Authors/grosseteste/commentarius/l1c19

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book I Chapter 19

Latin English
ƿCap. 19 In praecedentibus ostendit Aristoteles conditiones sillogismi demonstrativi absolutas et relativas et quomodo aggregandi sunt in constitutionem scientiae unius. In hoc autem capitulo ultimo huius libri primi determinat nobis habitum animae acceptivum principiorum primorum, ex quibus sunt sillogismi demonstrativi, et habitum acquisitum per demonstrationem supra conclusionem et habitum perceptivum medii, qui tres habitus vocantur intellectus, scientia, sollertia. Scientiam autem non diffinit in hoc loco, quia in principio diffinita est, sed determinat eam secundum comparationes quas habet ad intellectum et opinionem; tunc enim completa est cognitio rei cum cognoscitur in se, et secundum comparationes quas habet ad res alias. Et necesse habet determinare scientiam secundum differentias quas habet ad opinionem, ne putetur opinio habitus acquisitus per demonstrationem; et similiter, ne putetur opinio habitus acceptivus principiorum, oportet dicere differentiam ipsius et intellectus.
Ad explanationem autem subsequentium dico quod opinio tripliciter dicitur, communiter, scilicet, proprie et magis proprie. Opinio autem dicta communiter est cognitio cum assensu, et sic est idem quod fides, et secundum hoc opinio est genus scientiae et opinionis proprie et magis proprie, et quicquid scitur opinatur hoc modo. Opinio veroƿ proprie dicta est acceptio unius partis contradictionis cum timore alterius, et secundum hoc non est scientia opinio. Tamen secundum hoc idem est scibile et opinabile, quia nihil prohibet quin necessarium scibile credatur, cum suspicione tamen quod contradictio eius possit esse vera; sed secundum hoc non est possibile ut idem homo sciat et opinetur simul unum et idem, sed unum et idem est scibile et opinabile simul a diversis. Magis proprie vero dicitur opinio acceptio veri contingentis in quantum huiusmodi, et secundum hoc non est idem scibile et opinabile.
Et iterum dico quod est visus mentalis apprehensivus intelligibilium, et sunt res visibiles ab hoc visu quas dicimus intelligibiles et scibiles, et est lumen quod superfusum visui et visibili facit visionem in actu, sicut facit in visu exteriori lux solis. Et licet istud lumen spirituale sit maxime per se et primum visibile, sicut est lumen solis ab oculo corporali, tamen eo modo quo dicimus coloratum eo quod est proximum receptivum luminis solis, esse per se et primum visibile dicemus apud visum interiorem illud quod proximo et per se recipit lumen spirituale. Esse per se et primum visibile et visum interiorem primi et per se visibilis interioris dicemus intellectum in transitu isto. Et si per se visibile a visu interiori sit esse complexum, tunc ipsum est principium demonstrationis, et nihil prohibet esse et compositionem complexi esse per se visibile, cum tamen utrumque simplicium ex quibus est complexio non sit per se visibile. Est igitur intellectus sicut visus colorati; scientia vero sicut visus colorati figurati magni vel parvi, moti vel quiescentis, quas differentias non accipit visus nisi per coloratum. Sed intellectusƿ et scientia sunt sicut visus oculi sani per medium aeris puri colorato superfuso lumine claro, quando videtur coloratum sicut est in se et non decipitur visus, quia non apparet ei nisi coloratum sicut in se ipso est.
Intellectus enim et scientia apprehendunt res in puritate essentiae suae sicut in se ipsis sunt. Opinio vero proprie dicta est visus animae qui, cum cadit super res intelligibiles et scibiles, non capit eas in puritate sua, sed commiscet cum eis phantasmata rerum materialium transmutabilium, ex quorum phantasmatum concretione suspicatur possibilitatem permutationis in his quae in veritate sunt inpermutabilia.
Et assimilatur haec opinio visui corporali qui transit per pupillam infectam vel perspicuum infectum usque ad coloratum, et non apprehendit coloratum sicut est in se, sed apprehendit ipsum secundum dispositionem infecti per quod transit, sicut visus icterici vel cholerici iudicat omnia visa citrina eo quod transit per pupiilam infectam cholera citrina, et colorem qui est in oculo concernit cum colorato extra. Visus igitur talis apprehendit citrinum sicut credit se apprehendere, sed in colorato extra non est citrinum sicut putat. Similiter visus animae cum sub phantasmatibus materialibus aspicit res separatas a conditionibus materialibus et iudicat de illis secundum conditiones phantasmatum materialium, et haec concretio phantasmatum cum rebus quibus non conveniunt est principium omnis erroris apud animam. Res igitur in sua puritate perspectae sunt scibiles et eaedem sub phantasmatibus vise sunt opinabiles. Opinio autem magis proprie dicta est visus rerum mateƿrialium transmutabilium in suis conditionibus materialibus secundum quas sunt transmutabiles.
Sollertia vero est vis penetrativa qua visus mentalis non quiescit super rem visam, sed penetrat ipsam usque ad rem aliam sibi naturaliter coniunctam, sicut si visus corporalis cadens super coloratum non quiesceret ibi, sed penetraret usque ad complexionem corporis colorati, a qua complexione egreditur color, et iterum penetraret ipsam complexionem donec apprehenderet elementares qualitates ex quibus provenit complexio; sic, cum visus mentis non quiescit super rem visam, sed penetrat ipsam cito donec apprehenderit causam vel effectum rei vise, haec vis penetrativa velociter sollertia est. Propter hoc dicit Aristoteles quod sollertia est subtilitas quaedam, quia subtile est corpus quod, cum contiguatur alii, dividit se in partes graciles acutas, et ingerit se per poros minutissimos ipsius donec totum penetraverit, sicut acetum et alia penetrativa non quiescunt donec penetraverint totum cui contiguantur, et ideo dicuntur subtilia.
Dicit ergo Aristoteles quod scibile differt ab opinabili et scientia ab opinione, quia scientia est habitus acquisitus super res universales per necessaria quae non possunt aliter se habere; unde manifestum est quod scientia non est circa res transmutabiles quae cadunt sub signatione sensibili, quia si circa eas esset scientia, ipse essent inpermutabiles. Opinio vero est circa transmutabilia. At vero neque intellectus est scientia aut opinio, quia intellectus est principium scientiae, quod non convenit scientiae aut opinioni. Et iterum scientia non est indemonstrabilis, sed opinio immediate propositionis, hoc est intellectus, est indemonstrabilis, et ita[1]ƿ intellectus non est scientia vel opinio, quae est acceptio immediate propositionis non necessariae, supple, est indemonstrabilis, et in hoc differt a scientia. Et iterum intellectus et scientia et opinio in hoc conveniunt quod quilibet eorum est verus et circa res veras. Verumtamen opinio est non solum circa verum, sed etiam circa falsum possibile, quia opinio est acceptio propositionis immediate quae non est necessaria, et sic est opinio magis propria, vel est acceptio propositionis immediate, quae acceptio recipit eam non in quantum est necessaria, sive sit necessaria sive non, et haec est opinio proprie dicta. Et credo quod Aristoteles has duas intentiones simul coniunxit in sermone uno, quia mos est philosophorum onerare verba quot sententiis possunt ad rem pertinentibus ad imitationem naturae, quae non facit pluribus instrumentis quod potest facere uno. Et quod haec sit intentio opinionis certum est ex sermonibus usitatis, quia opinio in quantum huiusmodi non est certa, et praeterea nullus existimat se opinari cum credit de re quoniam impossibile est aliter se habere, sed tunc existimat se scire. Sed cum credit aliquando esse sic et tamen nihil prohibet aliter se habere, tunc existimat se opinari, quasi opinio sit non necessarii et scientia sit necessarii.
Quod si est, tunc est dubitatio qualiter contingit scire et opinari rem eandem. Et iterum si quis ponat esse hoc, scilicet, quod contingit scire et opinari rem eandem, tunc est dubitatio quare non erit opinio scientia. Hoc enim videtur sequi, aut oportet dicere quod nihil scitum[2]ƿ contingit opinari, quia diversas virtutes esse acceptivas eiusdem simpliciter est impossibile, sicut non est idem simpliciter visibile et tangibile nisi alterum per accidens; sic si idem simpliciter sit scibile et opinabile, tunc scientia est opinio, et iterum consequi videtur quod opinio sit scientia, quia unus potest esse sciens aliquid per media donec veniat ad immediata, et alius opinans idem per eadem media, donec veniat in eadem immediata.
Quare, si ille qui dicitur scire vere scit, et ille qui opinatur scit, cum noverit idem ex eisdem mediis. Quod autem idem quod scitur per aliqua media possit opinari per eadem media manifestum est, quia possibile est cognoscere quia et propter quid per media propria. Et si arbitratur cognoscens quod non est possibile res aliter se habere, sicut diffinitiones per quas fiunt demonstrationes sint impossibiles aliter se habere, tunc non opinatur in veritate, sed scit. Si autem cognoscens idem per eadem media arbitratur haec vera esse, sed non arbitratur haec inesse per se, tunc opinatur et non scit. Opinatur quidem et quia et propter quid, si cognoscit per immediata; si vero non cognoscit per immediata, opinabitur solum quia.
Has dubitationes solvit Aristoteles dicens quod opinio et scientia non sunt eiusdem rei simpliciter, sicut visus et gustus non sentiunt idem simpliciter, sed hoc sentit coloratum, illud autem sapidum; idem tamen in subiecto est coloratum et sapidum, sed non secundum esse sunt idem. Similiter, ut praedictum est, scientia cadit super rem secundum quod ipsa est in puritate et veritate essentiae suae, opinio vero est eiusdem[3]ƿ rei secundum quod ipsa videtur sub conditionibus et phantasmatibus materialibus transmutabilibus. Sicut falsa et vera opinio est eiusdem rei quodammodo, sed non est eiusdem rei simpliciter, sic etiam est scientia et opinio non eiusdem rei simpliciter. Intelligit Aristoteles opinionem veram et opinionem falsam esse eiusdem rei, non eiusdem enunciationis aut eiusdem dicti, quia eiusdem dicti simul esse opinionem veram et falsam est impossibile; sed de re qualibet in comparatione ad aliquod predicatum est opinio vera, et de eadem re in comparatione ad aliud praedicatum est opinio falsa. Ut opinio, scilicet, de diametro in comparatione ad hoc praedicatum: esse asymmetrum coste, est opinio vera; in comparatione vero ad hoc praedicatum: esse symmetrum coste, est opinio falsa. Opinionem autem eiusdem enunciationis aut dicti esse veram et falsam, praeter hoc quod ipsum est inconveniens in se, sequuntur multa alia inconvenientia, quorum unum est inconveniens maximum, abnegatio, scilicet, eiusdem a se, quia sequitur non opinari falso quod opinatur falso. Ponamus enim aliquod dictum opinari falso ex ypothesi idem opinatur vere, ergo est in re, sicut dicit opinio, ergo non opinatur falso.
Sed quoniam idem dicitur multipliciter, est sicut contingit eiusdem opinionem esse veram et falsam, est autem sicut non contingit, quia diametri non est opinio vera quod ipse sit commensurabilis coste, sed falsa est haec opinio; sed quia diameter circa quem sunt opiniones[4]ƿ aliae idem est, ideo eiusdem erit opinio vera quod diameter est asymmeter coste. Verumtamen id super quod cadit opinio falsa simpliciter est hoc dictum: diametrum esse symmetrum, et super quod cadit opinio vera simpliciter est hoc dictum: diametrum esse asymmetrum.
Utraque igitur opinio est diametri quodammodo et sic quodammodo eiusdem, simpliciter autem non est eiusdem. Sic scientia et opinio eiusdem est, quia scientia est animalis in veritate essentiae suae secundum quod non est possibile aliter se habere, opinio vero est animalis admixti conditionibus materialibus secundum quod est possibile aliter se habere. Similiter scientia est veri hominis, opinio autem est hominis sub phantasmatibus materialibus, ergo eiusdem est scientia et opinio, quia hominis; sed haec est hominis considerati in veritate et puritate essentiae suae, illa autem hominis considerati sub phantasmatibus materialibus, quae non ingrediuntur puritatem essentiae. Ex his manifestum est quod non contingit eundem hominem simul opinari et scire idem, quia, si scit, arbitratur hoc non posse aliter se habere; si opinatur, arbitratur hoc posse aliter esse, quae duo simul non facit idem homo de eodem, sed nihil impedit quin unus possit opinari et alius scire idem, sicut supra dictum est.
De aliis vero viribus animae quae non ordinatae sunt ad opus[5] demonƿstrationis non est huius loci pertractare, sed quasdam de aliis pertractat physica in libro de Anima, quasdam vero Ethica.
Sollertia vero est vis velociter penetrandi a causa in causatum vel a causato in causam, et haec est bonitas ingenii inveniendi medium in tempore parvo non expectato, ut si aliquis videt quod luna semper illuminatur in parte illa quae respicit solem, per sollertiam statim decurrit ad intelligendum causam huius, scilicet, quod hoc fit quia non habet lumen nisi a sole. Et sic per vim penetrativam, quae est sollertia, decurrit per omnes causas medias donec venerit ad causam ultimam et primam.[6]

Notes

  1. 79 Cfr. Anal. Post., 1, 34.89b10 84 sqq. Par. Attal. Post., I, 33.88b30 sqq.
  2. 111 sqq. Par, Anal. Post., I, 33.89a11 sqq.
  3. 132 sqq. Par. Anal. Post., I, 33.89a23 sqq.
  4. 155-156 Anal. Post., I, 33.89a28-29
  5. 164 sqq. Par. Anal. Post., I, 33.89a33 sqq.
  6. 180 De An., III 4-7, et Eth. Nic., VI, 5-6 181-188 Par. Anal. Post., I, 34.89b10-20