Authors/grosseteste/commentarius/l2c1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book II Chapter 1

Latin English
LIBER SECUNDUS
ƿCap. 1 Scita sunt quatuor secundum genus. Cum igitur demonstratio sit sillogismus faciens scire, ostensis in priori libro conditionibus demonstrationis, superest in hoc secundo investigare an omnia scita sint per demonstrationem scita. Et cum constet nobis quod tria de numero quatuor scitorum sciuntur per demonstrationem, tunc superest investigatio an quartum sit scitum per demonstrationem. Et postquam de eo posuit Aristoteles rationem ad utramque partem, ostendit nobis quod quartum, scilicet, quod quid est, non scitur directe per demonstrationem, licet possibile sit ut eliciatur ex demonstratione, sicut econverso ex ipso elicitur demonstratio. Cum igitur quod quid est non sciatur per demonstrationem et reliqua tria scita sciantur per demonstrationem et intentio Aristotelis sit hic complere artem qua omne dubitatum scibile fiat actu scitum, necesse est ut tradat nobis artem in hoc loco qua sciamus quod quid est. Et haec est ars diffiniendi, hoc est ars inveniendi et stabiliendi rerum diffinibilium diffinitiones; et haecƿ ars est longe alia ab arte quae traditur in Topicis in methodo diffinitiva, ut satis patebit post. Et iterum praeter causam praedictam alia est causa necessaria qua oportet in hoc libro tradere artem diffiniendi, quae est quia omnis demonstratio est per medium quod est diffinitio. Ad hoc igitur ut habeatur actu demonstratio oportet actu accipere diffinitionem rei quaesitae, quae, si fuerit ignota, non invenitur nisi per artem diffiniendi. Ut igitur sit completa ars demonstrativa, oportet sicut partem eius interponere artem diffiniendi.
Item cum scita sint quatuor sicut et quaesita, et quaerendo non pausamus donec apprehenderimus quid est vel propter quid est, idem autem sit quid est et propter quid est, oportet cognoscere illud super quod pausamus in quaerendo, et hoc est medium, non solum secundum quod ipsum est diffinitio, sed in rationibus causalibus secundum quas ordinatur ad causatum quaesitum.
Et propter hoc praeter ea quae dicuntur in hoc libro de diffinitione, docet Aristoteles rationes causales secundum quas ordinatur medium ad quaesitum. Et in his est continentia huius libri, in ostendendo, scilicet, quot sunt scita per numerum quaesitorum et quod omnia quaesita reducuntur ad quid est et propter quid est, et quod haec duo sunt unum in re, et quod ipsum quod quid est non scitur per demonstrationem, et in docendo artem diffiniendi per quam scitur quid est et per quam accipitur medium demonstrativum, et in ostendendo rationes causales secundum quas ordinatur ipsum medium, quod[1]ƿ dicit propter quid, ad conclusionem quaesitam. Verumtamen hunc ordinem non observat Aristoteles, sed postquam ostendit quod ipsum quid est non scitur per demonstrationem neque per alias vias quibus falso opinatur sciri, ut, scilicet, per inductionem aut per divisionem, interserit quaedam de rationibus causalibus, et deinde redit ad artem diffiniendi tradendam et post revertitur ad sermonem suum complendum de rationibus causalibus.
Et in his dictis cum his quae praedicta sunt in priori libro completa est scientia demonstrativa et universaliter ars faciens scire, quia quicquid scitur aut per artem demonstrandi aut per artem diffiniendi scitur. Sed quia cum habuerimus artem completam formatam apud intellectum nostrum, ut sequatur eius utilitas oportet nos coaptare eam operi, completa arte demonstrativa, initium operandi docet nos Aristoteles in fine huius libri, quod est quia ipse instruit nos qualiter ex multis sensibus memoriae, et ex memoriis experimenta et ex experimentis acquiratur nobis universale, quod est principium scientiae. Haec igitur principiorum acceptio ingressus est in opus demonstrandi, quibus acceptis per scientiam et artem in hoc libro traditam, iam possumus invenire et complere speciales scientias demonstrativas.
Dicit ergo quod quaestiones sunt aequales numero rebus scitis, et hoc est principium notum, scilicet, tot in genere esse scibilia quot sunt in genere dubitabilia et quaesita. Singula enim dubitabilium plura sunt scibilibus, quia contingentia erratica dubitabilia sunt et quaeruntur[2] multoƿtiens; illorum tamen non est scientia. Hoc autem quod hic positum est principium notum est diffinitis dubitabili et scibili. Dubitabilia autem et quaesita sunt quatuor secundum genus, ergo scita sunt eadem quatuor; et haec est I conclusio. Quod autem quaesita sint quatuor et quae sint illa quatuor ex inductione patet, et etiam ex divisione, quia aut est quaestio simpliciter de essentia rei aut est quaestio de complexione. Et quaestio quae quaerit simpliciter essentiam rei aut quaerit an res sit aut quid sit res, et quaestio quae quaerit complexionem rei aut quaerit aliquid de aliquo aut quaerit propter quid hoc de illo.
Ad intellectum autem verborum Aristotelis dico quod hoc verbum 'quaero' recipit post se quandoque determinationem significantem dubitabile per modum dubitabilis, ut cum dico: quaero an sol deficiat vel propter quid deficiat, vel an sit vel quid sit defectus; quandoque post se recipit determinationem significantem ipsum dubitabile non per modum dubitabilis, sed per modum sciti, ut cum dicimus: quaerimus quia; ipse enim finis motus quaesitionis quaesitus est. Item cum quaeritur an res sit, ut an deus sit vel centaurus sit, haec quaestio non[3] haƿbet in se multiplicitatem rerum, quia de re penitus simplici dicitur esse et intelligitur esse absque omni multiplicitate quae accidat ei propter esse dictum de ipso. Esse namque dictum de causa prima non praedicat nisi ipsam essentiam omnino simplicem causae primae; dictum vero de aliis non praedicat nisi ordinationem et dependentiam eorum ab ente primo, quod secundum se est, et haec ordinatio et dependentia nihil multiplicat in essentia dependente.
Propter hoc sive quaeratur de ente primo sive de re dependente ab ente primo an sit, haec quaestio non ponit in numerum. Sed cum quaeritur aliquid de aliquo, ut an sol deficiat, haec quaestio ponit in numerum, quia ratio et forma rei subiecte et ratio et forma rei praedicatae sunt rationes duae et formae duae ordinatae in subiecto uno, si affirmatio sit vera, vel ordinatae non in subiecto uno, si negatio sit vera; vel forte quaestio de esse simpliciter quia quaerit esse solum dicitur non ponere in numerum. Ubi vero quaeritur esse aliquid, ut an sol sit deficiens, quia quaeruntur quodammodo duo: esse, scilicet, et defectus, dicitur talis quaestio ponere in numerum. Dicit ergo Aristoteles quod cum quaerimus ponentes in numerum ut utrum sol deficiat an non, cum hoc, inquam, quaerimus ut dubitabile, quaerimus ipsum quia ut finem, et signum huius est quod invenientes quia deficit quiescimus; super finem namque habitum est quies omni moventi, et si in[4]ƿ principio haberemus hunc finem non quaereremus ut viam ad illum utrum deficiat.
Item, cum sciamus ipsum quia, eo quod hoc potest sciri et ignorari, causa eius quaerimus propter quid, ut scientes per sensum quia sol deficit vel quia terra movetur, quaerimus propter quid deficit et propter quid terra movetur. Hae igitur duae quaestiones erecte sunt super complexionem.
De re autem simplici quaestione quaerimus simplici, ut si est aut non est centaurus, et illud esse aut non esse, cui non adiungitur in praedicato aliud, est esse simpliciter, sed non est esse simpliciter cum quaeritur si est albus aut non est albus. Cognoscentes autem quia res est, cum adhuc ignoremus ipsam rei quidditatem, quaerimus quid est, ut quid est deus aut quid est homo. Ergo iam patet quae et quot quaerimus, et ex hoc quod quatuor invenientes scimus.
Solent autem dubitare de quaestionibus quaerentibus esse simpliciter quid in eis supponitur et quid in eis dubitatur. Cum enim tales quaestiones metaphysicae sint et subiectum metaphysicae sit ens et nulla scientia quaerat suum subiectum, videtur quod esse non quaeratur in talibus. Et dico quod omnis scientia accipit subiectum suum simpliciter esse,[5]ƿ ut metaphysica ens et geometria magnitudinem; verumtamen de his quae sub subiecto sunt non accipitur semper quoniam sunt sub illo, unde bene quaeritur ipsum subiectum de speciebus quae sunt sub ipso, et species quae notae sunt esse sub ipso quaeruntur quandoque de inferioribus suis, sicut in geometria ostenditur de figura aliqua quoniam ipsa est parallelogrammum et de figura alia quoniam ipsa est trigonus ortogonius, cum tam parallelogrammum quam trigonus ortogonius sint species figurae planae, et figura plana sit species magnitudinis.
Similiter in metaphysica de eo quod format intellectus aut imaginatio quaeritur esse actuale. Cum sit motio naturae et destinatio intentionis eius in finem aliquem, non solum appetitur et quaeritur finis ille, sed etiam quaeritur via super quam fit decursus in finem illum. Ut si intendat natura facere sanguinem purum in humano corpore necesse est ei ut quaerat ea super quae decurrat eius operatio donec pervenerit in finem istum. Sic est in motionibus animae. Cum enim intendit anima ad consequendum aliquid quo consecuto quiescat super illud, necesse est non solum quaerere finem illum consequendum, sed etiam illud super quod decurrat donec apprehenderit finem appetitum. Dico ergo quod cum quaerit virtus scientialis animae quatuor ut fines super quos quiescat cum eos fuerit consecuta, necesse est ei ut in inquisitione illorum quatuor ut finium quaerat ea super quae fiat incessus eius usque in fines illos. Dicoƿ ergo quod cum quaerit ut fines si est simpliciter aut quia est ponens in numerum, quaerit ut illud super quod decurrat medium si est.
Verbi gratia, cum quaerit virtus scientialis ut fines si deus est et utrum sol deficiat, quaerit ut iilud super quod decurrit ratio in hos fines medium si est. Et non intelligo quod cum quaerit an sol deficiat quod quaerat hanc quaestionem: utrum medium sit ad hanc conclusionem probandam, scit enim quoniam est medium ad ipsam, sed quaerit diffinitum medium huius conclusionis super quod possit decurrere in scientiam huius conclusionis, ut hoc diffinitum medium: lunam interponi inter visus nostros et solem. Nec sufficit ei si apprehendat hoc medium simpliciter esse, sed oportet ut apprehendat ipsum esse in ordinatione ad extrema, tunc enim potest decurrere super ipsum. in scientiam conclusionis. Similiter cum quaeritur an deus sit ut finis quem appetit virtus scientialis, quaeritur ut illud super quod fiat decursus in hunc finem medium sillogisticum huius conclusionis.
Quaerentes igitur duo ut fines, scilicet, si est et quia est, non quaerimus ut illud super quod fit decursus in fines nisi medium sillogisticum ordinatum in esse debito ad extrema. Item finitis his motibus virtutis scientialis, hoc est, cognitis per decursum super medium sillogisticum si est et quia est, incipit iterum moveri ut apprehendat quid est illud de quo iam novit quoniam est simpliciter et ut apprehendat propter quid est de quo iam novit quia est quod esse ponit in numerum; igitur quaerendo haec duo quid est et propter quid est ut fines,ƿ non quaeritur ut super quod fiat decursus in fines istos nisi medium diffinitum quod explicat quid est res. Cum enim quaerimus quid est defectus, non quaeritur ut illud super quod decurrat ratio in cognitionem defectus nisi diffinitio explicans quid est defectus; quaeritur ergo diffinitum medium, scilicet, diffinitio quae explicat quid est res. Licet enim non cognoscatur quid est sillogismo vel medio sillogistico, dico tamen quod cognoscitur per medium, quia medium hic vocat Aristoteles omne illud super quod decurrit ratio in cognitionem prius ignoti. Cum autem quaeritur propter quid sol deficit, quaeritur ut illud super quod decurrit ratio in cognitionem huius conclusionis medium diffinitum quod est diffinitio defectus, quia quaeritur medium quod est causa defectus et idem est causa proxima quod diffinitio. Quapropter in quaerendo quid est et propter quid est non quaeritur ut per quod perveniatur in horum cognitionem nisi medium quod est diffinitio. Igitur quaerendo quatuor ut fines non quaeruntur nisi duo ut per quae perveniatur ad fines, scilicet, si est medium et quid est medium, et quaerendo haec duo non quaero nisi medium. Haec igitur sunt quae consequenter explanat in hoc capitulo, scilicet, quod quaerentes si est simpliciter aut quia est ponentes in numerum, quaerimus medium si est; et haec est II conclusio.
Et iterum quaerentes quid est aut propter quid est quaerimus medium quid est; et haec est III conclusio. Et ex his duabus conclusionibus sequitur haec IV conclusio, scilicet, quod in omnibus quaestionibus quaeritur aut si est medium aut quid est medium. Et ex hac sequitur haec V conclusio quodƿ omnia quae quaeruntur sunt quaestiones medii. Et secundum hunc ordinem ponit Aristoteles has conclusiones, verumtamen ordinem probationum istarum conclusionum multum perturbat sermonibus intricatis, Dicit ergo quod cum quaerimus quia est ponentes in numerum aut si est simpliciter ut fines quos appetit virtus scientialis, quaerimus ut per quod fit decursus in hos fines diffinitum medium ordinatum in esse debito ad extrema, et iterum cognoscentes aut quia est ponentes in numerum et in parte aut si est simpliciter, item tunc quaerendo propter quid aut quid est quaerimus medium diffiriitum explicans quid est.
Positis his conclusionibus duabus, exponit Aristoteles sermonem quem praedixit: quia est in parte aut si est simpliciter, dicens quod intelligit esse in parte esse, scilicet, ponens in numerum, quia esse per adiunctum praedicatum trahitur in particularitatem, ut utrum luna deficit aut augetur mensurno lumine, quia huiusmodi quaestio non quaerit esse simpliciter, sed esse aliquid aut non esse aliquid, ut esse deficientem aut non esse deficientem. Et intelligit per sermonem suum: si est simpliciter, esse absque adiuncto praedicato, ut si luna est aut non est, aut si nox est aut non est.
Hac expositione posita, concludit conclusionem quae sequitur ex duabus conclusionibus prepositis, scilicet, quod in omnibus quaestionibus quaeritur ut illud super quod est via in conclusionem quaesitam[6]ƿ aut medium diffinitum si est aut medium diffinitum explicans quid est. Deinde subiungit probationem huius: cum quaeritur quia est aut si est simpliciter, quaeritur si est medium. Huius probatio talis est. Cum quaeritur quia est aut si est, quaeritur causa faciens scire, non dico faciens esse; causa autem faciens scire quia est aut si est, medium est sillogisticum. Non enim cognoscitur verum complexum intellective postquam fuerit dubium nisi per medium sillogisticum, et hoc notum est ex libro Priorum. Licet autem si est non ponat in numerum, tamen veritas huius: deus est, et similiter huius: homo est, est in ratione veritatis complexae, nec scitur deum esse in metaphysica nisi per sillogismum, ergo in talibus quaestionibus omnibus qualis est si est, quaeritur utrum sit medium diffinitum aut non.
Post haec subiungit probationem sequentis conclusionis huius, scilicet, quaerentes propter quid aut quid est, quaerimus quid sit medium. Dicit ergo: postquam scimus per medium inventum quia est ponentes in numerum aut simpliciter, quaerimus medium quod explicat quid est, quia quaerimus causam ipsius esse simpliciter aut ipsius esse non simpliciter, sed in parte. Causa autem ipsius esse non hoc aut hoc sed subiectum simpliciter esse et iterum causa ipsius esse non simpliciter, sed[7] aliƿquid eorum quae sunt per se, ut lunam esse deficientem, aut aliquid eorum quae sunt secundum accidens, est medium quod explicat quid est. Et dico quod per se notum est quod quaerentes quid est res quaerimus eius diffinitionem ut per quam pervenimus in diffiniti cognitionem. Item per se notum est quod quaerentes propter quid quaerimus causam rei, cum igitur idem sit causa et diffinitio rei, concluditur quod quaerentes propter quid quaerunt medium quod est diffinitio. Igitur huius conclusionis completa probatio est haec: quaerentes propter quid est quaerimus causam, et quaerentes causam rei quaerimus eius diffinitionem quia idem est causa rei proxima et eius diffinitio; et hoc postea explanat Aristoteles inductive.
In medio autem huius probationis interserit expositionem exemplarem eius quod dixit subiectum simpliciter aut non simpliciter sed secundum quid, dicens quod simpliciter subiectum dicit lunam aut terram aut triangulum; subiectum autem esse quid dicit ut cum praedicat defectum de luna aut aequalitatem trium angulorum duobus rectis aut inaequalitatem eorum de triangulo aut cum dicit esse in medio mundi vel non de terra.
His ostensis recapitulando dicit quod quaestiones usque ad hunc numerum iam dictum habent divisiones per differentias oppositas. Post hoc, antequam explanet quod idem est causa et rei diffinitio, interponit[8]ƿ illud quod est introductio in sequens capitulum, quasi diceret: cum iam notum sit quot quaerimus et quae quaerimus ac per hoc quot et quae invenientes scimus, et demonstratio sit sillogismus faciens scire ordine rationali, subsequitur investigatio utrum sciamus quod quid est per demonstrationem aut sillogismum vel non.
Deinde inducit materiam ex qua potest extrahi ratiocinatio quod non, dicens quod sillogismus ostendit per medium aliquid de aliquo, sed diffinitio est propria rei et praedicatur de re ita quod explicat quid est res. Et in hoc innuitur quod non dicit aliquid de aliquo sicut facit conclusio sillogistica; tale autem quod explicat quid est res, cum sit proprium, convertitur cum ipsa re cuius est diffinitio, et propter hoc medium per quod sillogizatur convertibile est cum illis. Quia si ipsi A accidit esse proprium C, manifestum est ex ordinatione sillogistica quod A est proprium ipsi B posito medio, et B ipsi C, quare omnia sunt convertibilia, et cum diffinitio non dicatur nisi de suo diffinito, tunc, si A est diffinitio primi, est diffinitio tam B quam C, et B est diffinitio C. Et hos sermones non posuit Aristoteles nisi ut sint materia ex qua eliciantur rationes in sequente capitulo.
Hoc igitur posito quasi sit ingressus sequentis capituli, redit ad explanandum quod est idem in omnibus quid est et propter quid est, sicut quid est lunae defectus: privatio luminis a luna a terre obiectu, si[9] quaeƿratur propter quid deficit luna, respondetur praedicta dimnitione pro causa: propter privationem luminis a terre obiectu. Similiter cum quaeritur quid est armonia, respondetur diffinitione quod armonia est numeralis proportio bene commensurabilis media inter magnas et parvas proportiones. Hoc totum enim intendit Aristoteles significare per hoc nomen 'ratio', sicut ostenditur in musica quod armonia omnis est in multiplici vel super particulari proportione, quia numeri harum duarum proportionum sunt bene commensurabiles. Et etiam est armonia in minimis multiplicium et maximis proportionibus super particularium proportionibus, quia hae proportiones mediae sunt inter magnas et parvas proportiones et ea quae sunt in magnis proportionibus non commiscet suaviter natura, eo quod propter excellentiam alterum corrumpit reliquum. Ea vero quae sunt in parvis proportionibus adinvicem iterum non commiscet natura suaviter, quia propter parvam excellentiam alterum est inpotens agere in reliquum. Quaerentibus autem: Propter quid consonat acutum gravi?, respondetur praedicta diffinitione pro causa. Ex hac itaque inductione patet quod in omnibus idem est causa et diffinitio; propter hoc patet quod quaestio quae quaerit propter quid, quaerit quid est.
Subiungit autem exemplum in quo possumus cognoscere quod[10] quaeƿstionem si est simpliciter sequitur quaestio quid est, ut si quaeratur utrum numeralis ratio acuti et gravis sit et accipiatur quia est simpliciter, sequitur quaestio quid sit ratio praedicta; vel potest hoc exemplum continuari ut sit de superiori inductione qua manifestatur quod idem est quaerere quid est et propter quid est. Quasi diceret: si quaeratur iterum utrum ratio acuti et gravis reperiatur primo in numeris, et accipiatur per sillogismum quia ipsorum ratio principaliter est in numeris, tunc sequitur quaestio propter quid hoc sit; et loco huius quod debuit dicere propter quid est ratio ipsorum in numeris, ut ostendat identitatem eius quod quid est ad propter quid est, quaerit quid est ratio ipsorum in numeris.
Iam igitur completae sunt probationes duarum conclusionum, scilicet II et III, ex quibus sequitur quoniam omnis quaestio est quaestio an sit medium vel quid sit medium, et ex hac statim sequitur quod omnis quaestio est quaestio medii, ut eius per quod debet veniri in notitiam ignoti quaesiti. Tamen Aristoteles explanat istam conclusionem signo medii sensibilis, quia cum quaesitum habet medium sensibile, si non sentiamus ipsum quaesitum nec medium, tunc quaerimus ipsum; si vero sentimus ipsum et medium eius, tunc non quaerimus neque si est neque propter quid est, et ita manifestum est quod non quiescit motus quaestionis nisi in habitu medii super quod in habitum quaesiti discurritur. Exemplum[11]ƿ vero quod sentientes medium non quaerimus quid est vel propter quid est, est quod si essemus supra lunam et videremus terram interpositam soli et lunae et videremus propter hanc interpositionem radios solis non illustrare lunam, tunc non quaereremus an luna nec propter quid luna deficeret, quia utrumque esset nobis manifestum; non tamen sentiremus defectum universalem nec causam defectus universalem, sed ex occasione sensus huius singularis defectus et huius singularis interpositionis statim intelligeremus causam universalem omnis defectus, unde sentientes hoc singulare non quaereremus causam, eo quod cointelligeremus statim universalem causam. Si vero non cointelligeremus universale post sensum particularis, adhuc indigeremus quaerere causam universalem.
His dictis recapitulat quae sequuntur ex praemissis, ut ex his quae dicta sunt ante hoc exemplum de luna sequatur quod idem est scire quid est et propter quid est; sed quid est proprie pertinet ad esse simpliciter et non ad esse aliquid et sequitur proprie quaestionem quae quaerit esse simpliciter. Propter quid vero proprie sequitur quaestionem quae quaerit esse aliquid, tamen omne quid est dicit propter quid est, et econverso. Deinde infert quod sequitur ex exemplo de luna, quod omnia quae quaeruntur sunt quaestiones medii.

Notes

  1. 17 Top., II, 1 sqq. (cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 290)
  2. 57 Anal. Post., II, 1.89b23
  3. 66 sqq. Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 290
  4. 93-99 Par. Anal. Post., II, 1.89b25-28
  5. 100 sqq. Par. Anal. Post., H, 1.89b29 sqq.
  6. 185-190 Par, Anal Post., II, 2.89b37 sqq. 192-199 Anal. Post., II, 2.90a1 sqq. 201
  7. 201-214 Par. Anal. Post., II, 2.90a5 sqq. 217 sqq. Par. Anal. Post., II, 2.90a8 sqq. 220-223 Anal. Post., II, 2.90a9 sqq. (cfr. appar. ed. transl. Iacobi)
  8. 233 Cfr. Anal Post, II, 2.90a12 sqq.
  9. 243 sqq. Anal. Post., II, 4.91a12-21 (cfr. appar. ed. transl. Iacobi, pp. 70,12 et 74, 3) 259 sqq. Par. Anal. Post., II, 2.90a14 sqq.
  10. 267 Anal. Post., II, 2.90a19 277-278 Anal. Post., II, 2.90a19-20
  11. 287-293 Par. Anal. Post., II, 2.90a21-24 298 sqq. Anal Post, II, 2.90a24 sqq.