Roma Vat. Lat. 956

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Explicit totum quodlibetum magistri Guillelmi okam anglici ordinis fratrum minorum


Vaticana Civitas, Bibl. Apost., lat. 956. - Membranaceus, saec. XIV, ff. 59—1, mm. 322x220, binis columnis, 67-77 lineis per columnam, unica manu scriptus 7. Correctiones paucae, manu coaeva factae.

Scriptura libraria Italica. Usque ad f. 12v, quodlibetorum litterae initiales maiores, et rubro caeruleoque coloribus eleganter ornatae, quaestionum autem initiales simplicius ornatae; postea ibi spatiola alba.

Ff. lra-32rb, G. de Ockham Quodlibeta I-VII cum tabula quaestionum. Colophon, f. 31a va: Explicit totum quodlibetum magistri Guillelmi okam anglici ordinis fratrum minorum. Colophon, f. 32rb: Expliciunt tituli omnium 7 okam quodlibet.

Quodlibeta et quaestiones in summo folio et in margine manu coaeva numerantur. In margine etiam plerumque indicantur partes quaestionum, auctoritates, etc. Sunt notulae nonnullae marginales, quibus auctor modo commendatur, modo reprobatur.

Ff. 30 et 31, membranae particula quadrata (mm. 27x19, 42x36) excisa 42 linearum 1-10 verba removit, quod damnum Quodlibeti VII qq. 8, 11-13, 16 et 17 affecit.

Quodlibeti IV qq. 34 et 35 codici desunt. In exemplo mutationis subitae (Quodlibet VII, qq. 17 et 18), locus londonii designatur.

Ff. 32va-59vb, habentur G. de Ockham Quaestiones super libros Physicorum adscriptae cum tabula quaestionum.

Codicis scriptor fuit quidam Iacobus, qui frater Ordinis Eremitarum S. Augustini fuisse videtur, quamvis rasurae hoc incertum reddant.


Bibliographic references

  • Samaritani, Antonio, sac. De B.M.V. Immaculata conceptione in «quodlibet» XIII-XIV saec., In Marianum
  • Leibold, G. Zur Authentizität der Quaestiones in libros Physicorum Wilhelms von Ockham, In Philosophisches Jahrbuch 1973
  • Barela, Felice Cause essenzialmente ordinate, «regressus in infinitum» e dimostrazione dell'esistenza di Dio in Guglielmo di Ockham, In Medioevo. Rivista di storia della filosofia medievale 1975
  • Clagett, Marshall, 1916- Medieval Mathematics, Physics and Philosophy: A Revised Catalogue of Photographic Reproductions, In Manuscripta (Saint Louis
  • Vian, Paolo, 1957- «Una cambiale scontata prima di presentarsi ufficialmente allo sportello»? Achille Ratti prefetto della biblioteca vaticana (1914-1918), In Miscellanea Bibliothecae Apostolicae Vaticanae XVIII, 2011.
  • Vian, Paolo, 1957- Una biblioteca in "abandon". La Biblioteca vaticana in un mémoire di Robert Devreesse (1946), In Miscellanea Bibliothecae Apostolicae Vaticanae XXVII (Studi e testi, 553), 2022.
  • I codici greci di Niccolò V: edizione dell'inventario del 1455 e identificazione dei manoscritti con approfondimenti sulle vicende del fondo vaticano greco della Biblioteca Apostolica Vaticana, a cura di A. Manfredi e F. Potenza (Studi e Testi, 552), 2022.

Digitisation

Vatican library digitisation