Authors/Abelard/IP/DeDiv/4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | DeDiv
Jump to navigationJump to search

DEFINITIO

Latin English
HANC IGITUR INSISTENTIBUS VIAM PROMPTIOR PER DIVISIONEM GENERIS AD SPECIEI DEFINITIONEM FACULTAS APERITUR.
HANC IGITUR. Superius promisit se tractaturum de divisione generis et de definitione et iam tractavit de divisione; modo vult agere de definitione. Illatio sic: quandoquidem fuit propositum de utroque et iam dictum est de divisione, igitur aperitur prom<p>tior facultas ad definitionem speciei tractandam per divisionem generis aliquibus insistentibus praeceptum dividendi; inter causam et effectum.
OPORTET AUTEM NON SOLUM QUAS AD DEFINITIONEM SUMAMUS DIFFERENTIAS ADDISCERE, SED IPSIUS QUOQUE DEFINITIONIS ARTEM DILIGENTISSIMA COGNITIONE COMPLECTI.
OPORTET ENIM. Vere aperitur prom<p>tior facultas. Oportet enim etc.; a causa.
ET ILLUD QUIDEM, AN ULLA POSSIT DEFINITIO DEMONSTRARI ET QUEMADMODUM PER DEMONSTRATIONEM VALEAT INVENIRI, ET QUAECUMQUE DE EA SUBTILIUS IN POSTREMIS ANALYTICIS AB ARISTOTELE TRACTATA SUNT, PRAETERMITTAM, SOLAM TANTUM EXSEQUAR REGULAM DEFINIENDI.
ET ILLUD QUOD. Tractabo de definitione et ita quod praetermittam illud quod an ulla definitio[ne] pos<s>it demonstrari per aliam definitionem, et quemadmodum valeant inveniri per demonstrationem, id est necessariam argumentationem, hoc modo: utrum animal rationale mortale sit definitio hominis; aut ista, aut alia; sed alia non, ergo ista. Et exequar solam regulam definiendi et illam tantum, id est sine commixtione divisionis.
RERUM ENIM ALIAE SUNT SUPERIORES, ALIAE INFERIORES, ALIAE MEDIAE. SUPERIORES QUIDEM DEFINITIO NULLA COMPLECTITUR IDCIRCO QUOD EARUM SUPERIORA GENERA INVENIRI NON POSSUNT.
RERUM ENIM. Modo vult ostendere regulam definiendi. Sed primitus ostendit quae res definiantur et quae non. Vere exequar regulam definiendi, quia hoc modo; a parte et hoc est: RERUM, id est vocum, aliae sunt superiores etc. Haec divisio est accidentis in accidentia.
PORRO AUTEM INFERIORES, QUAE SUNT INDIVIDUA, SPECIFICIS DIFFERENTIIS CARENT.
PORRO AUTEM. Nec tantum superiora habent hoc, quod non possunt claudi sub aliqua definitione. Porro autem etc.
QUOCIRCA IPSAE QUOQUE A DEFINITIONE SECLUSAE SUNT.
QUOCIRCA. Quandoquidem inferiores res carent specificis differentiis, quocirca etc. Quia quae sunt seclusa a definitione, alia carent specificis differentiis ut individua, alia carent generibus sicuti generalissima.
MEDIAE IGITUR QUAE ET HABENT GENERA ET DE ALIIS VEL DE GENERIBUS VEL DE SPECIEBUS VEL INDIVIDUIS PRAEDICANTUR SUB DEFINITIONEM CADERE POSSUNT.
MEDIA IGITUR. Quandoquidem neque superiora neque infer iora possunt cadere sub definitionem, cum aliqua cadant, igitur media possunt cadere sub definitionem, quae et habent genera (istam causam confert istis mediis per quam removit generalissima [non] habere definitionem) et praedicantur de aliis, vel generibus etc. Per hoc ostendit quia sunt subalterna; locus ab immediatis.
DATA IGITUR HUIUSMODI SPECIE QUAE ET GENUS HABEAT ET DE POSTERIORI PRAEDICETUR, PRIMO EIUS SUMO GENUS ET ILLIUS GENERIS DIFFFERENTIAS DIVIDO; ET ADIUNGO DIFFERENTIAM GENERI, ET VIDEO NUM ILLA DIFFERENTIA IUNCTA CUM GENERE AEQUALIS POSSIT ESSE CUM EA SPECIE QUAM CIRCUMSCRIBENDAM DEFINITIONE SUSCEPI. QUOD SI MINOR FVERIT SPECIES, ILLAM DIFFERENTIAM RURSUS QUAM DUDUM CUM GENERE POSVERAMUS QUASI GENUS PONIMUS EAMQUE IN ALIAS SUAS DIFFERENTIAS SEPARAMUS, ET RURSUS HAS DUAS DIFFERENTIAS SUPERIORI GENERI CONIUNGIMUS, ET, SI AEQUAVIT SPECIEM, DEFINITIO SPECIEI ESSE DICETUR, SIN MINUS, SECUNDAM DIFFERENTIAM RURSUS IN ALIA SEPARAMUS. QUAS OMNES CONIUNGIMUS CUM GENERE ET RURSUS SPECULAMUR SI OMNES DIFFERENTIAE CUM GENERE ILLI AEQUALES SUNT SPECIEI QUAE DEFINITUR. ET POSTREMO TOTIENS DIFFERENTIAS DIFFERENTIIS DISTRIBUIMUS USQUE DUM OMNES IUNCTAE GENERI SPECIEM AEQUALI DEFINITIONE DESCRIBANT.
DATA IGITUR. Quandoquidem media possunt cadere sub definitionem, igitur species; a pari. Paria enim sunt species et media et hoc est: data huiusmodi specie[s] etc.
HUIUS AUTEM REI CLARIOREM FACIENT EXEMPLA NOTITIAM HOC MODO. SIT NOBIS PROPOSITUM QUOD DEFINIRE VELIMUS "NOMEN".
HUIUS AUTEM. Haec regula data est per se. Huius autem etc.
VOCABULUM ERGO NOMINIS DE PLURIBUS NOMINIBUS PRAEDICATUR ET EST QUODAMMODO SPECIES SUB SE CONTINENS INDIVIDUA.
VOCABULUM ERGO. Quandoquidem nomen aptum ad definitionem, ergo vocabulum nominis, id est ipsum nomen, praedicatur de pluribus nominibus, aliud est aptum ad definitionem, sicuti species, aliud non, sicuti differentiae, accidentia. generalissima; et est species continens sub se individua quodammodo, id est non vero modo quia nomen non est verum genus. Immo est accidens.
DEFINIO ERGO NOMEN SIC. SUMO EIUS GENUS QUOD EST VOX ET DIVIDO: "VOCUM ALIAE SUNT SIGNIFICATIVAE, ALIAE VERO MINIME". VOX AUTEM NON SIGNIFICATIVA NIHIL AD NOMEN.
DEFINIO ERGO. Quandoquidem debeo definire nomen, ergo definio nomen sic; inter causam et effectum.
ETENIM NOMEN SIGNIFICAT.
ETENIM. Vere vox non significativa nihil ad nomen. Etenim nomen significat; ab oppositis.
SUMO ERGO DIFFERENTIAM QUAE EST SIGNIFICATIVA ET IUNGO CUM GENERE, ID EST CUM VOCE, ET FACIO "VOX SIGNIFICATIVA" ET TUNC RESPICIO UTRUM GENUS HOC ET DIFFERENTIA NOMINI SINT AEQUALIA; SED NONDUM AEQUALIA SUNT.
SUMO ERGO. Ab ipsa regula concludit sic: quandoquidem ita fit in omni definitione quod differentia est iungenda cum genere, ergo in ista definitione; a toto et hoc est: Sumo differentiam etc.
POTEST ENIM ET VOX SIGNIFICATIVA ESSE ET NOMEN NON ESSE.
POTEST ENIM. Vere non sunt aequalia. Potest enim etc.; a causa.
SUNT ENIM QUAEDAM VOCES QUAE DOLOREM DESIGNANT, ALIAE QUAE ANIMI PASSIONES NATURALITER QUAE NOMINA NON SUNT, UT INTERIECTIONES. RURSUS IPSAM VOCUM SIGNIFICANTIAM IN ALIAS DIFFERENTIAS DIVIDO: "VOCUM SIGNIFICATIVARUM ALIAE SUNT SECUNDUM POSITIONEM, ALIAE SUNT NATURALITER", ET VOX QUIDEM SIGNIFICANS NATURALITER NIHIL AD NOMEN, VOX VERO SIGNIFICANS POSITIONE HOMINUM NOMINI CONGRUIT.
SUNT ENIM. Vere potest esse vox significativa et non esse nomen quia et illae voces quae designant dolores et illae quae designant passiones animi; a partibus vocis et hoc est: Sunt enim etc.
QUOCIRCA DUAS HAS DIFFERENTIAS SIGNIFICATIVAM ET SECUNDUM POSITIONEM, IUNGO CUM VOCE, ID EST CUM GENERE, ET DICO: "NOMEN EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM". SED RURSUS MIHI NON AEQUATUR AD NOMEN.
QUOCIRCA. Item ab ipsa regula concludit <it>a: quandoquidem ita fit in omni definitione, scilicet quod differentiae sunt iungendae cum genere, ergo in ista definitione; a toto et hoc est: Quocirca etc.
SUNT NAMQUE ET VERBA VOCES SIGNIFICATIVAE ET SECUNDUM POSITIONEM.
SUNT NAMQUE. Vere non adaequantur ad nomen. Sunt namque etc.; ab oppositis.
NON IGITUR SOLIUS NOMINIS DEFINITIO EST. DISTRIBUO ITERUM DIFFERENTIAM QUAE EST SECUNDUM POSITIONEM ET DICO "SECUNDUM POSITIONEM VOCUM SIGNIFICATIVARUM ALIAE SUNT CUM TEMPORE, ALIAE SINE TEMPORE", ET DIFFERENTIA QUIDEM CUM TEMPORE NOMINI NON IUNGITUR IDCIRCO QUOD VERBORUM EST CONSIGNIFICARE TEMPORA, NOMINUM VERO MINIME.
NON IGITUR. Quandoquidem ista definitio convenit verbis, non igitur etc.; ab oppositis.
RESTAT ERGO UT CONGRUAT ILLA DIFFERENTIA QUAE EST SINE TEMPORE.
RESTA<T> ERGO. Et quandoquidem [cum] non convenit nomini significare cum tempore, restat ergo etc.; a immediatis.
IUNGO IGITUR HAS TRES DIFFERENTIAS GENERI ET DICO: "NOMEN EST VOX SIGNIFICATIVA AD PLACITUM SINE TEMPORE".
IUNGO IGITUR. Item concludit ab ipsa regula sic: quandoquidem ita fit in omni definitione, quod differentiae sunt iungendae cum genere, igitur ita fit in ista definitione, et hoc est: Iungo igitur etc.
SED RURSUS MIHI NON PLENA CONCLUSIO DEFINITIONIS OCCURRIT.
SED RURSUS. Non occurrit mihi plena conclusio definitionis, id est definitio plene concludens ipsum definitum secundum omnia significata definiti.
POTEST ENIM VOX ET SIGNIFICATIVA ET SECUNDUM POSITIONEM ET SINE TEMPORE ESSE ET NOMEN NON ESSE UNUM SED NOMINA IUNCTA, QUAE EST ORATIO, UT: "SOCRATES CUM PLATONE ET DISCIPULIS".
POTEST ENIM. Vere non <oc>currit mihi plena conclusio definitionis. Potest enim etc.; a causa.
SED QUAMQUAM IMPERFECTA QUIDEM HAEC SIT ORATIO, TAMEN EST ORATIO.
SED QUAMQUAM. Dico quia ista oratio est imperfecta. Sed quamquam imperfecta etc. Non ideo vocat istam orationem imperfectam quin habeat principales partes, scilicet nomina sed quia deest ei verbum.
QUOCIRCA ULTIMA DIFFERENTIA QUAE EST SINE TEMPORE ALIIS ITEM DIFFERENTIIS DIVIDENDA EST, ET DICEMUS: "VOCUM SIGNIFICATIVARUM SECUNDUM POSITIONEM SINE TEMPORE ALIAE SUNT QUARUM PARS EXTRA ALIQUID SIGNIFICAT", HOC PERTINET AD ORATIONEM, "ALIAE QUARUM PARS EXTRA NIHIL SIGNIFICAT", HOC PERTINET AD NOMEN.
QUOCIRCA. Quandoquidem non ocurrit plena conclusio, vel circa etc.
NOMINIS ENIM PARS NIHIL EXTRA DESIGNAT.
NOMINIS AUTEM. Vere hoc pertinet ad nomen. Nominis enim etc.; a causa.
FIT ERGO DEFINITIO SIC: "NOMEN EST voX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EXTRA SIGNIFICATIVA EST SEPARATA".
FIT IGITUR. Quandoquidem differentiae sunt iunctae cum genere, igitur definitio fit sic; a causa. Nomen est vox etc.
VIDESNE IGITUR QUAM RECTA DEFINITIO CONSTITUTA SIT?
VIDESNE IGITUR. Quandoquidem genus est praemissum in definitione et differentiae subsequuntur sufficienter, videsne igitur etc.; a definitione.
NAM QUOD DIXI "VOCEM" A CAETERIS SONIS NOMEN DISIUNXI, QUOD "SIGNIFICATIVAM" APPOSUI NOMEN A NON SIGNIFICATIVIS VOCIBUS SEPARAVI, QUOD "SECUNDUM PLACITUM" ET "SINE TEMPORE" A NATURALITER SIGNIFICANTIBUS VOCIBUS ET A VERBIS PROPRIETAS NOMINIS DISTRIBUTA EST, QUOD EIUS PARTES EXTRA NIHIL SIGNIFICARE PROPOSUI AB ORATIONE DISTINXI, CUIUS PARTES ALIQUID SEPARATAE EXTRA SIGNIFICANT.
NAM QUOD. Vere definitio est recta qui<a> omnia operatur et est convertibilis; a pari et hoc est: Nam quod dixi etc. Paria sunt definitionem esse rectam et omnia operari in definitione et definitionem esse convertibilem.
UNDE FIT UT QUODCUMQUE NOMEN FVERIT ILLA DEFINITIONE CLAUDATUR ET UBICUMQUE HAEC RATIO DEFINITIONIS APTABITUR ILLUD NOMEN ESSE NON DUBITEM.
UNDE FIT. Quandoquidem definitio est recta, ergo convertibilis; a pari; et hoc est: Unde fit et caetera.
ILLUD QUOQUE DICENDUM EST, QUOD GENUS IN DIVISIONE TOTUM EST, IN DEFINITIONE PARS.
ILLUD QUOQUE. Dictum est quia genus ponitur et in definitione et in divisione; et videretur alicui quod eodem modo poneretur in utroque. Modo vult ostendere quia non eodem modo ponitur. Nam in divisione ponitur ut totum, in definitione vero ut pars. Continuatio: illud erat dicendum, quod genus ponitur et in divisione et in definitione. Illud quoque etc.
ET SIC EST DEFINITIO QUASI QUAEDAM PARTES TOTUM CONIUNGANT, SIC EST DIVISIO QUASI TOTUM SOLVATUR IN PARTES, ET EST SIMILIS DIVISIO GENERIS TOTIUS DIVISIONI, DEFINITIO TOTIUS COMPOSITIONI.
ET SIC. Illud erat dicendum et istud est dicendum, quod sic est definitioni quasi quaedam partes coniungant totum, scilicet partes ad hoc coniunguntur ut reddant totum, sicuti animal rationale mortale, istae partes ad hoc coniunguntur, ut reddant istud totum, scilicet animal rationale mortale vel hominem. Et divisio generis est simili<s> divisioni totius, quia quemadmodum in divisione totius ad haec tendimus ut totum solvamus in partes, eodem modo in divisione generis ad hoc tendimus, ut totum solvamus in partes; definitio vero est similis compositioni. Nam quemadmodum partes in sua coniunctione constituunt totum, eodem modo in definitione partes coniunctae constituunt totum, scilicet ipsam definitionem, aut definitum.
NAMQUE IN DIVISIONE GENERIS ANIMAL TOTUM EST HOMINIS.
NAMQUE IN DIVISIONE. Vere genus est totum in divisione. Namque animal in divisione est totum; a parte. Et ostendit in cuius divisione sit totum, scilicet in divisione generis.
INTRA SE ENIM COMPLECTITUR HOMINEM, IN DEFINITIONE VERO PARS EST.
INTRA SE ENIM. Vere animal est totum hominis. Namque complectitur hominem. Unde videtur sequi quia homo complectitur grammaticum, et tamen non est totum quantum ad ipsum, et ideo supplendum est quia animal complectitur hominem substantialiter; locus a pari. Paria enim sunt animal complecti hominem substantialiter et esse substantiale totum hominis.
SPECIE NAMQUE GENUS CUM ALIIS DIFFERENTIIS IUNCTUM COMPONIT, UT CUM DICO "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA IRRATIONABILIA" ET RURSUS "RATIONABILIUM ALIA SUNT MORTALIA, ALIA IMMORTALIA", ANIMAL RATIONALIS TOTUM EST ET RURSUS RATIONALE MORTALIS, ET HAEC TRIA HOMINIS.
SPECIEM NAMQUE. Vere genus est pars in definitione, quia est pars componens; a parte et hoc est: SPECIEM NAMQUE et caetera; ET HAEC TRIA SUNT totum HOMINIS, unumquodque per se.
SI VERO IN DEFINITIONE DICAM: "HOMO EST ANIMAL RATIONALE MORTALE". TRIA HAEC UNUM HOMINEM IUNGUNT.
SI VERO. Haec tria in divisione sunt totum hominis. Sed si dicam in definitione totum est animal rationale mortale, haec tria iungunt, id est componunt, hominem unum, id est sibi unitum in significatione; nam quemadmodum ipsa definitio significat materialiter et formaliter secundum diversas partes, eodem modo homo significat materialiter secundum materiam ex qua constituitur et formaliter secundum differentias.
QUOCIRCA PARS IPSIUS ET GENUS ET DIFFERENTIA REPERITUR.
QUOCIRCA. Quandoquidem in ista definitione animal est pars <et> rationale mortale <est pars>; quocirca et genus et differentia reperitur pars ipsius hominis; a parte generis et a partibus differentiae.
SIC IGITUR IN DIVISIONE GENUS TOTUM EST, SPECIES PARS, EODEM QUOQUE MODO DIFFERENTIAE TOTUM, PARTES IN QUAS ILLAE DIVIDUNTUR. IN DEFINITIONE VERO ET GENUS ET DIFFERENTIAE PARTES SUNT, DEFINITA VERO SPECIES TOTUM. SED HAEC HACTENUS.
SIC IGITUR. Quandoquidem animal est totum in divisione, igitur genus; a parte generis. Et hoc quod definita species et totum concipitur, definitum totum.


Notes