Authors/kilwardby/fenix
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchFrom Braakhuis (ed.) Robert Kilwardby, Omnis Phoenix est; ed. H.A.G. Braakhuis, in 'Kilwardby versus Bacon? The Contribution to the Discussion on Univocal Signification of Beings and Non-Beings Found in a Sophisma attributed to Robert Kilwardby', in Medieval Semantics and Metaphysics. Studies dedicated to L.M. De Rijk, PhD on the Occasion of his 60th birthday, ed. E.P. Bos, (Artistarium, Supplementa 2), Nijmegen, Ingenium Publishers, 1985, 126-142 [extracts].
Edited from Erfurt, Wissenschaftliche Bibliothek der Stadt, Qu. 328.ff.l-73v. From the sophisma Omnis fenix est.
Latin | English |
---|---|
(f.20a) Hoc habito queritur de tertio, scilicet utrum terminus communis significans rem suam per modum positionis significet formam communem univocam ad rem existentem et non existentem. Et hoc est querere utrum iste terminus 'homo' significet univocam formam ad hominem verum et ad hominem pictum. | |
Et ostenditur quod non, et hoc sic: | |
(1) Sicut vult Aristotiles fine secundi Metaphisicae[1], non est una diffinitio communis univoca ad rem que est et que preteriit et que futura est; si igitur non habent unam diffinitionem univocam (ms.: equivocam), non habent aliquam naturam univocam (ms.: equivocam) communem; igitur terminus communis < significans > rem suam per modum positionis non significat aliquam formam communem ad rem existentem et non existentem. | |
(2) Ad idem, per Boethium libro Divisionum, in fine capituli De divisione vocis in significationes[2]: ibi enim dicit quod, si non est aliqua res subiecta ipsi voci quam vox significat, vox dicitur esse non designativa, idest: significativa; tunc enim nichil significat. Quod patet: si enim non sit aliquis lapis, hec vox 'lapis' nichil significat. Vult igitur quod re non existente vox destituitur a suo significato; igitur terminus significans rem suam per modum positionis non significat formam communem univocam ad rem existentem et non existentem sed potius equivocam. Si igitur vox enuntietur de re existente et non existente, hoc non erit univoce sed equivoce. | |
[127] (3) Ad idem. Augustinus libro suo Predicamentorum[3] vult quod, si 'Tullius' enuntietur de Tullio existente in sepulcro et de Tullio existente in foro et de ymagine ipsius, hoc non significat univoce sed equivoce. Hoc igitur nomen quod est 'Tullius' non significat formam univocam ad rem existentem et non existentem. Sed qua ratione ille terminus 'Tullius' non significat rem univoce se habentem ad rem entem vel non entem, eadem ratione et quilibet alius; et terminus communis significans rem suam per modum positionis non significat formam communiter se habentem ad rem existentem et non existentem. | |
(4) Ad idem, maior est distantia inter ens et non ens quam inter entia; infinita enim est distantia inter ens et non ens, que non potest absolvi nisi per agens infinite potentie que est prima causa. Sed non est aliqua vox que significet sive inportet formam communem et univocam ad omnia entia. Si enim esset aliqua, illa esset 'ens'; sed 'ens' sicut vult Aristotiles in libro Predicamentorum[4], equivoce dicitur de entibus sicut de substantia et accidente - et hoc innuit cum dicit: "si /f.20b/ enim quis omnia entia vocet, equivoce nuncupabit et non univoce" - igitur non est aliquod univocum ad omnia entia. Ergo cum ens et non ens magis distent, sicut visum est, non erit aliquod commune univocum ad rem existentem et non existentem. Et sic sequitur quod non est aliquis terminus communis significans rem suam per modum positionis qui significet aliquam formam communem univocam ad res existentes et non existentes. | |
(5) Ad idem. Boethius in Secundo Commento supra librum Peryarmenias exponens illud verbum: "sunt autem ea que sunt in voce earum que sunt in anima passionum note"[5] distinguit intellectus circa animam [128] existentes, qui significantur per voces, dicens quod quidem sunt intellectus quibus nulla res subiecta respondet sed solum quoddam figmentum in anima, et tales sunt intellectus qui significantur per has voces 'centaurus', 'chimera'; alii sunt quibus res subiecta aliqua respondet, et isti causantur a rebus subiectis, ut 'lapis', 'homo', et similia. Re igitur destituta vox potest significare intellectum, cum non significet rem nisi per intellectum. Sicut igitur non est idem modus significandi secundum quod vox significat intellectum purum cui nulla res subiecta respondet et secundum quod significat intellectum cui respondet aliqua res subiecta, sed potius modus equivocus, eodem modo erit modus equivocus secundum quod vox significat (iter, ms) intellectum re manente et secundum quod significat intellectum re destructa. Et sic sequitur conclusio, scilicet quod terminus communis significans rem suam per modum positionis non significat rem univocam communem ad rem existentem et non existentem sed equivocam. | |
(6) Ad idem, quod vox significet sive representet equivoce intellectum rei re manente et re destructa arguitur sic: que est proportio virtutis organi sive instrumenti ad operationem eius, eadem est proportio intellectus significati per vocem ad ipsam rem; sed essentialis est comparatio potentie organi ad operationem, sicut vult Aristotiles in libro De anima[6] - destructa enim virtute organi, sicut oculi, oculus nichil remanet nisi equivocus (ms.: -um); est enim equivocus (ms.: -um) ad oculum existentem et non existentem- ergo similiter essentialis erit proportio intellectus rei ad rem. Re igitur destructa intellectus non remanet nisi equivocus ad intellectum qui significatur per vocem re existente et non existente. Ergo manifestum est quod vox equivoce significat sive representat intellectum qui significatur re existente et intellectum qui significatur re destructa. Et sic patet prima conclusio quod terminus communis significans rem suam per modum positionis equivoce significat rem existentem et rem destructam. | |
(7) Ad idem, intellectus rei re non existente nichil aliud est quam ymago illius rei in anima; sed vox non eodem modo significat [129] intellectum rei re existente et ymaginem illius rei sed potius equivoce; igitur, cum idem sit ymago rei et intellectus rei re non existente, vox significat intellectum rei re existente et non existente equivoce et non univoce. Ergo terminus communis significans rem suam per modum positionis non univoce significat rem entem et non entem. | |
(8) Ad idem. Boethius in Secundo commento supra principium libri Predicamentorum[7] distinguit duplicem vocis inpositionem vel significationem dicens quod prima inpositio vocis fuit, ut per ipsam inpositionem intellectibus subiecta vel sensibus designaret ipsum nomen vel ipsa vox, et hoc est dictu quod per ipsam primam inpositionem representatur res subiecta intellectui vel sensibus; secunda vero inpositio nominum est /f.20va/ qua (ms.:per) singulas nominum proprietas vel figuras aliquis prospiceret, ita ut primum nomen, sive prima rei inpositio, sit ipsum rei vocabulum. Habemus igitur per Boethium quod prima vocis inpositio sive primum nomen rem subiectam significat sive representat; igitur re destructa non remanet significatum vocis nisi equivoce, quia tunc non est res subiecta. Et ita sequitur prima conclusio quod terminus communis non significat formam communem univocam ad rem existentem et non existentem sed equivocam. | |
(9) Ad idem. Boethius in eodem Commento[8] parum post illud dicit quod voces significantes intellectus quibus intellectibus nulla res subiecta respondet a parte rei, non sunt vere voces significative sed quasi voces significative eoquod nullam rem subiectam significant. Sed re destructa vox solum intellectum representat cui nichil respondet ex parte rei; ergo remanebit quasi vox signif icativa et non vere significativa. Ergo vox non significat aliquid commune ad rem existentem et non existentem sed equivoce potius. Et sic idem quod | |
prius. | |
(10) Ad idem. Boethius in Commento secundo supra principium libri [130] Peryarmenias[9] dicit quod Aristotiles dividit vocem significativam in duas partes: in nomen et verbum, et hoc secundum quod vox intellectum significat sive representat, secundum vero quod vox mediante intellectu subiectas intellectui res demonstrat, vocum numerus in decem partitus est, idest in decem predicamenta. Habemus igitur per Aristotilem quod vox per se rem subiectam significat sive representat. Sed re destructa non remanet res subiecta, tunc enim nulla res respondet intellectui; ergo non remanet res subiecta nisi equivoce. Igitur illa vox non significat univoce rem existentem et non existentem, sed potius equivoce. Et ita idem sequitur quod prius. | |
Ad omnia ista argumenta tam ad rationes quam ad auctoritates respondebitur forsitan respondendo per interemptionem dicendo quod immo terminus sive vox significat rem univoce se habentem tam ad rem existentem quam non existentem, et hoc est, quia vox significat sive representat rem simpliciter et <non > rem existentem sive non existentem. Si enim significaret entitatem rei cum re tunc diceretur equivoce, sed quia sub significato rei non includit entitatem rei nec non entitatem sed solum significat rem, ideo, cum res univoce se habeat ad rem entem et non entem et univoce dicitur de hac et de illa, ideo respondebitur quod vox univoce significat rem sive sit sive non sit. Et sic omnia illa argumenta que dicta sunt non valebunt. | |
Quod hoc nichil sit ostenditur sic: quoniam, sicut dictum fuit prius[10], sicut se habet hoc verbum 'est' ad cetera verba, similiter se habet hoc nomen 'ens' ad cetera nomina; sed in quolibet verbo intelligitur hoc verbum 'est', - sequitur enim: 'currit; ergo est', et sic in aliis, - ergo in quolibet nomine intelligitur 'ens'. Igitur vox significando rem significabit entitatem illius rei. Et sic remanet quod vox non significabit (entitatem illius rei add. sed exp. ms.) univoce rem existentem et non existentem. Et sic sequitur prima conclusio. | |
[131] Ad oppositum, scilicet quod terminus communis significans rem suam per modum positionis significet aliquid commune univocum ad ens et non ens, probatio: | |
(1*) Et arguo sic: ad affirmativam de predicato infinito sequitur negativa de predicato finito, sicut vult Aristotiles libro Peryarmenias[11], et non econverso; unde bene sequitur: 'homo est non iustus; ergo homo non est iustus', sed non sequitur: 'homo non est iustus; ergo homo est non iustus' . Et hoc est, quia in negativa terminus supponit tam pro re existente quam pro re non existente, in affirmativa vero pro re existente tantum. /f.20vb/ Habeo igitur quod terminus in negativa supponit tam pro (re existente quam non existente add. sed exp. ms) ente quam non ente. Sed, sicut visum fuit prius[12], terminus pro eisdem supponit in una contradictoriarum et in reliqua. Si igitur terminus in negativa supponit tam pro ente quam non ente et hoc univoce; ergo similiter in affirmativa supponet univoce tam pro ente quam non ente. Et sic addit aliquam naturam communem ad ens et ad non ens. Et sic patet illa conclusio. | |
(2*) Ad idem, sicut vult Aristotiles in secundo De anima[13], data est virtus generativa individuis ut continuetur esse divinum, ita quod esse divinum, quod in uno supposito vel in quolibet salvari non poterat vel continuari, in suo simili salvetur et continuetur et per continuam generationem. Esse igitur divinum, quod est quedam forma universalis, univoce salvatur tam in supposito ente quam non ente, quia illud simile in quo habet salvari est futurum et <non> presens, et sic est tam ens quam non ens. Igitur forma universalis univoce salvatur in ente et non ente; sed forma universalis, sive esse divinum, significatur sive representatur per terminum communem; igitur terminus communis potest significare aliquid commune univocum ad ens et non ens; et hoc dico [132] secundum quod significat rem suam per modum positionis. | |
(3*) Ad idem. sequitur: 'homo futurus est; ergo est', similiter; 'homo preteritus est; ergo homo est'. Quod patet, quia [per] oppositum conclusionis non potest stare cum premissa; iste enim non possunt simul stare 'homo futurus est' et 'nullus homo est' vel 'homo non est'; ergo sequitur: 'homo futurus est; ergo homo est'. Igitur ad distributionem superius sequetur illud inferius, sicut cum sequatur: 'homo currit; ergo animal currit', ideo sequitur distributo superiori: 'omne animal currit; ergo omnis homo currit'; ergo distributo superiori sequitur inferius; sequitur ergo: 'omnis homo est; ergo homo futurus est'. Tunc arguo: signum distribuit terminum sive formam communem in supposita ad que sequitur illa forma; sed homo futurus, sicut visum est, sequitur ad hominem distributum; igitur homo significat aliquid commune ad hominem presentem et hominem futurem; sed homo futurus sive suppositum futurum est non ens; ergo homo significat aliquid commune univocum ad ens et non ens. Et sic patet idem quod prius. | |
(4*) Ad idem, sicut vult Aristotiles libro Predicamentorum "Proprie (forsan melius prope?) proprium substantie etc ."[14], dicit ibi quod eadem oratio numero potest esse vera et eadem opinio. Semper enim transmutatur oratio, ut ipse vult, ad transmutationem rerum; unde Sorte sedente hec propositio est vera 'Sortes sedet', eodem vero surgente propositio falsa est, et tamen oratio est una et eadem numero, hec enim propositio eadem est, sive Sortes sedeat sive non. Sed omne veritas causatur a veritate significati vel significatorum; ergo significatum erit unum partium orationis; igitur re existente et non existente, idest: sessione existente et non existente, manet unum significatum rei numero. Ergo illa vox univoce significat rem existentem et non existentem, Quare etc. | |
(5*) Ad idem, omnis pars orationis significat mentis conceptum[15]; sed re existente et non existente remanet /f.21a/ idem conceptus apud animam vel apud mentem, ut probabo; ergo re existente et non existente [133] remanet eadem significatio univoce. Minoris probatio, scilicet quod re existente et non existente remaneat idem conceptus apud animam vel apud mentem; quia remanet eadem species que est recepta apud animam. Et hoc probo: quia, sicut vult Aristotiles[16] abeuntibus sensibilibus a sensu remanet species sensibilis in sensu; ergo cum sensibilia fiant intelligibilia per abstractionem, remanent adhuc intelligibilia in intellectu; igitur rebus non existentibus remanebit idem intellectus sive conceptus re existente et non existente. Et ita sequitur predicta conclusio. | |
Sed adhuc arguitur ad primam partem, scilicet quod terminus significans rem suam per modum positionis non significat aliquid commune univocum ad ens et ad non ens sed potius equivocum. | |
(11) Et arguitur sic: Boethius in Secundo commento supra librum Peryarmenias supra illud capitulum sive supra illam partem Nomen infinitum[17], vult quod nomen infinitum, quia non est circumscripte significationis, idest: definite, sed potius infinite, ideo similiter se habet ad id quod est et quod non est, idest: ideo est univocum ad ens et non ens. Quod patet: si dicam "non homo", istud nomen univoce se habet ad ens et non ens; unde: ' lapis est non homo', similiter: 'chimera sive illud quod non est est non homo'; igitur nomen infinitum per Aristotilem similiter est in eo quod est et quod non est. Ergo per oppositum: nomen finitum, cum sit circumscripte significationis, idest: definite, solum significat ens sive solum est in ente; univoce igitur significat ens. Si igitur significet non ens aliquo modo, hoc non erit univoce sed potius equivoce. Igitur etc. | |
(12) Ad idem. Boethius in Secundo commento supra librum Peryarmenias supra illud capitulum In singulis vero et futuris[18] vult [134] quod quedam propositiones sunt necessarie et vere quamdiu subiecta eorum durant; unde hec est vera 'homo est mortalis', quamdiu homo durat; si autem non sit homo, iam est falsa 'homo est mortalis'. Alie vero sunt propositiones necessarie necessitate sempiterna, ut iste 'Deus est', 'astra sunt paria vel inparia', et alia huiusmodi. Sed si unum esset significatum hominis homine existente et non existente, hec esset vera 'homo est mortalis' homine non existente, ut probabo; sed ipsa est falsa simpliciter nullo homine existente; ergo non est unum significatum hominis homine existente et non existente. Probatio assumpte, scilicet quod hec esset vera 'homo est mortalis' homine non existente, si eadem esset significatio hominis homine existente et non existente: quia hec est vera 'homo est mortalis' homine existente. Et hoc propter naturalem inherentiam predicati ad subiectum, naturalis enim est inherentia mortalis ad hominem. Sed si eadem esset significatio hominis homine existente et non existente, tunc hec esset naturalis inherentia mortalis ad hominem homine non existente sicut homine existente, et sic hec esset vera 'homo est mortalis' homine non existente sicut homine existente. Hoc autem falsum et inconveniens. Igitur non est unum significatum hominis homine existente et non existente. Igitur hec vox ' homo' non significat aliquid commune univocum ad ens et non ens. Et sic patet predicta conclusio. /f.21b/..... (f.23vb) Quid autem dicendum sit de tertio problemate, utrum scilicet terminus communis significans rem suam per modum positionis significet aliquid commune univocum ad ens et non ens, de isto sunt diverse positiones. | |
Quidam dicunt quod terminus significans rem suam per modum positionis nichil commune significat univocum ad ens et non ens sed potius equivoce; et ideo concedunt rationes ad hoc adductas, Et hoc conformant sic: quia cum intellectus sit verorum, sicut innuit Aristotiles tertio De anima[19], vox unde inponitur ad significandum rem existentem apud animam ratione qua ille intellectus est representativum [135] rei actu existentis. Et ideo, cum intellectus sit verorum, et vox significet rem in comparatione ad intellectum, re existente intelligitur illa res et intellectu ponitur non informato fantasia vel ymagine, re vero destructa nullo modo intelligitur res vere, quia, sicut dictum est, intellectus est verorum, et quod non est non est verum et non (ms,: ideo?) ponitur intellectu, et vere non potest intelligi res re non existente; unde si intelligatur, hoc est intellectu informato fantasia et ymagine, sicut dictum est; et tunc vox novam sumit inpositionem. Patet igitur secundum illos quod res non eodem modo intelligitur re existente et non existente; /f.24a/ cum igitur, sicut dictum est, vox significet sive representet rem in comparatione ad intellectum, manifestum quod vox non significat aliquid univocum ad rem existentem et non existentem, sicut dicunt. | |
Aliter dicitur ab aliis et totum modo opposito isti qui modo dictus est; nam ipsi dicunt quod quilibet terminus significans rem suam per modum positionis univoce et in una inpositione significat rem existentem et non existentem. Ratio autem eorum est talis: quia, cum voces inponantur primo et per se ad significandum sive representandum intellectum qui est apud animam, et mediante illo intellectu vox significat rem quam representat ille intellectus, illa vox non significat esse vel non esse. Unde nomen per se non significat esse vel non esse nec verbum per se, sed solum oratio affirmativa vel negativa significat esse vel non esse rei; et ideo accidit ipso significato vocis quod significet esse vel non esse rei, sive quod res sit vel non sit, quod hoc debetur orationi. Et ideo dicunt quod ex quo accidit significato vocis quod res sit vel non sit, ideo significatum vocis manet unum re existente et non existente. Et hoc confirmant per rationes ad hanc partem adductas. | |
Sed quamvis posset habere veritatem, scilicet quod terminus communis nullo modo possit significare univoce ens et non ens, tamen quia communis est positio, scilicet quod terminus communis significans rem suam per modum positionis univoce significet rem presentem preteritam et futuram, ideo illam partem sustinendum est. Sed non est intelligendum quod terminus communis significans rem suam per modum positionis significet aliquam naturam communem univocam rei existenti [136] et non existenti, sed intelligendum est quod terminus communis univoce significet rem, sive sit sive non sit, Et hoc propter rationem que dicta fuit prius, quia accidit voci quod res sit vel non sit, sive quod vox significet rem existentem et non existentem. Sic igitur patet quid dicendum sit de iste problemate, quoniam terminus communis significans rem suam per modum positionis univoce significet rem sive sit sive non sit. | |
Hiis visis respondendum ad argumenta ad utramque partem adducta, quia, sicut dictum est, utraque positio possibilis est. Primo igitur respondendum ad argumenta ad primam partem adducta, ad illa scilicet que probant quod terminus communis non significet univoce ens et non ens.... (Here follow the answers to arguments 1 to 12; they are all based on the thesis that a word signifies a thing regardless of its being or non-being) ..... /f,24vb/ illa autem responsio per quam respondebatur ad omnia ista argumenta concedenda est. Concedimus enim quod vox significat rem solum et non rei entitatem vel non entitatem. Et ideo cum res univoce se habeat ad rem entem et non entem, idcirco vox significat rem, sive sit sive non sit. Hoc concedimus. | |
Ad argumentum autem quod reprobat istam solutionem respondendum. Quando enim tu dicis quod in quolibet verbo intelligitur 'est' {ms.: ens), dico quod in quolibet verbo intelligitur 'est'. Sed illud 'est' non dicit esse actuale vel habituale, sed dicit esse quod communiter se habet ad esse actuale et non actuale. Et hoc innuit Aristotiles, cum dicit quod verba secundum se dicta nomina sunt, idest: non significant aliquid esse vel non esse actualiter. Ergo similiter in quolibet nomine habenti se per modum positionis intelligitur 'ens', sed illud 'ens' non dicit esse actuale, sed dicit ens quod communiter se habet ad esse actuale et habituale. Et ideo non sequitur quod quodlibet nomen ponat ens in actu. Et ideo illud argumentum non valet. | |
Et sic patet solutio ad illa que querebantur de isto problemate quantum ad illos qui sustinent ipsam positionem, scilicet quod terminus communis significans rem suam per modum positionis univoce se habeat ad [137] ens et non ens. | |
Et quia positio quorundam erat in oppositum, scilicet quod terminus nichil significet univocum ad ens et non ens, ideo ad rationes in /f,25a/ oppositum respondendum. | |
Ad primum igitur rationem que probabat quod terminus a1iquid significet commune univocem enti et non enti respondendum. Quando enim tu dicis "ad affirmativam de predicato infinito sequitur negativa de predicato finito", sciendum quomodo illa regula habet intelligi...... Sic igitur habet intelligi illa regula quod oportet quod affirmativa sumatur cum verbis substantivis presentis temporis sumptis cum nomine absoluto ad hoc quod ad illam de predicato infinito sequitur negativa de predicato finito et non econverso, nisi cum constantia subiecti. Non (?) ideo propter hoc oportet quod terminus in negativa sit nomen entis et non entis, quia quod sequatur, hoc non est propter naturam termini, quia terminus in negativa sit nomen entis et non entis, sed hoc propter naturam verbi negati, quod verbum indifferenter potest enuntiari tam de ente quam de non ente, Et ideo significatio termini potest variari secundum exigentiam verbi, et propter hoc non sequitur nisi cum constantia subiecti. Unde si sumeretur significatio termini eodem modo in affirmativa et negativa, tunc terminus esset nomen entis et non entis, et tunc bene sequeretur. Unde dico quod Aristotiles non negavit illam consequentiam nisi propter naturam verbi negati, quia illud verbum potest enuntiari de ente en non ente. Et ideo non sequitur propter hoc quod terminus sit nomen entis et non entis...... | |
/f.25va/ Ad aliud[20] dicendum quod quando tu dicis quod omnis pars orationis significat mentis conceptum secundum Priscianum, dico quod 'conceptum' potest dupliciter considerari: vel prout est secunde declinationis, et sic est adiectivum, et tunc 'conceptum' idem est quod 'res concepta'; alio modo potest sumi 'conceptum' prout est quarte declinationis, et sic est substantivum. Dicendum igitur quod quando Priscianus dicit quod omnis pars orationis significat mentis conceptum, idest: rem conceptam in mente sive in anima, et tale conceptum non est idem re ente et non ente; sed conceptus, quia est quarte declinationis, idem est re ente et non ente. Et ideo non sequitur quod terminus [138] significet aliquid commune enti et non enti. Et propter hoc non valet argumentum. | |
Et sic patet solutio ad quesita de isto problemate. |
Notes
- ↑ 1. Arist. Metaphysica B3, 999 a 6-7.
- ↑ 2 Boethius, De divisione (P.L. 64, 889 D).
- ↑ 1. Errat auctor noster, vide enim Aug. De dialectica, 10 (ed. Pinborg, 112).
- ↑ 2. Errat auctor et hie, vide enim Porph. Isagoge, 6, 1.8-9 (Arist. Lat., p.12 1.2-3); cf. Auctoritates Arist. 30, 7.
- ↑ 3. Boethius, Comm. in De interpr. II (ed. Meiser, 22 1.1-6).
- ↑ 1. Ubi? cf. autem Auctoritates Arist. 5, 26.
- ↑ 1. Boethius, In Categ. (P.L. 64, 159 B-C).
- ↑ 2. Boethius, ibid.
- ↑ 1. Boethius, Comm. in De interpr. II (ed. Meiser, 7 1.9-18).
- ↑ 2. scilicet in sophismate 'omnis homo de necessitate est animal'; vide S. Ebbesen et J. Pinborg, 1970, p.38
- ↑ 1 Arist. De interpr. c. 10, vide specialiter 19b 23-32.
- ↑ 2. scil. in alio sophismate.
- ↑ 3 Arist., De anima II 4, 415 a 25 - b 8; Cf. Auctoritates Arist., 6, 57.
- ↑ 1 Arist., Categ. 5, 4 a 24-28.
- ↑ 2 cf, Prisc, Inst. gramm. XI 7 fed. Hertz, 552 1.1-4).
- ↑ 1. Arist. De anima III 2, 425 b 24-25; Cf. Auctoritates Arist. 6, 105 et etiam 7, 85.
- ↑ 2. Boethius, Comm. in De interpr. II (ed. Meiser, 62-63).
- ↑ 3. Boethius, Comm. in De interpr. II (ed. Meiser, 189 1.24-29).
- ↑ 1 Arist., De anima III 6, 430 b 27-29.
- ↑ 1 scilicet argumentum 5*