Talk:Supposition
Notes
" Confused personal supposition is all personal supposition of a common term that is not determinate. And it is divided, because one kind is merely confused supposition, and another kind is confused and distributive supposition."
http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Ockham/Summa_Logicae/Book_I/Chapter_70
Buridan
Vocatur autem suppositio 'determinata' alicuius termini si necesse sit ad veritatem propositionis in qua ponitur vel talis propositionis in forma quod ipsa sit vera pro aliquo determinato supposito, ut si ista sit vera 'homo est albus', oportet quod sit vera pro isto homine et isto albo vel pro illo homine et illo albo, et sic de singulis.
Sed suppositio alicuius termini vocatur 'confusa' si propositio in qua ponitur vel talis in forma possit esse vera absque hoc quod sit vera pro aliquo uno supposito illius termini, sicut haec propositio 'omnis homo est animal' est vera, et tamen non requiritur ad eius veritatem quod sit vera pro Socrate vel pro Platone.
Suppositio autem confusa tantum differt a suppositione determinata quia secundum suppositionem confusam non inferuntur ex termino communi singularia secundum propositionem disiunctivam, quod bene fit secundum suppositionem determinatam. Verbi gratia, in ista propositione 'omnis homo est animal' iste terminus 'animal' supponit confuse tantum, et non sequitur 'omnis homo est animal; ergo omnis homo est hoc animal uel omnis homo est illud animal ...' et sic de aliis, quia prima est uera et omnes aliae sunt falsae.
Confusa suppositio dividitur in distributivam et non distributivam, quae solet vocari 'confusa tantum'.