Authors/Abelard/dialectica/Pars 2/1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 2
Jump to navigationJump to search
Latin English
PARS SECUNDA
TRACTATUS SECUNDUS: DE CATEGORICIS
ƿ LIBER PRIMUS
DE PARTIBUS CATEGORICARUM
{INTRODUCTIO}
Iusta et debita serie textus exigente post tractatum singularum dictionum, occurrit compositio orationum. Oportuit enim materiam in partibus praeparati ac deinde ex ea totius perfectionem coniungi. Sicut ergo partes natura priores erant, ita quoque in tractatu praecedere debuerant atque ad ipsas compositionem totius subsequi decebat. Non autem quarumlibet orationum constructionem exsequemur, sed in his tantum opera consumenda est quae veritatem seu falsitatem continent, in quarum inquisitione dialecticam maxime desudare meminimus. Unde cum et inter propositiones quaedam earum simplices sint et natura priores, ut categoricae, quaedam vero compositae ac posteriores, ut quae ex categoricis iunguntur hypotheticae, has quidem quae simplices sunt, prius esse tractandas ex supraposita causa unaque earum syllogismos ex ipsis componendos esse apparet. Nec propter aemulorum detractiones obliquasque invidorum corrosiones nostro decrevimus proposito cedendum nec a communi doctrinae usu desistendum.
Etsi enim invidia nostrae tempore vitae scriptis nostris doctrinae viam obstruat studiique exercitium apud nos non permittat, tum saltem eis habenas remitti non despero, cum inuidiam una cum vita nostra supremus dies terminaverit, et in his quisque quod doctrinae necessarium sit, inveniet. Nam etsi Peripateticorum Princeps Aristoteles categoricorum syllogismorum formas et modos breviter quidem et obscure perstrinxerit, utpote qui provectis scribere consueuerat, Boethius vero hypotheticorum complexiones eloquentiae latinae tradiderit, Graecorum quidem Theophrasti atque Eudemi operum moderator, qui tum de his scripserant syllogismis, uterque quidem, ut ipse ait, moderatae doctrinae terminos excedens ita ut hic lectorem brevitate, ille vero prolixitate confunderet, -- post omnes tamen ad perfectionem doctrinae locum studio nostro in utrisque reservatum non ignoro. Item quae ab eis summatim designata sunt vel penitus omissa, labor noster in lucem proferat, interdum et quorumdam male dicta corrigat, et schismaticas expositiones contemporaneorum ƿ nostro{rum} uniat, et dissensiones modernorum, si tantum audeam profiteri negotium, dissolvat. Confido autem in ea quae mihi largius est ingenii abundantia, ipso cooperante scientiarum Dispensatore, non pauciora vel minora me praestiturum eloquentiae peripateticae munimenta quam illi praestiterunt quos latinorum celebrat studiosa doctrina; si quis nostra eorum scriptis compenset, et quid ibi sit et qualiter quidue nos ultra ponamus, aut qualiter eorum implicitas sententias euoluamus, aeque diiudicet. Neque enim minorem aut fructum aut laborem esse censeo in iusta expositione verborum quam {in} inventione sententiarum.
Sunt autem tres quorum septem codicibus omnis in hac arte eloquentia latina armatur. Aristotelis enim duos tantum, Praedicamentorum scilicet et Periermenias libro{s}, usus adhuc Latinorum cognovit; Porphyrii vero unum, qui videlicet de quinque vocibus conscriptus, (genere scilicet, specie, differentia, proprio et accidente), introductionem ad ipsa praeparat Praedicamenta; Boethii autem quattuor in consuetudinem duximus, Librum videlicet Divisionum et Topicorum cum Syllogismis tam Categoricis quam Hypotheticis. Quorum omnium summam nostrae Dialecticae textus plenissime concludet et in lucem usumque legentium ponet, si nostrae Creator vitae tempora pauca concesserit et nostris livor operibus frena quandoque laxaverit.
At vero, cum voluminis quantitatem mentis imaginatione collustro et simul quae facta sunt respicio et quae facienda sunt penso, poenitet, frater Dagoberte, petitionibus tuis assensum praestitisse ac tantum agendi negotium praesumpsisse. Sed cum lasso mihi iam et scribendo fatigato tuae memoria caritatis ac nepotum disciplinae desiderium occurrit, uestri statim contemplatione mihi blandiente languor omnis mentis discedit et animatur virtus ex amore quae pigra fuerat ex labore, ac quasi iam reiectum onus in humeros rursus caritas tollit et corroboratur ex desiderio quae languebat ex fastidio.
Cum autem simplicium propositionum naturam ante earum syllogismos tractari conveniat, propositionis vero proprietatem absque natura generis eius quod est oratio, nec consistere nec cognosci contingat, ab ipsa mihi texendum oratione videtur.
{DE ORATIONE}
Est igitur, ut Aristoteli visum est, oratio vox significativa ad placitum, cuius partium aliquid significativum est separatum. Cuius quidem ƿ definitionis sententia ex definitionibus partium in superiori libro earum diligenter expeditis satis est manifesta, ubi quid in singulis membris sit intelligendum, satis arbitror esse demonstratum. Sed, ne multorum interpositio memoriam subtrahat praemissis, singula breviter annotemus. Quod ergo oratio dicta est vox significativa ad placitum, convenientia eius ad partes, dictiones scilicet, ostenditur. Quia enim partes ipsius ad placitum significant, oportet ipsam orationem non naturaliter, sed per inventionem, habere significationem, ut istam: 'homo currit'. Haec enim composita fuit et coniuncta, ut de rebus ipsis agendo intellectum quemdam in animo audientis constitueret, ut videlicet ipse ex ea cursum homini inesse conciperet. Nec vacat interpositio 'ad placitum'; quod {si} subtrahatur, tota orationis definitio cuidam naturali voci aptari poterit, veluti continuo et longo latratui canis, cum scilicet et ipse totus et singulae eius partes, quae etiam latratus sunt, iram canis manifestent. Quod autem oratio huiusmodi partes habere dicitur, quae et extra coniunctionem ipsius significationem retineant, a partibus suis, id est dictionibus, separatur, quarum quidem nulla pars per se est significativa; nec si etiam nomen sumas compositum, sicut in tractatu nominis superior textus continet.
Excludit itaque ultima differentia dictionem cui praemissae omnes differentiae conveniebant, ut et per eas adempta ultima differentia describi recte dictio videatur, hoc modo: dictio est vox significativa ad placitum cuius partium nihil extra designat. In hoc igitur tantum a dictionibus oratio dividitur quod non solum in toto, sicut dictiones, verum etiam in partibus significationem habe[n]t, ut ea quam supra posuimus: 'homo currit'; nam et 'homo' in se et 'currit', ex quibus coniungitur, significationem habent singula, sed non earum vel litterae vel syllabae; potest autem et sic compen{dio}sius oratio definiri, ut videlicet dicatur competens dictionum coniunctio.
Nisi enim competenter iungantur dictiones secundum regulas constructionis, orationem non reddunt, quippe nec aliquem intellectum constituunt, ut si praepositionem praepositioni coniungas, aut verbo sive adverbio seu coniunctioni vel alicui casui quem regere non queat, adiungas, aut verbum cum casu non convenienti ponas, seu quolibet alio modo structura sit inordinata, multae quidem dictiones possunt appellari, sed non una debent oratio vocari; neque enim unam habent ad placitum significationem nec ad unius intellectus demonstrationem contendunt. Sicut enim in dictionibus transpositio litterarum vel syllabarum significationem aufert, ut si ƿ 'cicero' transuersis syllabis proferam 'roceci', ita et in omnibus orationibus significationis veritatem destruit inordinata dictionum coniunctio nec unam permittit fieri orationem quorum non sinit esse unius intellectus significationem.
Nec mirum, cum etiam in his orationibus coniunctio ex orationibus diversis, quae per coniunctionem appositam ad unum rediguntur intellectum et unius orationis proprietatem, sola coniunctio remota veritatem vel intellectuum vel orationis destruat, ut si dicam:

Si Socrates non est animal, Socrates non est homo

unum pronuntio verum; si vero adimam praepositam condi[c]tionem , duo falsa profero. Quodsi ad veritatem orationis et in ipsis orationibus competens valet coniunctio, quanto magis in simplicibus dictionibus congrua servanda est constructio. Quis igitur pro oratione recipiat: 'ego videt' vel 'ego video equus', quibus nullus potest sensus aptari? Non itaque orationem pluralitas dictionum facit, si coniunctio sensui competens defuerit.
DE PERFECTIS {ET IMPERFECTIS}
Orationum autem hae quidem perfectae sunt, illae vero imperfectae. Perfectas autem illas dico quas Priscianus constructiones appellat, quarum videlicet et partium recta est ordinatio et perfecta sensus demonstratio, ut: 'homo currit'. Imperfecta autem est quae in dispositione dictionum competenti imperfectum sensum demonstrat, ut: 'homo currens'. Competens enim est substantivi et adiectivi constructio, cum ad eumdem casum, ad idem genus et eumdem numerum copulantur. Sed nondum in eis completa est sensus perfectio. Adhuc enim praemissa oratione prolata suspensus audientis animus aliquid amplius audire desiderat, ut ad perfectionem sensus perveniat, veluti 'est', aut aliquod aliud competens verbum. Praeter verbum namque nulla est sensus perfectio. Unde et omnes fere species perfectarum orationum ex verbis suis nominantur, ut enuntiativa, imperativa et aliae, quas in divisione perfectae orationis apponemus.
Opponitur autem fortasse de quibusdam orationibus perfectis, quae imperfectum {habent} sensum, ut haec: 'homo dedit vel dabit'. Quis enim homo, vel quid, vel cui, vel quando, vel ubi, vel quare dederit, indeterminatum relinquitur atque id adhuc audientis animus requirit; unde non aliter perfectus videtur praemissae orationis intellectus nisi his omnibus determinatis. Sed falso; qui enim dicit: 'homo ƿ dedit', etsi de homine indeterminate atque indefinite 'dare' enuntiet, perfectum tamen secundum copulationem alterius ad alterum generat intellectum.
Nec, quantum ad perfectionem sensus pertinet, requirendum ulterius est, quid verbis illius orationis exprimitur. Sed et mihi dicitur: similiter cum dicimus 'homo currens', 'homo albus', perfecta est in se oratio et plene eum qui ad se pertinet intellectum demonstrans, nec quicquam de eo quod ad ipsam pertinet, ulterius est requirendum, et quaedam insuper inhaerentia cursus vel albedinis ad hominem in ea exprimitur.
Cum enim cursum vel albedinem circa hominem per 'currens' vel 'album' determinamus, quamdam procul dubio cohaerentiam accidentis ad fundamentum secundum adiacentiam innuimus. Sed dico hoc ad perfectionem orationis non sufficere, ut quasi adiacentem homini albedinem vel cursum determinemus, nisi etiam adiacere dicamus, quod sine verbo fieri non contingit. In hoc enim verbum a participio abundat quod non solum personam per impositionem demonstrat aut ei cohaerentem actionem vel passionem significat, verum etiam cohaerere dicit; ex qua quidem demonstratione inhaerentiae modus enuntiativus indicativus est nominatus, quod videlicet per ipsum solum aliquid alicui inhaerere sive inhaesisse seu inhaesurum esse proponamus.
Perfectio itaque sensus maxime pendere dinoscitur in verbis, quibus solis alicuius ad aliquid inhaerentia[m] secundum varios affectus animi demonstratur; praeter quam quidem inhaerentiam orationis perfectio non subsistit. Cum enim dico: 'veni ad me' vel 'utinam venires ad me', quodammodo inhaerentiam veniendi ad me propono secundum iussum meum vel desiderium meum, in eo scilicet quod iubeo illi ut venire ei cohaereat, vel desidero, id est ut ipse veniat. Unde et saepe in consequentiis verba optativi modi vim enuntiativi tenent, veluti cum ita propono:

Si fuisses hic, vidisses eum

tam bene enim haec consequentia dici potest sicut ea quae ex enuntiationibus iungitur hoc modo:

Si fuisti hic, vidisti eum

Unde et cum quidam de illa assumunt ac concludunt, partes eius in enuntiationes resoluunt, sic:

Sed fuisti hic; quare vidisti eum

vel ita:

Sed non vidisti; quare non fuisti

Infinitivo quoque verbo quodammodo ƿ inhaerentia exprimi videtur; ut cum ita dicimus: 'verum est Socratem currere vel possibile'; tale est enim ac si dicamus: 'verum est vel possibile quod Socrates currit', id est quod cursus Socrati adiacendo cohaereat. Nec tamen haec perfecta est (sicut suprapositae) oratio 'Socratem currere'; sensum tamen propositionis in eo quod verum vel falsum monstrat, videtur exprimere idemque enuntiare quod 'Socrates currit.' Sicut enim haec proponit Socratem currere, quod vel falsum vel verum {significat}, sic et illa. Nec tamen propositio dicitur, licet verum significet. Si Socratem currere verum est, ipsa autem Socratem currere significat, ipsa profecto verum demonstrat. Unde et ex definitione propositionis, quam in sequentibus dabimus, propositionem eam oportet esse; unde et orationem perfectam, cum scilicet perfectum sensum significat.
Sed si nos quidem subtilius rei veritatem intueamur, nec iam orationem eam dicemus, immo quasi nomen illius quod propositione exprimitur, cui quidem per impositionem rectam applicetur, sicut 'homo' vel 'homo albus' homini. Non enimaliter per 'est' verbum aliquid ei vel ipsum alicui coniungeretur, nisi per impositionem subiectae rei datum esset. Sic quoque et cum dicimus: "'Socrates currit" verum est' 'Socrates currit', quod in subiecto proferimus, propositio non est, sed nomen eius cui verum attribuitur. Si autem 'Socratem currere' verum per impositionem habeat designare, non omnino propositionis significationem tenet, quae scilicet significatio in dicendo est, non {in} nominando, ut in expositione definitionis propositionis aperiemus. Sed licet, cum dicimus: 'Socratem currere verum est', 'Socratem currere', quod in subiecto propositionis profertur, nomen sit, cui scilicet 'verum' coniungitur, illud tamen quod per se proferimus, 'Socratem currere', oratio poterit esse, sed, ut dictum est, imperfecta, cum videlicet nullam personalis verbi resolutionem habeat. Sic quoque et 'animal rationale mortale', cum hominis definitio perfecta dicatur, nullo tamen modo perfecta conceditur oratio. Cum enim in definiendo perfectionem habeat, eo videlicet quod omni et soli ac specialiter homini conveniat, in dicendo aliquid nullam perfectionem servat, quae perfectio propria est orationum, nihilque de proprietate orationis praeter constitutionem tenet; sed potius nominis impositionem habet, ex qua etiam praedicari et subici potest.ƿ
Atque haec quidem de perfecta vel imperfecta orationum sententia dicta sufficiant. At quoniam solae quae [im]perfectae sunt orationes doctrinae seruiunt, eo scilicet quod ipsae solae aliquid dicunt, earum divisionem ponamus in praesenti.
DIVISIO PERFECTARUM
Harum igitur orationum quae perfectae sunt, aliae sunt enuntiativae, aliae interrogativae, aliae deprecativae, aliae imperativae, alia desiderativae. Enuntiativam autem eam Aristoteles definit quae enuntiat aliquid de aliquo vel aliquid ab aliquo, ut sunt illae quae affirmant praedicatum de subiecto vel negant, hoc modo: 'Socrates est homo, vel non est homo'. Interrogativa autem est per quam interrogamus hoc modo: 'quis vel qualis vel quid est Socrates?' Deprecativa autem, per quam deprecamur, sic: 'adesto Deus'. Imperativa, per quam imperamus, ut 'accipe codicem'. Desiderativa, {per} quam nostrum exprimimus votum, veluti cum dicimus: 'osculetur me amica'.
Addunt autem quidam sextam speciem, vocativam scilicet orationem. Sed mihi quidem vocatio non videtur diversam speciem a suprapositis procreare, quae quidem vocatio omnibus aequaliter potest apponi. Modo enim vocationem enuntiationi apponimus, ut cum dico: 'Petre, Socrates venit', modo etiam interrogationi hoc modo: 'Petre, quo pergit Socrates?' similiterque caeteris speciebus vocationem apponimus. Unde si sit aliqua orationis species vocativa oratio, non oportet eam diversam a superioribus accipere nec ut oppositam illis una cum eis in divisione orationis apponere, cum videlicet modo enuntiativam orationem vocative, modo interrogativam, modo etiam imperativam ac similiter alias proferamus. Ac si constructionen seriemque ipsam collocutionis studiosius attendamus, nec de ipsa oratione vocationem esse confitebimur; sed magis eam ita orationi praeponimus, quasi cum ea ipsam numeramus, sed post ipsius responsionem orationem per se supponamus. Ut cum dico: 'Petre, Socrates legit', hic est rectus collocutionis ordo, ut dicto 'Petre' et ipso qui vocatur respondente 'audio', per se ita supponatur enuntiatio: 'Socratus legit'; nisi enim ab ipso quem vocamus, nos audiri noverimus, frustra ei loquimur. Tunc autem nos exaudiri cognoscimus, cum ipse 'audio' respondens se ipsum audire nos confitetur. Similiter et cum dicitur: 'Petre, lege', quasi ille ad vocationem respondeat: 'audio', 'lege' supponitur, in quo etiam persona ƿ secunda, quae 'tu' nominativo designanda est, subintelligitur, cui 'legere' secundum imperationem adiungitur; quae quidem copulatio semper indiget nominativo.
Sed fortasse opponitur vocativum casum non amplius recipiendum esse inter partes orationis, cum videlicet orationes non componat; sed falso; nam etsi perfectam non constituat, saltem imperfectam componit, veluti istam: 'comita Socratem, o carissime comes'. Sicut enim conquestiva oratio dici potest qua tantum querela nostra exprimitur, veluti istae: 'hei mihi infelici', 'me miserum', sic et vocativa merito oratio appellatur, quoniam ad vocationem pertinet.
Nota autem, quod superius tetigimus, omnes fere species perfectarum orationum a verbis quibus constituuntur, nominatas esse, ut scilicet enuntiativa a verbo enuntiativo, propter quod scilicet enuntiat, imperativa a verbo imperativo, in quo imperatio continetur, interrogativa, quae communem verborum materiam cum enuntiativa tenet, non a verbo nomen accepit, sed a modo proponendi qui interrogationem constituit. Nec mireris idem verbum secundum diversos affectus animi diversas orationes reddere, modo scilicet imperativam, quando sola imperatio attenditur, modo etiam deprecativam, quando deprecationem, nunc quoque desiderativam, quando desiderationem intelligimus, ut, cum dico: 'festinet amica', hanc vel imperativam vel deprecativam vel desiderativam secundum varios animi affectus, ut dictum est, proferre possunt. Indicativo quoque verbo saepe pro imperativo utimur; veluti cum in praeceptis Legis dicitur: "Non occides, Non maechaberis" etc. Cum enim haec ad omnes dicta sint, si affirmative intelligeretur, falsum saepe inveniretur.
Sola autem enuntiatio praesenti tractatui pertinet, quae sola verum vel falsum continet, quorum inquisitio dialecticae relinquitur. Reliquae vero species quattuor, ut ait Peripateticorum Princeps, poetis relinquendae sunt, qui in fabulis suis sive historiis modo interrogantes modo imperantes nunc etiam deprecantes sive desiderantes personas introducunt. Si quis autem aestimet interrogationem quoque ad dialecticam attinere, propter eam scilicet quaestionem quae a dialecticis saepe profertur eiusque proprietas ascribitur--quae quidem ex dividentibus propositionibus est constituta, de quarum veritate ipsa quaerit hoc modo: 'utrum omnis homo est animal vel non omnis homo est animal'--, ƿ fallitur.
Neque enim in eo quod dialecticus est ac secundum artem proprietate complexionis instructus, de veritate seu falsitate constructionis ambigit; sed si quis ambigerit, dubitationem argumentis suis auferre debet. Non itaque dialecticorum est interrogare, sed comprobare potius. Unde etsi a dialecticis quaestiones huiusmodi saepe proferri soleant, quia tamen eas non ex arte sed ex inscientia proferunt, artis intentioni vel negotio non sunt ascribendae, ut videlicet eas in materiam et intentionem dialecticae recipiamus. Qu{i}a enim dialectica scientia est, scientia vero comprehensio veritatis, unumquemque, in quantum dialecticus est, scientem esse oportet et eorum quae ad dialecticam pertinent veritatem non ignorare. Qui autem quaerit, dubitationem suam exprimit, ut certitudinem, quam nondum habet, consequatur.
Sed dicitur quod, cum interrogare ad inscientiam pertineat, scire tamen interrogationem componere doctrinae ascribitur. Unde nec incommode de quaestionibus quoque dialectici tractant, quarum tractatus a scientia non est alienus. Unde si qui fuerint qui nec ab intentione artis interrogationem dividant, secundo saltem loco ac gratia enuntiationum de quarum veritate, ut dictum est, quaerit{ur}, admixtam eam esse recognoscant. Nam et cum {Aristoteles} de ipsa quaestione dialectica in Libro Periermenias egerit, gratia propositionum, cum ad ipsam responderet, factum esse cognoscimus; gratia quarum videlicet propositionum et ipsae fiunt de veritate earum quaerentes. Inde enim dialecticae huiusmodi quaestiones quae ex dividentibus propositionibus iunguntur, appellantur, quod de veritate propositarum quaestionum quaeritur, cuius investigatio dialecticorum est propria. In hoc huius artis principale negotium existit {quod} per argumenta ipsius veritatem aut falsitatem veraciter conuincimus. Unde ad eam solas orationes eas pertinere clarum est in quibus veritas aut falsitas continetur. Hae vero sunt propositiones quas supra diximus enuntiationes, quarum definitionem in Topicis suis Boethius secundum verum aut falsum ita proponit:
DEFINITIO PROPOSITIONIS
"Propositio est oratio verum falsumve significans;" quae quidem definitio eadem omnia et sola continet cum ea quam superius secundum Aristotelem protulimus; in hoc tamen ab illa diversa, quod illa secundum affirmationem et negationem, haec vero secundum verum ac falsum ƿ propositionem determinant. Nec quidem incommode; sicut enim omnes propositiones vel affirmativae vel negativae ac solae, ita etiam verae vel falsae. Atque haec quidem propositionis definitio dupliciter exponi potest. Cum enim 'verum' vel 'falsum' triplicem habeat significationem, duae ex eis aeque huic loco videntur aptari; sed prius omnes distinguamus significationes. Sunt igitur 'verum' ac 'falsum' nomina intellectuum, veluti cum dicimus 'intellectus verus vel falsus', hoc est 'habitus de eo quod in re est vel non est', quos quidem intellectus in animo audientis prolata propositio generat; ut cum dicitur: 'Socrates est homo vel non est homo', id audiens in animo concipit quod homo Socrati inhaeret aut minime. Sunt etiam nomina existentiae rei vel non-existentiae de quibus ipsa propositio ait ac loquitur, veluti cum dicimus: 'verum est Socratem currere vel falsum', id est: 'ita est in re quod Socrates currit, vel non est in re'.
Neque enim cum dicimus: 'verum est Socratem currere', vel de ista voce quae est 'Socrates', 'currere' possumus dicere, quippe cum non sit vera, sed imperfecta oratio, vel de intellectu ipsius, cum nec ipse sit verus, sed imperfectus sicut ipsa oratio. Sunt rursus 'verum' ac 'falsum' nomina propositionum, ut cum dicimus 'propositio vera vel falsa', id est 'verum vel falsum intellectum generans', sive 'proponens id quod in re est vel quod in re non est'. Sicut enim nominum et verborum duplex ad rem et ad intellectum significatio, ita etiam propositiones quae ex ipsis componuntur, duplicem ex ipsis significationem contrahunt, unam quidem de intellectibus, aliam vero de rebus. De rebus enim, sicut illa, propositiones quoque agunt ac de ipsis quoque, sicut illa, quosdam intellectus generant. Cum enim dicimus: 'homo currit', de homine ac cursu rebus ipsis agimus cursumque homini coniungimus, non intellectus eorum ad invicem copulamus; nec quicquam de intellectibus dicimus, sed de rebus solis agentes eos in animo audientis constituimus.
Patet insuper adeo {per} propositiones de rebus ipsis, non de intellectibus nos agere, quod aliter nulla fere consequentia necessitatem teneret, nisi scilicet quae ex eisdem iungitur propositionibus hoc modo:

si est homo, est homo

cum enim dicimus:

si est homo, est animal

ƿ si ad intellectus propositionum consecutionem referamus, ut videlicet de ipsis intellectibus agamus, nulla est consequentiae veritas, cum scilicet alter intellectu{u}m sine altero omnino subsistat. Neque enim ƿ qui 'hominem' Socrati in animo suo coniungit, 'animal' simpliciter in ipso intelligit, quem scilicet intellectum sequens propositio designat. Qui enim 'hominem' intelligit, formas quoque ipsius concipit; qui vero 'animal' simpliciter, formas hominis non attendit; alioquin numquam unum tantum intellectum contingeret haberi.
Cum enim infinita sint singulorum consequentia, ut ex 'omnis homo est animal' et 'omnis homo est animatus vel corpus vel substantia', vel 'quidam homo est animal', vel econverso, vel fortasse 'quidam homo non est lapis vel non est lignum vel color', et multa alia consequuntur, necesse esset hos omnes intellectus haberi, cum omnem hominem animal esse intelligeremus; quod aperta est falsitas. Quamvis enim non possit esse ut aliquis sit animal quin inde sit vel corpus vel substantia etc., potest tamen cohaerentia animalis ad hominem sine respectu inhaerentiae corporis simpliciter accipi vel substantiae. Amplius: cum necessaria saepe sit consequentia inter falsum et verum veluti ista:

si Socrates est asinus, Socrates est animal vel quoddam animal est asinus

falsa omnino apparet consecutio, si de intellectibus accipiatur, ut videlicet intelligamus si ille existat intellectus et istum necesse sit esse, cum videlicet simul in anima eiusdem non possint existere. Alioquin veritatem ac falsitatem contraria, quae ipsis intellectibus insunt, in eodem esse contingeret, in ipsa videlicet anima, quae indivisibilis esse creditur. Ipse etiam ego, si volo Socratem esse asinum intelligere, quod falsum est, non tamen simul hunc intellectum habeo quod sit animal, qui verus est.
Ex his itaque manifestum est in consequentiis per propositiones de earum intellectibus agendum non esse, sed magis de essentia rerum, hoc modo scilicet ut, si ita est in re quod 'omnis homo est animal', ita est in re quod 'omnis homo est corpus', et quaecumque eiusdem sunt consequentia, necesse est in re esse, sed non intelligi. Et in hac quidem significatione eorum quae propositiones loquuntur, vera tamen exponitur regula quae ait:

posito antecedenti poni quodlibet consequens eius ipsius

hoc est, existente aliqua antecedenti rerum essentia necesse est existere quamibet rerum existentiam consequentem ad ipsam. Quae quidem regula de intellectibus propositionum falsa manifeste ex praemissis apparet.
ƿ Siquis autem in consequentiis ad ipsas propositiones confugiat ex quibus ipsae coniunguntur, ut scilicet de ipsis propositionibus annuntiet in consequentiis agi, ea utique nomina oportet poni per quae de propositionibus agatur. Quodsi tota propositionis materia ipsi propositioni sit imposita ad agendum de ea, ut scilicet per hanc vocem: 'omnis homo est animal', de ipsa agamus propositione quae est: 'omnis homo est animal', ac rursus ista: 'omnis homo est substantia' in officio nominis alterius proponendi utamur iam utique consequentia ex duobus constituta nominibus, ac si ita diceremus: 'si homo animal est', nec quicquam veri vel falsi in ea existit. Amplius: si de propositionibus ageremus, ut videlicet una existente aliam existere diceremus, falsa omnino consecutio esset, cum videlicet quamlibet sine alia existere ac proferri contingat ac veram esse vel falsam alia omnino tacita. Rursus: sive de intellectibus sive de propositionibus agatur, imperfecta est omnino locutio, cum nihil illis vel attribuatur vel ab eis removeatur. Neque enim posita sunt vocabula per quae aliquid de eis affirmetur vel negetur, sed nec etiam nomina quae ipsa significent. Non enim propositiones ex quibus consequentia consistunt, {cum} perfectae sint orationes, {in} impositionem nominis possunt incidere, sicut definitiones possunt et quae praedicantur et subiciuntur secundum suam impositionem ad res singulas.
Restat itaque ut de solis rebus, ut dictum est, propositiones agant; sive id de rebus quod in re est enuntient, ut 'homo est animal', 'homo non est lapis', sive id quod in re non est proponant, ut 'homo non est animal', 'homo est lapis', ut etiam de significatione reali propositionum, non tantum de intellectuali, supraposita propositionis definitio possit exponi sic: significans verum vel falsum, id est dicens illud quod est in re vel quod non est in re, et in hac quidem significatione 'verum' et 'falsum' nomina sunt earum existentiarum rerum quas ipsae propositiones loquuntur. Cum autem eamdem definitionem et de intellectibus ipsis hoc modo exponimus: significans verum vel falsum, hoc est generans secundum inventionem suam de rebus de quibus agitur, verum vel falsum intellectum, tunc quidem ipsos nominant intellectus.
Nota autem, sive de intellectibus sive de rerum existentiis exponamus, orationis praemissionem necessariam esse, ne scilicet impersonalia verba, ut 'diescit', 'uesperascit', 'pugnatur' in proprietate propositionis claudantur, cuius habere significationem videntur. Qui enim dicit: 'diescit' vel 'pugnatur', id{em} proponit ac si diceret: 'dies vel ƿ pugna fit'. Primae quoque et secundae personae verba, ut 'pugno' vel 'pugnas', quorum persona, quia certa est, quando ipsius quoque significatio personae in ipsis attenditur, propositionis sensum implere videntur ac si ita resolvatur: 'ego pugno', 'tu pugnas'. Videntur itaque dictiones istae propositionis habere sensum, non constitutionem, quippe orationes non sunt. Ex earum quoque negationibus 'non pugno', 'non pugnatur', earum sensus affirmativus convincitur. Atque ex eo propositionis esse sensus earum dinoscitur quod consequentiam constituunt hoc modo:

si pugnatur ab eo, tunc {pugnatur}

Ob huiusmodi ergo dictiones a propositione separandas oratio{nis} praemissio necessaria fuit.
UTRUM SINT ALIQUAE RES EA QUAE A PROPOSITIONIBUS DICUNTUR
Dignum autem inquisitione censemus utrum illae existentiae rerum quas propositiones loquuntur, sint aliquae de rebus existentibus, sive una sive multae res sint putandae; ut istud quod haec propositio dicit: 'homo est animal' vel 'homo non est lapis'. Ac fortasse dicetur quia aliquando una res est quod propositio dicit, cum scilicet de una tantum re in ea agitur, hoc modo: 'Socrates est Socrates'; aliquando vero multae, quando videlicet de multis, hoc modo: 'Socrates est homo vel non est lapis'. Neque enim est ratio ut, cum in aliqua propositione de diversis rebus agatur, una magis res quam alia propositionis significatio dicatur.
At vero si ab hac propositione: 'Socrates est Socrates', solus Socrates designari dicatur, iam non plus significat aut dicit ipsa propositio quam hoc nomen 'Socrates'. Unde et hoc vocabulum 'Socrates' sensum propositionis habet atque ipsum quoque verum vel falsum dici oportet secundum propositionis sententiam quam tenere dicitur; sed falso. Si enim id{em} diceret 'Socrates' quod illa propositio: 'Socrates est Socrates', iam utique prolato subiecto propositionis intellectus fieret perfectus ac iam superflue vel 'est' apponeretur vel 'Socrates' in praedicato repeteretur. At fortasse dicitur non solus Socrates significari a propositione, verum cum ipso inhaerentiam quoque ipsius, quam per verbum poni concedunt.
Sed ad haec dico non per 'est' verbum inhaerentiam Socratis determinate poni; iam enim superflueret 'Socrates' quod post 'esse' adiungitur. Sed si fortasse aliqua inhaerentiae proprietas in verbo sit intelligenda, simpliciter inhaerentia in ipso est accipienda, ne praedicati submissio, ut dictum est, superfluat. Quodsi Socrates et inhaerentia simpliciter a propositione tantum designari conceduntur, iam profecto ƿ haec dico: nomina 'inhaerentia' et 'Socrates' idem dicunt; unde et affirmationis sensum exprimunt qui numquam sine verbo, ut Periermeniae docent, generatur. Amplius: si ad ea de quibus in propositionibus agitur, aspiciamus, cum ipsius propositionis significationem pensamus, profecto cum dicitur: 'Socrates est lapis', oportet esse quod propositio dicit, cum videlicet illa tria existant, Socrates videlicet et inhaerere et lapis. Sed nec inhaerentia aliqua est proprietas quae per verbum designetur cum dicitur: 'Socrates est lapis', sicut nec remotio cum: 'Socrates non est lapis'.
Si enim et in vera propositione, cum dicitur: 'Socrates est animal', secundum hanc expositionem animal inhaeret homini per 'esse' verbum, inhaerentiam aliquam proprietatem animali velle{n}t attribuere respectu hominis, iam profecto 'animal' in subiecto et 'inhaerentia' in praedicato, et 'hominem' in determinatione oportet accipere; aut si in eadem propositione et inhaerentia animali et animal homini attribueretur, profecto multiplex propositio esset, quae et diversa praedicata et diversa subiecta haberet. Rursus: cum in ea propositione: 'homo est animal', 'homo' solus subici recte concedatur, si per 'esse' aliqua attribuatur proprietas quae, ut volunt, inhaerentia dicitur, profecto homini qui subicitur eam oportet attribui; ut videlicet 'homo' qui subicitur, dicatur inhaerens, non 'animal', quod praedicatur, cum nos potius praedicatum inhaerere subiecto quam subiectum praedicato proponimus.
Quodsi cum inhaerentia et animal simul homini attribuatur, necesse est sic quoque propositionem esse multiplicem quae diversa de homine ipso enuntiat, nec solum genus de specie amplius enuntiari contingit, cum ubicumque per 'esse' inhaerentiam praedicamus, quae quoddam accidens esse creditur; numquam etiam contingit amplius solius substantiae praedicationem fieri, sine accidentis scilicet attributione, nec aliquam amplius unam esse propositionem. Quod aperte falsum est; etsi enim Divina Substantia simplex; sit et nullis accidentibus informata, veraciter tamen et proprie de Ea dicetur et quod {sit} simplex et quod sit Deus. Similiter et si hanc substantiam contingeret spoliari ab omnibus suis accidentibus et in natura substantiae, prout natura pateretur, remaneret, non minus de ea vere diceretur quia substantia est. Amplius: si per 'esse' inhaerentiam necesse sit attribui, et cum dicitur: 'inhaerentia est inhaerentia', inhaerentiam quoque in inhaerentia per verbum copulamus, in adiacentia scilicet sicut in aliis propositionibus. Si[cut] enim in essentia attribueretur per verbum inhaerentia ƿ inhaerentiae, superflue subderetur post verbum nomen 'inhaerentiae'.
Quodsi per 'est' verbum inhaerentia secundum adiacentiam {at}tribuatur inhaerentiae et rursus cum de illa quae attribuitur vere dicatur quia est inhaerentia, in ipsa quoque rursus inhaerentiam oportet esse, ita ut in infinitum ratio procedat. Amplius: si per 'esse' oportet inhaerentia dari, necessaria est consequentia quae ait:

si substantia est, inhaerentia est

aut

si aliquid est, inhaerentia est

Sed neque substantia ex necessitate inhaerentiam exigit, quippe prior est in natura tamquam fundamentum, neque aliquid, cum maius sit ea.
Patet itaque ex praemissis nullum per 'est' interpositum accidens attribui. Non enim, si in 'est' verbo aliquid accidens poneretur quod per ipsum copularetur, posset per idem verbum alia essentia copulari. Quod ex aliis verbis apparet. Non enim potest fieri ut, cum dicitur: 'Socrates currit homo', 'homo' per 'currit' copuletur 'Socrati', quod 'Socrati' 'cursum' iam copulaverit. Similiter nec cum dicimus: 'Socrates est homo', id est {Socrati} inhaeret homo, posset 'esse' 'homine{m}' copulare, quod iam inhaerentiam copulaverat, quippe nec ullius constructionis esse{t} proprietas; nullum enim praeter substantivum et nuncupativum verbum aliquam significationem praeter propriam actionem vel passionem copulare potest.
Unde etsi dicatur: 'Socrates legit sedens vel currit homo', si proprietatem constructionis attendamus, 'homo' vel 'sedens' cum ipso Socrate in subiecto intelliguntur, ac si scilicet ita diceretur: 'Socrates ens sedens legit' vel 'ens homo currit'. Substantivum autem et nuncupativum verbum, ut quibusdam placet, etiam quaslibet essentias copulare possunt, quia omnium in essentia acceptorum designativa sunt. Unde, quia tantum secundum essentiam ipsas copula{n}t substantias, nihil refert sive habeat sive non habeat accidentia, dummodo haec essentia sit illa. Si enim etiam omnibus aliis rebus destructis, tam scilicet substantiis quam accidentibus, solus existeret Socrates, non minus de ipso dici posset quia est aut quia est Socrates. Non itaque per verbum interpositum inhaerentia copulatur, cum etiam illa sit proprietas, sed sola hominis substantia attribuitur, cum dicitur: 'Socrates est homo' illisque duobus casibus 'Socrates' et 'homo' verbum intransitive coniungitur, cum eorum ad se substantias copulat interpositum. Nec aliud quidem intelligendum 'hominem Socrati inhaerere' quam 'Socratem hominem esse', nec aliam per 'esse' designari substantiam quam Socratem.
Similiter ƿ et cum haec propositio: 'Socrates non est lapis' sic exponatur: 'lapis removetur a Socrate', nulla per 'removeri' proprietas attribuit{ur}, quippe iam sequeretur quia si Socrates non est aliqua res, est; unde et

si nulla res est, aliqua res est

infertur. Nihil ergo aliud dicit 'lapis removetur a Socrate', quando negationis expositoria est, quam 'Socratem non esse lapidem', ut videlicet non aliquid lapidi attribui, immo lapidem Socrati auferri intelligamus. Et sunt quidem figurativae ac quodammodo impropriae locutiones vel 'animal praedicari de Socrate' vel 'animal removeri ab ipso', quando superiorum sunt expositoriae, ut videlicet aliud in ipsis intelligamus quam verba sonare videntur; in illa quidem animal homini inesse, non praedicationem animali, in ista autem lapidem auferri, non remotionem lapidi conferri.
Clarum itaque ex suprapositis arbitror esse res aliquas non esse ea quae a propositionibus dicuntur; quod quidem et ex sensu hypotheticarum propositionum vel ex sensu modalium de possibili apparet. Omnibus enim rebus destructis incommutabilem consecutionem tenet huiusmodi consequentia:

si est homo, est animal

et quaecumque verae sunt consequentiae, verae sunt ab aeterno ac necessariae, ut in Hypotheticis nostris aperiemus.
Rursus: antequam omnino Socrates subsisteret, vere praedici poterat quia possibile est eum esse. Patet insuper ea quae propositiones dicunt nullas res esse, cum videlicet nulli rei praedicatio eorum aptari possit; de quibus enim dici potest quod ipsa sint 'Socrates est lapis' vel 'Socrates non est lapis'? Iam enim profecto nomina oporteret esse, si res designarent ipsas ac ponerent propositiones, quae quidem ab omnibus in hoc dictionibus differunt quod aliquid esse vel non esse aliud proponunt. Esse autem rem aliquam vel non esse nulla est omnino rerum essentia. Non itaque propositiones res aliquas designant simpliciter, quemadmodum nomina, immo qualiter sese ad invicem habent, utrum scilicet sibi conveniant annon, proponunt; ac tunc quidem verae sunt, cum ita est in re sicut enuntiant, tunc autem falsae, cum non est in re ita. Et est profecto ita in re, sicut dicit vera propositio, sed non est res aliqua quod dicit. Unde quasi quidam rerum modus habendi se per propositiones exprimitur, non res aliquae designantur.
ƿ Nunc autem propositionum expedita definitione et quid per eas designetur patefacto ipsas quoque secundum divisionem tractemus.
{DIVISIO PROPOSITIONUM}
Harum itaque aliae sunt categoricae, id est praedicativae, ut 'homo est animal'; aliae hypotheticae, id est conditionales, ut 'si est homo, est animal'. Sed hae quidem quae categoricae sunt, in praesenti tractentur; illae vero quae hypotheticae, hypotheticorum syllogismorum tractatui reseruentur. Est autem categoricarum natura secundum membra sive species demonstranda. Sunt autem membra ex quibus coniunctae sunt, praedicatum ac subiectum atque ipsorum copula, secundum hoc scilicet quod verbum a praedicato seorsum per se accipimus, veluti in ea propositione qua dicitur: 'homo est animal', 'animal' praedicatur, 'homo' vero subicitur, verbum vero interpositum praedicatum subiecto copulat; et in his quidem tribus categoricae propositionis sensus perficitur.
DE TERMINIS CATEGORICAE PROPOSITIONIS
Hos quoque terminos propositionis categoricae vocavit auctoritas, inde scilicet quod divisionem propositionis terminent; ne videlicet ipsa vel ad syllabas vel ad litteras porrigatur, quae non ut partes propositionum accipiendae sunt, cum videlicet significationem per se non impleant, sed magis dictionum.
Sed fortasse dicitur Boethius non alios terminos categoricis enuntiationibus assignare quam praedicatum et subiectum.
DE VERBO PROPOSITIONIS
Et sunt nonnulli qui in praedicato ipsum quoque verbum includi velint, cum etiam dictionem per se sumunt iusta illud Aristotelis: "quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter fiunt oppositiones. Nam et quando verbum simpliciter praedicatur, veluti cum dicitur: 'Socrates est vel currit', et quando ipsum tertia vox interiacet, ut cum ita proponitur: 'Socrates est homo vel currens', praedicari ipsum dicitur. Sed tunc quidem cum simpliciter praedicatur, officio duplici fungitur, et praedicati scilicet et copulae. Cum autem tertium tenet locum et interponitur, tantum copulat praedicatum subiecto. Cum ƿ enim dicitur: 'Socrates ambulat', tale est ac si dicatur: 'Socrates est ambulans'. Unde et ipse Aristoteles in Secundo Periermenias "nihil, inquit, differt hominem ambulare et hominem ambulantem {esse}." Unde {cum} in 'ambulat' et participii significatio et substantivi verbi intelligitur copulatio atque per 'ambulat' secundum Aristotelem iam principalis significatio copulata est, tertia{m} non potest rem coniungere, ut videlicet dicatur: 'homo ambulat animal'. Non ergo huiusmodi verba quae caeteras ponunt actiones vel passiones, simpliciter eas copulant, verum simul praedicatum.
Unde et quotiens ipsa in propositionibus ponuntur, duplici, ut dictum est, officio funguntur. Sed non ita substantivum verbum. Cum enim medium interiacet, tantum copulat quod subiungitur, non etiam rem in se aliquam continet quam praedicet. Si enim per 'est' aliquid ac per 'animal' aliud praedicatur, cum dicitur: 'homo est animal', profecto multiplex est {pro}positio cuius multa sunt praedicata: per 'est' aliquid existentium indeterminate praedicatur, per 'animal' vero certa animalis essentia datur. Atque si hoc ubique 'est' verbo deputetur ut aliquid existentium praedicet, falsa est propositio quae proponit 'chimaera est opinabilis vel non-homo vel non-existens'. Id quoque et es hac propositione: 'Socrates est ens' convincitur. Si enim in 'est' participii quoque sui significatio includatur, superfluit certe ipsius suppositio; tale enim est ac si dicatur: 'Socrates est ens {ens}'. -- Ea enim quae sibi vel in eodem praedicato vel in eodem subiecto ita apponuntur, ut in praecedenti subsequens intelligatur, superfluere dicimus, veluti si dicas: 'Socrates est homo homo vel homo substantia, vel ita: 'homo homo currit'.
Dicuntur autem a quibusdam et ea superflue post alia apponi quaecumque praecedentia prorsus continent, eo scilicet quod ad determinationem non valeant. Sed non ita vel mihi vel, ut arbitror, Aristoteli visum est. Ea enim tantum supposita superfluere monstravit quae in praecedentibus intelliguntur, ut cum dicitur 'homo animal' vel 'homo bipes', sed non ita: 'corpus coloratum'. Licet enim ad demonstrationem {essentiae} non ponatur 'coloratum', ad demonstrationem tamen accidentis valet, quod in praecedenti non notabatur. De subiecto autem ad praedicatum {praedicatio}, sicut nec de antecedenti ad consequens, quamvis alterum possit in altero intelligi, non est superfluitas iudicanda. Veluti cum dicimus: 'homo est animal', quamvis in specie ƿ genus accipi possit, id est 'animal' in 'homine', non est tamen eius superflua praedicatio ad 'hominem', quae adhuc nullomodo aut per 'hominem' aut per verbum demonstrata fuerat.
Sed fortasse dicetur quia nec cum dicimus: 'homo animal currit', id est 'homo ens animal currit', 'animal' quod post 'ens' appositum intelligitur, superfluit, quippe cum 'homo' animal esse {non} enuntiet. Sed dico quia non est positum 'est' verbum, quod esse dicat, sed 'ens' participium, quod ut existentem designat; 'homo' autem rem suam ut existentem animal nominat, sed non existere animal demonstrat. Unde et post 'ens' subiunctum 'homini' 'animal' superfluere convincitur, cum videlicet 'homo' rem suam ut existentem animal designet, non autem simpliciter ut animal, sed ut differentiis informatum. Sed quoniam ut informatum animali hominem monstrat, procul dubio et ut animal ipsum significat. Inquantum enim tale est animal, animal est.
Non autem solum in appositione dictionum superfluitas existit, sed etiam in appositione propositionum, quando scilicet praemissa propositio adiunctae sibi propositionis sensum continet, ut si ita dicatur: 'Socrates est homo et ipse est animal'. Cum itaque vel in uno antecedenti vel in uno consequenti duas huiusmodi propositiones proponimus, quarum illa quae adiungitur, in praemissa contineatur, veluti cum hoc modo proponimus:

si Socrates est homo et est animal, est corpus

vel

si est homo, est animal et corpus

altera quidem in ipso antecedenti vel in ipso consequenti post alteram superfluit, cum videlicet id quod secunda enuntiat, prima quoque contineat. Et est quidem haec in partibus consequentiae superfluitas, sed non in consecutione; quae quidem consecutio perfecta [non] est, donec totum subiungatur quod a propositione voluimus consequens.
Non est autem praetereundum, quod, {ut} supra diximus, 'est' tertium interpositum praedicatum vocari, cum tamen nullam rem, ut dictum est, praedicet, sed tantum quod suppositum praedicatum copulet. Sed aliud est ipsum proprie et primo loco praedicari, aliud secundum accidens et secundo loco praedi{ca}tum dici. Primo loco et proprie tunc praedicatur, cum simpliciter de aliquo dicitur hoc modo: 'Socrates est'; tunc non solum habet copulare, sed etiam rem praedicatam ponere; quando autem tertium adiacens est, secundum accidens et non proprie praedicatur, sed gratia praedicati copulandi poni{tur}. Cui quidem non ƿ solum intransitive, verum etiam transitive coniungitur, ut hic: 'chimaera est opinabilis vel non ens'; ex quo maxime liquet nullam rem per 'esse' praedicari, sed tantum, cum tertium ponitur, praedicatum in ipso copulari. Unde et bene praedicato adiacere dicitur, cui quidem, ut tantum ipsam copulet, apponitur.
Partes terminos, id est metas, nominamus, quae extremae compositi sui quantitatem terminant ac finiunt; verbum autem medium inter ponitur. Si igitur praedicatum proprie velit Boethius accipere, quando in praedicatum ac subiectum simplicem, id est categoricam, propositionem divisit in Categoricis Syllogismis dicens: "dividitur autem simplex propositio in duas partes, in subiectum et praedicatum, ut 'homo est animal', 'homo' subiectum est, 'animal' praedicatur de homine," ad principales partes respiciendum est, id est subiectum et proprium praedicatum, quorum ad se inhaerentiam propositio monstrat; quae tamen sine verbo nullatenus exprimi potest. Unde et ipse Aristoteles: "erit, inquit, omnis affirmatio vel nomine et verbo vel infinito nomine et verbo; praeter verbum namque nulla est affirmatio vel negatio." Quod autem Boethius ad principales partes respexit, tam exemplis perpenditur quam ex illis quae sequuntur. Subiunxit enim in proximo:
Hae autem partes termini nominantur; quos definimus sic: termini sunt partes simplicis propositionis in quibus dividitur principaliter propositio.
Ac rursus:
Est enim simplicis propositionis universalis secunda divisio, ut in propositione 'omnis homo est animal', 'omnis homo' unus terminus est, alius terminus 'animal' est, sed hoc secundo loco, illud vero principaliter.
Patet itaque ex sequentibus Boethium in supradicta divisione principales tantum partes accepisse, de quarum scilicet inhaerentia agitur, non etiam signa aut verbum interpositum inclusisse, sicut in sequenti divisione. Sic etiam et quando hypotheticae propositionis terminos computat, antecedens tantum et consequens nominat, quorum ad se consecutionem ipsa ostendit, cum etiam praeposita conditio per quam coniungitur, nihilominus de consequentia sit putanda.
Possumus quoque non incongrue verbum interpositum partem propositionis, non terminum, appellare. Illas tantum partes terminos, id est metas, proprie nominamus quae extremae compositi sui quantitatem ƿ terminant ac finiunt; verbum autem medium interpositum ut extrema coniungat. Quod autem de verbo dictum est, secundum communem sententiam diximus, quae ipsum a praedicato dividit. Nam in eo quod ex verbo et nomine praedicatum componimus, sicut in Tertio Postpraedicamentorum docuimus, nulla est rationis obiectio; quae quidem etsi sit expeditior, aliam tamen, quae communis sit, maxime tractari oportuit, ut, sicut plures eam recipiunt, ita plures quibuscumque rationibus eam disserere sciant.

Notes