Authors/grosseteste/commentarius/l1c2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book I Chapter 2

Latin English
ƿ Cap. 2 Explanato modo quo contingit scire et solvere oppositiones destruentium scire, inchoat Aristoteles scientiam quam intendit in hoc libro docere primo ponens duas diffinitiones et unam suppositionem, ex quibus consequenter concludit primam conclusionem huius scientiae. Prima autem diffinitio est eius quod est scire, quia scire est per se finis huius scientiae; finem autem oportet esse primum in intentione et cognitione, quia secundum exigentiam finis convenit omnia caetera moderari.
Sed non lateat nos quod scire dicitur communiter et proprie et magis et maxime proprie. Est enim scientia communiter veritatis comprehensio, et sic sciuntur contingentia erratica; et dicitur scientia proprie comprehensio veritatis eorum quae semper vel frequentius uno modo se habent, et sic sciuntur naturalia, scilicet contingentia nata, quorum est demonstratio communiter dicta. Dicitur etiam scientia magis proprie comprehensio veritatis eorum quae semper uno modo se habent, et sic sciuntur in mathematicis tam principia quam conclusiones. Cum autem veritas sit illud quod est et comprehensio veritatis sit comprehensio eius quod est, esse autem eius quod dependet ab alio non cognoscitur nisi per esse eius a quo dependet, manifestum est quod maxime proprie dicitur scire comprehensio eius quod immutabiliter est per comprehensionem eius a quo illud habet esse immutabile, et hoc est per comprehensionem causae immutabilis in essendo et in causando. Hoc est igitur simpliciter et maxime proprie scire: cognoscere causam rei ƿ immutabilem in se et immutabilem in causando, et respectu huius scire vocat Aristoteles alios modos sciendi sophisticos et secundum accidens. Et istud scire est finis sperialissimus huius scientiae et acquiritur per demonstrationem dictam propriissime. Quod autem hoc modo dicatur scire explanat per usum acceptionis vocabuli.
Consequenter subiungit Aristoteles hanc suppositionem: omne quod scitur, per demonstrationem scitur. Haec autem suppositio partim sumitur a libro Priorum et partim cognoscitur in cognoscendo quid est quod dicitur per hunc terminum 'demonstratio'. Demonstratur enim in Analeticis Prioribus quod omne quod cognoscitur postquam fuit dubium vel opinionis contrariae per sillogismum cognoscitur; ergo, cognito quod demonstratio est sillogismus faciens scire, non potest esse dubium quin quicquid scitur, per demonstrationem sciatur. Ergo propter explanationem praecedentis suppositionis et propter sequentia subiungit Aristoteles hanc diffinitionem: demonstratio est sillogismus faciens scire; et, ut explanet quomodo est faciens scire, subiungit: secundum quem scimus in habendo ipsum.
His autem principiis positis, subnectitur haec I conclusio: demonstrativa scientia est ex veris et primis et immediatis et prioribus et notioribus et causis conclusionis. Si autem [1] ƿ demonstrativa scientia et demonstratio sint idem et 'ex' sumatur communiter ad ‘ex’ dictum materialiter et dictum originaliter, dico quod in hac propositione probatur diffinitio materialis de suo diffinito per diffinitionem formalem supra positam.
Si autem scientia demonstrativa sit habitus acquisitus per demonstrationem, 'ex' significat ordinem causae efficientis originalis ad causatum; aliquid enim est origo et efficiens sicut pater filii, et aliquid est efficiens quod non est origo. Scientia autem praemissarum in anima est efficiens sicut origo scientiae conclusionis, scientia enim praemissarum in anima videtur gignere scientiam conclusionis. Praedicatum autem huius primae conclusionis, quia coniunctum est ex multis, dividitur ut particulatim facilius probetur, sicut pluries fit in scientiis demonstrativis; et postquam considerata fuerint singula particulatim, manifesta erit haec propositio: omne faciens scire est ex veris et primis et immediatis et prioribus et notioribus et causis conclusionis, et haec est manifesta: omnis demonstrativa scientia est sillogismus faciens scire vel ex sillogismo faciente scire; quapropter per diffinitionem formalem demonstrationis concluditur sillogistice quoniam omnis demonstrativa scientia est ex veris et primis et caetera.
Hoc autem ostenso, ad explanationem eiusdem diffinit Aristoteles primum et immediatum, et ut manifesta sit diffinitio immediati diffinit ultra propositionem tam dialeticam quam demonstrativam et contradictionem, affirmationem et negationem; et quia haec dictio 'immediaƿtum' est dictio ambigua et eius diffinitio similiter ambigua, ut satis possit difiinitione determinari, subiungitur divisio immediati per quam determinetur ambiguitas eius. Hoc facto additur II conclusio, scilicet quoniam praemissa in sillogismo demonstrativo magis scimus quam conclusiones. Haec sic probatur: propter praemissa, cum sint scita, scimus conclusiones, sed propter quaecumque, cum sint scita, scimus conclusiones, ea magis scimus quam conclusiones, ergo praemissa, magis scimus quam conclusiones. Haec autem propositio: propter quaecumque cum sint scita et caetera, facile potest sillogizari per illud primae philosophiae: si causa et causatum fuerint univoca, causa in illo univoco dicitur secundum magis; et scias quod hic dicitur scire proprie vel magis proprie cum dicitur: magis scimus principia quam conclusiones.
III conclusio est haec: non potest quis magis scire conclusiones quam principia conclusionum; haec sequitur immediate ex proxima, quia si necesse est magis scire praemissa impossibile est magis scire conclusionem. Ad expositionem autem litterae in hoc loco quia est aliquantulum obscura dico quod principia conclusionum quandoque sunt prima quandoque non prima, sed probata per prima; ea quae prima sunt non contingunt, id est, non sequuntur ex alio. Ex hoc enim intellectu utitur Aristoteles saepe hoc verbo 'contingere' ut dicat aliqua contingere ex aliis quae sequuntur ex illis. Item ut innueret differentiam inter scire [2] ƿ proprie vel magis proprie dictum ad scire maxime proprie dictum, pro scire proprie dicto posuit 'credere '
Dicit ergo: Non potest quis magis credere ea quae scit, id est conclusiones, eis, supple, quae non contingunt, id est praemissis illarum conclusionum, sive illa praemissa sint simpliciter prima et non contingentia, id est ex aliquibus sequentia, sive sint non simpliciter prima, sed respectu conclusionis. Cognitio autem primorum principiorum, quae est intellectus, est melior dispositio quam sit scientia; principia autem non simpliciter prima cognoscuntur non inteliectu, sed scientia, quae est peior dispositio quam intellectus. Quod ergo dicit: neque sciens neque melius dispositus quam si contigerit sciens, idem est ac si diceret: neque habens scientiam praemissorum non primorum neque habens intellectum principiorum primorum, qui est melior dispositio quam scientia, potest magis scire conclusiones quam principia. Accidet autem hoc, id est quod aliquis sit melius dispositus circa principia quam secundum scientiam, nisi cognoscat etiam ipsa principia per demonstrationem, ut quando non sunt simpliciter prima principia.
IV conclusio est haec: ipsis principiis primis nihil magis scitur, cuius ratio est quia oportet simpliciter scientem non esse diminutum in scientia sed completum, propterea principia prima necesse est sciri secundum utilitatem scientiae. Haec autem littera: neque notius oppositis principiis, ex quibus et caetera, sic intelligatur ut haec dictio ‘oppositis’ [3]ƿ sit ablativi casus, et haec dictio 'principiis' dativi; et ita supponet haec dictio 'oppositis' pro principiis veris quibus nihil est magis scitum, et haec dictio 'principiis' supponet pro oppositis principiis veris, ex quibus oppositis principiis veris est sillogismus contrarie deceptionis.

Notes

  1. 25 Cfr. Anal. Post., I, 27b 10 29-30 Par. Anal. Post., I, 2.71b16 38 Par. Anal Post., I, 2.71b17-18 39-40 Anal Post., I, 2.71b19-20 41-42 Par. Anal. Post., I 2 71b20 sqq.
  2. 73 Cfr. Metaph, II, 1.993b23 sqq.
  3. 86-87 Anal. Post., I, 2.72a32-33 95 Anal. Post., I, 2.72a33-34 99 Anal. Post., I, 2.72a34 106-107 Anal. Post., I, 2.72b1-2