Authors/grosseteste/commentarius/l2c6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book II Chapter 6

Latin English
ƿCapitulum ultimum. Ostensis perfecte conditionibus demonstrationis, ut possimus aetu operari et demonstrare, docet nos in ultimo qualiter accipiantur principia prima demonstrationum et quis est habitus cognoscens ea, primo quaerens et dubitans utrum principiorum immediatorum cognitio eadem sit cum cognitione conclusionum aut non eadem. Et iterum quaerit an conclusionum et principiorum sit scientia aut non, sed conclusionum solum sit scientia et principiorum aliquis habitus alius, et utrum habitus principiorum non sint nati in nobis, sed fiant postquam non fuerunt in nobis, an fuerunt in nobis sed latentes. Ostendit igitur in primis quod hoc ultimum est inconveniens, scilicet, habitus principiorum esse in nobis ab initio latentes, quia contingeret quod laterent nos res quarum causarum demonstrativarum haberemut certissimas cognitiones.
Si vero accipiamus cognitionem principiorum cum primo non habuerimus eam, tunc addiscimus ipsa principia non ex preexistente cognitione, quia principia non demonstrantur ex aliis prioribus; sed impossibile est addiscere aliquid non ex preexistente cognitione, sicut in principio dictum est. Manifestum est igitur quod neque actu habemus principia ab initio neque penitus ignoramus ea, sed sunt in nobis ab initio potentia et extrahuntur in nobis de potentia ad actum. Habitus itaque eorum in nobis primo est potentialis et[1] mateƿrialis passivus et non activus, quia si esset activus, tunc esset honorabilior et melior et certior quam habitus actualis principiorum, eo quod activum est nobilius eo in quod agit et nobilius effectu. Habitus autem potentialis horum videtur esse sensitiva cognitio. Sensus enim particularis est apprehensivus singularium et sensus communis iudicativus, et est sensus potentia receptiva.
Et in quibusdam habentium sensum est potentia retentiva eorum quae recipiuntur in sensu et intentionum extimatarum ex formis sensatis, et haec retentiva vocatur memoria. Hic enim dicimus memoriam communiter ad imaginativam, quae retinet formas sensatas, et ad memoriam proprie dictam, quae retinet intentiones extimatas. In quibus igitur non est haec virtus retentiva non remanet cognitio aliqua post sensum, et quorum est haec virtus non est cognitio post sensum earum rerum quas non retinent in hac retentiva. In quibus autem est sensus cum hac retentiva, est colligere ex multis sensibus unam memoriam, et hoc commune est brutis cum rationalibus; sed in rationalibus iam contingit ex multis memoriis excitata ratione fieri experientiam; in brutis vero non est hoc. Ex sensu igitur fit memoria, ex memoria multiplicata experimentum, ex experimento universale, quod est praeter particularia, non tamen separatum a particularibus, sed est idem illis, artis, scilicet, et scientiae principium. In quantum enim eiusƿ finis est humane operationis rectificatio artis est principium; in quantum autem eius finis est veritatis speculatio scientiae est principium; ars namque operationis est directiva, scientia veritatis speculativa.
Manifestum igitur est quod habitus talium principiorum non sunt in nobis ab initio completi neque generantur in nobis ab aliis habitibus notioribus, sed fiunt in nobis a sensu per eductionem de potentia ad actum, et sensus est fundamentum eorum, quo existente poterit esse cognitio universalium, et quo deficiente deficit in anima universalis cognitio. Sicut accidit in eversione machinae quod, stante debiliori, per statum eius stat fortior et per statum secundi stat tertius, et ita deinceps usque ad primum, sic existente sensu, qui est debilissima virtutum apprehensivarum apprehendens res singulares corruptibiles, stat imaginatio et memoria et tandem intellectus, qui est nobilissima virtutum apprehensivarum apprehensiva universalium primorum incorruptibilium. Hoc est quod dicit sicut in machinae eversione stante uno alter stetit, postea alter quousque in principium veniat. Cum autem in anima sit huius exempli similitudo, videndum qualis existens anima possit hoc pati, et quod dictum est exemplariter et incerte dicendum est expresse et certe. Et hoc est, stante uno indifferentium numero, id est, aliquo singulari in apprehensione sensitiva, universale, quod est primum et supremum, stabit in anima, quia sentire est singularium, sensus tamen prior est universalis, hoc est, singularis intentione universali, ut qui videt[2] Calƿliam a longe prius sentit quoniam est animal, deinde quoniam est homo et ultimo quoniam est Callias, quia pauciores differentias discernit visus a longe et magis discernit eas a prope. In his itaque singularibus stat primo sensitiva cognitio, et ascendit ab his cognitio donec perveniat in simplicia universalia. Et in hoc similiter manifestum est quoniam universalia prima composita sicut et simplicia ex inductione a sensibilibus facta nobis sunt manifesta. Quomodo autem ex sensu perveniatur in universalia tam simplicia quam composita et quantum conferat sensus scientiae in nobis quorum mentis aspectus obnubilatus est corporis contagione in priori libro plenius dictum est.
Determinata quaestione ultima, determinat quis sit habitus acceptivus principiorum, quia scilicet intellectus, et quod principiorum non est scientia. Et in hoc absolutae sunt quaestiones reliquae in principio huius capituli proposite. Voco autem hic intellectum virtutem animae apprehensivam res apprehensibiles deintus absque medio; scientiam vero apprehensivam deintus per medium, et iste etiam differentiae in priori libro plenius expresse sunt. Ostensio itaque Aristotelis quod intellectus sit acceptivus principiorum talis est. Habituum quibus apprehenditur verum quidam sunt apprehendentes verum solum, quidam apprehendentes indifferenter verum et falsum; apprehendentes verum solum sunt sicut scientia et intellectus, quia apprehendunt res in puritate essentiae[3]ƿ suae non cum admixtione conditionum materialium.
Opinio autem et ratio, secundum quod ratio est utens instrumento corporeo et declinata ad res corporales corruptibiles, apprehendunt res cum conditionibus materialibus, et haec admixtio conditionum in apprehensione causa est deceptionis et erroris. Oportet igitur quod eorum quae veniunt in demonstrationem sint intellectus et scientia solum apprehensiva. Certior autem est intellectus quam scientia, et principia notiora et certiora quam conclusiones. Igitur manifestum est quod intellectus erit principiorum, scientia autem non erit principiorum, eo quod omnis scientia est cum medio super quod decurrit ratio in acquisitionem scientiae; principia autem non habentur cum medio.
Ex his manifestum est quod principium demonstrationis non est habitus acquisitus per demonstrationem, neque scientia est primum principium scientiae. Habitus enim certissimus omnium erit principium aliorum habituum; non est autem certior habitus quam scientia nisi intellectus. Erit igitur intellectus principium scientiae et principium principiis et principium acceptivum principiis. Non enim est intellectus effectivus principiorum, nisi forte dicatur quod efficit ea quae sunt principia esse principia cognoscendi conclusiones, cum ordinet ea ad conclusiones; in se autem sine nostra ordinatione sunt principia essendi. Vel forte voluit in hoc sermone innuere quod eadem natura, quae est virtus intellectiva, est idem secundum quod[4] aliƿquid est principium primum et sine medio acceptum, quia, ut superius dictum est, lux spiritualis per se visibilis a mentis aspectu est huiusmodi natura.
In fine autem huius scientiae ostendit Aristoteles ordinem huius ad alias et utilitatem eius et potestatem in aiiis dicens quod haec scientia similiter se habet ad omnes res tam mathematicas quam naturales quam metaphysicas et etiam logicas, et non dicit similiter quia in omnibus est aeque certitudo. Completio enim certitudinis non est solum a natura demonstrationis, sed etiam per naturam rerum super quas erigitur demonstratio. Res autem de quibus sunt scientiae sunt magis et minus elongatae ab apprehensione, et propter hoc a certitudine et demonstratione in omni similiter se habente.
Ob: EXPLICIUNT NOTULE SUPER LIBRUM POSTERIORUM ANALETICORUM SECUNDUM BEATUM ROBERTUM LYNCOLNIENSEM EPISCOPUM M. Va Amen.

Notes

  1. 2 sqq. Par. Anat. Post., II, 19.99b17 sqq, 20-43 Cfr. Metaph., I, 1
  2. 55-56 Anal. Post., II, 19.100a12-13 ('... machine...': cfr. appar. ed. transl. lacobi)
  3. 72 V. supra, 1,14, lin. 195-291 78 V. supra, 1,19 79 sqq. AnaL Postft II, 19.100b5 sqq.
  4. 98-99 Anal. Post., II, 19.100b15-16