Talk:Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D40

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
Quaestio Unica
ƿ1 Circa distinctionem quadragesimam quaero utrum praedestinatus possit damnari. Quod non: Omne praeteritum est simpliciter necessarium, quia - secundum Philosophum VI Ethicorum - ((hoc solo privatur Deus, ingenita facere quae facta sunt)); sed praedestinatio huius praedestinati transiit in praeteritum, quia Deus praedestinavit istum ab aeterno; ergo est simpliciter necessarium. Igitur non potest Deus non praedestinare, et per consequens non potest iste damnari.
2 Praeterea, si posset praedestinatus damnari, hoc non esset nisi per actum suum; igitur per actum voluntatis creatae posset impediri actus voluntatis divinae, quod est impossibile.
3 Contra: Si non, non esset sollicitandum alicui de observantia praeceptorum et consiliorum, quia qualitercumque operaretur salvaretur, si est praedestinatus, - et qualitercumque operaretur, si est praescitus damnaretur. Frustra ergo ponitur tota lex divina! ƿ
4 Ad istam quaestionem. 'Praedestinatio' proprie dicit actum voluntatis divinae, videlicet ordinationem per voluntatem divinam electionis alicuius creaturae intellectualis vel rationalis ad gratiam et gloriam, licet possit accipi pro actu intellectus concomitante illam electionem. Sicut ergo in generali dictum est de libertate et contingentia voluntatis divinae respectu quorumcumque obiectorum secundariorum specialium, ita dicendum est respectu huius obiecti secundarii, id est 'velle huic gratiam et gloriam'.
5 Et ex hoc dico (propter illa quae dicta sunt in quaestione praecedente) quod Deus contingenter praedestinat illum quem praedestinavit, et potest non praedestinare, - non simul ambo nec successive, sed utrumque divisim, in instanti aeternitatis.
6 Consimiliter dico ad quaestionem in se quod iste qui est praedestinatus, potest damnari: non enim, propter eius praedestinationem, est voluntas eius confirmata, - et ita potest peccare, et ita pari ratione in peccato stare finaliter et ita iuste damnari; sed sicut potest damnari, ita potest non praedestinari.
7 Quantum autem ad logicam propositionis propositae, distinguenda est secundum compositionem et divisionem: et in sensu ƿcompositionis per se extremum est homo vel persona praedestinata, sub ista determinatione 'praedestinatum', - et iste sensus falsus est; et in sensu etiam divisionis sunt duae categoricae, et enuntiatur de persona aliqua beatificabili in una categorica 'esse praedestinatum' et in alia 'posse damnari', - et ista duo vera sunt de eodem subiecto. Nec ideo vera quia simul possent esse opposita, nec etiam quia unum possit succedere alteri (quia in aeternitate est utrumque), sed vera simul in quantum volitio divina consideratur ut prior naturaliter transitu ipsius super istud obiectum, quod est 'gloria isti'; in illo priore naturaliter non repugnat sibi esse oppositi obiecti, immo posset aequaliter esse oppositi, licet non simul amborum.
8 Ad primum argumentum dico quod procedit ex falsa imaginatione, cuius imaginationis intellectus iuvat ad intelligendum veritatem quaestionis propositae: Si enim per impossibile intelligeremus Deum adhuc non determinasse voluntatem suam ad alteram partem, sed quasi deliberare utrum vellet istum praedestinare vel non, bene posset intellectus noster capere quod contingenter ipsum praedestinaret vel non praedestinaret, sicut apparet in actu volunƿtatis nostrae; sed quia semper recurrimus ad actum voluntatis divinae quasi praeteritum, ideo quasi non concipimus libertatem in voluntate illa ad actum quasi iam positum a voluntate. Sed ista imaginatio falsa est: illud enim 'nunc' aeternitatis, in quo est ille actus, semper praesens est; et ita intelligendum est de voluntate divina sive volitione eius ut est huius obiecti, sicut si per impossibile nunc inciperet Deus habere velle in isto 'nunc', - et ita libere potest Deus in 'nunc' aeternitatis velle quod vult, sicut si ad nihil esset voluntas sua determinata.
9 Tunc dico ad formam argumenti quod praedestinatio huiusmodi non transit in praeteritum. Licet enim ipsa coexstiterit praeteritis, quae transierunt, non tamen ipsa praeteriit, - sed alia praeterierunt, quae coexstiterunt sibi. Unde, sicut dictum fuit distinctione 9, verba diversorum temporum dicta de Deo - prout verissime competunt sibi - non significant partes temporis mensurantis illum actum, sed consignificant 'nunc' aeternitatis quasi mensurans illum actum, in quantum coexsistens illis pluribus partibus; et ideo idem est Deo praedestinare et praedestinasse et praedestinaturum esse, et ita contingens est unum sicut aliud, quia nihil est nisi 'nunc' aeternitatis mensurans illum actum, - quod nec est praesens nec praeteritum nec futurum, sed coexsistens omnibus istis.
10 Ad secundum dico quod voluntas creata non potest impedire ƿordinationem voluntatis divinae, nam 'impedire' non esset nisi staret propositum voluntatis divinae et oppositum eveniret per voluntatem aliam; hoc autem est impossibile, quia sicut voluntas creata potest mereri damnationem, sic etiam potest concomitanter sequi quod voluntas divina non praeordinaret ipsam ad gloriam. Unde dictum est distinctione praecedente (in solutione argumenti primi ad secundam quaestionem) quod Deus non possit falli, quia non potest stare intellectio eius respectu alicuius cum opposito illius; ita etiam non potest impediri voluntas eius, quia non potest stare ordinatio sui cum opposito eius quod ordinavit.

Notes