Authors/grosseteste/commentarius/l2c5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book II Chapter 5

Latin English
ƿCap. 5 In hoc capitulo redit Aristoteles ad complendum sermonem suum de conditionibus causalibus secundum quas medium demonstrativum comparatur ad conclusionem. Et intendit in capitulo isto demonstrare quoniam unius demonstrati per se et non secundum accidens est una causa et medium demonstrativum unum; et haec est conclusio XXXII.
Et in explanatione huius conclusionis et quaestionibus tendentibus ad eius explanationem cum incidentibus ex quaestionibus consistit hoc capitulum totum. In primis namque quaerit an ex causato sequatur sua causa, sicut ex causa sequitur causatum, an contingat unius plures esse causas.
Si enim ex causato non sequatur causa una determinata, cum non sit causatum quin habeat causam aliquam, sequitur quod causatum, cum habeat causam, habeat causam unam cum causa alia, et ita quod illius sint causae plures. Huius quaestionis prima parte proposita, scilicet an ex causato sequatur causa, antequam proponat secundam partem quaestionis ostendit quid sequitur ex prima parte quaestionis si sit vera, scilicet, quod conversim demonstratur ex causa causatum et ex causato causa. Verumtamen altera illarum demonstrationum est demonstratio[1]ƿ propter quid et altera est demonstratio quia. Deinde proponit secundam partem quaestionis et consequenter ostendit quo existente secunda pars quaestionis non est vera, scilicet, si demonstratur de subiecto universali passio convertibilis cum subiecto, quia necesse est medium demonstrativum esse convertibile cum demonstrato, et erit causa sequens ex causato, quia medium ex passione sibi convertibili et non erunt illius unius causae plures, sed una demonstrativa.
Quo ostenso, redit iterum ad secundam partem quaestionis et ostendit conclusionem intentam, scilicet, si unum sit demonstratum per se et non secundum accidens, una erit ipsius causa demonstrativa convertibilis cum demonstrato. Et demonstratio huius est quod medium est diffinitio termini primi; unius itaque passionis univoce erit medium unum univocum et equivoce equivocum et analoge analogum; unum tamen medium quandoque comparatur ut causa ad maiorem extremitatem solum, quandoque comparatur ut causa ad conclusionem compositam ex maiori extremitate et minori. Si itaque comparetur medium ut causa ad maiorem extremitatem solum et maior extremitas sit divisibilis per species de quibus pluribus possit demonstrari, ut de subiectis primis, tunc contingit illius passionis esse causas demonstrativas plures, quia conclusio quae componitur ex praedicato magis universali et subiecto minus universali non demonstratur solum per causam ipsius praedicati in se considerati, sed per causam ipsius in quantum est in subiecto illo.
Unde et idem[2] praediƿcatum in quantum est in subiecto alio primo aliam habet causam, sicut alia est causa vitae longae in quadrupedibus et alia vitae longae in volatilibus, unica tamen est causa simpliciter proxima in eodem ordine causarum eius quod est esse longae vitae. Si itaque comparetur medium ad compositum ex maiori extremitate et minori, ipsius unius erit causa una et medium unum proximum demonstrativum, licet in primo libro dictum sit quod unius plures sunt demonstrationes per media non subalterna, et in hoc libro dictum sit idem posse demonstrari per diversas eiusdem causas. Per se namque et propriissima demonstratio non est nisi una unius rei, sed demonstrationes quarum altera est dicta demonstratio secundum prius et reliqua secundum posterius vel ambae secundum posterius possunt esse plures eiusdem rei; et haec est continentia huius capituli.
Dicit ergo quod dubitabit aliquis an cum causatum est necessario sit eius causa determinata, sicut an sequatur si folia cadunt aut luna deficit quod causa deficiendi lunam sit et causa cadendi folia, sicut verbi gratia an ex defectu lunae sequatur terram esse in medio inter solem et lunam, et si folia cadunt quoniam sunt lata. Cum etiim non sit causatum quin causa eius una sit, sicut ostensum est in prima philosophia et suppositum in hac scientia, sequitur necessario si causatum est, aliqua eius[3]ƿ causa est; unde, si ex causato determinato non sequatur aliqua causa determinata, sequitur quod aliqua alia eius causa sit. Cum vere sint simul causa et causatum, dico, dubitabit aliquis si ex causato sequitur causa sicut ex causa sequitur causatum, velut ex terram esse in medio sequitur lunam deficere, quod si est, scilicet, conversio convenientie inter causam et causatum, tunc contingit utrumque demonstrari per reliquum, velut si folia cadere et folia lata esse convertantur adinvicem secundum convenientiam, tunc utrumque potest demonstrari de vite per reliquum.
Et quia non contingit idem simpliciter esse causam alicuius et causatum eiusdem cum non sit idem prius et posterius se, manifestum est quod altera demonstratio erit per causam et propter quid, reliqua vero per effectum et quia, sicut qui demonstrat de luna quod deficit per interpositionem terrae, demonstrat per causam et propter quid; qui autem demonstrat interpositionem terrae per defectum, demonstrat per effectum et quia. Quae enim ponuntur in diffinitione alicuius sunt causa ipsius; in diffinitione vero defectus ponitur interpositio terrae, quare haec illius est causa.
Hic redeundum est ad primam quaestionem et coniungenda est ei quod hic sequitur. Et est quasi diceret: numquid cum causatum est, causa est, aut contingit unius plures causas esse? Et namque si idem[4] praediƿcatur de pluribus subiectis primis, contingit eiusdem praedicati plures causas esse, et non sequitur ex praedicato causato causa una determinata; sequitur tamen cum res sit causam esse, non tamen sequitur hanc vel illam esse. Sed si propositum est universale, hoc est de subiecto convertibili, tunc causa similiter est totum universale convertibile, ut si sumatur primum subiectum eius quod est folia fluere convertibile cum hoc praedicato, oportet causam et medium similiter esse convertibile.
Post hoc redit ad hanc secundam partem quaestionis quaerens an contingat non eandem esse causam sed plures eiusdem praedicati in omnibus subiectis aut non. Et respondet: si est demonstratio per se et non per effectum aut accidens, tunc non potest esse non eadem causa, quia medium est ratio maioris extremitatis simpliciter aut in quantum est in subiecto suo primo. Si vero non est demonstratio per se, contingit non eandem esse causam, quia medium quod est causa et praedicatum cuius est causa contingit considerare in subiecto non primo, sed secundum accidens, licet talia non sint proposita in demonstrationibus et talium accidentalium contingit plures esse causas.
Si vero non sit consideratum subiectum in praedicato secundum accidens, sed sit praedicatio de primo et universali, tunc similiter se habebit medium cum ultimo, scilicet, quod si ultimum sit univocum et medium univocum, si vero[5] aequivoƿcum et aequivocum et si sit analogum et medium erit similiter; ut huius analogi: propter quid quatuor quantitates proportionales permutatim sunt proportionales?, unum est medium analogum, scilicet, habere aeque multiplicia primi, secundi, tertii et quarti simfliter sibi addentia vel diminuentia vel sibi invicem aequalia. In lineis autem et numeris et aliis quantitatibus specialibus est huius analogi appropriati alia et alia causa propria; simile vero in coloribus et figuris equivocum est, et ideo hinc inde est eius causa alia et alia, quia in figuris est causa similitudinis habere angulos aequales et latera equos angulos continentia proportionalia, in coloribus autem est causa similitudinis quod eorum est sensus unus aut aliquid aliud huiusmodi. Et forte in hoc exemplo aliquid occultum innuit Aristoteles, quia non sunt colores similes quia eorum est sensus unus, nisi forte intelligat quod id quod est vere virtus sensitiva sit causa coloris. Virtus enim visiva est lumen radians a spiritu visibili lucente, et causa coloris lumen est. Nihil enim est color nisi lumen incorporatum perspicuo.
Unus igitur sensus causa est similitudinis colorum, hoc est unitas luminis qualis est in visu indifferente causa est unitatis in coloribus, quae est similitudo. Eadem autem secundum analogiam habent medium idem secundum analogiam, et praedicto modo convertuntur adinvicem medium, quod est causa, et maior extremitas, cuius[6]ƿ est causa, et minor extremitas, in qua est causa. Sed si componatur conclusio ex subiecto non primo et maiori extremitate, tunc erit praedicatum in plus, velut omnes angulos extrinsecos aequales esse quatuor rectis in plus est quam in triangulis aut quadrangulis. Sed cum dicitur de omnibus figuris polygoniis, tunc dicitur de subiecto primo et convertibili, quia quaelibet figura polygonia habet angulos extrinsecos aequales quatuor rectis, sicut in priori libro demonstravimus, et medium huiusmodi similiter est convertibile cum extremis, quia medium est ratio primi termini.
Similiter folia fluere in plus est quam vitis et quam ficus, sed non est in plus quam omnes arbores quae conveniunt in una ratione, secundum quam rationem fiunt primum et universale subiectum eius quod est folia fluere, sed de illo subiecto convertibiliter dicetur. Similiter medium eius primum erit diffinitio fluendi folia et hoc medium primum erit medium in alteris, quae sunt sub subiecto primo, quoniam illa conveniunt in ratione una subiecti primi. Est autem medium et ratio eius quod est folia fluere succum densari in contactu seminis. Arbores namque habentes succum viscosum non habent casum foliorum neque latitudinem. Latitudinem non habent eo quod humor viscosus, propter sui viscositatem et adherentiam, non recipit multam expansionem et similiter propter sui viscositatem non recipit multam exhalationem[7]ƿ nec desiccationem nec mortificationem per frigus, unde non dissolvitur compago in qua folium generatum ex humore viscoso adheret arbori.
Folia autem quae generantur ex humore non viscoso sunt lata et cadunt, quia humor non viscosus de facili expanditur in latum et est multum obediens virtuti formativae foliorum, et humor non viscosus facilem habet exhalationem et condensationem et desiccationem per virtutem maturativam et calefactivam. Unde, cum completur digestio seminis et fructus, virtus digestiva maturans fructum et semen, decoquendo et inspissando humores crudos et fluidos, decoquit et inspissat humorem crudum et fluidum ex quo generabantur folia; et fit succus foliorum spissus et siccus et fragilis, non potens conglutinare folium latum et ponderosum cum arbore. Densatio igitur succi in hora maturationis seminum causa est casus foliorum. Et forte horam maturationis seminum intellexit Aristoteles per hunc sermonem: seminis contactu. Semen namque non proprie dicitur semen donec sit ex quo possit esse generatio rei sui generis, et hoc non est ante sui maturitatem. Hora igitur maturationis seminis est hora in qua contingit esse vere semen, et hoc est densari in contactu seminis: densari dum contingit esse semen, vel, cum folium sit naturale cooperimentum fructus et seminis, necessario idem est principium ex parte aliqua generationis folii et seminis et in ipso[8] prinƿcipio aliquo modo se contingunt, et prima causa casus foliorum et maturationis seminis est digestio et inspissatio succi in ipso principio generationis utriusque. De foliis autem florum omnium manifestum est quod origo eorum est in loco in quo coniungitur fructus cum eo a quo dependet, quia natura fecit folia florum ad hoc ut dum oritur fructus tener totus involveretur in foliis florum, et ibidem densari succum est causa casus foliorum florum; sed dehis non intellexit Aristoteles. Latitudo vero foliorum causa est alia casus foliorum, eo quod latitudo eorum est cum ponderositate et cum resistentia ventis inpellentibus, eo quod per sui latitudinem multum recipit de vento. Primum igitur subiectum eius quod est folia fluere est habere succum fluidum non viscosum.
Post haec manifestat Aristoteles consecutionem causae et causati in figuris sillogisticis, ostendens quod, si comparetur medium ad maiorem extremitatem quae dicitur de inferioribus subiectis, contingit unius plures esse causas, tamen unius una est proxima causa. Causa enim proxima maioris extremitatis unica est in uno ordine causae et causa compositi ex maiori extremitate et minori similiter unica est. Dicit ergo quod in figuris assignabitur consecutio causae et causati hoc modo. Sit A maior extremitas quod sit in omni B medio. B autem sit in unoquoque eorum quae aggregantur sub D. Igitur, cum A sit in plus quam aliquod eorum quae[9]ƿ sunt D, erit etiam in plus quam B, et dicetur universaliter tam de B quam de ipsis D. Hoc autem dico universale quod praedicatur de omni aliquo et non convertitur cum eo.
Omnia tamen de quibus dicitur convertuntur cum eo et divisim exceduntur. Causa itaque quod A sit in ipsis D est B, igitur A in plus est quam B. Si enim non sit in plus, tunc non est B magis causa quare A sit plus in uno quam in alio. Ut si animal probetur de homine per B convertibile cum animali, non erit magis causa quare homo sit animal quam quod equus sit animal, ergo A erit in plus quam B. Igitur si ostendatur iterum A de omnibus E, hoc est de aliquibus eorum quae sunt sub D (intelligit enim Aristoteles per ordinem litterarum ordinem terminorum), tunc necesse est quaerere medium aliud quam B in quo contineantur illa omnia; quia si non esset medium aliud inconveniens esset, cum A sit in plus quam E, quia oporteret quod A ostendatur de unoquoque D per aliquam causam propriam.
Ergo oportet ut accipiatur aliud medium quam B propter quod A sit in E, et sit illud medium C. Manifestum est igitur quod contingit eiusdem, sicut eius quod est A, plures esse causas, non tamen eiusdem specie contingit plures esse causas. Si enim maior extremitas esset species indivisibilis non demonstrabilis de pluribus inferioribus, non essent eius[10]ƿ media demonstrativa plura. Sicut eius quod est esse longae vitae alia est causa in quadrupedibus et alia est causa in volatilibus, et etiam alia est sui ipsius in se considerati. Longae enim vitae causa proxima universalis est humiditas naturalis multa non facile corruptibilis a rebus extraneis, et quae simpliciter habent hoc sunt longae vitae simpliciter, et quae habent hoc respectu rerum sui generis sunt longae vitae in suo genere. In diversis autem generibus diversificatur causa huius. In quibusdam enim est humiditas naturalis diu incorrupta, quia non habent choleram multam consumentem eam; in quibusdam vero quia sicca sunt, non habentia humiditatem accidentalem corrumpentem humiditatem naturalem. In aliis vero aliqua aliarum quatuor qualitatum primarum quas secundum litteram unam vocat Aristoteles altera latera. Imaginantur enim quatuor qualitates primae quasi quadrangulus spiritualis et quaelibet qualitatum in se ipsa imaginatur sicut angulus unus, unde vocantur a physicis quatuor anguli; secundum autem quod virtus unius extenditur ad alteram et commiscetur ei imaginatur sicut latus quadrati.
Igitur, cum universalis praedicati sit causa proxima universalis, et eius in sua specie causa specialis, quae istarum erit causa et medium demonstrativum, scilicet, an quae proxima est universali an quae est specialis universalis in singulari.[11]ƿ Et manifestum est quod magis proximum unicuique erit eius proxima causa, sicut universalis praedicati, cum demonstratur de sibi convertibili causa, et medium est unum quod est proximum ipsi universali praedicato, sicut si esse longae vitae demonstratur de subiecto sibi convertibili, utpote de animali habente conceptionem longam, erit medium: habens humiditatem naturalem multam difficile corruptibilem a rebus extraneis. Si autem esse longe vite demonstratur de quadrupedibus quibusdam, accipietur medium quod est causa longae vitae in quadrupedibus. Si autem demonstratur hoc praedicatum 'esse longae vitae' de subiecto sibi convertibili demonstratione prima et universali, relique demonstrationes quibus ostenditur de subiectis inferioribus non erunt demonstrationes primae et universales, sed demonstrationes dicte per posterius, et de diversis subiectis diverse causae, sicut eius quod est primo sub universali prior est causa, et eius quod est posterius sub universali posterior est causa, sicut quod est C causa est ipsius B in D, et C dictum de D causa est ipsius A in D. B autem esse in C et in B A immediatae sunt quoad hunc ordinem.
Completa est igitur scientia de sillogismo in Prioribus et de demonstratione et scientia demonstrativa in hoc libro. Dicitur autem scientia demonstrativa tum habitus conclusionis acquisitus per sillogismum demonstrativum tum cognitio certa partium essentialium et accidentium[12]ƿ essentialium sillogismi demonstrativi, et haec tradita est in hoc libro. Et hac scientia habita facile est cognoscere de sillogismo proposito an sit demonstrativus. Si enim sillogismus propositus resolvatur in partes ex quibus est et in accidentia et inveniantur in eo conditiones dictae in libro isto, tunc manifestum est quoniam est demonstrativus; et si deficit aliqua conditionum essentialium, manifestum est quod non est demonstrativus.
Ad hoc enim intendit liber iste ut cognoscens conditiones essentiales demonstrationis possit per resolutionem propositi sillogismi in partes suas et accidentia essentialia cognoscere an compleantur in ipso conditiones essentiales demonstrationis an deficiat illarum aliqua. Et ab hoc dicitur liber iste resolutorius et iudicativus. Non enim intenditur in libro isto inventio demonstrationis, sed inventi iudicatio; inventionem namque habet demonstrator communem cum dialetico, quia in propria materia invenit demonstrator medium per locum a diffinitione et a causa, sed per conditiones demonstrationis manifestatas in libro isto iudicat de invento an sit completa demonstratio.[13]

Notes

  1. 14 Anal. Post., II, 16.98a35 sqq.
  2. 19 Anal. Post., II, 16.98b25 sqq. 25 Anal. Post., II, 17.99a1 sqq.
  3. 46 V. supra, I, 18, lin. 56 sqq. 48 V. supra, cap. 3, lin. 220 sqq. 54 sqq. Par. Anal. Post., II, 16.98a35 sqq. 56 Anal. Post., II, 16.98a39 59 Cfr. Metaph., VII, 7.1032b (?)
  4. 80 Anal. Post., II, 16.98b25.
  5. 89 sqq. Par. Anal. Post., II, 17.99a1 sqq.
  6. 111 Cfr. Anal Post., II, 17.99a15. (cfr. appar. ed. transl. Iacobi) 115-116 Cfr. GROSSE-TESTE, De colore, ed. BAUR, p. 78 118 sqq. Par. Anal. Post., II, 17.99a16 sqq.
  7. 127 V. supra, 1,17, lin. 158-176 136 Anal Post., II, 17.99a29
  8. 154 Anal.Post., II, 17.99a29
  9. 178 sqq. Par. Anal. Post., n, 17:99a30 sqq.
  10. 184 '... exceduntur... cfr. appar. ed. transl. Iacobi, p. 103, 9 197 'eiusdem...': cfr. appar. ed. transl. Iacobi, p. 103, 17
  11. 211 Cfr. Anal. Post., II, 17.99b5 (cfr. appar. ed. transl. Iacobi) 215 sqq. Par. Anal. Post., 11, 18.99b9 sqq.
  12. 236 sqq. Par. Anal. Post., II, 19.99b15-17
  13. 250-252 Cfr. BOETHIUS, De differentiis topicis, I (P. L., LXIV, col. 1173)