Authors/grosseteste/commentarius/l2c3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book II Chapter 3

Latin English
ƿCap. 3 Ostenso quod non scitur quid est per demonstrationem neque per vias alias supra enumeratas, consequens est ostendere viam qua cognoscitur quod quid est et qua venatur diffinitio. Ante tamen quam hoc faciat Aristoteles interponit quasdam conditiones quae accidunt medio demonstrativo ex parte ea qua ipsum est medium demonstrativum, cuius interpositionis ratio non satis est manifesta, cum ex dicendis proximo non dependeant dicenda in arte diffiniendi, nisi forte hunc ponat ordinem quia scientiae alterius gaudent demonstrationibus. Est enim scientia una sicut arbor una, ex cuius subiecto uno procedunt multae conclusiones, sicut ex radice una rami multi. Cum igitur ex subiecto extrahatur conclusio una, sicut ramus ex radice sua, et iterum ex illa conclusione extrahatur alia conclusio, sicut ramus ex ramo, et sic deinceps donec completa fuerit una continua extractio, necesse est iterum redire ad principium sicut ad radicem, ut fiat ex parte alia extractio alia non dependens a priori.
Et forte aliquando antequam compleatur extractio prior reditur ad secundam extractionem et iterum fit reversio ad complementum prioris, ut ex tali alternatione ostendatur neutram extractionem ex alia dependere, quod forte hic facit Aristoteles. Cum enim totus hic liber versetur circa diffinitionem et circa medium in quantum est causa, utrumque istorum tractatuum per alteƿrum interrumpit, ut sic ostendat eos quodammodo aequevos. Demonstratur igitur in primis in hoc capitulo quod cum sint quatuor causae unaqueque illarum est medium demonstrativum, et haec est XVI conclusio; et medium demonstrativum huius conclusionis est diffinitio eius quod est scire, sicut breviter tangit Aristoteles in littera.
Postea vero inductive explanat eam ponens exempla demonstrationum in omni genere causae. Et primo ponit demonstrationem unam geometricam, in qua est exemplum tam causae formalis quam materialis. Est autem exemplum hoc: omnis angulus super arcum in semicirculo consistens est rectus, et probatio huius in III Euclidis est quod angulus super arcum consistens dividitur in duos angulos per lineam ductam ad centrum et ultra protractam, quorum angulorum uterque est medietas extrinseci ad centrum existentis, et ita illi duo simul sunt unum medium duorum rectorum.
Angulus autem qui est medietas duorum rectorum rectus est, ergo angulus super arcum in semicirculo consistens rectus est. Potest igitur sic formari sillogismus: omnis angulus super arcum in semicirculo consistens est medium duorum angulorum rectorum, omne medium duorum angulorum rectorum est angulus rectus, ergo omnis angulus super arcum in semicirculo consistens est angulus rectus. Et dico quod iste sillogismus nondum factus est ex immediatis; habet enim[1]ƿ maior propositio medium quo demonstratur, scilicet, diffinitionem formalem anguli recti quae ponitur inter principia geometrie.
Erit itaque sillogismus ex immediatis talis: omnis angulus aequalis angulo sibi extrinseco coniuncto super unam linearum continentium ipsum directe protractam est angulus rectus; omnis vero angulus qui est medium duorum rectorum est aequalis angulo extrinseco sibi coniuncto et caetera, ergo omnis angulus qui est medium duorum angulorum rectorum est angulus rectus. Medium in hoc sillogismo est diffinitio formalis anguli recti. In priori autem sillogismo fuit diffinitio materialis anguli recti medium et per illam materialem potest demostrari de angulo qui est in semicirculo diffinitio formalis anguli recti.
Dico enim quod ubi demonstratur diffinitum de diffinitione sua non demonstratur nisi de sua diffinitione materiali et medium proximum quo ostenditur diffinitum de sua diffinitione materiali est causa et diffinitio formalis diffiniti. Et si egeat ostendi illa diffinitio formalis de diffinitione materiali demonstrabitur per medium quod est diffinitio materialis respectu diffinitionis formalis et idem medium est diffinitio formalis respectu diffinitionis materialis, sicut accidit in priori exemplo in quo angulus rectus demonstratur de sua diffinitione materiali, hoc est de angulo super arcum consistente in semicirculo. Et medium proximum maiori extremitati est diffinitio formalis anguli recti et medium ad illam diffinitionem est diffinitio materialis anguli recti et materialis respectu diffinitionis[2]ƿ anguli recti formalis, et eadem est formalis respectu minoris extxemitatis, quae est diffinitio anguli recti multum remota et multum materialis. Quod igitur supra dictum est quod diffinitio materialis non probat formalem, intelligendum est cum demonstratur diffinitio de diffinito. Cum autem demonstratur diffinitum de diffinitione, primum medium erit; causa et diffinitio formalis diffiniti, et medium ad illud medium non erit: causa maioris extremitatis, sed econverso maior extremitas erit causa formalis illius et illud erit causa formalis minoris extremitatis et eri# materiale respectu maioris, sicut praedictum est.
Dicit ergo Aristoteles: Quoniam scire opinamur cum sciamus causam, causae autem sunt quatuor, una quidem formalis, quae dicit esse rei, et una materialis, quam necesse est esse ad hoc ut sit forma, et tertia efficiens, quae est primum principium motus; quarta vero finalis, cuius gratia res fit; quoniam, inquam, ita est, omnes hae quatuor causae demonstrant per hoc quod ipsa sunt ordinata in medium sillogisticum.
Et in hoc sermone iam dixit Aristoteles conclusionem quam intendit probare cum medio demonstrativo ipsius, scilicet, quod scire est causam cognoscere. Deinde explanat quod dixit has causas monstrare non quolibet modo, sed cum ordinatae sint per modum medii sillogistici, dicens quod accepta una propositione non est consecutio talis, scilicet, cum hoc sit necesse est hoc esse. Quasi diceret: ex una propositione nihil sequitur, sicut[3]ƿ ostensum est in Prioribus, sed ex duabus propositionibus ad minus, et hoc est cum illae propositiones communicant in medio uno, ergo, uno accepto medio communi in duabus propositionibus, necessario sequitur conclusio et non aliter.
Quapropter ex causa una nihil demonstratur, nisi cum ipsa causa ordinatur per modum medii sillogistici, et hoc est quod dixit: hoc quidem enim cum sit necesse est hoc esse, potest referri ad causam materialem, quasi diceret: omnes causae monstrant. Et primo manifestum est illud exemplariter in causa materiali, hoc est in illa quam necesse est esse cum hoc sit, hoc est cum forma sit. Materia enim est necessitas, sicut supra expositum est; sequentia vero non mutantur. Post hoc proponit exemplum praedictum de angulo consistente in semicirculo, quaerens propter quid est angulus rectus in semicirculo. Deinde respondet: propter medium quo medio existente oportet quod sit rectus.
Quod autem Aristoteles in littera sua dicit feminine recta, forte est propter hoc quod ita erat in graeco et translator mutare noluit. Deinde ponit medium et extrema sillogismi dicens: sit angulus rectus A, angulus medius duorum rectorum B, angulus in semicirculo consistens C. Quod igitur A sit in C causa est B, et, quia haec non est causa proxima, innuit Aristoteles causam aliam esse proximam, scilicet, B esse aequalem ipsi A,[4]ƿ hoc est angulo recto, hoc est angulum medium duorum rectorum esse aequalem angulo coaltrinseco sibi ex parte alia super eandem lineam constituto, qui coaltrinsecus etiam rectus est; vel hoc quod dicit: hoc enim ipsi A aequale est, idem est ac si diceret: B convertitur cum A. Unde subiungit: quod vero est C ipsi B, quasi diceret: convertitur cum B. Et ita ordinavit sillogismum unde manifestum est quod angulo medio duorum rectorum existente A est in C, hoc est angulus in semicirculo rectus est. Hoc autem exemplum est de causa formali, cum accepta sit diffinitio formalis anguli recti, sicut supra dictum est; et non est solum exemplum causae formalis, sed etiam causae materialis, quia ipsius causae formalis ostensa est alia causa media probans.
Post hoc subicit exemplum de causa efficiente et exemplum eius est de bello Medorum quod factum est apud Athenas.
Quaerit itaque efficientem causam propter quam Athenienses debellantur vel propter quam Medi debellant eos, eadem enim est causa prima. Et respondet quod causa huius est quod Athenienses prius commiserunt in Sardos, qui Sardi sunt pars Medorum. Iniuria enim prius illata apprehensa ab his quibus est illata est causa impulsiva et motiva virtutis irascibilis ad vindicandum. Sillogismus autem sic formabitur: prius committentes debellantur, Athenienses sunt prius committentes, ergo Athenienses debellantur. Quoniam autem iste sillogismus non est ex universalibus, non[5]ƿ enim est in ipso praedicatio de primo, innuit Aristoteles subiectum pri mum debellandorum quod subiectum est 'prius iniusti', hoc enim est per se iniusti prius debellandi sunt. Et est iste sillogismus ex universalibus: prius committentes debellandi sunt, iniusti sunt prius committentes, ergo iniusti debellandi sunt. Littera autem plana est.
Tertium ponit exemplum de causa finali, et est eius exemplum de ambulante post cenam propter hunc finem proximum ut non superemineant cibi in ore stomachi, et huius finis est ut sit sanus, et finis sanitatis est ut salvetur individuum in esse. Et potest sic formari sillogismus: omnis ambulans post cenam habet cibos non supereminentes in ore stomachi, omnis habens cibos non supereminentes in ore stomachi est sanus, ergo omnis ambulans post cenam est sanus. In hoc autem sillogismo est maior extremitas causa finalis minoris extremitatis et etiam termini medii. Terminus vero medius est causa finalis minoris extremitatis et non est causa finalis maioris, unde non fit haec demonstratio per causam finalem praedicati, sed per causam finalem subiecti. Ut autem fiat demonstratio per causam finalem praedicati oportet convertere propositiones, et fiet sillogismus hoc modo: omnis sanus habet cibos non supereminentes in ore stomachi, omnis habens cibos non supereminentes in ore stomachi ambulat post cenam, ergo omnis sanus ambulat post[6]ƿ cenam. Videtur autem quod in priori sillogismo fit demonstratio per causam efficientem, quia non supereminentia ciborum in ore stomachi videtur esse causa effectiva sanitatis et ambulatio post cenam est causa effectiva non eminentiae ciborum.
Et dico ad hoc quod sola natura est per se causa effectiva sanitatis et ponderositas ciborum est causa descensus ciborum in fundum stomachi; supereminentia tamen ciborum in ore stomachi prohibens est sanitatem, et propter hoc eiusdem absentia dicitur per accidens causa effectiva, et non est per se effectiva causa. Similiter ambulatio post cenam non est nisi occasionalis efficiens, sanitas tamen est per se finis quare deambulat post cenam, et similiter non eminentia ciborum, unde in praedictis terminis non est exemplum nisi demonstrationis per causam finalem, cum causae accidentales, in quantum huiusmodi sunt, non demonstrent. Cum autem fit demonstratio per efficientem causam et cum fit demonstratio per finalem causam, est ordo rerum naturalium econtrario hinc inde se habens, quia medium quod est causa efficiens prius est generatione quam sit maior extremitas; finis vero posterior est generatione eo cuius est finis.
Ostenso quod per quatuor causas contingit demonstrare, consequenter ostendit quod contingit idem demonstrare per plures causas,ƿ et haec est XVII conclusio. Dicit ergo quod contingit demonstrare unum et idem per medium quod est causa finalis et per causam materialem quae dicitur necessitas. Sicut haec conclusio quod lumen digreditur per pellem lucerne demonstratur per utramque dictarum causarum, quia necessitas materialis ad digressionem luminis per pellem est porositas ipsius pellis et non quaelibet porositas est necessitas materialis ad digressionem luminis, ita ut possit vere dici lucerna, sed cum maiores sunt pori in ipso per quod digreditur lumen quam sint illa spatia solida inter poros et cum hic etiam sint pori parvi minores corpore luminoso proiciente lumen. Poris enim existentibus talibus, ipsum lumen digrediens, licet sit divisum in loco egressionis sicut et pori divisi sunt, tamen prope post egressionem continuatur et fit lumen continuum, et nisi fieret extra continuum non illuminaret totum extra nec diceretur vere lucema.
Quod autem poris existentibus talibus continuatur lumen extra pellem lucerne manifestum est per hoc quod in quolibet poro est sicut conus luininis pyramidalis cuius basis est corpus luminosum intra pellem, et cum lumen progrediatur secundum lineam rectam necesse est ut a quolibet poro progrediatur consimilis pyramis luminosa extra et illas pyramides necesse est concurrere extra. Et hunc intellectum innuit Aristoteles cum dicit quod lumen ex necessitate materiali digreditur, eo[7]ƿ quod pellis per quam digreditur est multum partibilis in parva spatial solida per poros maiores ipsis spatiis solidis. Et non intelligo hic per porum nisi vacuitatem corporis eiusdem generis, licet oporteat in vitro et in rebus aliis perspicuis intelligere aliter, sicut supra dictum est. Pellis enim in veritate non est omnino continua, quia loca in quibus fuerunt radices pilorum extractis pilis vere pori sunt.
Et cum in illis non sit nisi aer perspicuus digreditur lumen per poros illos. In vitro autem est digressio luminis ubique, et si illud quod est in pelle non porus forte sit perspicuum, aliter tamen digreditur lumen per poros eius, et aliter per illud quod est in pelle continuum perspicuum. Causa vero finalis digressionis luminis per pellem lucerne est ut non offendamus in tenebris. Et forte Aristoteles in hoc exemplo voluit intelligere tres causas per quas fieret eiusdem rei demonstratio utpote duas causas praedictas et insuper causam formalem, quod videtur innuere cum dicit: Contingit unum idem et quid est et propter quid est et ex necessitate. Videtur enim hic tres dictas causas tangere. Causa enim formalis digressionis luminis per pellem lucerne est ipsa generatio luminis secundum incessum rectum et propter hanc causam digreditur.
Aliud exemplum ponit de tonitruo quod demonstratur similiter per causam materialem et finalem et non solum demonstratur esse per has duas causas, sed eius fieri demonstratur per easdem causas, sicut si[8]ƿ tonat propter ignem extinctum necesse est fieri sibilum, qui sibilus et sonus in nube est tonitruus. Sibilus enim est proprie sonus aeris expirantis, cum non aliud est primum sonativum quam ipse aer. Et dictum est supra quod aer expirans generatus in nube per calorem ignis extincti in ipsa est primum sonativum, cum sit tonitruus. Causa vero finalis secundum Pitagoricos est ut terreantur qui sunt in inferno, hoc est homines manentes in penalitate accidente ex corpore corrupto quod aggravat animam. Forte autem est quod natura facit tonitruum propter mundificationem aeris et rerum aliarum possibilium moveri et concuti per concussionem aeris, quia cum sonus non generetur nisi per tremorem sonativi, cum quo tremore coaccidit in eisdem partibus fiequens extensio et constrictio secundum diversos diametros etiam in aere contiguo primo sonativo necessario generatur tremor consimilis et extensio et constrictio partium consimilis, et ita totus aer circumstans minutissime concussus est; ex illa concussione necesse est accidere depurationem aeris et separationem qualitatum extranearum.
Post hoc docet nos Aristoteles in quibus rebus maxime accidit idem posse probari per duas causas praedictas, scilicet, per materialem et finalem; et dicit quod in rebus naturalibus maxime accidit hoc, quia res naturales non fiunt frustra, sed quaecumque facit natura facit propter[9]ƿ aliquem finem, et finis rei est illud ad quod apta nata est; et hoc est notum in Physico Auditu. Et iterum res naturales sunt habentes formam in materia quam necesse est esse ad hoc ut forma naturalis sit et ut salvetur. Necessitas autem duplex est, aut secundum naturam aut secundum violentiam.
Ad hoc enim ut forma naturalis sit necesse est esse aliquid sicut materiam sustinentem, et similiter ad hoc ut forma, quae est a violentia, sit necessaria est materia propria sustinens. Materia autem appropriata conditionibus omnibus quibus eget ad susceptionem propriae formae necessitas vocatur. Habent itaque res naturales has duas causas manifestas, propter hoc demonstrationes naturales ut in pluribus fiunt per has duas causas et maxime in naturis specialibus, ut in animalibus et plantis et partibus eorum.
Sed in his quae sunt ab anima intellectiva quaedam semper fiunt propter aliquem finem et nequaquam sunt ab eo quod per se frustra est, ut domus quam facit intellectus hominis et ars similiter et statua propter aliquid fiunt, sed non facit hoc intellectus necessario, voluntaria enim sunt. Natura autem non eligit nec potest non facere ea quae facit, sed semper aut frequenter facit ea, hoc est autem semper nisi prohibeatur. In artificialibus ergo videtur[10]ƿ esse a causa finali ratiocinatio et non a materiali, quia artifex non semper dat formam materiae preparatae; natura autem semper dat formam materiae preparate. Quaedam vero sunt a fortuna et non fiunt propter aliquid, sicut aliquis eger ambulans non propter sanitatem evacuavit materiam morbi et sanus factus est. Maxime autem res illae sunt a fortuna et a casu quae sunt contingentes ad utrumlibet, et cum non fiunt fortuitu, sed ab intentione, et hae sunt res voluntariae, quae, etiam cum fiunt per intentionem, ad utrumlibet sunt; cum vero fiunt praeter intentionem, a fortuna et a casu sunt. Manifestum est itaque quod in his quae fiunt a natura aut arte semper est causa finalis illud quod est secunda perfectio rei et bonitas eius; sed in rebus fortuitis nihil fit propter aliquid.
Post hoc ostendit Aristoteles quod causa quae vere est causa essendi rei, hoc est tota causa quae non indiget conditione ad hoc ut effectus eius proveniat ex ea, eadem est causa fiendi et facti esse et futuri esse; et haec est XVIII conclusio. Ipsa tamen causa, in quantum est, est causa essendi, et in quantum fit est causa fiendi, et in quantum facta est causa rei facte, et in quantum futura, causa rei future. Et causa huius[11] concluƿsionis et medium demonstrativum est quod causa vera, hoc est causa completa non diminuta, est simul cum causato, sicut patet in causa eclipsis lunae, quae causa est interpositio terrae inter solem et lunam recto diametro. Cum enim talis interpositio est, eclipsis est, et cum fit interpositio talis, eclipsis fit, et cum facta est, facta est, et cum futura est interpositio, futura est eclipsis. Similiter causa et diffinitio cristalli est aqua condensata propter defectum caloris penitus, et cum haec causa est, cristallus est, et cum fit, cristallus fit, et similiter se habet in facto et futuro. Cristallus namque non est nisi aqua congelata et indurata per multos annos, ita quod magnitudo et diuturnitas frigoris congelantis destruxerit in congelato calorem actualem et potentialem. Cum enim potentialis calor non remansit in congelato iam non est solubile per calorem; congelata namque non sunt solubilia nisi per hoc quod calor exterior actualis educit calorem interiorem potentialem de potentia ad actum. In quibus igitur non est calor potentialis, illa insolubilia sunt a calore.
Causa autem quae non est causa completa rei, sed quae eget conditione aliqua ad hoc ut egrediatur ex ea effectus eius non necessario simul est cum causato suo, sed possibile est ut praecedat tempore causatum suum. In his igitur quae non simul sunt quaerit Aristoteles an succedant sibi secundum temporis continuitatem, ita quod causam factam[12] conƿtinue sequatur causatum factum et causam futuram causatum futurum, et an ei quod fit continuetur causa prius facta.
Si enim haec non consequantur se secundum temporis continuitatem, sed interruptae, ita scilicet quod sit tempus medium inter causam factam et causatum factum, semper erit sillogismus a posterius facto, et non a prius facto; hoc est a causato quod fit posterius inferetur sillogistice causa facta prius et non econverso poterit sillogizari a causa causatum. Et haec est XIX conclusio, scilicet, quod in causa et causato quae non simul sunt ita quod ens cum ente, factum cum facto, futurum cum futuro, semper est sillogismus a posterius facto; et posterius factum est principium sillogisticum eorum quae facta sunt prius et facta prius sunt principium sicut causa et non sicut medium sillogisticum eorum quae posterius, quia a priori non est sillogismus.
Non enim sequitur, quia haec res facta prius est, quod haec res facta posterius sit, sicut patet in fundamento et domo, quia si ponatur tempus medium inter causam factam et causatum factum, sive illud tempus ponatur finitum sive infinitum, manifestum est quod non sequitur ex causa facta causatum factum, quia in medio tempore causa iam facta falsum est dicere causatum esse iam factum; et eadem ratio est in aliis temporibus.
Et iterum causa, quod est medium sillogisticum inferens causatum suum, est diffinitio eius et tota causa completa, et talem causam, ut praeostensum est, oportet simul esse genitam cum causato suo, ita quod simul cum facto sit facta et cum futuro sit futura, etƿ similiter in caeteris.
Patet igitur quod, si sit interruptio inter causam factam et causatum factum et similiter secundum alias divisiones temporis, non sequitur ex causa causatum. Quod autem necessario sit interruptio ostendit Aristoteles, quia, sicut ostensum est in physico negotio, factum esse est terminus fieri et terminus motus et est in instanti, unde factum esse indivisibile est. Fieri autem divisibile est in infinita, sicut moveri. In omni enim moveri sunt infinita moveri et infinita mota esse, et similiter in omni fieri infinita fieri et infrnita facta, sicut in tempore uno infinita instantia et in linea puncta, sicut igitur non est punctum puncto continuum neque linea puncto, sic nec est factum esse cum facto esse neque factum esse cum fieri. Quae igitur non simul sunt facta, necesse est factum esse esse post factum esse cum temporis interpositione, igitur tantum nunc accipiatur de causa media sillogistica in his quae non simul sunt, scilicet, quod, cum sint divisa per tempus medium causa et causatum, a posterius facto fit sillogismus.
Et in his necesse est resolvere ad medium sillogisticum immediatum, et in his quae facta sunt primum et immediatum est illud quod postremo factum est et quod est propinquius ipsi nunc presenti, quod manifestum est sicut corollarium in hoc quod a posterius facto fit sillogismus et non a priori. Immediatum enim principium sillogisticum in his semper cadet extra, quia erit ultimo factum non continuum cum prius factis, et haec manifesta sunt in rebus artificialibus. Non enim potest ostendi ex esse fundamenti esse ipsius domus[13]ƿ nec, ex fieri et secundum alias differentias temporis, sed econverso per hoc quod domus facta est ostenditur quod fundamentum prius factum est et per hoc quod fundamentum factum est ostenditur lapides prius esse decisos.
Post hoc ostendit Aristoteles quod in rebus in quibus est generatio circularis est demonstratio circularis, et haec est XX conclusio. In his enim est per modum aliquem circularitas causarum et quaelibet earum potest esse primum notum et primum acceptum ex sensu aut experimento. Et est in talibus causis convertibilitas necessario, et ita possunt ex se invicem sillogizari, unde cum demonstratio sit sillogismus ex causis et immediatis, manifestum est quod quaelibet talium causarum aliam demonstrabit, sicut est videre in operibus naturae quod terra depluta est causa materialis vaporis, et vapor nubis et nubes iterum terrae deplutae. Sciendum tamen quod, licet talis sit circulatio, non accidit idem simpliciter esse causam sui ipsius, quia si consideretur quod vere et in se est causa et quod vere est causatum inveniemus quod haec signata depluitio terrae est causa huius singularis vaporis, et iste singularis vapor est causa huius singularis nubis quae congregabitur ex hoc vapore, et haec nubes est causa non depluitionis illius ex qua venit haec nubes, sed depluitionis alterius numero.
Unde nulla depluitio sui ipsius causa est, sed depluitio terrae, quae hodie est, est causa depluitionis alterius numero[14]ƿ quae cras erit; et quia quaelibet singularis depluitio est causa non sui ipsius sed alterius depluitionis sequentis, ideo universaliter vere dici potest quod omnis depluitio est causa depluitionis, non tamen idem simpliciter causa sui. Et similiter manifestum est in nube et vapore. Et cum acceptum sit ex sensu quod terra est depluta, potest argui ex hoc nubem esse venturam, et similiter cum accipitur ex sensu nubem esse, potest argui ex eo terram esse depluendam, unde hic non fit circulatio ab eodem in idem simpliciter, sed a terra depluta ad terram depluendam.
Unde quod hic dicitur non est contrarium ei quod dixit Aristoteles circa principium huius libri, scilicet, circularem demonstrationem nullam esse, quia ibi intellexit de circulo in quo revertitur ad idem simpliciter et in quo probans et probatum sic se habent quod utrumque non potest esse primum et immediatum acceptum per sensum. Et sciendum quod cum secundum philosophos mundus sit infinitus duratione, non fuit prima nubes aut prima pluvia aut primus vapor, unde nihil horum potest dici simpliciter causa aliorum quin similiter possit dici econverso de reliquo. Verumtamen secundum veritatem terra primo erat madida, non dico depluta, irrigatione aquarum venientium a mari magno per meatus occultos, sicut sanguis a corde veniens per venas et arterias irrigat totum corpus animalis. Et ex illa madidatione primo facta per calorem solis elevabatur primus vapor et ex vapore primo elevato ad mediam regionem aeris per frigiditatem congregantem fiebat prima nubes et[15]ƿ ex prima nube prima depluitio, et deinde fiebat hoc circulariter sicut nunc videmus.
Consequenter ostendit Aristoteles quod eorum quae non semper sunt, sed frequenter, sunt principia non semper sed frequenter; et haec est XXI conclusio. Et huius ratio demonstrativa est quod ex necessariis quae semper sunt non sequuntur nisi necessaria et quae semper sunt. Eorum igitur quae frequenter sunt principia sunt sicut frequenter, cum non possirit esse necessaria, nec sunt contingentia erratica, eo quod contingens erraticum non est causa contingentis nati. Frequenter autem sunt res naturales quae quantum est de natura et circumscripto impedimento semper sunt, velut est hoc quod omnis mas cum pervenerit ad etatem debitam potest explere opus virtutis generative.[16]

Notes

  1. 25 Anal.Post., II, 11.94a20 30EUCLIDES, Elementa, III, Prop. 30
  2. 42 Cfr. EUCLIDES, Elementa, I, Diff. 10
  3. 72-3 Anal. Post., II, 11.94a20-21 82-3 Anal. Post., II, 11.94a24
  4. 89 Anal Post., II, 11.94a24 (cfr. appar. ed. transi. Iacobi) 93 V.supra, II, 2, lin. 560-565 et 805-810 97 Anal. Post., II, 11.94a28 98 Par. Anal. Post., II, 11.94a28 sqq.
  5. 105-7 Anal, Post., II 11.94a31-2 (cfr. appar. ed. transl. Iacobi) 118 Anal. Post., II, 11.94b1
  6. 125 Anal. Post., II, 11.94b5 129 sqq. Par. Anal. Post., II, 11.94b9 sqq.
  7. 163 sqq. Par. Anal. Post., 11.94b27 sqq.
  8. 196-7 Anal. Post., II, 11.94b27-8
  9. 206 V. supra, II, 2, lin. 755-836 220 Par. Anal. Post., II, 11.94b34 sqq.
  10. 225 Phys., n, 8-9 227-228 1... secundum violentiam. cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 301 et ed. transl. Gerardi, p. 264, 20-21 234-235 Cfr. Phys., II, 8.199a20 sqq. 235 sqq. Par. Anal. Post., II, 11.95a3 sqq. 238 '... statua...' cfr. transl. Ioannis, p. 170, 9 (et etiam recen. Moerbeke, p. 331, 32) 241 Cfr. Phys., II, 8.199a15-20
  11. 245-246 Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., II, p. 301 (?) 253 sqq. Par. Anal. Post., II, 12.95a10 sqq.
  12. 277 sqq. Par. Anal Post., II, 12.95a24 sqq.
  13. 304 Phys., IV, 10.217b19 sqq., et VI, 3.233b33 sqq. Cfr. PHILOPONUS, Comm. in Anal. Post., H, pp. 390-391 320 Anal. Post., II, 12.95b23
  14. 327 Anal. Post., II, 12.95b38 sqq.
  15. 353 V. supra, I, cap. 3; cfr, etiam Anal. Pr., II, 5
  16. 368 sqq. Par. Anal. Post., 12.96a8 sqq.