Authors/Abelard/dialectica/Pars 1/5

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 1
Jump to navigationJump to search

LIBER SECUNDUS

LIBER SECUNDUS
DE {DICTIONIBUS} INDEFINITIS
Oportet enim ut etiam per se dictae coniunctiones vel praepositiones aliquam significationem habeant. Alioquin non magis dictiones appellarentur quam litterae vel syllabae, quae coniunctae quidem significant: dictio autem a 'dicendo', hoc est a 'significando', dicta est. Unde et Boethius in Prima Editione Perihermenias "una, inquit, 'hominis' syllaba dictio non est, idcirco quod nihil per se separata siglificat." Omnis enim huiusmodi pars quae per se nihil significat, non est dictio. Hinc itaque /118.l0/ manifestum est has quoque orationis partes quas in{de}finitas dicunt, per se etiam significare, ut dictiones appellentur. At vero {cum} per se etiam significativae sint huiusmodi dictiones, confusa per se et incerta earum significatio videtur. Nam 'et' vel 'de' {per} se prolata ad omnia aeque se habent ac suspensum tenent animum auditoris, ut aliud exspectet cui illa coniungantur; quae non tam pro sua demonstratione inventae sunt quam pro appositione vel coniunctione ad alia. At vero cum dico 'homo et lapis', id est cum adiu{n}go 'et' coniunction{em} dictionibus certum significantibus, per adiunctionem earum ipsum quoque 'et' certam recipit significationem, cum scilicet certam 'hominis' et 'lapidis' coniunctionem facit; cum vero per se dicitur indeterminate, ad quorum libet coniunctionem nos mittit. Similiter et 'de' praepositio per se dicta ad quaelibet confuse nos mittit, secundum id quod de eis aliquid esse contingit; sed cum dico 'de homine', per 'hominis' adiunctionem certam recipit significationem.
Sunt itaque confusae et ambiguae praepositionum per se sive coniunctionum significationes, tamquam in multiplic{it}ate aequivocationis earum consistat insentio, ac si ita inventae sint ut pro appositione diversarum diversas habeant significationes. Qui autem intellectus ab huiusmodi dictionibus designentur, non est facile declarare; sicut et quarumdam orationum, ut earum quae perfectae sunt ac non enuntiativae, sicut eius quae ait: 'veni ad me'; quam tamen ita quidem nimis temere solent exponere quod 'praecipio ut venias ad me'. Sed haec quidem enuntiationis est sententia; unde melius animus intellectum concipit quam lingua disserere possit. Promptior enim est ad intelligendum ratio ƿ quam ad proferendum locutio, et melius rei proprietatem intelligimus quam proferre possimus; vis namque animae maior est quam linguae.
Sunt autem quibus videantur huiusmodi dictiones solos intellectus generare nullamque rem subiectam habere, sicut et de propositionibus concedunt. Tota enim propositio nullam rem subiectam habet; tota tamen de rebus per partes suas designatis quemdam generat intellectum. Sic quoque et praepositiones et coniunctiones de rebus eorum quibus apponuntur, quosdam intellectus facere videntur, atque in hoc imperfecta earum significatio dicitur quod cum omnis intellectus ex alio quod intelligitur, procedat, ipsa quoque res de qua intellectus habetur, in huiusmodi dictionibus non tenetur sicut in nominibus et verbis, quae simul et res demonstrant ac de ipsis quoque intellectus generant. At vero cum intellectum omnem ex aliqua re necesse sit haberi, quomodo intellectus existet, ubi nulla erit rerum demonstratio, ut scilicet huiusmodi dictionibus per se dictis intellectum aliquem capiamus nullis adhuc rebus designatis? Unde certa apud grammaticos de praepositionibus sententia exstitit ut res quoque eas quarum vocabulis apponuntur, ipsae designarent.
Cum itaque dicimus 'de homine', dicunt 'de' praepositionem hominem ipsum significare, secundum id quod aliquid de ipso esse dicitur. Sed dico quod si in 'de' praepositione submissi vocabuli significatio continetur, superfluit casus adiunctio propter rei demonstrationem; ubi enim vox quaelibet prolata est, tota eius sianificatio inclusa est. Unde illa quorumdam dialecticorum sententia potior videtur quam grammaticorum opinio, quae omnino a partibus orationis huius modi voces, quas significativas per se esse non iudicavit, divisit ac magis ea quaedam supplementa ac colligamenta partium orationis esse dicit; quibus quidem illud Boethii quod in Primo Categoricorum dicitur, assentit: "nomen, inquit, et verbum duae solae partes putantur: caeterae enim non partes, sed orationis supplementa sunt" etc.
Sunt etiam nonnulli qui omnino a significativis huiusmodi dictiones removisse dialecticos astruant. Alioquin praepositiones quoque sive coniunctiones in definitione nominis Aristoteles includeret, quam in sequentibus ponemus; nisi forte in 'significativo' definitam significationem aeceperit. At si et alia ipsius quoque Aristotelis verba pensemus, non poterunt huiusmodi voces orationis sensum supplere, nisi etiam in se fuerint significativae, sicut nec una syllaba si addetur. Unde in Periermenias dicitur: "sed erit affirmatio vel negatio, si quid addatur, sed non una nominis syllaba," id est non secundum, additamentum unius ƿ syllabae 'hominis' nomen affirmationem vel negationem reddet vel aliquam orationem; quippe ipsa syllaba significationem per se non tenet.
Illa ergo mihi sententia praelucere videtur, ut grammaticis consentientes qui etiam logicae deseruiunt, has quoque per se significativas esse confiteamur, sed in eo significationem earum esse dicamus, quod quasdam proprietates circa res eorum vocabulorum quibus apponuntur praepositiones, quodammodo determinent; ut cum dico 'de homine' vel 'pro homine', quasdam proprietates quae homini insunt, praepositiones designant, in eo scilicet quod vel de eo aliquid vel pro eo est, tamquam inde causa sit. Coniunctiones quoque, dum quidem rerum demonstrant coniunctionem, quamdam circa eas determinant proprietatem; veluti cum di{c}o: 'homo et equus currit', per 'et' coniunctionem simul eos in cursu un{i}o ac per 'et' ipsum quamdam simul demonstrationem facio. Quorum quidem significatio in eo imperfecta seu ambigua vel suspensiva dicitur quod eas quas significat proprietates circa talia demonstrant quae in significatione eorum non tenentur, sed potius in designatione oppositarum dictionum, tam scilicet nominum quam verborum, quorum demonstratio perfecta est. Sive enim de intellectu sive de proprietate alicuius formae nominis aut verbi significatio fuerit, rei alicuius significationi semper adiuncta est. ƿ

Notes