: sillogismus deceptorius circa mediata negativus in prima figura factus per medium proprium vel per medium verum non proprium habet tantum maiorem falsam et minorem veram. | |
Septima est haec: sillogismus deceptorius circa mediata in prima fi↵gura factus per medium non proprium potest esse ex utrisque falsis et ex altera tantum falsa et qualibet contingit. Quod autem dictum est de sillogismo deceptorio circa mediata in secunda figura non computo pro alia propositione a quinta. | |
Octava est ista: sillogismus deceptorius circa mediata affirmativus ↵ factus per proprium medium et verum habet maiorem falsam et minorem veram. | |
Nona est haec: sillogismus deceptorius circa mediata affirmativus factus per medium non proprium potest esse ex utrisque falsis et ex altera tantum falsa et qualibet contingit. | |
ƿ↵ Manifestum est autem quod si aliquis sensus et caetera. Explanatis omnibus modis secundum quos accidit ignorantia secundum dispositionem dicta, consequenter explanat Aristoteles unde proveniat ignorantia secundum negationem dicta, ut sermo suus sit completus de causis ex quibus accidit ignorantia. Unde etiam ista particula de causa ignorantiae ↵ secundum negationem non inconvenienter poni potest de eodem capitulo cum proximo dictis, ut totum sit unum capitulum de causis ignorantiae. | |
Dicit igitur quod occasione defectus alicuius sensus est defectus alicuius scientiae, cuius erit ignorantia secundum negationem dicta. Huius ↵ autem probatio est: cum sensus sit singularium apprehensivus, deficiente aliquo sensu deficiet aliquorum singularium apprehensio; ergo, cum inductio sit ex singularibus, deficiente aliquo sensu deficiet inductio accepta a singularibus quorum sensus qui deficit est apprehensivus, et deficiente inductione accepta ab illis singularibus deficit apud ↵ intellectum cognitio universalis eorum singularium, quia ipsum universale non est acceptum nisi per inductionem. Et deficiente universali apud intellectum deficit demonstratio, eo quod demonstratio est ex universalibus, et deficiente demonstratione deficit scientia quae per solam demonstrationem acquiritur. Ergo a primo deficiente aliquo sensu ↵ deficit aliqua scientia, cuius est ignorantia secundum negationem. | |
Dico tamen quod possibile est quamlibet scientiam esse absque sensus adminiculo. In mente enim divina sunt omnes scientiae ab aeterno[6]ƿ et non solum est in ipsa cognitio universalium certa, sed etiam omnium singularium, licet mens divina noverit singularia per modum univer↵salem, quia ipsa novit omnes singulares essentias per modum abstractum. Nos namque non novimus singularitatem huius humanitatis nisi per hoc quod admiscemus eam cum accidentibus; ipsa vero novit eius singularitatem in puritate suae essentiae non concernendo eam cum accidentibus. Similiter intelligentiae recipientes irradiationem a lumine pri↵mo in ipso lumine primo vident omnes res scibiles universales et singulares; et etiam in reflexione ipsius intelligentiae supra se cognoscit ipsas res quae sunt post ipsam per hoc quod ipsa est causa earum. | |
Est igitur in his quae carent sensu scientia completissima. Et similiter si pars suprema animae humane, quae vocatur intellectiva et quae non est actus ↵ alicuius corporis neque egens in operatione sui propria instrumento corporeo, non esset mole corporis corrupti obnubilata et aggravata, ipsa per irradiationem acceptam a lumine superiori haberet completam scientiam absque sensus adminiculo, sicut habebit cum anima erit exuta a corpore et sicut forte habent aliqui penitus absoluti ab amore et ↵ phantasmatibus rerum corporalium. Sed, quia puritas oculi animae per corpus corruptum obnubilata et aggravata est, omnes vires ipsius animae rationalis in homine nato occupate sunt per molem corporis, ne ƿ possint agere, et ita quodammodo sopite. Cum itaque processu temporis agant sensus per multiplicem obviationem sensus cum sensibilibus, ex↵pergiscitur ratio ipsis sensibus admixta et in sensibus quasi in navi delata ad sensibilia. Ratio vero expergefacta incipit dividere et seorsum aspicere quae in sensu erant confusa, utpote visus, colorem, magnitudinem, figuram, corpus confundit, et in eius iudicio sunt haec omnia accepta ut unum. Ratio vero expergefacta dividit colorem a magnitudine et fi↵guram a corpore et iterum figuram et magnitudinem a corporis substantia, et ita per divisionem et abstractionem pervenit in cognitionem corporis substantiae deferentis magnitudinem et figuram et colorem. | |
Verumtamen non novit ratio hoc esse actu universale nisi postquam a multis singularibus hanc fecerit abstractionem et occurrerit ei unum et ↵ idem secundum iudicium suum in multis singularibus repertum. Haec est igitur via qua venatur universale incomplexum a singularibus per sensus adminiculum. Universale enim complexum experimentale non acquiritur a nobis habentibus mentis oculum indefecatum nisi sensus ministerio. Cum enim sensus apprehendit duo sensibilia pluries quorum ↵ alterum alteri est causa vel alio modo ad ipsum comparatum et ipsam comparationem mediam non apprehendit, utpote cum videt quis frequenter comestionem scammoneae et comitantem egestionem cholerae[7]ƿ rubeae et non videt quod scammonea attrahit et educit rubeam choleram, ex frequenti visione horum duorum visibilium incipit estimare ↵ tertium invisibile, scilicet, quod scammonea est causa educendi choleram rubeam. Et ex hac intentione estimata frequenter et in memoria reposita et ex intentionibus sensatis a quibus accipitur intentio estimata, expergiscitur ratio, quae expergefacta incipit admirari et considerare an res se habeat sicut dicit estimatio memorata. Et haec duo convertunt ra↵tionem ad experientiam, scilicet ut det comedere scammoneam cum circumscriptione et ablatione aliarum causarum purgantium choleram rubeam. Cum autem dederit frequenter scammoneam cum certa circumscriptione et ablatione aliarum causarum educentium choleram rubeam, formatur apud rationem hoc universale quod omnis scammonea ↵ educit secundum se choleram rubeam. Et haec est via qua pervenitur a sensu in principium universale experimentale. | |
Manifestum est itaque quod deficiente aliquo sensu in nobis habentibus mentis oculum mole corporis corrupti occupatum deficiet etiam universale incomplexum ex singularibus sensus deficientis vena↵tum, et deficit etiam universale complexum experimentale ex eisdem singularibus sumptum, et per consequens omnis demonstratio et scientia quae erigitur supra universalia sic venata. Ratio enim in nobis sopita non agit nisi postquam per sensus operationem, cui admiscetur, fuerit expergefacta. Causa autem quare obnubilatur visus animae per molemƿ↵ corporis corrupti est quod affectus et aspectus animae non sunt divisi, nec attingit aspectus eius nisi quo attingit affectus sive amor eius. Cum igitur amor et affectus animae convertitur ad corpus et ad illecebras corporales necessario trahit secum aspectum et avertit eum a suo lumine, quod se habet ad ipsum sicut sol se habet ad oculos exteriores. Aspectus ↵ autem mentis a suo lumine aversus necessario convertitur in tenebras et otium, donec egrediens modo aliquo per sensus exteriores in luce sensibili exteriori per modum aliquem reperit lucis ad ipsum nate vestigium, ad quod cum offendit quasi excitatus incipit quaerere lumen proprium; et in quantum avertitur amor a corporalibus corruptibilibus ↵ in tantum convertitur aspectus ad suum lumen et in tantum reperit ipsum. |
Notes
- ↑ 15 sqq. Par. Anal. Post., I, 15.79a33 sqq.
- ↑ 31 sqq. Par. Anal. Post., I, 16.79b23 sqq.
- ↑ 47 sqq. Cfr. THEMISTTUS, Super lib. Post., I, p. 278
- ↑ 92 sqq. Par. Anal. Post., 1,16.80a27 sqq.
- ↑ 124 sqq. Par Anal Post., I, 17.80b17 sqq.
- ↑ 195 Anal. Post., I, 18.81a38 (cfr. transl. Ioannis et Gerardi)
- ↑ 256 sqq, Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 312; PHILOPONUS, Comm. in Anal Post., II, p. 435, 5-10