Authors/Abelard/IP/DeDiv/1
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchDE DIVISIONE
Latin | English |
---|---|
ƿ Intentio Boethii est in hoc opere agere de divisionibus, id est dare praeceptiones ad componendum divisiones et ad discernendum compositas regulares ab irregularibus et regulares a regularibus. Sic definitur regularis divisio: regularis divisio est illa oratio in qua ostenditur aliquid dividi per aliqua duo vel plura recipientia ipsum divisum ad praedicandum de se, vel singillatim tantum, vel collectim tantum, vel singillatim et collectim tantum, ita quod ipsa dividentia sint sub eadem lege oppositionis. Singillatim tantum praedicatur divisum de suis dividentibus ut cum dicimus: homo unus personaliter alius Cicero, alius Plato, alius Socrates; et bene possumus praedicare singillatim: Socrates est unus homo personaliter; et Plato est unus homo personaliter; similiter de aliis. Sed tamen non potest dici collectim: Socrates et Plato et Cicero sunt unus homo personaliter. Collectim tantum praedicatur divisum de suis dividentibus ut cum dicimus: paries tectum fundamentum sunt domus. Collectim et si<n>gillatim praedicatur divisum de suis dividentibus, ut cum dicimus: Plato est homo, Cicero est homo; et collectim possumus dicere: Socrates et Plato et Cicero sunt homo. Eadem lex oppositionis est vel quando dividentia recipiunt idem nomen respectu ipsius divisi, vel quando unum est materia alterius. Hoc modo recipiunt dividentia idem nomen respectu divisi, ut si unum est individuum, respectu divisi, et aliud erit individuum. Et si aliud erit species, respectu divisi, et aliud erit species. Si unum erit differentia et aliud differentia. Et si unum erit accidens et aliud accidens. Et si unum erit subiectum et aliud subiectum. Si unum ƿ erit significatio et aliud significatio. Alterum est materia alterius sicuti affirmatio est materia negationis, finitum est materia infiniti. | |
Irregularis divisio alia constat ex terminis tantum, alia ex nominibus terminorum tantum, alia ex nominibus et est terminis. Quae constat ex terminis tantum, ut ista: animal aliud homo, aliud bos. Quae constat ex nominibus tantum, ut ista: animalis generis alia species homo [alia species homo], alia species equlls. Quae constat ex nominibus et ex terminiss ut ista: animalis alia species equus, alia species bos. Quae constat ex terminis tantum, alia est diminuta, ut ista: animal aliud homo, aliud equus; alia superflua, ut ista: animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud homo, quae ideo dicitur superflua quia homo continetur sub rationali. Alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud lapis; ideo dicitur aggregans ultra quam sit necesse, quia unum ex dividentibus est oppositum divis[i]o. Eodem modo illa quae constat ex nominibus terminorum, alia est diminuta, ut ista: animalis generis alia species homo, alia species equus; alia est superflua, ut ista: animalis generis alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal. alia species est homo; alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est lapis. | |
Similiter illa quae constat ex nominibus et ex terminis, alia est diminuta, ut ista: animalis alia species homo, alia species equus; alia est superflua, ut ista: animalis alia species est rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est homo; alia est aggregans ultra quam sit necesse, ut ista: animalis alia species rationale animal, alia species est irrationale animal, alia species est lapis. Est etiam alia irregularis divisio quae dicitur mixta, ut ista: animal album, aliud homo albus, aliud equus albus; haec divisio dicitur esse mixta quia omnis illa divisio dicitur mixta in qua talia vocabula iunguntur aut in divis[i]o tantum aut in divis[i]o et dividentibus, quae vocabula non possunt reddere unum nomen, ut ipsum divisum dicatur aut genus, aut species, aut totum, aut aliquo uno nomine; nec ipsa dividentia possunt suscipere unum nomen respectu divisi, ut dicantur aut individuum, aut species, aut partes, aut subiectun, aut accidens, aut significatio. | |
Sunt autem quaedam quae coniuncta reddunt unum nom en, sicuti differentiae iunctae cum generibus dicuntur species. Sed hoc soli differentiae convenit. Sciendum est quia illa divisio [quae illa divisio] irregularis quae constat ƿ ex nominibus terminorum est expositoria illius divisionis quae constat ex terminis. Et in illa divisione irregulari quae constal ex nominibus terminorum tantum iunguntur termini cum ipsis nominibus ideo ut ostendatur in cuius designatione accipiantur illa nomina et cuius divisionis sit expositoria. Quae divisio si fieret ex solis nominibus terminorum, nesciretur unde ageretur ista divisio: Generis, alia species, alia species: formam quidem divisionis habet, sed nulla divisio est. Notandum quia omnis regularis divisio tantum de terminis. Videndum quae differentia sit inter divisionem et disiunctionem; haec scilicet quia omnis intenti<o> disiunctionis est ut, si alterum sit, alterum non sit; intentio vero omnis divisionis est ut ipsa dividentia recipiant praedicationem sui divisi, aut singillatim tantum, aut collectim tantum, aut utroque modo et ut ipsum divisum recipiat praedicationem suorum dividentium particulariter. Huius operis sunt materia ipsae divisiones, id est divisa et dividentia. Finis est ut sciamus componere divisiones regulariter et compollsitas discernere, regulares a se invicem et etiam regulares ab irregularibus. Scientia haec subponitur scientiae inveniendi quia docemur invenire rationes aptas ad probandas quaslibet quaestiones factas de divisionibus sine compositione syllogismorum. | |
IP 6.00 | |
Accessus ad litteram. | |
QUAM MAGNOS STUDIOSIS AFFERAT FRUCTUS SCIENTIA DIVIDENDI QUAMQUE APUD PERIPATETICAM DISCIPLINAM SEMPER HAEC FVERIT IN HONORE NOTITIA, DOCET ET ANDRONICI, DILIGENTISSIMI SENIS DE DIVISIONE LIBER EDITUS; ET HIC IDEM A PLOTINO GRAVISSIMO PHILOSOPHO COMPROBATUS ET IN LIBRI PLATONIS, QUI *SOPHISTES* INSCRIBITUR COMMENTARIIS A PORPHYRIO REPETITUS, ET AB EODEM PER HANC INTRODUCTIONIS LAUDATA IN CATEGORIAS UTILITAS. | |
Mea intentio est agere de divisionibus, quia haec actio confert MAGNOS FRUCTUS. Et quam magnos fructus AFFERAT, DOCET liber ANDRONICI et docet UTILITAS INTRODUCTIONIS tendentis IN CATEGORIAS exponendas LAUDATA AB EODEM Porphyrio PER HANC SCIENTIAM DIVIDENDI. Quia ubi Porphyrius commendat suum opus per scientiam dividendi ostendit ibi scientiam dividendi esse commendabilem, quia si aliquid commendatur per aliud, illud est commendabile per quod commendatur illud aliquid. | |
DICIT ENIM NECESSARIUM FORE GENERIS, SPECIEI, DIFFERENTIAE, PROPRII, ACCIDENTISQUE PERITIAM, CUM PROPTER ALIA MULTA TUM PROPTER UTILITATEM QUAE EST MAXIMA PARTIENDI. | |
DICIT ENIM. Vere utilitas introductionis est laudata per hanc scientiam, quia hoc modo; a parte laudari vel ab effectum et hoc est: dicit enim peritiam, id est notitiam, generis et aliorum fore necessariam cum propter multa alia, quae ibi interponuntur, id est propter assignationem definitionum et propter demonstrationem, id est propter necessariam argumentationem, tum propter utilitatem partiendi. ƿ | |
QUARE, QUONIAM MAXIMUS USUS EST FACILLIMAQUE DOCTRINA, EGO ID QUOQUE SICUT PLERAQUE, OMNIA ROMANIS AURIBUS TRADENS, INTRODUCTIONIS MODO HABITAQUE IN EANDEM REM ET COMPETENTI SUBTILIQUE TRACTATIONE ET MODERATA BREVITATE PERSCRIPSI, UT NEC ANXIETAS DECISAE ORATIONIS ET NON PERFECTAE SENTENTIAE LEGENTIUM MENTIBUS INGERATUR; NEC PUTET SUPERVACUAM LOQUACITATEM HARUM RERUM INEXPERIENS, RUDIS, INSOLENSQUE NOVI AUDIENTIUM MENTES HABERE AEQUUM, NEC ULLUS LIVOR ID QUOD ET ARDUUM NATURA EST ET IGNOTUM NOSTRIS, NOBIS AUTEM MAGNO ET LABORE ET LEGENTIUM UTILITATE DIGESTUM, OBLIQUIS MORSIBUS OBTRECTATIONIS OBFUSCET. | |
QUARE. Quandoquidem tanti a<u>ctores commendaverunt scientiam dividendi et quoniam est maximus usus, id est maxima utilitas et facillima doctrina ego quoque quemadmodum multi alii perscripsi id, sicut pleraque tradens omnia, scilicet ista et alia quae scripsi, romanis auribus. Et hoc feci adhibito modo introductionis et habita tractatione tendente in eam rem, id est in scientiam dividendi declarandam, tractatione, dico, competenti quia ibi apposui[t] non decisas sed concordes sententias, et subtili quia non adeo posui viles sententias quin aliquantulum promoti possent habere aliquod ut dicas. Et hoc totum fecit non cum verborum diffusione sed cum brevitate moderata, id est quae modum introductionis non auferat. Ideo perscripsi tractatione competenti ut hoc sit quod et non ingeratur mentibus legentium anxietas decisae orationis. Et ideo perscripsi subtili tractatione ut non ingeratur mentibus legentium anxietas sententiae non perfectae. Et ideo moderata brevitate perscripsi quia non est aequum mentes audientium habere superuacuam loquacitatem in hoc opere. Mentes, dico, inexperientes harum rerum, id est quae nihil atti[n]gerunt de scientia dividendi, rudes quae aliquid attigerunt sed non multum sunt promotae, insolentes novi, id est quae diu multa audierunt sed nihil novi perceperunt. Et ideo omnibus istis modis feci ut non offuscet ullus livor obtrectationis id opus meum, quod et est arduum in natura sui, id est in graecitate qui<a> ibi primitus fuit natum et ideo nobis est arduum et quod est ignotum nostris, id est latinis. Sed tamen est digestum, id est translatum a nobis et cum magno labore nostro et cum multa utilitate legentium. | |
DENIQUE POTIUS VIAM STUDIIS, NUNC IGNOSCENDO NUNC ETIAM COMPROBANDO, QUAM FRENA BONIS ARTIBUS STRINGANT, DUM QUICQUID NOVUM EST IMPRUDENTI OBSTINATIONE REPUDIANT. | |
DENTQUE. Istis omnibus modis feci et tamen posco ut ipsi dent viam, id est commendationem, studiis, quae commendatio est via ad studia quia quando aliquis dat commendatoria verba sunt via quare alii[s] veniant ad illud studium. Dico dent viam studiis mlnc ignoscendo, si qua sunt male dicta, NUNC ETIAM COMPROBANDO si qua sunt bene dicta. Hoc faciant potius QUAM STRINGANT FRENA BONIS ARTIBUS, DUM QUICQUID etc. Ille stringit frena bonis artibus qui vituperat bonas artes. ƿ | |
QUIS ENIM NON VIDEAT PLURIMUM AD BONARUM ARTIUM VALERE DEFECTUM SI APUD MENTES HOMINUM NUMQUAM SIT DESPERATIO DISPLICENDI? SED SI CUI PER HAEC QUAEDAM PARATUR ANXIETAS AUT OBSCURIORA SUNT FORTASSE QUAM IPSE DESIDERAT, NIHIL AD ME COGNITIONEM FACILEM POLLICENTEM, NEQUE ENIM RUDIBUS HAEC TOTIUS ARTIS SED IMBUTIS ET ULTERIORE PAENE LOCO PROGRESSIS LEGENDA ET DISCENDA PROPONIMUS. QUI VERO HUIUS OPERIS ORDO SIT CUM *DE ORDINE PERIPATETICAE DISCIPLINAE* MIHI DICENDUM ESSET DILIGENTER EXPOSUI. SED HAEC HACTENUS. | |
QUIS ENIM. Ideo peto ut non vituperent meum opus, quia opus meum iam incurreret defectum; a causa. Et vere opus meum incurreret defectum, quia displiceret; a pari extra. Et unde hoc habes quod si opus meum displiceret ideo incurreret defectum? quia omnis bona ars incurrit defe<c>tum si displicet; a toto et hoc est: Quis enim etc. |