Authors/grosseteste/commentarius/l1c6
From The Logic Museum
< Authors | grosseteste | commentarius
Jump to navigationJump to searchBook I Chapter 6
Latin | English |
---|---|
ƿ Cap. 6 Istud est capitulum quartum de eis quae sunt de substantia huius scientiae. Et demonstrat Aristoteles in hoc capitulo VI conclusionem huius scientiae, scilicet hanc: demonstratio est sillogismus ex per se inhaerentibus. Et haec conclusio sequitur ex V conclusione huius ↵ scientiae ostensa superius in capitulo quarto, hac scilicet: demonstratio est sillogismus ex necessariis. | |
Et ostenditur haec VI conclusio hoc modo. Omnis demonstratio est sillogismus ex necessariis, omnia et sola per se inhaerentia sunt necessaria, ergo omnis demonstratio est sillogismus ex per se inhaerentibus. Aristoteles autem, ordinans hunc sillogismum, pro↵bationes maioris et minoris huius sillogismi interponit dicens: Si igitur demonstrativa scientia est ex principiis necessariis, et huius maioris repetit medium supra positum: quod enim scit quis, non potest aliter se habere. Deinde subiungit partem minoris, hanc scilicet: quae autem per se sunt necessaria sunt rebus; deinde huius probationem hanc: haec quidem, quae per ↵ se dicta, sunt in eo quod quid est, quae scilicet dicuntur per se secundum primum modum; quibusdam autem praedicantibus de ipsis, id est, quibusdam praedicatis de subiectis, insunt alia, id est subiecta, in eo quod quid est, quorum praedicatorum necesse est alterum oppositorum inesse. | |
Si, inquam, ita est, manifestum est hoc, scilicet, quod sillogismus demonstrativus sit ex ↵ huiusmodi quibusdam, id est, ex quibusdam per se inhaerentibus. Et quia[1] ƿ in littera Aristotelis nondum factus est sillogismus nisi ex affirmativis in secunda figura, ut perficiat necessitatem illius sillogismi addit minori propositioni hoc, scilicet, quod sola ea quae per se sunt necessaria sunt, dicens: omne enim aut sic est, id est, aut per se est, aut secundum accidens, ↵ et accidentia non necessaria sunt. Ubicumque enim est necessaria et non accidentalis coherentia praedicati cum subiecto, necesse est ut alterum sit egrediens a substantia alterius, aliter enim, destructo altero, nihil prohibet reliquum manere. | |
Quapropter manifestum est quod solum ea quae per se sunt, necessaria sunt. Haec propositio: demonstratio est ↵ sillogismus ex necessariis, supra ostensa est per diffinitionem eius quod est scire, quia quod scitur impossibile est aliter se habere. Ex hoc tamen non plene sequitur praemissa in sillogismo demonstrativo esse necessaria, quia praemissa non semper sunt scita secundum praemissam diffinitionem eius quod est scire, et possibile est necessarium sequi ex con↵tingentibus sillogistice. Ideo non est completa demonstratio huius quod demonstratio est sillogismus ex necessariis, nisi postquam ostensum fuerit quod necessarium non sequitur demonstrative nisi ex necessariis. | |
Ideo Aristoteles hic repetit illam superiorem conclusionem quod demonstratio sit sillogismus ex necessariis, cum probationibus suis com↵pletis dicens: Aut igitur sic dicendum, sicut nunc dictum est, quod demonstratio est sillogismus ex per se inhaerentibus, et in iam dicto ponenda est sufficientia, aut repetendum est quod hic ponitur pro principio, scilicet, quod demonstratio est necessarium et ex necessariis, ut[2] ƿ perfecte probentur. Et repetit huius probationem supra dictam: si quod ↵ demonstratum est non potest aliter se habere, ergo oportet demonstrationem esse sillogismum ex necessariis. Sed ex veris potest quis sillogizare non demonstrative, ex necessariis autem non contingit, resume: non demonstrative sillogizare; sed quia hoc est falsum nisi sumamus demonstrationem communiter et non proprie dictam, ut si dicatur demonstratio ↵ sillogismus ex per se inhaerentibus, licet non sit de primo, ideo corrigit sermonem suum dicens: sed aut demonstrative, supple: semper est sillogizare ex necessariis, quia hoc convenit demonstrationi omni esse ex necessariis et nulli alii speciei sillogismorum. Et huius supponitur secunda probatio per signum, quia volentes instare aut vere aut dispu↵tationis causa contra demonstrantes instant per hoc quod dicunt propositionem non esse necessariam, et ex hoc manifestum est quod non sufficit principio demonstrationis quod sit verum solum vel probabile, sicut stulti putant, ut verbi gratia sophiste credunt se demonstrare hanc conclusionem: sciens novit quid est scientia, hoc modo: scire est scien↵tiam habere, sed habens aliquid novit illud quod habet, sciens igitur novit quid est scientia. | |
Et est haec argumentatio contexta ex vera propositione et probabili alia. Veram autem ponit Aristoteles in textu, probabilem autem et conclusionem subticet, quia tota haec argumentatio erat usitata et alibi scripta. Oportet autem illud supra quod erigitur demonstratio ↵ esse primum subiectum praedicati, et omne verum non dicit primum[3] ƿ et proprium subiectum praedicati. Tertia argumentatio ad hoc quod demonstratio sit sillogismus ex necessariis est ista: si non est quis habens rationem propter quid eius cuius est demonstratio, non est sciens illud. Principia autem quorum non est demonstratio sciuntur absque ratione ↵ dicente propter quid, sed illud cuius est demonstratio non scitur nisi cognito propter quid; sed si medium sit contingens et conclusio sit necessaria, cognoscens per tale medium non scit propter quid, quia necessarium non est propter contingens, quia contingente corrupto adhuc manebit conclusio necessaria. | |
↵ Quarta argumentatio ad idem. Tria sunt: cognoscens, scilicet, cognitio et cognitum, quorum uno corrupto non scitur prius scitum, et istis tribus salvatis si non scitur quid, nec fuit prius scitum. Sed medio conclusionis necessariae existente contingenti accidit ista tria salvari et tamen non sciri prius scitum, cum medium contingens possit corrumpi et ↵ cognoscens possit manere, et res conclusionis cum sit necessaria et illius cognitio; necesse est tamen medio corrupto non scire conclusionem, quia scire est causam noscere quare res est, sed corrupto medio non scitur causa quare res est. Et quia forte crederet aliquis necessarium sciri ex contingentibus si supponatur contingens adhuc salvari, ideo dicit Aristoteles: ↵ Si non corruptum est medium contingit autem corrumpi, inconveniens quod accidit medio corrupto sequetur medio existente possibili corrumpi[4]. | |
ƿ Ostenso quod demonstratio non concludit necessarium nisi ex necessariis, ne hoc videatur superflue ostendisse, ostendit quod sillogismus multotiens concludit necessarium ex non necessariis, sicut verum ex ↵ non veris; ex necessariis tamen semper sequitur necessarium, sicut ex veris verum. | |
His ostensis breviter recapitulat ea quae demonstravit dicens: Quoniam igitur si scit aliquis demonstrative, manifestum est quod oportet eum habere demonstrationem, id est, sillogismum ex necessariis. Ponit enim hoc ↵ loco hoc nomen 'demonstrationem' ex intellectu diffinitionis suae proximo de ipsa concluse. Dicit itaque quod oportet demonstrative scientem habere sillogismum ex necessariis aut non sciet propter quid conclusio est necessaria neque quia est necessaria, sed aut opinabitur se scire cum nescit si accipiat medium contingens tamquam necessarium, ↵ aut nec forte opinabitur se scire, ut si noverit medium esse contingens. Et per unam similitudinem currit res in hoc quod oportet scientem habere sillogismum ex necessariis sive ipse sciat quia per mediata vel per immediata, sive sciat propter quid per mediata vel per immediata. Uterque enim sillogismus est tam mediatus quam immediatus, licet pro↵prie dicatur sillogismus propter quid qui demonstrat per causam immediatam, et dicatur communiter sillogismus quia non solum qui ostendit per effectum, sed qui ostendit per causam mediatam. Sed si dicatur sillogismus quia omnis qui ostendit per effectum et sillogismus propter quid omnis qui ostendit per causam, erit uterque tam[5] ostenƿ↵dens per mediata quam per immediata. Sillogismus quia mediatus est iste: luna umbram non facit, planeta umbram non faciens deficit, ergo luna deficit. Sillogismus quia immediatus est iste: plena luna cum sit, umbram non facit, non faciens umbram in plenilunio deficit, ergo luna deficit. Sillogismus propter quid mediatus est iste: luna secundum dia↵metrum est cum sole, secundum autem diametrum cum sit deficit, luna igitur deficit. Sillogismus propter quid immediatus: luna cum sit secundum diametrum a sole obicitur ei terra, ex obiectu autem deficit luna, ergo luna deficit. | |
Sequitur de recapitulatione superiorum: Accidentium non per se ↵ non est scientia demonstrativa, quia sola ea quae per se sunt, necessaria sunt; sed cum hoc sit, dubitabit aliquis qua de causa oportet quaerere et sillogizare ea quae non per se sunt, cum non sint necessaria, sed contingentia; conclusionem autem sillogismi necesse est accidere ex praemissis. Sed qui sic dubitat et sic opponit, nondum videt quoniam aliud est aliquid ↵ esse in se ipso necessarium et aliud est aliquid de necessitate esse, si aliud est. Contingens autem quod sequitur sillogistice ex aliis contingentibus non est simpliciter necessarium, sed est necessarium esse si illa sunt ex quibus ipsum necessario sequitur.[6] |
Notes
- ↑ 5 V. supra, I, 4, lin. 4-5 10 sqq. Anal. Post., I, 674b5 sqq.
- ↑ 40 Anal Post., I, 6.74b13 44 sqq. Par. Anal. Post., I, 6.74b14 sqq.
- ↑ 51 Anal. Post., I, 6.74b17 sqq. (cfr. appar. ed. transl. Iacobi)
- ↑ 67 sqq. Par. Anal Post., I, 6.74b27 sqq. 75-76 Cfr. PHILOPONUS, Comm. in Anal. Post., I, pp. 87-88 85 Anal. Post., I, 6.74b36-37
- ↑ 97 sqq, Anal. Post., I, 6.75a12 sqq.
- ↑ 110 sqq. Cfr.: PHILOPONUS, Comm. in Anal. Post., I, p. 92, 9-32; THEMISTIUS, Super lib. Post., I, p. 262 119-120 Anal. Post., I, 6.75a18-19