Authors/Abelard/dialectica/Pars 1/3
From The Logic Museum
< Authors | Abelard | dialectica | Pars 1
Jump to navigationJump to searchDE QUALITATE
DE QUALITATE | |
{QUOT MODIS VOX 'QUALITATIS' SUMATUR} | |
'Qualitatis' quoque vocabulum plures habet significationes, sed quas magis in consuetudinem ducimus, duae sunt, cum videlicet vel omnium formarum nomen accipitur, secundum quod Priscianus omne nomen significare substantiam cum qualitate voluit, vel earum tantum quae in praedicamento continentur. Quarum quidem descriptionem Aristoteles praemisit cum ait: "qualitatem vero dico secundum quam qualem dicimus;" 'qualis' enim nomen nonnisi a qualitate generalissimo sumptum accipimus. Unde si quaeratur qualis sit Socrates, non "pater" vel "sedens" respondemus, immo "rationalis" vel "albus" vel quodlibet aliorum nominum praesentis praedicamenti formas determinantium. Harum autem annumerationem quadrifariam ipse posuit, cum aliam earum maneriam habitum vel dispositionem vocavit, aliam naturalem potentiam vel impotentiam dixit, aliam passibilem qualitatem vel passionem nominavit, aliam formam et figuram quibusdamque aliis comprehendit. Nunc autem singulas ordine exsequamur. | |
DE HABITU ET DISPOSITIONE | |
In prima autem maneria, quam nomine habitus et dispositionis comprehendit, omnes illas qualitates inclusit quae subiectis suis per applicationem ipsorum innascuntur, ut scientiae ex exercitio et quaecumque ex aliqua nostrae applicationis actione veniunt, veluti virtutes, calor aliquis vel frigus sive etiam color, sanitas vel aegritudo atque alia multa. Harum qualitatum, quae scilicet per applicationem veniunt, illas habitus nominamus quae postquam insunt, difficile possunt removeri nec a subiecto facile queunt expelli, ut sunt scientiae vel virtutes; dispositiones vero eas quae leviter expelli possunt, ut calor aut frigus, sanitas vel aegritudo, nisi forte quandoque et ista per temporis longitudinem in habitum vertantur. Saepe enim infirmitates videmus accidere quae dum recentes sunt, facile eas medicina expellere posset; ubi autem diuturnitas eas in consuetudinem vertit, insanabiles factae sunt. | |
Solet quoque 'dispositionis' vocabulum largius accipi, ut scilicet omnes primae maneriae qualitates {dispositiones} nominent, secundum id scilicet quod disponuntur, id est applicantur, subiecta ipsarum ad eas suscipiendas. Unde et ipse Aristoteles subiunxit: "sunt autem ƿ habitus dispositiones etiam, dispositiones vero non necesse est esse habitus; qui enim retinent, et quodammodo dispositi sunt ad ea quae habent vel peius vel melius; qui autem dispositi sunt, non omnino retinent habitum." In quibus quidem verbis nihil aliud ostendi voluit nisi 'dispositionis' nominis aequivocationem ad totam quoque maneriam qua prius in parte ipsius usus fuerat, an{te}quam opposita habitum ac dispositionem posuerit, cum hoc facile a subiecto removeri, illud vero difficile posse separari dixerit. Hic autem 'dispositionis' vocabulum aeque habitus et dispositionis prioris, quae habitui opposita erat, nomen protulit; secundum quam significationem bene omnem habitum dispositionem dixit, nec econverso omnem dispositionem habitum. Sunt autem nonnulli qui aequivocationem nominis 'dispositionis' non accipiant, sed cum in prima quoque significatione ipsum retineant, sententiam mutant atque id in verbis suprapositis intelligi volunt quod omnes habitus prius, dum recentes sunt, facile a subiecto separari possunt atque inde habitus /94.l5/ nominari; non autem omnes dispositiones in habitum verti contingit. Sed haec profecto sententia liquide falsa apparet. Multa enim per applicationem nostram veniunt quae statim ex quo sunt immobilia permanent, ut caecitas, quae ex aliqua nostrae actionis causa contingit. Sicut enim nec ex diu{tu}rnitate in habitum transit, ita nec ex novitate in dispositionem. Sed ex hoc potius habitus nominatur, quod difficile in natura sua mobilis est nec nisi grandi causa expellendus, dispositio vero, quod facile possit removeri. Unde etsi statim ex quo habitus inest, grandis eum causa a subiecto expelleret, non minus tamen {habitus} dicendus fuerat, quod in natura immobilis erat. Dispositio vero aeque et ea quae a subiecto numquam recedit dici debet, si in natura facile possit separari. Unde in istis potius ad naturam permanentiae quam ad temporis quantitatem aspiciendum est. In passione vero et passibili qualitate, econtrario; de quibus in praesenti tractemus. | |
DE PASSIBILI QUALITATE SEU PASSIONE | |
Haec autem huiusmodi sunt quod in his in quibus sunt subiectis vel ex aliis inferuntur atque innascuntur qualitatibus vel alias inferunt. Inferunt quidem, ut infirmitas pallorem in eodem subiecto, vel dulcedo mellis dulcedinem aliam in palato gustantis. Saepe autem eaedem inferunt quoque alias et ab aliis inferuntur; ut cum calor ex erubescentia inferatur, ipse etiam ruborem generat. | |
Prima autem huius speciei discretio est per pas{s}ibilem qualitatem ƿ et passionem. Passionem vero eam huius maneriae dicit quae subiectum quandoque deserit, ut erubescentia sive ex ipsa illatus rubor. Ipse tamen quandoque 'passionis' nomen, sicut in supra{posita maneria} 'dispositionis' vocabulum, totius maneriae nomen accipit, ut in eo quod ait: "quaecumque talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus ac permanentibus" etc. Passibiles vero qualitates eas huius maneriae nominat quae permanentes sunt nec umquam a subiecto recedunt, ut dulcedo mellis, quae secundum id quod aliam, ut dictum est, dulcedinem infert sub hac maneria cadit. Bene autem eas quae permanentes sunt, nontransitorias qualitates appellat, quia ex ipsis solis usus humanae locutionis subiecta qualia solet nominare. Si enim de quolibet quaeratur quale fuerit, non transitoria accidentia ad eius notitiam afferimus, sed permanentia, ne forte contingat ea separari, antequam subiectum reperiamus. Unde et ipse Aristoteles: "non enim, inquit, dicimur secundum eas quales; neque enim qui propter verecundiam rubens factus est rubeus dicitur, nec cui pallor propter timorem venit, pallidus est, sed magis aliquid passus." | |
Qualitates ergo absolute et proprie dicuntur ex quibus subiecta qualia solent dici, passibiles vero eaedem ex permanentia dicuntur, non, ut quidam annuunt, ex eo quod hae quae illas suscipiunt, aliquid per eas patiantur. "Neque mel, inquit, quoniam aliquid passum sit, idcirco dicitur dulce," id est dulcedo mellis, quae in ipso passibilis qualitas dicitur, nihil ipsum pati facit, quod ab omni sensu alienum est. | |
Fiunt autem subdivisiones multae de passibili qualitate et passione; utraque enim vel inferens tantum dicitur vel illata vel utrumque. Inferens autem modo passionem modo passibilem qualitatem inferre dicitur, et illata modo a passione modo a passibili qualitate infertur. Infert autem passio passionem, cum ex erubescentia rubor nascitur. Passio quoque passibilem qualitatem inferre potest, ut si ex infirmitate uehementi color aliquis illatus post ipsam in perpetuo remaneat. Cui tamen Aristoteles repugnare videtur in eo quod ait: "quaecumque vero ex his quae facile soluuntur et cito transeunt, fiunt, passiones dicuntur." Passibilis quoque qualitas passibilem infert, cum dulcedo mellis dulcedinem in gustante gignit. Passibilis quoque qualitas ex passibili qualitate inferri [non] potest, ut si permanens infirmitas permanentem colorem seruet, de quibus dictum est: "quaecumque talium casuum ab aliquibus ƿ passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium sumpserint..." et permanet, quod ipse longe post subiunxit dicens: "et non facile praetereunt et in vita permanent, passibiles qualitates dicuntur." | |
Omnium autem huiusmodi qualitatum alias naturales, alias temporales esse innuit. Naturales autem eas vocavit quae in ipsa nativitate subiecti fiunt, ut si aliqua infirmitas inter ipsa primordia innascatur. Temporales vero eas dixit quae post nativitatem accidunt, sicut erubescentia vel timor. Cum autem qualitas temporalis fuerit, et quae ex ea infertur, temporalem esse necesse est. Ex naturali vero temporalis quoque fortasse inferri poterit, ut ex infirmitate quam in ipsa nativitate infans contraxit, alia postmodum infirmitas incumbet vel odor aliquis, quamvis ex verbis Aristotelis nullam ex naturali nasci nisi naturalem possit concipi. Sed hanc quidem inquisitionem naturae physicae discussioni relinquamus. Sicut autem in corpore, ita et in anima huiusmodi qualitates deprendimus tam naturales quam temporales, ut sunt istae: dementia, ira, contristatio atque ex ipsa iracundia. | |
DE POTENTIA NATURALI ET IMPOTENTIA | |
Adiecit quoque aliam qualitatis maneriam quam naturalem potentiam vel impotentiam nominavit, secundum quas pugillatores vel salubres vel insalubres dicimus: "et simpliciter, inquit, quaecumque secundum naturalem potentiam vel impotentiam dicuntur." Cum autem omnes potentiae seu impotentiae naturaliter, non per applicationem, subiectis innascantur, quod eas naturales nominaveri{t} non ad determinationem aliquam dixit, sed ad differentiam posuit prioris maneriae, cui secundam istam supposuit. Unde etiam adiecit: "non enim quoniam sunt dispositi aliquo modo unumquodque huius dicitur, sed quod habeat potentiam naturalem, vel facere quidem facile vel nihil pati." Unde etiam manifestum est non hic omnes potentias vel impotentias includi, sed eas tantum quae aptitudinis sunt, ut sunt illae quae in subiectis ipsis secundum membrorum compositionem pensantur, ut aliquis homo pugillator dicitur, non tantum secundum artem pugnandi, verum etiam secundum membrorum aptitudinem naturalem, cuius scilicet idonea membra ad pugnandum et flexibilia natura creavit. | |
Sunt autem aliae potentiae vel impotentiae quae naturae propriae sunt, non aptitudinis, in eo scilicet quod non solum eas natura contulit, verum etiam eas exigit, ut rationalitas, irrationalitas, mortalitas, immortalitas, quae speciei cui insunt, naturam totam occupant nec ei per accidens, sed ƿ substantialiter insunt. Omnes enim homines rationales sunt vel mortales, sed non omnes salubres vel pugillatores dicuntur; unde haec per accidens inesse clarum est. Pro quibus quidem bene 'facile' adiu{n}xit, cum scilicet ait: "vel facere quidem facile vel nihil pati." Neque enim cursor aut pugillator a simplici potentia currendi vel pugnandi, (quae etiam fortasse substantialiter insunt), nominatur, immo a potentia pugnandi facile vel currendi leviter. Potentiarum itaque vel impotentiarum huiusmodi aliae sunt ad aliquid facile faciendum, ut potentiae vel impotentiae facile pugnandi vel currendi, aliae non ad patiendum facile, sed magis ad resistendum facile, ut sanativus dicitur eoquod possit non facile infirmari, id est resistere uehementer infirm{it}ati, ac vix eum contingat infirmari; aegrotativi vero econtrario dicuntur, ex impotentia scilicet eiusdem, {per quod videlicet non quea{n}t facile resistere infirmitati. Durum quoque dixit secundum potentiam non facile secari, hoc est secundum id quod facile sectioni resistat; molle vero secundum impotentiam eiusdem}, de eo scilicet quod non possit non facile secari, id est facile resistere sectioni. Quae quidem potentiae sive impotentiae maxime secundum usum locutionis accipiendae sunt. Id enim quod ad utilitatem vel dignitatem rei pertinet, ad potentiam reducimus, ad impotentiam vero quod non. Neque enim aliquis pauper inde potens solet nominari quod facile possit ab hoste {suo} superari vel capi, sed magis impotens, quod scilicet suis incommodis facile non queat resistere. Nisi autem hoc de utilitate vel dignitate in potentia attendis, poteris econverso potentias dicere quas Aristoteles impotentias nominat, aut impotentias quas idem potentias appellat, ut scilicet aegrotativum potentem dicas, quod facile possit aegrotare, sanativum vero, quod non, et molle quod facile possit secari, durum autem quod minime queat. Idem enim videtur quod non possit non facile infirmari vel non secari, {ac} quod possit facile infirmari vel secari; 'aegrotativi' quoque nominis forma et terminatio potentiae congruit. Quae enim nomina sumpta sunt et in '-bile' vel in '-tivum' terminationem habent, potentiarum designativa solent esse, ac fortasse quaedam quoque potentia per adiunctionem impotentiae in aegrotativo potest innui. Qui enim quemlibet impotentem ad non aegrotandum facile monstrat, potentem esse ad aegrotandum quodammodo insinuat; propriam tamen significationem 'aegrotativi' de impotentia esse Aristoteles voluit ac potius secundum impotentiam quam secundum potentiam eius impositionem accipi. | |
ƿ Quaeritur autem qui sit actus huius potentiae quae in 'sanativo' intelligitur; non enim sanum esse ipsius actus dici potest, quippe omne sanum sanativum esset, quod falsum est. Sani enim alii aegrotativi sunt, alii non, sicut aegri alii sanativi, alii non. Qui enim sanativi sunt nec facile aegrotare possunt, aliquando aegros esse contingit grandi causa incumbente, et qui aegrotativi sunt, per adiunctionem alicuius medicinae sanitatem diu servare poterunt. Unde potius potentiae non facile aegrotare actus erit de non esse: unde ipsa est potentia quod non facile aegrotare dicitur; hunc autem, cum sit de non esse, non necesse est potentiae suae universaliter supponi, ut scilicet dicamus omne quod non facile aegrotat, potentiam ad non aegrotandum facile habere, id est sanativum esse; quippe iam lapis ipse et quaecumque et non sunt, aegrotativa dicerentur! Sic quoque et potentiae non esse album, cum sit actus non esse album, ipsi tamen universaliter subdi non potest, ut videlicet dicamus omne quod non est album potentiam illam habere, sed fortasse ita: 'potens non esse album', ut nullam formam in nomine 'potentis' intelligamus, sed id tantum quod naturae non repugnet; in qua quidem significatione nomine 'possibilis' in modalibus propositionibus utimur. | |
Sunt autem qui ut actum sanativi ipsi universaliter possint supponere, ipsum esse dicant naturaliter in sanitate permanere. Sed falso. Neque enim potentia de habendo sanitatem fuit, sed de non facile patiendo infirmitatem. Sed cur non et lapis huiusmodi potentiam habeat, ut ipse quoque sanativus dicatur, cum huiusmodi quoque potentiam suscipere videatur? Ipse enim talis est quod non facile possit aegrotare, quippe nullo modo potest infirmari quod inanimatum est. Si autem pro potentia habendi facile sanitatem 'sanativi' nomine uteremur atque 'aegrotativo' pro potentia aegrotandi facile, nulla impediret obiectio nisi sola auctoritas. Unde auctoritati adhaerentes quamdam potentiam in 'sanativo' de non patiendo facile infirmitatem accipimus atque in 'aegrotativo' quamdam eiusdem impotentiam, quae in solis animalibus, sicut 'sanum' et 'aegrum', reperiuntur. Nec fortasse satis idoneas definitiones ad eas demonstrandas habemus. | |
Videntur autem contraria 'sanatirum' et 'aegrotativum', sicut 'sanum' et 'aegrum', et omnis quidem potentia contrariam de eodem impotentiam habere videtur, {aut, ut quibusdam placet,} de contrario potentiam, ut potentia fieri album ad potentiam fieri nigrum. Sed quae magis adversa est de eodem, impotentia contraria est: simul enim idem et album esse potest et nigrum, sed non simul potens est et impotens esse ƿ album. Boethius tamen non omnem potentiam contrarium habere voluit; 'bipes' enim, quod aptitudinis nomen est (-unde et curtatum bipedem Porphyrius dicit-) contrarium habere denegavit; ac similiter 'quadrupes' sive etiam 'gressibile'. Nec multum tamen rationabiliter, nisi in eo quod contrariorum nomina non habebat. Logica autem, quae res quandoque non propter se sed propter nomina tractat, ibi in rebus recte cessat, ubi vocabulis non abundat. Utquid enim significationem tractaret nominis, ut eius sententiam aperiret, ubi id quod significaret, deesset? | |
Si quis autem de huiusmodi potentiis naturae quae substantiales sunt, cum in hac maneria non contineantur, quaesierit in qua Aristoteles eas comprehendat, agnoscat multos modos esse qualitatum extra hanc annumerationem. Unde et ipse, postquam eam complevit ac de quibusdam qualitatibus oppositionem movit, raro scilicet et spisso, leni et aspero, quas in suprapositis membris non videbatur inclusisse, ait: "et fortasse alii quoque apparebunt qualitatis modi, sed qui maxime dicuntur hi sunt," id est qui in maiori usu habentur. Nemo itaque qualitates esse deneget, quia non comprehenduntur in annumeratione qualitatum apposita. Bene autem hi qui logicae deseruiunt, ad consuetudinem, non ad naturam, respiciunt, quorum intentio vocibus debetur, quarum impositio naturalis non est, sed consuetudinis. Cui quidem nihil de substantialibus visus est aggregasse, nisi forte dulcedo melli substantialiter inesse dicatur, de qua etiam superius meminit, sed solas accidentales posuisse nec etiam omnes sed, ut dictum est, magis consuetas. | |
DE FORMA ET FIGURA | |
Quartum quoque genus pluribus nominibus comprehendit, 'formae' scilicet et 'figurae' vocabulo et quarumdam insuper qualitatum, quae ab istis proprie suscipiuntur, ut sunt rectitudo et curuitas, triangulum et quadratum "et si quod, inquit, his est simile," in eo scilicet quod formae et figurae proprie insint. Proprie enim ipsa forma vel figura curualis, recta, triangula vel quadrata dicitur, et aspera fortasse vel lenis, rara vel spissa, et quaecumque subiecta haec suscipiunt, mediante illa habent. Unde et ipse Aristoteles: "secundum figuram, inquit, unumquodque quale quid dicitur." | |
Est autem figura compositio corporis quo nos ad demonstrationem vel repraesentationem alterius utimur, ut sunt ea quae ge{o}metrica corpora ƿ dicunt, quibus ad demonstrationem mensurandi ge{o}metres utuntur. Figuram quoque cuiuslibet imaginationem dicimus quae ad repraesentationem alicuius facta est, et haec quidem est magis consueta significatio, ut scilicet eorum compositiones figuras dicamus quae aliquid nobis significant ac repraesentant. Figuras itaque in his accipimus subiectis quae propter alia facta sunt; formas autem eorum compositiones nominamus quae pro se ipsis, non propter demonstrationem aliorum, composita sunt, ut hoc meum corpus et quodcumque sola natura operatur. | |
De raro autem et spisso atque aspero vel leni, ut Aristoteles ostendit, magna erat dissensio, utrum qualitates an positiones dicerentur rectius. Qualitates autem inde videbantur quod eorum nomina ad 'qualis' interrogationem redduntur atque hinc qualitatem significare {comprobantur; sed hic rursus videtur obesse quod in supraposita qualitatis divisione non videntur inclusa. Unde et ipse Aristoteles de eis inquit: "rarum vero et spissum et asperum et lene putabuntur quidem qualitatem significare}, sed aliena huiusmodi putantur esse a divisione quae circa qualitatem est." Sed licet aliena putentur, tamen, ut dictum {est}, in quarto genere, sicut rectitudo aut curuitas, locari poterunt. Illud quoque haec a qualitatibus dividere videbatur quod in omnibus earum positiones potius quam qualitates intelligi videbantur: "in eo enim, inquit, 'spissum' dicitur quod partes sibi ipsae propinquae sint, 'rarum' vereo eoquod distent ab invicem et 'lene' quidem quod in rectum partes sibi iaceant, 'asperum' vero quod haec quidem pars superet, illa vero sit inferior." | |
Sed aliud est haec secundum positionem accipere, aliud positionem esse. Sic enim et lineam et superficiem et corpus secundum diversam partium positionem accipimus; nec tamen sunt positiones, sed quantitates, lineam quidem secundum positionem punctorum in longum, superficiem in latum, corpus in spissum. Illud quoque asperum et lene, rarum et spissum non esse positiones convincit, quod contraria dicuntur. Unde nullo modo audiendus est Boethius in Prima Editione super hunc locum, qui eas positiones ostendi omnibus modis nititur, cum de eis dixit: videntur ergo haec quoque in qualitatibus posse numerari, sed rectam rationem aspicientibus nec solum auribus quae dicuntur, sed etiam mente atque animo diiudicantibus in qualitatibus haec poni non ƿ oportere manifestum est. Nam quod dicimus rarum, positio quaedam partium est, non qualitas" etc. | |
Est autem de omnibus modis qualitatum expeditum, quos videlicet Aristoteles in Qualitate numeravit. | |
DE SUPRAPOSITA DIVISIONE UTRUM SIT PER SPECIES | |
De qua quidem annumeratione quadrifaria magna, memini, solet esse dissensio, in eo scilicet quod alii illam esse velint divisionem generis in species, alii non. Qui autem divisionem generis appellant, dicunt in singulis speciebus, quas subalternas esse volunt, duo esse nomina posita inferiorum specierum pro genere, quibus ipsum sufficienter dividitur, tamquam si quis nomen 'substantiae' ignorans pro ipso 'corporis' et 'spiritus' nomine uteretur. Sic autem et pro quodam genere qualitatis habitum et dispositionem posuit, quae eius species esse volunt, pro alio vero potentiam et impotentiam; ac sic in caeteris pro genere specierum nominibus ita dicitur. | |
At vero illud eam annumerationem ostendit non esse generis in species divisionem quod per opposita non fit. Eadem namque qualitas et sub prima specie secundum hoc quod per applicationem venit, continetur et sub secunda in eo quod ab alia infertur vel aliam infert, ut dulcedo gustantis quae ex dulcedine mellis infertur et per applicationem nostram venit, aut infirmitas aliqua quae pallorem gignit. Sed nec diversae species in nomine 'habitus' et 'dispositionis' continentur, sed potius sumpta sunt a quibusdam proprietatibus, a facili scilicet motione vel difficili, ut ostensum est. Quod etiam ex eo manifestum est quod circa unam eamdemque qualitatem secundum diversa tempora permutantur. Quae enim prius fuit dispositio, dum facile mobilis erat, eadem postea per diuturnitatem temporis et excercitium versa est in habitum ac difficile mobilis facta est, ipso attestante Aristotele. Multas enim accipimus sententias, quae, dum recentes sunt, facile labi possunt, quae postea in habitum per diuturnitat{em} exercitii transeunt. Sic quoque de infirmitatibus saepe contingit. Quae itaque qualitas modo erat dispositio, iam facta est habitus nihilque de substantia sua sed de proprietatibus mutavit, veluti Socrates, Boethio teste, dum idem per pueritiam et ivuentutem alteratur. Cum enim Boethius in Commentario Primae Editionis differentiam habitus et dispositionis ostenderet, in eo quod habitus et dispositio dicuntur, nec ea genere vel specie quoque, differre videret, ƿ adiecit nec numero ea differre, sed potius: "quemadmodum ipse Socrates, dum esset paruulus, post vero pubescens a se ipso distabat, eodem quoque modo, inquit, habitus et dispositio." | |
Sed opponitur cum habitus permanentiam vel mobilitatem dispositionis secundum naturam, ut dictum est, accipiamus, non secundum temporis quantitatem, quomodo eadem qualitas sub eadem manens natura de dispositione in habitum transeat, aut quomodo infirmitas eadem, quae prius in natura facile mobilis erat, postea difficile mobilis secundum naturam fiat natura sua non mutata. Sed hoc quidem quod 'natura' diximus, non secundum substantiam qualitatis accipiendum /102.l0/ fuit, sed secundum proprietatem eius et ad differentiam temporis dictum, quod in secunda maneria multum valebat, ut supra quoque monstravimus. Non solum autem habitus et dispositio qualitates ipsae nominant{ur} ex quibusdam, ut dictum est, proprietatibus, sed etiam primae maneriae ex ea supponuntur proprietate, quod per applicationem subiecti veniunt, secundae vero ex eo quod inferunt vel inferuntur. Ac sicut habitus et dispositio sumpta sunt, ita passibilis et passio, illud quidem a permanentia, hoc vero a transitione, eo scilicet quod non sit permansura in toto corpore subiecti. | |
Unde potius suprapositam de qualitate divisionem quamdam qualitatum annumerationem vocavimus quam per species divisionem. Quod igitur Aristoteles genus aut species nominavit, magis pro maneriis proprietatum dixit quam pro naturis specierum. | |
Sed opponitur quod in commentario Boethius ea subalterna genera monstravit. Cum enim quaestionem movisset cur secundam maneriam genus aliud a prima dixerit, cum ipse primam non genus, sed speciem nominasset, ait hos qui hoc quaerunt id velle videri illud esse solum genus quod super se aliud genus non habeat, illud vero solum speciem quod sub se nullas species claudit. "At vero, inquit, quae inter genera generalissima speciesque specialissimas sunt, communiter possunt generis et speciei nomine nuncupari; quocirca quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat, quae nondum sit species specialissima, sed magis generis prima species, et huiusmodi species quae possit esse {et} ƿ genus, nihil absurdum est eam generis et speciei loco ponere," ac si idem generis et speciei nomine nuncupari {diceret}. His itaque verbis Boethius manifeste videtur innuere huiusmodi manerias non solum in proprietatibus, verum etiam in natura species eiusdem generis esse. | |
Ad quae profecto, si rationem non aeque pensemus et auctoris culpam defendere studeamus, respondendum est non multum insistenda esse verba priorum commentorum, sed magis simpliciter accipienda, tamquam primae iuniorum introductioni praeparata aut fortasse magis aliorum quam suam sententiam induxisse. Quod enim haec quattuor primas qualitates species dixerit, si ipsius dicta pensemus aliaque eius opera attendamus, falsum esse deprehendemus, quippe ipse in Divisionibus docet omne genus duabus proximis speciebus distribui; aut, quod magis arbitror, eum potius vilem obiectionem exstinguere quam rationi satisfacere, ut eos scilicet retunderet qui eamdem rem et generis et speciei nomine designari mirabantur. Magis enim hoc loco studuit Aristotelem defendere quam eius sensum aperire. Quod vero in priori editione minus dixit-sed e re fortasse reservavit-quam ad doctrinam provectorum scripturus fuerat. | |
{DE PROPRIETATIBUS QUALITATIS} | |
Nunc autem quattuor qualitatis speciebus iuxta Aristotelem expeditis ipsius communitates seu proprietates exsequamur. | |
DE PRIMA PROPRIETATE | |
Primam autem in eo monstravit, quod ea quae qualitates ipsas suscipiunt, ex ipsis eorum nomina denominative nuncupantur; quod quidem sicut nec solis qualitatibus, ita nec omnibus convenit. In eo namque denominatio deficere potest quod quandoque qualitatibus ipsis non sunt imposita nomina, ex quibus denominative nomina sumantur qualitatis, ut pugillatores vel palaestrici secundum quasdam potentias nomina{n}tur, quibus nomina nondum sunt inventa, sicut fortasse in scientiis nomina habemus: pugillatoria enim ipsa dicitur disciplina pugnandi, a qua denominative pugiles hi dicuntur qui eam consecuti sunt; cuius quidem differentia ad potentiam in eo clara est, quod haec per applicationem illa naturaliter contingit. Poterit fortasse ex penuria nominum sumptorum deficere, in eo scilicet quod formis ipsis nomina sua iam ƿ habentibus ab ipsis nomina non apponantur formatis; id tamen Aristoteles non tangit. At vero et in eo denominationem deficere docuit, quod, cum et formae ipsae nomina sua habeant et formata quoque ab eis nomina suscipiant, fallit tamen secundum vocis dispositionem nominis denominatio, sicut in 'studioso' quod a 'uirtute' sumptum est. | |
Non itaque omnes qualitates denominative faciunt, sed quaedam denominative, quaedam non denominative. | |
DE SECUNDA | |
"Inest autem, inquit, et contrarietas qualitati, ut albedo nigredini contraria est." Omnia quoque qualitatum contraria qualitates esse necesse /104.l0/ est. Unde etiam dicitur: "si ex contrariis unum fuerit quale, palam est quia reliquum erit quale." Sicut autem nec solae qualitates contrarietatem habent, ita nec omnes. Rubro enim et qui sunt medii coloribus, nihil est contrarium, sicut et in aliis. | |
DE TERTIA | |
Suscipit quoque qualitas magis et minus, in eo scilicet quod circa ea comparatur quibus adiacet, secundum hoc quod alteri inest cum augmento, alteri cum detrimento. Unde 'magis et minus album vel sanum vel iustum vel grammaticum' dicimus. Quoniam autem qualitatis comparatio circa subiecta accipitur, non circa ipsius essentiam, clarum est non omnia comparari nomina quibus qualitates significantur, sed ea tantum quibus ut adiacentes determinantur. Non enim sicut 'magis et minus iustum vel sanum' dicimus, ita 'magis et minus iustitia vel sanitas' dicitur. Unde et ipse inquit Aristoteles: "non tamen omnia sed plura; iustitia namque a iustitia si dicatur magis et minus, potest quilibet ambigere. Similiter et in aliis affectibus: quidam enim dubitant de talibus; iustitiam namque a iustitia non multum aiunt magis et minus dici, nec sanitatem a sanitate. Minus autem habere alterum altero sanitatem aiunt et iustitiam minus alterum altero habere," ac si aperte diceret: sumpta quidem a qualitatibus nomina ad comparationem veniunt, non substantiva. Ad quod illud pertinet quod subditur: "sed tamen ea quae secundum eos affectus dicuntur, indubitanter recipiunt magis et minus." | |
Sed nec omnibus qualitatibus inest comparatio. Quae enim substantialiter insunt, comparatione[m] privantur, ut corporeum, animatum, sensibile, rationale; quae quidem omnibus aequaliter insunt quorum substantiam constituunt . Sic quoque et risibile et navigabile, triangulum et quadratum sive circulus et quaelibet figurae comparari non dicuntur. Unde nec id in proprium qualitatis ducitur quod dicitur comparari. | |
Postquam autem Aristoteles multa qualitatibus assignavit, quorum nullum proprium vidit vel quia scilicet non solis nec omnibus conveniebant, adultimum rectum proprium adiecit quod solis atque omnibus insit. Atque hinc maximam qualitatum notitiam facit. | |
DE QUARTA | |
Hoc autem est huiusmodi quod {secundum} solas qualitates simile ac dissimile dicitur. Qui enim albedinem suscipiunt, secundum eam similes dicuntur ad invicem, ab his vero dissimiles qui nigredinem vel caeteros colores participant. At vero cum similitudo relationibus aggregetur, ex cuius adiacentia quaelibet res similes dicuntur, non videtur secundum solas qualitates simile dici, nisi forte in eo quod per solas qualitates ipsisque mediantibus similitudo accidit. Hi vero qui similitudinem potius inter qualitates enumerant, ut Magistro nostro V. placuit, si suprapositam expositionem accipiant -- ut scilicet similitudinem ipsam ex qualitatibus innasci dicant -- videntur infinitatem incurrere, ut ipsa quoque similitudine mediante alia in infinitum innascatur, nisi forte aequivoce verbo 'proprietatis' utantur, in eo scilicet ut ita omnes qualitates simile aut dissimile facere concedant, quod vel eis mediantibus similia aut dissimilia dicantur, vel proprie et statim ex informatione ipsarum, sicut ex adiacentia similitudinis ac dissimilitudinis. | |
His autem qui simile ac dissimile inter qualitates computant, monstrari potest res quaslibet in eo quod dissimiles sunt, esse similes. In eo enim quod dissimiles sunt, eamdem dissimilitudinis qualitatem participant, secundum quam similes inveniuntur; est enim similitudo Boethio teste eadem differentium rerum qualitas. At fortasse non impedit si in eo quod dissimilitudinem participant, similes inveniantur. Sed hoc omnino abnegandum est nulla inter se dissimilia esse secundum eamdem qualitatem qua ab invicem differunt. Quod autem de similitudine dicitur, nulli qualitati videtur congruere, nisi forte his quas communes meditantur. Nulla enim particularis qualitas diversis inerit, Ut haec albedo sive illa nigredo; nec quidem aliquid secundum hoc quod hanc albedinem habet, cuiquam simile dici potest; sed magis in eo quod albedinem speciem cum ƿ illo participat, ipsi simile dicitur; in eo vero quod hanc habet, dissimile; ac si secundum id quod hanc albedinem habet, simile non dicitur, ex ipsa tamen simile esse ostenditur; quia enim hanc habet, albedinem quoque habere convincitur, ex cuius participatione simile dicitur. Potest fortasse dici quod ex particulari albedine particularis similitudo innascatur; unde etiam similitudo inesse monstratur. Non tamen particularis albedinis adiacentia similitudinem exigit, quippe nonnisi inter plura similitudo existit. Hanc autem albedinem possibile est [esse] subiecto suo inesse omnibus aliis peremptis, nec similis diceretur cum non esset cum quo similitudinem teneret. Unde maxime communicatio qualitatis similitudinem efficit quam adiacentia; neque enim quod albedinem habeo, similis secundum eam dicor, sed potius quia eam cum aliis communico. | |
DE FACERE AC PATI | |
'Actionis' nomine simpliciter, 'passionis' aero multipliciter uti consuevimus: 'passionis' enim vocabulum cum generalissimi significationem tenet, de qua in praesenti disputandum est, eas nominat proprietates quae ab actionibus illatae a passivis verbis determinantur. Sicut enim 'amo' activum ab actione sumptum est, ita 'amor' passivum a quadam passione, quae ex actione ipsa quodammodo infertur. Qui enim alium amat, ex amoris actione quam in se habet, passionem quamdam in eo qui amatur generat. Eas quoque qualitates inferentes vel illatas quae cito transeunt, passiones vocamus, sicut erusbescentia{m} aut ex ipsa illatum ruborem. Videtur quoque 'passionis' vocabulum cuiusdam actionis designativum esse, a qua 'patior', 'pateris' sumptum est. Non enim, ut quidam putant, a 'passione' generalissimo sumptum dicendum est, sed potius a quadam actione, a qua etiam 'tolero' vel 'perfero' verba sumpta sunt, quae eamdem tenent sententiam. Unde et sicut 'tolero vel perfero crucem' dicimus, ita et 'patior crucem' recte dicemus, ostendentes quidem me agere in eo quod tolero crucem, pati vero in eo quod toleratur. Cum autem 'pati' nomen generalissimi ponimus, tale est ac si 'fieri' vel 'agi' proferremus. Sicut enim actionum generale nomen est 'facere' vel 'agere', ita quoque passionum quae ex actionibus inferuntur, 'fieri' vel 'agi'. | |
Sed fortasse opponitur, ut iam omnis qui amatur fieri concedatur, sicut omnis qui amat, facere dicitur. Si autem fit, non est, sicut in Primo Periermenias Aristoteles docuit. At vero qui passionem habet, non esse ƿ non potest, dum eam habuerit. Sed si attentius Aristotelem intelligamus, non omnino esse his qui fiunt, abstulerit, sed solum id esse quod fiunt. Unde et cum praemisisset: "etsi fit pulcher, non est pulcher," statim adiecit: "etsi fit aliquid, non est," illud scilicet quod fit, ut si ligna et lapides modo fiant domus, dum adhuc in operatione[m] ipsa sunt, nondum ea sunt domus quae es ipsis est perficienda; ligna tamen et lapides recte dicuntur, dum operationem nostram suscipiunt, domus autem tunc dice{n}tur, ubi facta domus fuerit. Unde potius eam concedunt consequentiam quae ait: quam eam quae proponebatur: Nam 'fa{c}tum', quod praeteriti temporis est, praeteritam iam ac perfectam operationem videtur monstrare, 'fiunt' vero praesentem. |
|
Sed fortasse et adversus hanc aliquid dicetur. Possunt enim multae iam actiones esse praeteritae et nondum perfecta domus esse. Nam cum singulis diebus quibus operamur, possumus dicere domum fieri ex praesenti operatione, quae per tempora transit, ex eadem iam praeterita secundo et tertio die factum esse dicemus. Quod enim fieri habuit, sive adhuc fiat sive non, factum amplius dicetur per partem praeteritae actionis, quam etiam actionem esse oportet. Qui enim amari coepit, sive adhuc ametur sive non, secundum aliquod passionis individuum praeteritum amatus dici poterit. Ac simul fortasse secundum aliud quod praesentialiter inest, idem amari concedendum est. Sicut enim idem et esse et fuisse concedimus, ita idem et amari et amatum esse annuimus, amatum quidem ex ea quae iam est praeterita passione, amari vero es praesenti quae praeterita{m} est consecuta. Praeteriti namque significatio infinita est, ut quod semel animatum est, omni tempore animatum dicatur; non sic autem praesentis est vel futuri. Quod praesens est, sicut futurum fuit, ita quoque praeteritum erit, ac sicut antequam esset, praesens non poterat dici, ita nec postquam transierit, praesens dicetur; futurum quoque quandoque futurum esse desinet, cum videlicet praesens erit. Praeteritum autem quod semel praeteritum est, omni tempore {praeteritum} dicetur. Unde et quod semel factum est, omni tempore factum potest dici secundum praeteritam actionem, ut destructa in domo ligna ipsa ac lapides quae domus erant, facta esse domus dici poterunt, secundum id scilicet quod olim domus fiebant. | |
Ex quo manifeste falsa ƿ apparet ea quoque consequentia quae ait: Videtur autem haec ratio de praeterito exigere, ut quod vivum est quandoque simul mortuum esse annuamus. Ut cum aliquis diu positus in agonia mortis adhuc anhelat, idem et vivus, dum moritur, et mortuus dici potest secundum multa mortis individua actionis iam praeterita, secundum quae fuisse moriens dicitur. 'Mortuum' ergo praeteriti temporis participium idem cum vivo simul poterit designare, sed non 'mortuum' nomen, quod sola nominat inanimata ac cuiusdam qualitatis est designativum. Sic autem omnia quae amantur, fieri docebimus, secundum id quod passione informantur, sicut omnia quae amant, amare, secundum id quod amorem erga aliquem habent. Omnes autem passiones ex actionibus necesse est inferri nec potest esse passio quam non sua generet actio. Neque enim potest esse qui ametur nisi et ille fuerit qui amet. |
|
Saepe autem actiones passionibus carent, sicut ridere, ludere et quae a neutris verbis designantur. Cum autem, ut dictum est, actionum partes seu passionum transitoriae sunt,-quemadmodum et partes temporis quae in significatione verborum una cum ipsis continentur, quae praecipue secundum ea{s} mensurantur-, illud praetermittendum est, quod sicut specialem naturam temporis in indivisibilibus particulis temporis accipere volunt, (eoquod haec sola una sint naturaliter), ita et generales vel speciales naturas actionum sive passionum in indivisibilibus {et} momentaneis actionibus vel passionibus sumunt. | |
Sicut autem contrarietatem facere et pati, ita et comparationem recipere Aristoteles dixit. Sicut enim invicem contraria dicuntur calefacere ac frigidum facere, quae in actionibus computamus, ita etiam calefieri ac frigidum fieri, contristari ae delectari, quae passionibus aggregamus. Quae etiam certum est comparari: calefacere enim magis et minus dicitur, et calefieri; similiter et contristari ac delectari. | |
DE HABERE | |
'Habere' autem multos modos Aristoteles annumerat; habere enim formam dixit, aut quantitatem quamlibet vel qualitatem vel id quoque quod est in corpore, ut manum, pedem; vel circa corpus, ut tunicam vel anulum; vel secundum continentiam, ut modius triticum vel lagena vinum; ƿ aut secundum possessionem, ut domum vel agrum habere dicimur; aut secundum cohabitationem, ut uxor virum vel vir uxorem; qui enim dixit 'hic habuit illam', id intelligere voluit quod cohabitavit; in quo quidem modo plane aequivocationem 'habere' monstravit, cum eum alienissimum dixit. "Forte tamen, inquit, et alii apparebunt modi de eo quod est habere, sed quod consueuerunt dici paene omnes enumerati sunt." | |
Sunt autem plerique qui hanc annumerationem 'Habere' ab Aristotele adiectam esse non credant, eoquod ipse supra praemiserat, cum breviter per exempla tria praedicamenta perstringeret dicens: "de reliquis autem, id est Quando et Ubi Habereque, eoquod manifesta sunt, nihil de eis aliud dicitur quam quae in principio dicta sunt," ubi scilicet ante ipsa praedicamenta eorum annumerationem posuit ac per exempla monstravit; ubi et de Habere talia subiecit exempla, quae hic quoque repetit, dicens: "quia 'Habere' quidem significat calciatum esse, armatum esse." | |
Non sunt autem intelligendae passiones aliquae in 'calciato' vel 'armato', ut sunt illae a quibus 'armor' vel 'calcior' passiva sumpta dicimus, sed quaedam formae accipiendae secundum quas arma habere vel calciamenta dicimur; qui quidem habitus ipsis passionibus praeteritis insunt. Neque enim armis vel calciamentis induti dicimur, nisi postquam nos armaverimus vel calciaverimus. | |
'Habitus' autem vocabulum multiplicem significationem apud philosophos habuit. Est enim habitus quem simul cum dispositione speciem qualitatis posuimus. Est etiam habitus privationis, ut visio, cuius est privatio caecitas. Est quoque Habitus generalissimum pro quo 'habere' Aristoteles posuit, de quo in praesenti nobis est disserendum, cuius multos modos secundum Aristotelem supra posuimus; de qua tamen annumeratione mo{do}rum, utrum Aristoteli sit deputanda propter suprapositam causam, an potius Boethio, qui praedicamenta transtulit, vel alicui fortasse philosophorum ascribenda, magna solet esse dissensio. | |
Nos tamen Boethio consentientes, qui eam in commentariis Praedicamentorum tractat, ipsam etiam Aristotelis esse concedimus. Quod autem ipse praemisit Aristoteles nihil aliud de Habere dici quam quae in principio dicta sunt, ita videtur accipiendum quod nullum de praedicamento Habere tractatum constituet, sed tantum exempla sicut superius ponet. Quod enim aequivocationem, ut Boethius dicit, exsequitur, non ƿ ad nomen praedicamenti pertinet, quod de omnibus univoce dicitur, sed ad aequivocationem vocabuli. | |
Utrum autem ad singulos modos aequivocum debeat dici nomen 'habere', inquirendum est. Sed ille quidem tantum modus quem alienissimum Aristoteles dixit, in aequivocationem cum superioribus venire videtur. De superioribus autem Habere praedicamentum univoce dicitur. Quae autem nomine generis appellantur, aeque ab ipso proprie et univoce nominantur; aeque enim et homo et asinus animal dicuntur. Sic quoque et 'habere' nomen de superioribus modis tamquam genus univoce dicitur; alioquin pauca in nomine generis comprehenderentur, si /110.l0/ uni tantum modo aptaretur. Et quod omnes quidem habere nominantur, omnium satis consuetudo tenet. Si quis tamen ad ea tantum quae circa corpus sunt atque ipsum uestiunt, 'habere' nomen generale reduxerit secundum supraposita exempla de armato vel calciato, facilius fortasse Aristoteles absolvi poterit, in eo scilicet quod de habere genere nihil aliud dicit quam exempla quae superius posuit. Atque ideo infinitatis obiectio quam in sequentibus de habitu formae moturi sumus, cessabit. | |
Huius autem praedicamenti significatio ex duobus diversis, sicut Ubi quoque et Quando, procreari videtur; ut proprietas illa habendi quae per 'armatum esse' designatur, ex armis ipsis quae habentur, et persona ipsa quae habet, ipsi innascitur personae, tam ab armis ipsis diversa quam a persona quae armata est, sic quoque et ex qualibet re quam habemus, quaedam habendi proprietas nasci dicitur. Quae quidem ratio ab infinitate posse absolvi non videtur. Cum enim et ipsam habendi {habemus} proprietatem, ex ipsa quoque in infinitum aliam recipiemus, nisi forte hoc ad formas tantum aliorum praedicamentorum reducantur ac, sicut supra dictum est, 'habere' nomen secundum formas aequivoce recipiamus; non enim 'album esse vel nigrum esse habere' dici solet. |