Roma Vat. Borgh.151
Saec. XIV, membr. , mm. 260 X 1 55, ff. 1 48 ( + f. 25a) , coll. 2, l in. 44-47.
Codex scriptus est ab uno amanuensi, et quidem ab eodem qui scripsit etiam maiorem partem codicis Burghesiani 68 , in quo continetur abbreviatio Ordinationis Guillelmi de Ockham in I Sententiarum . Nostro iudicio abbreviator et scriptor unus atque idem erat.
Pars prima (ff. 1r-30v) continet abbreviationem Expositionis; secunda (ff. 31r- 131v) Summam Logicae; tertia vero (ff. 131 v-1 48r) tractatum De sacramento Altarisa. Expositio incipit f. lra: "Quia propter errorem in logica multi antiquorum in errores varios inciderunt ... " .
Explicit f. 30va: "tanta igitur notata sint de propositionibus de futuro in materia contingenti. Et in hoc terminantur notabilia primi libri [Perihermenias], quia notabilia puerilia multa omisi propter brevitatem".
Iste codex apparet in catalogo bibliothecae pontificiae Avenionensis anni 1369 sub numero 883 , in catalogo vero anni 1375 sub numero 414.