Authors/Abelard/dialectica/Pars 1/4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 1
Jump to navigationJump to search

POSTPRAEDICAMENTA

POSTPRAEDICAMENTA
DE VOCIBUS SIGNIFICATIVIS
LIBER PRIMUS
DE SIGNIFICATIONE
Evolutus superius textus ad discretionem significationis nominum {et} rerum naturas quae vocibus designantur, diligenter secundum distinctionem decem praedicamentorum aperuit. Nunc autem ad voces significativas recurrentes quae solae doctrinae deserviunt, quot sint modi significandi studiose perquiramus.
DE MODIS SIGNIFICANDI
Est autem significare non solum vocum, sed etiam rerum. Litterae enim ipsae quae scribuntur, oculis subiectae vocalia nobis elementa repraesentant. Unde et in Periermenias dicitur: "et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce," sunt scilicet notae, id est significatica. Saepe etiam ex similitudine res quaedam ex aliis significantur, ut achillea statua ipsum Achillem repraesenta[n]t. Nunc etiam per signa aliquid innuimus et hae quidem rerum proprie significare dicuntur quae ad hoc institutae sunt. sicut et voces, ut significandi officium teneant, quemadmodum suprapositae. Saepe tamen ex aliis rebus in alias incidamus, non secundum institutionem aliquam significandi, sed magis secundum consuetudinem vel aliquam earum ad se habitudinem. Cum enim aliquem videmus quem cum alio videre consuevimus, statim et eius quem non videmus, reminiscimur, aut cum patrem vel filium alicuius videmus, statim ex habitudine relationis alium concipimus.
Vocum quoque significatio, de qua intendimus, pluribus modis accipitur. Alia namque fit per impositionem, ut 'hominis' vocabulum animal rationale mortale, cui nomen datum est per impositionem, significat, alia vero per determinationem, ut 'rationale' vel 'homo', cum subiectas nominant substantias, circa ipsas quoque rationalitatem determinant; ƿ unde in Praedicamentis Aristoteles: "genus, inquit, et species qualitatem circa substantiam determinant," cui scilicet secundum id quod qualitate formatur, sunt imposita atque eam ut qualem demonstrant; alia autem per generationem, veluti cum intellectus per vocem prolatam vel animo audientis constituitur ac per ipsam in mente ipsius generatur; unde et in Periermenias dicitur: "constituit enim qui dicit, intellectum;" alia quoque per remotionem, ut res quoque finiti nominis ab infinito vocabulo quodammodo significari dicitur; unde etiam idem in Eodem dixisse creditur: "unum enim significat infinitum quodammodo," id est rem sui finiti perimendo. Quod enim vocabulum in eo rem subiectam nominat, quod homo non est, quamdam de homine ipso notationem facit, ut non-homo. Alioquin multa potius significare videretur, cum ad omnia dirigatur quae sub finito suo non clauduntur.
Est quoque quaedam etiam secundum adhaerentiam vel comitationem demonstratio, ut Socratis nomen ipsius quoque accidentia quodammodo demonstrare dicitur, vel latratus canis ipsius iram, qui numquam nisi ab irato proferri cognoscitur.
Alia vero demonstratio fit secundum comitationem ac quamdam consecutionem, ut qui me illius patrem esse dixerit, et illum quoque filium meum esse innuerit.
Et alii fortasse significandi modi apparebunt.
UTRUM OMNIS IMPOSITIO IN SIGNIFICATIONE DUCATUR
Nunc autem ad priorem modum reuertentes, quem in impositione posuimus, quasdam de ipso controversias dissolvamus. Alii enim omnia quibus vox imposita est, ab ipsa voce significari volunt, alii vero ea sola quae in voce denotantur atque in sententia ipsius tenentur. Illis quidem magister noster V. favet, his vero Garmundus consensisse videtur; illi qui{dem} auctoritate, hi vero fulti sunt ratione. Quibus enim Garmundus annuit rationabiliter ea sola quae in sententia vocis tenentur {significari, sustinentur} iusta definitione 'significandi', quae est intellectum generare; de eo enim vox intellectum facere non potest de quo in sententia eius non agitur. Unde nec a nomine generis speciem volunt significari, ut hominem ab 'animali', nec subiectum accidentis a sumpto vocabulo, ut corpus ipsum a 'colorato' vel 'albo'; neque enim ƿ homo in nomine 'animalis' exprimitur nec subiecti corporis natura in 'colorato' denotatur, sed tantum illud quantum substantia animata sensibilis dicit, hoc vero tantum quantum informatum colore vel albedine. Habet tamen et illud impositionem ad 'hominem' et hoc ad 'corpus', de quibus enuntiantur.
Unde manifestum est eos velle vocabula non omnia illa significare quae nominant, sed ea tantum quae definite designant, ut 'animal' substantiam animatam sensibilem, aut 'album' albedinem, quae semper in ipsis denotantur. Quorum autem sententiam ipse commendare Boethius videtur cum ait in divisione vocis: "uocis autem in proprias significationes divisio fit, quotiens una vox multa significans aperitur et eius pluralitas significationis ostenditur." Rursus idem, cum de divisione vocis in modos ageret, 'infinitum' inquit {non} multa significare, sed multis modis, in quo tamen nomine ipse et mundum et Deum et multa alia contineri monstravit.
Hi vero qui omnem vocum impositionem in significationem deducunt, auctoritatem praetendunt ut ea quoque significari dicant a voce quibuscumque ipsa est imposita, ut ipsum quoque hominem ab 'animali', vel Socratem ab 'homine', vel subiectum corpus ab 'albo' vel 'colorato'; nec solum ex arte, verum etiam ex auctoritate grammaticae id conantur ostendere. Cum enim tradat grammatica omne nomen substantiam cum qualitate significare, 'album' quoque, quod subiectam nominat substantiam et qualitatem determinat circa eam, utrumque dicitur significare; sed qualitatem quidem principaliter, causa cuius impositum est, subiectum vero secundario. Si enim ad principalem significationem 'significandi' vocabulum semper reducerent, quomodo verbum significare tempus sive personam concederent, quae secundario a verbo activo vel passivo, {non} principaliter, significantur?; sed fortasse et ista quoque a verbo recte significari dicentur, in eo quod in sententia eius ipsa quoque tene{n}tur. Ex arte quoque individuum a specie vel genere, sive speciem a genere significari comprobant. Quod enim in Substantia Aristoteles dixit aliquem hominem manifestius demonstrari per nomen 'hominis' quam per nomen 'animalis', aliquem etiam hominem ab utroque significari docuit. Rursus: cum idem de 'habere' exempla poneret, dicens quia 'habere' significat quidem calciatum esse, armatum esse, rem ƿ speciei a vocabulo generis significari monstravit. Boethius quoque in Primo Categoricorum 'non-homo' infinita significare monstravit hoc modo: "et quoniam 'non-homo' significat equidem quiddam, (quid autem significet in 'homine' ipso non continetur; potest enim non-homo esse et lapis et equus et quicquid homo non fuerit)-quoniam ea quae significare potest infinita sunt, infinitum nomen vocatur." Si tamen significare proprie ac secundum rectam et propriam eius definitionem signamus, non alias res significare dicemus nisi quae per vocem concipiuntur. Unde Boethium supra dixisse meminimus: "uocis in proprias significationes divisio fit" etc.; propriae namque sunt illae rerum significationes quae determinate in sententia vocis tenentur. Etsi enim vox aequivoca pluribus imposita sit, plura tamen proprie significare non dicitur; quia aequ{ivocum} tamquam plura non significat quibus ex eadem causa est imposita, unam de omnibus tantum tenens sententiam. Laxe tamen nimium saepe auctoritas ad omnem impositionem 'significationis' nomen extendit.
QUAE VOCES NATURALITER, QUAE AD PLACITUM SIGNIFICANT
Liquet autem ex suprapositis significativarum vocum alias naturaliter, alias ad placitum significare. Quaecumque enim habiles sunt ad significandum vel ex natura vel ex impositione significativae dicuntur. Naturales quidem voces, quas non humana inventio imposuit sed sola natura {contulit}, naturaliter {et non} ex impositione significativas dicimus, ut ea quam latrando canis emittit, ex qua ipsius iram concipimus. Omnium enim hominum discretio ex latratu canis eius iram intelligit, quem ex commotione irae certum est procedere in his omnibus quae latrant. Sed huiusmodi voces quae nec locutiones componunt, quippe nec ab hominibus proferuntur, ab omni logica sunt alienae. Eas igitur solas oportet exsequi quae ad placitum significant, hoc est secundum voluntatem imponentis, quae videlicet prout libuit ab hominibus formatae ad humanas locutiones constituendas sunt repertae et ad res designandas impositae, ut hoc vocabulum 'Abaelardus' mihi ideo collocatum est ut per ipsum de substantia mea agatur.
Significativarum autem ad placitum {alias incomplexas, alias complexas, hoc est} alias dictiones, alias dicimus orationes. Est ƿ autem dictio simplicis vocabuli nuncupatio, id est vox totaliter, non per partes, significativa, ut 'homo' vel 'currit'; oratio autem dictionum collectio, id est vox ad aliquid significandum inventa, cuius partium aliquid extra significat, ut 'homo currit': nam et 'homo' et 'currit' per se singula significant. At quoniam dictiones orationibus naturaliter priores sunt, quippe eas constituunt ac perficiunt, priorem quoque in tractatu locum obtinere ipsae meruerunt, de quibus quidem illud in quaestione ducitur quomodo quasdam earum compositas dicamus, sicut 'impius', 'respublica', et omnes simplices voces confiteamur.
DE COMPOSITIS
Sed etsi omnes respectu orationum simplices invenia{n}tur secundum partium orationis significationem, inter se tamen comparatae quaedam quoque dicuntur compositae, secundum vocis compositionem quae ex diversis dictionibus procedit, non iam tamen dictionibus in constitutione dictionis remanentibus, sed omnino per se acceptis tamquam syllabis non-significativis. Cum enim 'respublica', quod es duobus integris compositum est, tamquam unum nomen communis aerarii, non sicut orationem, acceperis in eoque officio partes eius 'res' {et} 'publica' extra intellexeris quod intra tenent solam in ipsis compositionem, non significationem invenies; ac magis tamquam syllabae, non tamquam dictiones sunt sumendae, quae ad hoc simul coniunctae sunt ut iam singulae nihil demonstrent, sed simul acceptae communem nominent thesaurum; alioquin oratio diceretur. Nunc autem omnem compositam dicimus dictionem quae diversarum dictionum sonos contine[n]t, nisi totius scilicet significatio significationi partium consentiat. Neque enim 'magister' vel 'domus' composita dicimus, (illud quidem ex duobus adverbiis, hoc autem ex verbo et nomine), sed simplicia, eo scilicet quod partium significatio, quando dictiones accipiuntur, a sensu compositi omnino sit disiuncta; sed hoc maxime in his accipiendum est compositis quae definitis partibus iunguntur. Nam fortasse 'impius' quod ex 'in' praepositione et 'pio' nomine per se sumptis coniungitur, significationi partium non videtur accedere.
Nam 'in' praepositio numquam privatorie construitur, cum ex duabus casualibus ad eumdem casum compositio fit; modo quidem secundum inhaerentiam, modo secundum impositionem consistit; sicut in Secundo Periermenias Aristoteles decrevit, qui quidem, postquam ostendit {quae} plura per appositionem sibi ƿ coniuncta multiplicem enuntiationem redderent aut quae non, - dicens: "at unum de pluribus vel plura de uno" etc.-, adiecit quoque quae plura per compositionem sibi coniungantur aut quae non, cum subiunxit: "quoniam vero haec quidem praedicantur composita" etc. Nostri tamen Magistri, memini, sententia et hoc secundum sententiam magis quam secundum compositionem accipiebat.
Sed mirum erat quod 'homo albus' unum in significatione diceret, qui 'homo albus ambulans' unum esse in significatione negaverat. Sed cum enim ex illis tribus unum non erat, sic nec {ex} his duobus; aut sicut ex his duobus unum universale sub homine fingebant, ita et es tribus poterant. Inter cohaerentes quidem voces proponitur 'respublica', 'citharaedus bonus'; inter opposita vero 'homo mortuus', quod humani, cadaveris nomen est. Si enim oratio sumeretur, cum de cadaveris praedicarent, falsa esset omnino; cum et 'homo' per se significativum 'hominem' poneret, et 'mortuum' simul mortem attribueret, quae simul in eodem non possunt consistere. Sed est, ut Aristoteli placuit, in huiusmodi compositione oppositio in adiecto, vel in eo quod alterum cui adiunctum est, in compositione per extra, tamquam dictio sumptum, oppositum est, vel in eo quod adiectivum quod subditur, substantivo praecedenti oppositum dicitur, 'mortuum' scilicet 'homini'.
Sed tamen memini quod 'homo mortuus' pro oratione tenet, dicentem 'homo' poni ad designandum de cadavere quod homo fuerit. Sed si haec sit hominis sententia ut hominem praeteritum circa cadaver detineat, tale est 'homo' ac si dicatur quod fuit animal rationale mortale, nec ideo ulla oppositio erit inter 'hominem' et 'mortuum'; si vero 'homo' propriam inventionem seruet ex praesentia animalis rationalis mortalis, erit quidem oppositio. Sed falsa propositio quae dicit cadaver esse hominem qui est mortuus; unde potius pro {uno} nomine sumendum est 'homo mortuus'. Sic quoque et 'citharaedus bonus' tunc pro uno nomine. Aristoteles usus est, cum bonitatem in citharizando tantum accepit, cum scilicet inquit: "sed non si citharaedus est et bonus, est etiam citharaedus bonus." Citharaedus enim, qualitercumque esse potest et bonus moribus, sed non ideo bonus citharaedus nominabitur, quod, si pro oratione hoc loco 'citharaedus bonus' uteretur, 'boni' nomen, quod subditur nec ullo alio subiuncto determinatur, ad quamlibet indeterminate bonitatem aeque se haberet, ƿ tamquam diceretur 'citharaedus habens quamcumque bonitatem'; et tunc quidem falsum esset quod negaverat, non omnem scilicet qui simul et citharaedus et bonus est in quocumque, esse citharaedum bonum similiter in quocumque. Quam enim significationem per se sumpta dictio tenet, eamdem in oratione posita retinere debet, veluti cum dicitur 'animal rationale mortale', 'animalis' nomen [ponitur] non ad sola rationalia, ut quidam putant, sese habet; noua enim iam eius impositio esset ac subiunctum 'rationale' superflueret. Sed commune cuiuslibet animalis nomen ponitur ideoque per 'rationale' adiunctum determinatur.
Licet autem maxima sit orationum et compositarum dictionum in sensu differentia, cum eisdem casuum sonis utraeque connectuntur, maximam tamen in compositione tenent affinitatem. Sicut enim non contingit orationes iungi ex duobus substantivis, ut dicamus 'animal-homo', vel ex duobus adiectivis, tamquam dicemus 'albus crispus', sed frequenter ex substantivo et adiectivo hoc modo: 'homo albus', 'animal rationale', sic etiam servatur in componenda dictione. Neque enim pro uno nomine vel 'Animal-homo' vel 'albus-crispus' utimur, quemadmodum 'homo-albus' vel 'animal-rationale'; unde in Periermenias Secundo: "nec si album musicum verum est dicere, tamen erit album musicum unum aliquid;" secundum accidens enim musicum album dicimus aliquem. Aut quae sibi in oratione superflue apponuntur, -ut, si dicamus 'homo rationalis' vel 'animal sensibile', secundum post primum superiluit-, ea in dictione non componimus; unde et in eodem subditur: "nec quaecumque insunt in aliquo," ut 'homo-animal', 'homo-bipes'. Insunt enim in homine animal et bipes.
Dictionum autem aliae per se certam significationem habere dicuntur, ut nomina vel verba, aliae incertam, ut coniunctiones vel (prae)positiones. ƿ

Notes