Authors/Abelard/dialectica/Pars 1/2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 1
Jump to navigationJump to search

DE PRIMA DIVISIONE

DE PRIMA DIVISIONE
Continuam eam autem vocavit cuius partes ad communem terminum copulantur. Unde cum numerum et orationem non esse continua ostenderet, tali usus est argumento quod eorum partes ad nullum communem terminum copulantur. At vero si eas tantum quantitates dicamus continuas quarum partes ad communem terminum connectuntur, iam profecto lineam bipunctalem a divisione superiori excludemus. Quae enim duo tantum puncta continet, communem terminum non habet quo extrema coniungantur. At si hoc excludatur, iam nec etiam omnes compositas accipimus, cum ipse tamen in sequentibus dicat: "proprie autem quantitates hae solae sunt quas diximus," illae videlicet septem quas supra{p}ositae divisiones comprehendunt. Sed illud quidem solum ƿ ad exclusionem quorumdam tantum ponitur, eorum scilicet ad quod nomen 'quantitatis' aequivocatum fuerat, ut in sequentibus apparebit. Non enim vel simplices quantitates excludit vel eas quoque compositas quae in suprapositis definitionibus non cadunt, ut linea bipunctalis. De qua quidem ita sciendum est quod, cum omnis linea, si ad simplices quantitates referatur, dicatur composita, quaedam tamen ad alias lineas comparatae simplices, quaedam compositae invenientur. Compositae quidem omnes illae dicuntur quae aliquam continent lineam, ut tripunctalis, quae in bipunctalem lineam et punctum dividi potest; simplices vero quae simplices tantum partes habent, ut bipunctalis. Sic et hypotheticae propositiones cum categoricis comparatae omnes compositae dicuntur, ad se tamen invicem relatae quaedam simplices quaedam compositae inveniuntur; simplices vero quae simplicibus tantum, id est categoricis propositionibus, copulantur, compositae quidem quae aliquam habent hypotheticam. Cum autem omnes lineae compositae quantitates dicantur, singulis punctis vel aliis simplicibus quantitatibus comparantur. De his tantum compositis lineis egisse invenitur quae aliarum quoque linearum respectu compositae dicuntur, ut est tripunctalis vel caeterae ex pluribus punctis constitutae.
At fortasse quibusdam videtur nec partes quadripunctalis lineae vel caeterarum quae in aequales partes dividuntur, medium terminum habere ad quem copulentur. Si enim hinc duo puncta et illinc alia duo accipiamus, nullum inter ea medium terminum inveniemus. Sed dico quia nihilominus partes illius ad communem terminum copulantur, ut haec duo {bi}punctalis, illa duo ad interpositum punctum. Sic enim et de tripunctali linea potest opponi, si videlicet ipsius divisionem in lineam et punctum accipiamus. Haec enim bipunctalis linea ad illum punctum nullum communem terminum habet, sed extrema quidem puncta per medium continuantur. Quaeritur autem si omnes quantitates pluribus partibus quam duabus compositas in suprapositis divisionibus comprehendimus. Quodsi annuatur, opponi poterit de multitudine trium ant plurium punctorum ad se invicem distantium. Quodsi dicantur non cadere sub divisionibus praemissis, eoquod una quantitas proprie ac naturaliter dici non possint, falsum esse ex numero conuincetur, quem discretionis distantia rem unam naturaliter esse non permittit. Tria etiam puncta sibi adhaerentia a{c} triangulariter accepta, in suprapositis quantitatibus poni non possunt, cum neque linea nec superficies sint necesse est, vel diversarum specierum individua, ut hoc punctum et ƿ hoc instans et haec unitas simul accepta. Sed hae profecto, quia mensurando accipiuntur, nec in tractando sumendae erant nec earum nomina Aristoteles habebat quorum significationem in ipsis aperiret. Magis enim eos qui logicae deseruire student, de rebus ipsis propter nomina quam de nominibus propter res agere decet.
Videtur quoque et illud retorquendum esse {si} continuum definiamus cuius partes ad se invicem per medium copulantur, utrum de omnibus aut quibusdam partibus sit intelligendum. Sed omnes quidem per medium terminum ad se invicem copulari dicere non possumus. Ipse enim medius terminus saepe medio termino caret; alioquin in infinitum quantitas cresceret. Possumus etiam quamlibet quantitatem continuam sic mente nostra dividere ut nullus inter partes ipsas terminus inveniatur, ut si duas tantum partes consideremus in tota compositi divisione, veluti cum tripunctalem lineam in bipunctalem lineam et punctum dividimus. Si autem non omnes in definitione partes, sed quaedam accipiendae sunt, videbitur definitio largior definito; ut si tripunctalem lineam et punctum ab ea spatio remotum ratione colligamus, haec continua non videntur, licet aliquas partes, ipsius scilicet lineae, communi terrnino copulatas habeant. Unde fortasse Aristoteles illud pro definitione 'continui' non adduxit, sed magis pro quadam ostensione continuationis, in his quidem continuis quae pluribus partibus, ut dictum est, connectuntur, eo scilicet quod, ut diximus, maiores ad tractandum suscepit quam ad mensurandum assumi solent; vel manifestior fortasse continuatio erat ubi medius terminus intercedebat. Si autem 'continuum' proprie definire velimus, dicamus id esse continuum, cuius partes sibi sine interuallo sunt insertae, hoc est: habet partes quarum nullam facit distantiam interpositio alterius rei vel ulla ab invicem divisio. Ut bipunctalem quoque et quamlibet lineam in 'continuo' comprehendamus, 'discretum' econtrario accipiendum est, illud scilicet cuius partes ab invicem distant.
Haec quidem de prima divisione per continuum et discretum dicta sunt. Nunc ad aliam veniendum est.
DE SECUNDA
Quae earumdem quantitatum alias constare ex partibus positionem ad se invicem habentibus, alias ex non habentibus ostendit. Positionem quidem in partibus habent quarum partes sitae sunt alicubi, id est in continuo subiecto, et copulationem habent ad invicem ƿ et permanentiam ut linea, superficies, corpus, locus. Positionem vero in partibus non habent quaecumque vel uno istorum carent, ut tempus et numerus et oratio. Temporis enim partes permanentes non sunt; numeri vero partes nec sitae sunt alicubi nec continuationem habent; orationis autem partes nec alicubi videntur sitae nec continuationem habent nec permanentiam. In his itaque tribus positionem partium non habemus, sed magis ordinem quemdam possumus considerare: in partibus quidem temporis et orationis, quae permanentes non sunt, secundum successionem; in numero autem secundum computationem, eo videlicet quod prius numeretur unus quam duo et duo quam tres.
Nunc autem duabus propositis divisionibus expeditis de his quae proprie quantitates dicuntur, illud quoque quod Aristoteles adiunxit, expediamus, atque alia {ad quae} 'quantitatis' nomen aequivocum deduxit. Dicuntur etiam quantitates dimensiones illae quae ipsis quantitatibus primo loco insunt ac per ipsas ipsisque mediantibus subiectis ipsis accidunt, ut magnum, multum, longum, latum, spissum, quae quidem quantitatibus grammatici connumerant. Ipse vero Aristoteles subiecta quoque quantitatum vel huiusmodi dimensionum in nomine quantitatis per accidens atque improprie contineri quosdam voluisse innuit, secundum hoc scilicet quod ipsas suscipiunt quantitates vel earum dimensiones; "album, inquit, multum dicitur et actio annua vel longa." Sed hae quidem valde improprie quantitates dicuntur, ex eo scilicet quod quantitates suscipiunt.
{DE COMMUNITATIBUS QUANTITATUM}
Nunc ad communitates et proprietates quantitatum procedamus. Nihil autem quantitati contrarium Aristoteles dixit, quod quidem ex eo apparet quod circa idem reperiri possunt. Per magnum tamen et paruum, et multum et exiguum quantitati contrarietas inesse videtur. Hae enim et quantitates et contraria videbantur, quae utraque ipse falsa esse convincit. Quantitates quidem inde non esse ostendit quod relativa sunt et ad se invicem referuntur, ita ut 'magnum' respectu 'parui' dicatur, et econverso. Sicut enim hic mons respectu illius magnus vel paruus dicitur, ita hic numerus ad illum relatus multus vel paucus invenitur, et hi homines multi vel pauci ad illos comparati. Non est autem id magnum quod multum, vel paruum quod paucum. Magnum vero et paruum in ƿ continuis, multum vero et paucum accipimus in discretis. Non solum autem haec quantitates non esse, sed nec etiam contraria esse monstravit, primum quidem argumentum ex eo sumens quod relativa sunt, ut supra monstraverat; quae videlicet relativa omni contrarietate suntabsoluta. Idem quoque secundo ex inductione inconvenientis monstravit, ostendens scilicet his qui ea pro contrariis habent, contraria simul in eodem existere atque eadem sibi ipsi contraria esse, in susceptione quidem contrariorum. Ut cum idem mons ad alium comparatus paruus et ad alium magnus invenitur, in eodem simul 'magnum' et 'paruum', quae contraria conceduntur, reperientur atque idem sibi contrarium dicetur, secundum hoc scilicet quod duo invicem contraria suscipit. Quae tamen duo inconvenientia satis eadem secundum sententiam inveniuntur, sed fortasse verba unius magis abhorrebat adversarius quam alterius. Ipse autem postea nullum ex his posse esse assumpsit, quod videlicet vel contraria in eodem sint vel idem sibi dicatur contrarium. Unde aperte illa non esse contraria conuicit, quia scilicet in eodem simul existunt.
Videbatur insuperet maxime contrarietas inesse quantitati per superiorem et inferiorem locum, quae indubitanter sunt quantitates et contraria videbantur. Superiorem autem locum in summo caeli fastigio accipiebant; inferiorem vero in medio terrae, quo inferius esse non potest Contraria autem inde haec videbantur quod, cum ex eodem genere essent, id est ex quantitate, maxime ab invicem distabant maximoque spatio disiuncta erant. Quam quidem contrarietatis causam adeo vilem Aristoteli videri arbitror ut nec ad eam quicquam responderet. Eadem enim causa et in substantiis ipsis quibus loci ipsi adiacent, posset ostendi, cum tamen certum sit nihil omnino substantiae contrarium esse. Amplius: si ad distantiam spatii respiciamus, iam plura superiora loca ex omni ambitu firmamenti eidem inferior{i} loco esse contraria invenientur. At vero unum tantum unius contrarium esse omnibus constat idque ipse quoque Boethius confirmat in expeditione suprapositae proprietatis, cum scilicet numerum omnino contrarietate privari comprobaret. Rursus: si ad distantiam spatii respiciamus, magis oportebit contraria dici duos superiores locos in ipso ambitu firmamenti sibi recta fronte oppositos quam superiorem et inferiorem: illi enim maiore spatio ab invicem diversi sunt At vero distantia spatii non operatur contrarietatem, sed maxime naturae oppositio: neque enim haec substantia, si ab alia maximo spatio diversa esset, ullo modo ad eam contraria diceretur. ƿ Ex his itaque manifestum est quantitati nihil esse contrarium; quod etiam multorum est aliorum atque ideo proprium quantitatis non est.
Sicut autem contrarietate quantitas caret, sic etiam comparatione, ut in numero patet et caeteris. Sicut enim 'magis unum' non dicitur, ita nec 'magis duo vel tria' potest dici. Unde etiam manifestum est 'magnum' aut caeteras suprapositas dimensiones quantitates non esse. At fortasse videtur comparatio circa locum et tempus consistere, in eo scilicet quod dicitur 'extra exterior', 'intra interior' , 'infra inferior', 'supra superior', 'citra cit{er}ior', 'ultra ulterior'; 'diu' quoque 'diutius' facit ac 'diuturnus' 'diuturnior', quae temporis designativa videntur. Sed potius ista ad Quando, illa vero ad Ubi pertinent, quae etiam quidam habitudinibus, quidam vero positionibus Boethio teste adhibent, 'Superius' enim ad 'inferius' secundum relationem se habere videtur. Herminius vero secundum quamdam positionem 'sursum' et 'deorsum' dici voluit. At fortasse si praedicationem quam ad locum habet, inspiciamus, cum scilicet dicitur locus superior vel inferior, non haec ad Ubi vel ad Situm, id est Positionem, pertinere videbuntur. Quae enim in loco non sunt, nec Ubi nec Positionem, quae etiam secundum locum est, suscipiunt; locus vero ipse in loco non est. Sed sive haec in Ubi, sive in Relationibus, sive in Positionibus locentur, certum est quantitates ad comparationem non venire.
Sed nec hoc quidem earum est proprium, quod substantiis quoque multisque aliis commune est. At vero illud adextremum quantitati proprie attribuit, quod aequale vel inaequale proprie dicitur, alia vero per accidens et gratia horum, ut hic populus illi secundum aequalem numerum aequalis dicitur, vel haec substantia illi secundum aequalem lineam vel superficiem vel aliam eius quantitatem quantitati illius aequalem. Albedo autem caeteraeue qualitates non proprie aequales, sed magis similes dici possunt, quia, sicut aequalitas quantitatis est, ita similitudo qualitatis.
Hactenus de quantitate disputationem habuimus. ƿ
DE RELIQUIS PRAEDICAMENTIS
Nunc ad tractatum praedicamentorum reliquorum operam transferamus eaque post quantitatem exsequamur quae ei naturaliter adiuncta videntur ac quodammodo ex eis originem ducere ac nasci. Haec autem 'quando' et 'ubi' nominibus Aristoteles designat. Quorum quidem alterum ex tempore, alterum ex loco ducit exordium.
DE QUANDO
Est autem quando: in tempore esse, quaedam scilicet proprietas quae ex adiacentia temporis ad substantiam ipsi innascitur personae, tam a tempore ipso quam a subiecta substantia diversa. 'Esse in tempore' diversis modis fortasse intelligi potest, ut videlicet esse dicatur in tempore quod existit aliquo existente, vel ita quod temporis adiacentia{m} suscipiat. At vero posterior {expositio} huic loco maxime congruere {videtur} quod ad ea tantum referri potest quae temporis adiacentia{m} habent; prior vero {expositio} et ad tempora ipsa [expositio] prior videtur et ad Supremas et Divinas Personas, quae in tempore esse denegantur, immo ad omnia deflecti poterit.
Sicut autem plures temporum species considerant, annum, mensem, hebdomadam, diem, horam, momentum, ita et secundum haec plures quando species licet attendere, ut esse in anno vel mense etc., et quaecumque insuper ad interrogationem 'quando' adverbii reddunt, cum videlicet non de tempore, sed magis de adiacentia ex tempore nata quaeritur. Iuxta quod et ipse Aristoteles heri exemplum quando posuit: "quando autem, inquit, ut heri." Quod fortasse exemplum aliquid dubitationis habet, cum videlicet 'heri' rei existentis designativum non videatur. Sicut enim dies hesterna praeterita est ac iam non est, ita et [secundum] quae {in} ea fuera{n}t {secundum} adiacentia{m}, praeterita vide{n}tur, ubi ipsius causa non permanet. Sed fortasse hi qui magis in speciebus rerum naturam quam vocabulorum impositionem attendunt, per 'heri' quamdam praesentem adiacentiam designari {uolunt} quae in ipsa re est, ex eo quod in hesterna die fuerit; ut scilicet ex praeteritis quoque temporibus praesentes retineat proprietates, secundum id ƿ scilicet quod in eis fuit. Saepe autem causis pereuntibus effectus remanere contingit, ut post patrem aut matrem filium vel post infirmitatem qui ab ea infertur pallorem. Videntur autem et ex eodem tempore diversae species quando secundum diversos transitus temporum generari, ut 'heri' vel 'nudiustertius' vel etiam 'cras' secundum idem tempus accipiuntur et illud insuper 'quando' quod cum ipso praesentialiter sit. Veluti in 'hodie' ostendi potest: hesterna enim die cras secundum ipsum dicebamus, hodie vero quamdam adiacentiam, quam quando dicimus, cum ipso fieri simul consideramus; in crastino vero heri secundum ipsum dicebamus, in tertio vero nudiustertius. Sic et aliis succedentibus diebus vel praecedentibus diversae secundum idem species fingerentur uno fortasse individuo. Sic enim heri singulare videturet individuum, quandoquidem ex singulari die praeterita natum est, sicut ipsa dies fuerat, quod etiam eidem contingit subiecto; et hoc quidem clarum est, cum posteriorem et propriam significationem esse in tempore accipimus. Secundum vero aliam species fortasse videntur ac multis inesse, secundum id scilicet quod multa existant die hesterna eadem permanente; singula vero sua diei individua habuerunt. Sicut autem tempus aut quaelibet quantitates contrarietate carent, ita etiam quae ex eis nascuntur, contrarietatem non habent. Comparari autem fortasse videbuntur, sicut de quantitate tractantes meminimus.
DE UBI
Ubi vero in loco esse definimus; unde et ipse Aristoteles: "ubi, inquit, ut in loco." Quoniam autem et quando in tempore esse et ubi in loco determinamus, non incommode hoc loco demonstramus quot modis esse in aliquo accipimus. Boethius autem in Editione Prima super Categorias novem computat: esse scilicet in loco, vel uase, sive in materia ut in subiecto forma esse dicitur, sive ut totum in partibus, vel partes in toto, seu species in genere, vel genus in speciebus, aut ut in imperatore vel quolibet honori praesidente honor ipse dicitur esse, aut ut in fine, ut in beatitudine iustitia. A qua quidem computatione male videtur reliquisse esse in tempore, de quo ipse in sequentibus obiectionem movet, ac male post 'esse in loco' adiunxisse 'esse in uase', nisi forte 'in loco esse' secundum quantitativum locum acceperit, 'in uase' autem secundum substantialem. Sicut autem quando ex adiacentia temporis, ita ubi ex ƿ adhaerentia loci nascitur; tam ab ipso loco quam a subiecta persona diversum.
'Esse autem in loco' secundum 'loci' aequivocationem duobus modis intelligi potest: 'locum' enim modo substantialem, ut domum vel theatrum, intelligimus, modo vero quantitativum, quem corporis circumscriptionem dicimus; de quo in quantitate actum est superius. Secundum autem quantitativum locum Deus incircumscriptus dicitur; secundum vero substantialem ubique esse perhibetur. Similiter et 'esse in loco' dupliciter potest sumi, sive scilicet in loco quantitativo sive substantiali. At vero de substantiali maior est consuetudo, ut Romae esse vel Tarenti vel Antiochiae. Si quis etiam 'Romae esse' sive alia nomina secundum circumscriptionem rei accipia[n]t, non videbitur loca permutare secundum accessum nostrum vel recessum, ut cum {modo} ad eam civitatem, modo ad istam properamus; eamdem enim circumscriptionem eadem corporis mei mensura tenet, sive in hac sive in illa maneam civitate. Quae quidem circumscriptio ita corpori monstrata est adhaerere atque adiuncta esse, ut singulae partes huius singulas partes illius obtineant nec umquam alterum ab altero recedat eademque dimensio utriusque credatur.
Sic itaque idem locus quantitativus permanere videtur, cum de hac civitate ad illam meamus, sicut idem remanet corpus; nec mutari circumscriptio ipsa videtur, nisi per au{g}mentum corporis adiunctivi vel detrimentum. Si itaque 'Romae esse' circumscriptionis nomen accipiatur, oportet ut vel ad horam sit impositum ac quasi sumptum ex praesentia substantialis loci, vel nos confiteri idem simul habere et id quod Romae esse dicitur et quod Antiochiae esse nominatur, cum tamen nullus simul et Romae et Antiochiae possit esse. Si vero 'ubi' ad substantialem locum potius quam ad quantitatisum reducimus, illud annotandum est non omnia corpora loco contineri, ut firmamentum ipsum, ultra quod nihil reperitur. Illud quoque animadvertendum est quod quandoque species secundum eiusdem individui loci possumus intelligere continentiam. Cum enim Roma vel quaelibet civitas una sit vel quaelibet domus, esse tamen in hac civitate vel in hac domo multis esse commune poterit: multi enim simul esse in hac civitate et in hac domo poterunt. In quibus etiam manifestum videtur multas species vel genera ad actus nostros pertinere, secundum id scilicet quod domos fabricamus vel civitates componimus, atque in his fortasse aliud cassari quod omne genus duabus speciebus sufficienter distribui possit, cum scilicet pro operatione nostra specierum numerum vel minui vel augeri contingat.
ƿ Videntur autem nec generalissima esse ubi vel quando, eoquod prima principia non videantur: quae enim ex alio nascuntur, prima non videntur principia, sed ipsa quoque principia habent; ubi autem ex loco, quando autem ex tempore, sicut dictum est, originem ducunt. Sed secundum materiam summa dicuntur principia, non secundum causam; si enim 'principium' secundum causam quamlibet accipimus, poterit substantia aliorum principium dici, in quo omnia alia fiunt, ac dum per ipsam sustentantur, per eam esse habere non dubitantur.
Solet autem a multis in admiratione ac quaestione deduci cur magis ex loci vel temporis adiacentia praedicamenta innascantur quam ex adhaerentia aliarum specierum sive generum. Tam bene enim 'qualiter' unius nomen generalissimi videretur, sicut 'ubi' vel 'quando', cuius quidem species bene vel male dicerentur, sicut 'quando' 'heri' vel 'nudiustertius', vel 'ubi' 'Romae' vel 'Antiochiae esse'. Si quis autem qualiter dicat, nihil aliud quam qualitatem demonstrare {videtur}, et ubi dicimus nihil aliud quam locum designare, vel quando nihil aliud quam tempus. Unde et earum definitiones recte vel in loco esse vel in tempore dicimus, quae, si grammaticae proprietatem insistamus, nihil aliud a loco vel tempore diversum ostendunt, in quibus tantum loci vel tempora ponuntur cum praepositionibus ipsorum, quas e{am}dem significationem cum casibus quibus apponuntur, constat obtinere: cum enim dicimus 'in domo', non aliud per 'in' quam per 'domo' designatur.
Videntur itaque magis pro nominibus accipienda esse 'esse in loco' vel 'esse in tempore' quam pro definitionibus. Haec autem generalissima ipsa, ut arbitror, comparationis necessitas meditari compulit. Cum enim quantitates non comparari constaret, non poteramus comparationem diu vel diuturni vel extra ad tempus vel locum reducere; indeque maxime {arduum} inveniri praedicamenta arbitror ad quae illa reducantur. Ac de his quidem praedicamentis difficile est pertractare quorum doctrinam ex auctoritate non habemus, sed numerum tantum. Ipse enim Aristoteles, in tota praedicamentorum serie sui studii operam nonnisi quattuor praedicamentis adhibuit, Substantiae scilicet, Quantitati, Ad aliquid, Qualitati; de Facere autem vel Pati nihil aliud docuit, nisi quod contrarietatem ac comparationem susciperent. De quibus quidem Boethio teste ipse in aliis operibus suis plene perfecteque tractaverat. De reliquis autem quattuor, Quando scilicet, Ubi, Situ, Habere, eo, inquit,{quod} manifesta sunt, nihil praeter exempla posuit. Manifesta autem haec quattuor vel inde dixit quod ex ƿ aliis innascantur, vel ex eo quod in aliis operibus suis de his satis tractatum sit; de ubi quidem ac quando ipso quoque attestante Boethio in Physicis, de omnibus qui{dem} altius subtiliusque in his libris quos Metaphysica vocat, exsequitur. Quae quidem opera ipsius nullus adhuc translator latinae linguae aptavit; ideoque minus natura horum nobis est [in]cognita.
DE SITU
Situs quoque, quem Positionem nominamus, ex loco nasci videtur. Situm enim accipimus secundum modum subsistendi in loco, ut iacere, stare, sedere. Ubi vero diximus simpliciter secundum hoc quod in loco est, Situm autem accipimus secundum modum se habendi in loco. Unde etsi ex loco utrumque ducat exordium, magna tamen eorum differentia apparet. Quod itaque quaelibet substantia iacens aut stans aut sedens dicitur, ex quibus{dam} adiacentibus positionibus venit, a quibus haec denominativa esse Aristoteles in tractatu Ad aliquid docet, cum enim Positionem quoque Relationibus secundum platonicam definitionem adiungeret. "Est autem, inquit, accubitus et statio et sessio positiones quaedam positio vero Ad aliquid est; iacere autem vel stare vel sedere ipsa quidem non sunt positiones, denominative vero ab his quae dictae sunt positionibus nominantur"; ex quibus quidem verbis magna solet esse dubitatio. Cum enim iacere et stare positiones esse concedantur, a positionibus ipsa denominative non dicuntur. Unde et in expositione Situs ipse quoque ait Boethius: "sed quoniam omnis res quae ab alio denominatur, aliud est quam {id} ipsum a quo denominata est, ut aliud quid grammaticus atque grammatica, quamvis grammaticus a grammatica denominetur, ita cum sit Positio relativa, quicquid denominative a positionibus dicitur, hoc relativorum genere non continetur. Positio autem ipsa relativa est, positum vero est a positione denominatum. Statio enim cuiusdam" (id est stantis) "statio est. 'Stare' vero, quoniam a 'statione' dirivatum est, non ponitur in eodem genere in quo 'statio' fuit."
Ex his itaque quae in enspositione Situs Boethius ponit, manifestum est iacere et stare non idem esse cum positionibus a quibus denomina{n}tur. Unde 'iacere' et 'stare' potius sumpta quasi 'stans' et 'iacens' accipienda sunt ƿ quam substantiva specierum positionis nomina, tamquam scilicet ipsae personae iacentes et stantes a positionibus ipsis quas habent, denominative dicantur. Sed dicitur quod de ipsis substantiis intelligi non possit, immo ipsos situs a positionibus denominative dici manifeste monstravit, cum ait: "dictum est autem et de Situ in his quae Ad aliquid sunt, quia denominative a positionibus dicitur." Unde quidam (quorum unus, memini, Magister noster erat) 'positionis' nomen ad qualitates quasdam aequivoce detorquent atque etiam ipsarum nomina specierum 'statio', 'sessio' etc., a quibus ipsos situs denominari dicunt tamquam a quibusdam proprietatibus suis, ita quidem ut sessio situs a /82.l0/ sessione qualitate denominari dicatur. Sic et in aliis. Ipse autem insuper Boethius adiungit situs ipsos a positionibus ideo denominari ostendi, ut eos per hoc a relativis separet, quibus ipse Aristoteles Positiones qualitates secundum Platonem adiunxerat. Ipse tamen Aristoteles situs ipsos a relativis non exclusit, sed cum positiones relativis adiunxisset, situs ab ipsis denominari tantum ostendit.
Neque enim conveniens erat, ut a relativis per positionem excluderentur quae tam bene relativis sicut positio poterant adiungi. Omnes enim formae ad sumpta sua secundum Platonem possunt relative assignari. Sicut enim dicitur positio positi positio de qualitate si qua situm ita etiam de Situ vel speciebus eius potest dici. Ipse quoque Boethius falsum protulit argumentum, cum ea quae denominantur ab aliis, in eodem genere non posse contineri perhibuit, quippe albedo et a claritate clara denominative dicitur et sanitas a bonitate bona et omnia Qualitari supponuntur.
Primam itaque sententiam magis commendamus quam nouam denominationem secundum nouam vocabuli impositionem fingamus. Ipsas itaque stantes vel iacentes personas denominative dici concedimus a statione vel sessione positionibus, id est sitibus. Quod autem opponitur quod Aristoteles in Situ repetit ea quae de Situ in Ad aliquid dixerat, cum ait: "dictum est autem et de Situ in his quae Ad aliquid sunt, quoniam denominative a positionibus dicitur", nihil obest si subiecta ipsa quae breviloquus tacuit hoc loco et in Ad aliquid posuit, subintelligamus, iacere scilicet, stare, quae sumpta sunt substantiarum nomina. Quod itaque in Ad aliquid de Situ dixerat, cum scilicet ostendit situs ipsos denominativa habere iacere, stare etc., idem et in Situ repetiit.
DE RELATIVIS
'Ad aliquid' nomen multis modis accipimus: modo enim ipso in rebus, modo in vocibus utimur. Est autem vocum nomen secundum hoc quod ipsas relationes nominat; horum videlicet nominum: 'paternitas' 'filiatio' ac caeterorum; in rebus autem multipliciter accipitur. Plato enim omnia illa ad aliquid esse voluit quaecumque ad se invicem assignari per propria nomina quoquo modo possent falsa constructionis regula, secundum quam quidem significationem ipse Aristoteles ex Platone mutuasse creditur illam definitionem quam primam posuit ac postea correxit. Cum videlicet talia ad aliquid dici monstravit quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur vel quamodolibet aliter ad aliud, id est quaecumque ad se invicem per nomina sua assignantur vel genitivo vel quolibet alio casu sive praepositione, hoc ipsum autem quod sunt, hoc est per propria nomina, determinavit, eoquod alias assignationes ad relationes nullas accipit. Ut si bos hominis possessio dicatur, non bos quidem hominis, non ideo bos Relativis adiungitur; secundum quam quidem Platonis definitionem formas secundum significationem ad formata sua ad aliquid convenit nominari. Sicut enim dicitur disciplina disciplinati disciplina, ita etiam reciprocari potest disciplinatum disciplina disciplinatum. Accipitur quoque 'ad aliquid' nomen in designatione rerum quae relationibus informantur, ut Socratem Boethius ad aliquid vocat, secundum id quod paternitate aut aliqua relatione informatur et tunc quidem sumptum est a Relatione vocabulum.
Proprie autem et substantive in designatione ipsarum relationum accipitur tamquam huius praedicamenti generalissimum cuius ea est definitio quam Aristoteles ad correptionem platonicae ita protulit: "sed sunt, inquit, ad aliquid quibus est hoc ipsum esse ad aliud quodammodo se habere", id est quorum essentiae ita ad invicem sese habent, ut non solum in subiectis suis simul naturaliter consistant, verum circa ea ad se invicem referuntur ac secundum se subiecta ipsa ad invicem faciunt respicere, ut sunt paternitas et filiatio, seruitium et dominium atque alia multa. Quae quidem Aristoteles in tractatu Ad aliquid ad correptionem platonicae definitionis et simul esse natura docuit et ad se invicem secundum eorum in quibus sunt, relationem habere mutuam conversionem, ut videlicet et pater gratia filii et filius gratia patris intelligatur existere; nec quidem filius possit esse sine patre nec pater sine filio.
ƿ Non dico quidem quin substantia patris absque substantia filii vel essentia filii absque essentia patris subsistere queat in suae proprietate personae vel in natura substantiae (ut Anchises absque Aenea vel econverso), sed in proprietate relationis, easque se{paratim} posse esse denego, ut nulla videlicet substantia in proprietate patris esse queat, nisi aliqua sit in proprietate filii, et si qua filiationis formam susceperit, simul et aliquam formam paternitatis necesse est indui; et hoc est alterna eorum reciprocatio, ut et ille qui pater est, paternitatem respectu filii tantum habeat, et qui filius est, filiationem respectu patris.
Unde et eorum quoque nomina quae secundum illas proprietates imposita sunt, ad se invicem reciprocantur; pater enim filii pater et filius patris filius proprie dicitur. Sed haec, ut Aristoteles docuit, reciprocatio constructionis aliquando fit casu, aliquando praepositione. Casu quidem ut in supraposito exemplo; praepositione quidem veluti cum dicitur magnum ad paruum magnum et paruum ad magnum paruum. Quae vero casu fiunt aliae eodem, ut supraposita, aliae dissimili, ut istae: 'disciplina disciplinati disciplina', 'disciplinatum disciplina disciplinatum'. Harum enim alia fit genitivo, alia ablativo, quae tamen Aristoteles secundum platonicam definitionem, quam praeposuit, relativa vocavit, cum sciret disciplinam qualitatem esse, ut in praedicamento qualitatis ex speciebus eius quas qualitates ostendit, convincit. Ubi etiam ipse platonicam de relativis definitionem manifeste deridet et improbat, cum species eius generis qualitates ostendit esse quod in Ad aliquid Plato recipiebat: est enim impossibile genus alteri praedicamento quam species supponi. Est autem ea ({quae}, ut Boethius meminit, a Platone creditur proferri) relativorum definitio illa quam ipse etiam Aristoteles in Ad aliquid praeposuit. "Ad aliquid, inquit, talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur vel quomodolibet aliter ad aliud," id est quaecumque per propria nomina in constructione assignantur ad alio{s} sive per genitivum sive per quemlibet alium casum seu etiam per praepositionem.
Possunt autem fieri quaedam rerum assignationes ad alias per alia nomina quam per propria, ut bos hominis possessio, non hominis bos dicitur et Socrates magister Platonis, non Socrates Platonis dicitur. Haecque quidem assignatio relationem, et secundum Platonem, non exigit, sed ea quae per idem fit nomen, ut 'pater filii pater'. Hocque intelligi voluit, cum ait quod "hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur," id est per eadem nomina sua per quae subiciuntur, ad alia assignantur; secundum quam quidem definitionem Aristoteles omnes formas relationes innuit esse et ƿ quasdam substantias. Possunt enim quaelibet formae ad sua formata per nomina sua quoquo modo assignari, ut 'disciplina disciplinati disciplina' et 'albedo albi albedo' et 'album albedine album' et 'disciplinatum disciplina disciplinatum'.
Et quaedam etiam ad duo videntur assignandae, ut sensus et scientia: potest enim dici scientia scientis vel scibilis scientia et sensus sensati vel sensibilis sensus; sed ad hoc quidem assignatur secundum hoc quod ex eo est, ad aliud vero secundum hoc quod in eo est. Nam 'sensibile' vel 'scibile' passive Aristoteles accepit, id est ea quae sentiri vel sciri possunt, quae a quibusdam potentiis sumpta sunt, ad quae etiam secundum Platonem videntur assignari. Sicut enim dicitur scibile scientia scibile, ita etiam videtur bene dici scibile scibilitate scibile ac magis etiam proprie, cum hoc sit propria forma scibilis, ut iam videlicet contingat secundum Platonem idem duo relativa habere aut fortasse etiam plura. Nam sicut scientia ad scibilem vel potentem sciri refertur, quare non etiam ad pote{n}tem scire? Sicut enim actus potentiae de passione ex scientia contingit, sic etiam actus potentiae de actione.
Sed potius Aristoteles illud secundum Platonem assignavit relativum scientiae, ex quo facilius poterat inconveniens secundum proprietatem relativorum ostendere, cum videlicet ea non simul esse in natura ostenderat, sed ipsum scibile scientiam praecedere. Prius enim ipsa res scibilis est, id est potens sciri, quam scientia de ipsa habeatur, ut omnia illa quae ante creationem hominis vel animalis fuerunt, iam quidem scibilia erant, id est potentia sciri, cum nondum tamen eorum scientia in aliquo esset, quippe nullus adhuc hominum creatus erat, cum iam scilicet, ut Aristoteles ait, ipsa consisterent elementa, quae sciri quantum ad se poterant, nondum posita in constitutione animalis.
Contingebat quoque secundum illam defnitionem platonicam, ut Aristoteli visum est, quasdam substantias ad aliquid esse, ut sunt illae quae partes sunt vel instrumenta, ut manus, caput, ala, remus. Manus enim manuti manus dicitur et manutum manu manutum. Sic quoque et caput ad capitatum et ala ad alatum et remus ad remitum assignari et reciprocari possunt. Unde et ea contingebat relativa esse et ita quasdam substantias esse {ad} aliquid; quod impossibile erat, cum videlicet ipse Aristoteles docuisset in eodem Praedicamentorum Libro generum diversorum et non subalternatim positorum non easdem posse esse vel species vel differentias. Quae vero generalissima sunt genera, cum suprema sint et ƿ prima principia, sibi supponi nequeunt, sed ita in discretione propriae naturae disiuncta, ut numquam eiusdem essentia{e} possint esse. Unde quaecumque unum fuerit alterum impossibile est esse. Cum sit itaque ala ad aliquid, non potest esse substantia. Nec dico quidem relationes ipsas non posse substantias informare, sed non posse substantiam esse. Ipsa enim paternitas vel filiatio, quae ad aliquid dicuntur, ipsa informant substantia{m} (quae inde vel pater vel filius dicitur), sed ipsa non possunt effici substantia.
Cum itaque Aristoteles tot inconvenientia sequi conspiceret ex ea definitione relativorum quam Plato nimis laxam dederat, ausus est errorem magistri {c}orripuisse et eius magister fieri cuius se fuisse discipulum recognoscebat. "Sed sunt ea, inquit, potius ad aliquid quibus (est) hoc ipsum esse ad aliud se habere", ut supra expositum est. Quae quidem ab alia in eo maxime diversa creditur quod hanc Aristoteles secundum rerum naturam protulit, illam vero Plato secundum constructionem nominum dedit. Unde ille dixit 'dicuntur' ad constructionem vocum respiciens, iste vero 'esse' posuit, rerum proprietatem veracius intuens. "Prior vero, inquit Aristoteles, definitio omnia sequitur," id est comitatur, "relativa;" sed non in eis confert esse ad aliquid, cum sit scilicet continentior.
Plura enim sunt quae quodammodo ad alia possunt assignari, quae relativa non sunt, ut in suprapositis continetur, cum videlicet esse unius ex esse alterius non pendeat. Est enim, ut Aristoteles docuit, esse relativorum habere se ad aliud, id est ipsa proprietas secundum quam ipsum subiectum ad alterum respicit, ipsa est relatio, ut paternitas, quae hanc substantiam cui adiacet, ad illam cui filiatio inest, respicere facit, secundum id scilicet quod hic est illius pater. Multa vero ad alia possunt quoquo modo assignari, nec tamen eorum sunt relationes, ut ala alati, quod potest dici non secundum relationem, sed secundum possessionem, et remus remiti non secundum relationem, sed secundum coaptationem et apparatum. Sicut enim Aristoteles in praedicamento relativorum docuit animal non bene ad caput, vel navem ad remum secundum relationem assignari, (eo videlicet quod multa animalia sine capitibus essent vel multae naves quae remis non egerent, sed solo conto regerentur), ita etiam ex eodem loco innuit nec etiam alam ad alatum nec remum ad remitum bene referri, sicut Plato voluisse creditur, cum saepe nec alae sint alatorum nec {remi} remitorum. Ala enim abscissa nullius est alati, vel remus absconditus nullius remiti.
ƿ Secundum ergo relationem ea tantum ad alia possunt assignari quorum, ut dictum est, essentia ex se invicem pendet, ut sunt quaelibet relativa. Secundum autem possession, multa quoque alia habent assignationem ad alia, ut bos meus dicitur, id est, mei, non quidem {quod} secundum suam essentiam, ut videlicet ex essentia bovis, ad me respiciat, sed ex possessione mihi sit subiectus. Platoni autem imponunt eum in definitione illa non solum veram et propriam relationis assignationem accepisse, sed quamlibet, ut etiam in Ad aliquid ipsae possint substantiae includi; largior est itaque illa definitio quam nomen 'ad aliquid'. Unde et Aristoteles ait eam sequi quidem omnia relativa, sed non conferre eis esse ad aliquid.
Sunt autem qui, quemadmodum platonicam definitionem nimis laxam vituperant, ita et aristotelicam nimis strictam appellant. Dicunt enim eam neque relationi generalissimo neque individuis eius posse aptari, sed tantum speciebus ad aliquid sive subalternis sive specialissimis. Relationi quidem generalissimo convenire non potest, eo videlicet quod ipsa non habeat ad quod possi[n]t referri, neque videlicet in suo praedicamento neque in alio. In alio quidem non potest habere, cum non sint in aliis praedicamentis relativa; in suo quidem non habet, cum sit natura prior omnibus {his} quae continet. Unde illam definitionem Aristotelis nullomodo Ad aliquid generalissimo convenire iudicant; sed neque individuis relationibus, ut huic paternitati vel huic filiationi. Si enim, inquiunt, haec paternitas haberet suum esse habere se ad aliud, veluti ad hanc filiationem, et iam utique habere se ad hanc filiationem substantiale esset huic paternitati, quare etiam paternitati. Quicquid enim substantiale est individuo, est substantiale speciei, cum videlicet tota sit individui substantia. Quod si paternitatis specialis substantia esset habere se ad hanc filiationem, utique hac filiatione destructa omnino ipsa species perimeretur.
Amplius: si, inquiunt, individua referri diceremus, saepe contingeret idem relativum multorum esse, ut in homine habente plures filios, qui unam paternitatem respectu omnium habet, vel in filio habente patrem et matrem, qui unam filiationem habet respectu utriusque. Videntur insuper {inde} individua non posse in definitione aristotelica includi, quod ipse dixerit priorem definitionem quam Plato dederat, omnia sequi relativa: oportet enim secundum eam ipsa quoque individua per propria nomina ad se invicem reciprocari, sed nequaquam constructionis proprietas patitur dici: 'hic pater huius filii hic pater'. Neque Prisciano auctore genitivi casus a singularibus nominibus possunt ƿ regi, sed cum dicitur 'Marcia Catonis', 'uxor' oportet subintelligi; cui etiam congruit quod Aristoteles negavit omnes primas substantias ad aliquid videri, cum quaedam secundae videntur secundum constructionis assignationem. Neque enim in his constructionem valere ullo modo vidit; quod enim manus non dicitur alicuius quaedam manus, sed alicuius manus, et quoddam caput non dicitur alicuius quoddam caput, sed alicuius caput; ac si aperte ostenderet constructione{m} quidem communis et specialis ad genitivum valere, non singularis. Unde etiam ipsa individua referri non videntur nec ipsa quoque in definitionem aristotelicam venire; unde et Aristoteles de imperfectione restrictionis, sicut Plato de acceptione nimiae laxitatis, culpabilis videtur; uterque enim modum excesserit atque hic quasi prodigus, ille tamquam auarus redarguendus.
Sed et si Aristotelem, Peripateticorum Principem, culpare praesumamus, quem amplius in hac arte recipiemus? Dicamus itaque omni ac soli relationi eius definitionem convenire ipsique Relationi generalissimo; circa ipsa quoque eius individua idque quod est omni ei convenire. Si enim individuis aptari non posset, nec utique speciebus essentiae. Neque enim substantia specierum diversa est ab essentia individuorum, sicut in Libro Partium ostendimus, nec res ita sicut vocabula diversas esse contingit. Sunt namque diversae vocabulorum in se essentiae specialium et singularium, ut 'homo' et 'Socrates' et 'Plato', sed non ita rerum diversae sunt essentiae. Unde illam rem quae est Socrates, illam rem quae homo est, esse dicimus; sed non illud vocabulum quod est 'Socrates', illud quod est 'homo'. Unde quod in re speciali contingit, et in ipsius individuis necesse est contingere, cum videlicet nec ipsae species habeant nisi per individua subsistere nec in ea quae informant et ad invicem faciunt respicere, nisi per individua venire; quia enim haec paternitas huic homini advenit, et paternitatem homini necesse est advenire. Magis etiam propria ipsa individua referri videntur quam ipsae species, cum saepe relatione{m} in speciebus deficere videmus quam in individuis tenemus, ut in aequali et simili et inaequali et dissimili. Neque enim aequalitas vel similitudo vel caetera ad alias secundum relationem species assignantur, sed ad se ipsas gratia individuorum; aequale enim aequali aequale dicitur, et simile simili simile.
Sunt tamen qui aequale et inaequale, simile et dissimile inter qualitates contrarias recipiant, ex eoque ea contraria comprobant quod privatoriis vocabulis designantur, ut aequale inaequale, par impar, ƿ quod omnino respuimus. Si enim contraria essent in eodem et in diversis respectibus, ut idem mons ad diversos montes et magnus respectu huius et paruus respectu illius dicitur, sic quoque idem homo ad diversos et aequalis et inaequalis dicitur; unde ea non esse contraria relinquitur. Amplius: si aequale et inaequale esset contrarium, oportet ipsum sicut inaequale comparari: quae enim contraria sunt eorum quae comparantur, necesse est et ipsa comparari. Inaequale autem comparari Aristoteles docuit, aequale vero comparari non potest: nullum enim au{g}mentum vel detrimentum aequalitas recipit. Ubi enim in altero augmentum vel detrimentum superabundaverit, aequalitas constare non poterit. Sed nec ea quae secundum aequalitatem veniunt, proprie comparari possunt, ut planum et plenum. Planum enim dicitur secundum hoc quod partes aequaliter iacent; impleri autem aliquid alio non potest, nisi implentis substantia capacitati impleti adaequatur.
Unde non proprie vel plenus plenior vel planus planior dici potest. Cum autem aequale ad aequale referatur, non contingit diversas esse species, sed diversa speciei eius individua: ex hac enim aequalitate iste ad illum et ex illa iste ad istum dicitur aequale. Et cum quaelibet substantia multis aliis secundum aequalitatem conferatur, quot in aliis erunt aequalitates, tot in ipsa eadem quae ad eas respicit, oportet intelligi. Similiter et de paternitate et de aliis relationibus, ut videlicet cum idem sit pater diversorum, quot sunt in diversis filiationes, tot erunt in ipso paternitates. Quod quidem ex eo rationabiliter videtur, quod primogenito filiorum nato ad eum solum pater respiciebat; secundo autem nato iam non ad priorem tantum ex paternitate respicit, sed etiam ad secundum. Nato itaque secundo filio quidam in patre respectus factus est qui prius non erat, id est alia paternitas, quae etiam illo filio defuncto in patre ipso peribit. Ac si quidem plura non erunt eiusdem relativa, sed una tantum relatio unius erit, horum autem relativorum quae individua sunt, oppositio non solum non est in respectu, verum non etiam in adiacentia. Non enim haec paternitas et illa ad quam refertur filiatio in eodem poterunt esse.
Quod autem opponitur de constructione relationis singularium nominum, nihil obest: etsi enim genitivo non possit fieri, alio tamen modo potest assignari, ut videlicet dicamus: 'hic pater ad hunc filium hic pater' vel quolibet alio modo, dum hanc paternitatem gratia illius filiationis existere monstramus. Vel si constructionem quoque specialis nominis velimus servare, illud Aristotelem intellexisse tantum quantum ad species ƿ dicamus quod scilicet dixit priorem definitionem omnia relativa sequi. Illud quoque quod dicitur: substantiale esse speciei quicquid est individuo substantiale, nihil obest: de formis enim substantialibus est accipiendum. Non enim sicut species a generibus differentiis abundant, ita individua speciebus. Illae enim solae differentiae Socratem constituunt quae hominem faciunt, veluti rationalitas, mortalitas et caeterae, quae quidem universales sunt, non singulares; nam fortasse haec rationalitas Socrati substantialis {est}, non homini. Quod itaque omnes formae quae individuis substantiales sunt, substantiales etiam sint speciebus secundum species, non secundum individua, absque omni calumnia dici potest. Si qua vero de speciei aut individuorum natura hic minus dicta sunt, in Libro Partium requirantur.
Solet autem in quaestione illud duci, utrum relationes ad se per sumpta tantum nomina referantur, sive etiam per substantiva, utrum scilicet, quemadmodum dicimus 'pater filii pater', ita etiam dicamus: 'paternitas filiationis paternitas'. Sed mihi quidem nihil videtur sonare haec constructio substantivorum. Rationem quidam praetendunt ut valeat; aiunt enim ipsas relationum essentias ex sua subsistentia sese exigere, et quod ipsa subiecta sese respiciant aut ad se invicem secundum eas referuntur, ex eis habere. Unde et ipsas id principaliter oportet tenere et ad se invicem substantias earum referri; unde etiam recta videtur substantivorum nominum relatio quae eas in essentia designant. Illud quoque quod in tractatu Oppositorum Aristoteles ostendit visum et caecitatem non esse relativa,-eo scilicet quod non referantur ibi quae relatione{m quae per} substantivum nomen ponunt-, dicens: "visus non est caecitatis visus," id confirmare videtur quod etiam per substantiva nomina relationes fieri debeant. Alioquin aeque posset monstrari, quod paternitas et filiatio non essent relativa,vel quaelibet aliae relationes.
Sed bene quidem Aristoteles per ipsam substantivorum relationem convincit ea relativa esse, cum illa potius in istis videntur recipienda quam illa quae per sumpta fiere{n}t, hoc modo: 'caecus vilentis caecus', vel 'uidens caeci videns'. Istam enim nullo modo valere patebat, sed illa quodammodo videbatur idonea quae per substantiva proponebatur, ex ea videlicet affinitate, quod per substantiva illa fieri soleat assignatio quae fit per superius nomen sic: 'caecitas visionis est privatio' vel 'uisio habitus caecitatis', quam statim subiunxit: "sed privatio quidem, inquit, visionis, {caecitas dicitur}" "caecitas vero visionis non dicitur" adde; etiam Cum dixisset: "uisus non est caecitatis visus," adiunxit: "nec ullo alio modo dicitur ad ipsum," id est vel etiam per adiectiva nomina, quod quidem ideo praetermisit, ut dictum est, quia clarum erat. Illud etiam non satis cogit per substantiva quoque nomina fieri relatione{m}, quod scilicet in sua substantia relationes dicuntur suamque ex se ad invicem essentiam habent, sicut nec illud quod albedo in sua essentia forma est corporis, exigit ut in sua essentia de ipso praedicetur. Et nos quidem fortasse idoneam de substantivis quoque nominibus relationem possumus componere, sed {non} iuncta per genitivum, ut dicamus: 'paternitas filiationis paternitas', sed ita potius: 'paternitatis essentia ex filiatione pendet et subsistentia filiationis ex paternitate' vel quolibet alio modo. Sic quoque et per substantivum nomen albedinis praedicationem albedinis de corpore in adiacentia possumus ostendere, ut ita dicamus: albedo adiacet corpori vel informat corpus.
Haec quidem de relativis Aristotelem plurimum sequentes diximus, eo scilicet {quod} ex eius operibus latina eloquentia maxime sit armata eiusque scripta antecessores nostri de graeca in hac lingua transtulerint. Qui fortasse, si et scripta magistri eius Platonis in hac arte novissemus, utique et ea reciperemus nec forsitan calumnia discipuli de definitione magistri recta videretur. Novimus etiam ipsum Aristotelem et in aliis locis adversus eumdem magistrum suum et primum totius philosophiae ducem, ex fomite fortassis inuidiae aut ex auaritia nominis {vel} ex manifestatione scientiae, insurrexisse, quibusdam et sophisticis argumentationibus adversus eius sententias inhiantem dimicasse, ut in eo quod de motu animae Macrobius meminit. Sic quoque et hic fortasse oblita est ipsius corrosio, cum vel non aeque impositionemnominis 'ad aliquid' secundum eum accepit vel prave definitionis sensum exposuit prauaque exempla ex se adiecit, ut quod emendare posset inveniret.
Sed quoniam Platonis scripta in hac arte nondum cognovit latinitas nostra, eum defendere in his quae ignoramus, non praesumamus. Unum tamen confiteri possumus: si attentius platonicae definitionis verba pensentur, eam ab aristotelica non discrepare sententia. Nam in eo quod dixit: 'quae hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur', non tam visus ƿ ad vocalem constructionem, ut aiunt, respexisse, quantum ad naturalem rerum relationem. Cum enim ait 'hoc ipsum quod sunt', essentiam demonstravit, non vocabulum. Neque enim ipsa res ipsum est vocabulum; nec vocabulum rei esse dici potest, sed rei essentiae demonstratio; quod vero posuit 'dicuntur', nuncupativum est verbum quod vim habet substantivi, ac si videlicet diceret: 'sunt'.
Cum ergo dixit: 'quae hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur' , non quamlibet assignationem, sicut volunt, accepit, sed propriam relationem monstravit. Illa enim assignatio unius ad alterum, quae secundum substantiam fit, propriam rerum ostendit relatione{m}. Unde haec assignatio 'bos hominis bos', non est secundum relationem neque bos in eo quod bos est, hominis dicitur, sed in eo quod ab ipso possidetur. Ex possessione ergo hoc habet quod hominis dicitur non ex substantia propria; ex accidenti casu quidem et quasi non ex natura. Unde huiusmodi assignatio in relationem non venit, cum non sit in substantia respectus, {sed} in natura comitatio, nec unius substantia ex subsistentia alterius pendeat, quippe et absque {assignatione} eorum substantias integras esse contingeret. Talis itaque videtur sententia platonicae definitionis: ea dicuntur ad aliquid quae hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur id est: quorum substantia ex altero pendet, ut paternitas et filiatio, quarum essentiae ex se mutuo consistunt.
Videntur quidem verba sonare relationem genitivorum esse in substantivis quoque nominibus, quod nos superius negavimus; sed potius sensus quam verba pensandus est; vel possumus illud quod dixerat 'aliorum' correxisse per illud quod subiunxit: 'vel quomodolibet aliter',ac si diceret: si non per genitivum, qui in 'aliorum' intelligitur, referuntur in essentia, quocumque modo aliter ad se dicantur, dummodo ostendatur eorum ad invicem relatio. Opponitur autem de appositis exemplis, quod non essentiae relationem sed adiacentiae demonstrant, veluti cum dicitur: 'pater filii pater'. Nec ista quidem pro exemplis sed pro comprobatione recipimus. Ubi enim ipsae substantiae ex ipsis relationibus se respiciunt, patet eas relationes esse. Cum enim dicimus: 'pater est pater filii, {ipsamque patris substantiam in eo secundum quod pater est, ad filium respicere dicimus, ipsarum essentias relationum ex se pendere manifestum est; cumque dicimus: 'pater est pater filii'}, relationem notantes, maxima vis in nomine 'patris' est attendenda, ut in eo quod pater est filii esse intelligatur; alioquin simplex esset assignatio, non relatio, veluti cum dicitur 'bos hominis'.
Atque de relativis sufficiant haec. ƿ

Notes