Authors/Abelard/dialectica/Pars 2/2
From The Logic Museum
< Authors | Abelard | dialectica | Pars 2
Jump to navigationJump to searchDE PRAEDICATO
Latin | English |
---|---|
DE PRAEDICATO | |
Nunc autem, quia verbi in propositione positi tam secundo loco quam primo loco praedicati proprietatem ostendimus, aliarum quoque partium, tam subiecti scilicet quam praedicati quodcumque ponatur, proprietates exsequemur. Ac primum praedicati naturam inspiciamus. Ex cuius quidem privilegio praedicativa nominata est huiusmodi propositio, sive etiam ab ipso verbo, quod ipsum praedicat atque copulat; sicut enim propositio hypothetica et a consequenti consequentia et a conditione conditionalis nominata est, ita praedicativa propositio et a verbo quod praedicat et ab eo quod per verbum praedicatur nomen suscipere potest. Quod autem praedicatum inter terminos propositionis privilegium habeat et subiecto dignius dicatur, ex eo manifestum est quod omne proprium et naturale praedicatum vel aequale subiecto , ut risibile homini, vel maius subiecto esse oporteat; unde numquam minus subiecto regulare ac proprium praedicatum invenietur, sicut saepissime subiectum praedicato. Oportet namque huiusmodi praedicatum totam subiecti substantiam complecti, quod fieri non possit nisi aut maius eo sit aut aequale. In his autem quae secundum accidens praedicantur nec totam subiecti substantiam continent, sed in parte tantum subiectum attingunt, ut 'rationale' 'mortale', sive econverso, ut 'homo', 'animal', non est necesse praedicatum vel maius esse subiecto vel aequale, veluti cum dicitur: 'animal est homo', vel 'quoddam animal est homo'. | |
Quamvis tamen et hic quidam concedunt 'animal' quod subicitur non esse maius 'homine'; dicunt enim quia animal quod homo est, ibi subicitur, quod non est maius homine. Sed dico quia, sicut ideo maius subici negant cum dicitur: 'animal est homo', quia animal illud quod homo est, (quod scilicet in re subicitur), non est maius homine, et quando dicitur: 'homo est animal', oportet similiter confiteri quod animal quod ƿ ipse homo est ac de homine realiter praedicatur atque ipsi inhaeret, non est homine maius, immo ad{est} prorsus in essentia; ac sicut falsam propositionem esse dicunt, si animal aliud quam homo homini subiceretur, sic et falsa esset, si aliud praedicaretur. Si quis itaque secundum rerum inhaerentiam realem acceperit praedicationem ac subiectionem, secundum id scilicet quod unaquaeque res in se recipit ac subsistit, sicut nihil esse eam videret praeter ipsam, ita eam nihil esse per se ipsam invenerit. | |
At vero magis praedicationem secundum verba propositionis quam secundum rei existentiam nostrum est attendere qui logicae deseruimus, secundum quod quidem de eodem diversas facimus enuntiationes hoc modo: 'Socrates est Socrates vel homo vel corpus vel substantia'. Aliud enim in nomine 'Socratis' quam in nomine 'hominis' vel caeteris intelligitur; sed non est alia res unius nominis quod Socrati inhaeret quam alterius. Quod itaque praedicatum subiecto maius vel aequale dicitur, ad vocum enuntiationem, non ad essentiam rei reducitur. | |
Oportet autem praedicatum subiecto intransitive copulari, ut videlicet in eadem re ipsius impositio in subiecto inveniatur; veluti cum dicitur: 'homo est animal vel albus', et 'homo' et 'animal' vel 'album' eiusdem nomina esse oportet. Quidam tamen transitivam grammaticam in quibusdam propositionibus esse volunt; qui quidem propositionum alias de consignificantibus vocibus, alias vero de significante et significato fieri dicunt, ut sunt illae quae de ipsis vocibus nomina sua enuntiant hoc modo: 'homo est nomen vel vox vel disyllabum'. Sed hos profecto talis ratio confundit: cum dicitur: 'homo est nomen', quaero de quo per subiectum nomen agitur, ac dicitur quia de se ipso; at si de se ipso per ipsum agitur, tunc in ipso ipsum intelligitur atque ab ipso ipsum etiam significatur; quodsi vox subiecta se ipsam nominat ac rursus praedicata ipsa nominetur, profecto praedicata vox et subiecta in eadem re conveniunt atque hoc modo consignificant. Sic etiam cum dicitur: 'divini est genitivus casus', illud 'divini' quod in subiecto profertur, nomen est divini, quod nomen est rei et rectus quidem casus, non obliquus; alioquin per 'est' verbum non subiceretur. | |
Non est autem hoc loco reticendum quo de praedicatione disputatur, quae coniunctim praedicata vere etiam singula per se praedicantur, quae vero minime, aut quae simpliciter praedicata coniunctim quoque debeant praedicari, aut quae non; quae quidem in Secundo Periermenias Aristoteles strictim designavit. Omnia autem quae coniunctim ƿ praedicantur, vere etiam per se praedicari concessit, in quibus non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio: coniunctionem autem tam in appositione quam in compositione accepit. Nam 'homo mortuus', in quo de oppositione in adiecto exemplum dedit, compositum nomen est humani cadaveris, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus. | |
Accidentalis vero praedicationis coniunctio in appositione tantum consistit secundum eos qui 'est' tertium adiacens praedicato non componunt, sed dictionem per se sumunt, ut in eo quod dicitur: 'Homerus est aliquid, ut poeta' vel 'Homerus non est homo'. Accidentaliter autem praedicari tunc verbum videtur, cum ipsum secundo loco praedicatum ad eius tantum copulationem ponitur, cuius significationi in quibusdam adest et in quibusdam abest, ut in praemissis exemplis. Nam 'aliquid', quod existentium nomen ac non-existentium invenitur iuxta illud Aristotelis: "'hircocervus' significat aliquid," tale est ut 'est' verbum per quod copulatur, [quod] simul cum ipso contineat ut existentia quaedam, non ut non-existentia. Quia 'est' verbum ab eo quod subiungitur praedicato in quibusdam excluditur, non necesse est, cum ipsi apponitur ad praedicandum de aliquo, per se quoque ipsum de eodem subiecto praedicari. Nam in quibusdam deficit, cum videlicet tale apponitur subiectum quod in verbo non tenetur, hoc modo: 'chimaera est aliquid vel non-homo'. Differre autem coniunctionem accidentalis praedicationis a coniunctione oppositionis in adiecto {in} eo volunt, quod hic inter coniuncta oppositio sit, quando per se sumuntur, ut inter 'mortuum' et 'hominem', illic vero non. Cum enim 'est' verbum quaedam contineat simul cum 'aliquid' vel cum 'non-homo', non est ipsis oppositum. | |
Sed iam profecto illud exemplum quod de opinabili subiungit, cum scilicet dixit: "opinabile illud quod non est, ut chimaera," non erit de accidentali praedicatione, quemadmodum volunt, sed magis de oppositione in adiecto, hoc est in adiuncto. Nam 'opinabili' opponitur 'est' secundum id quod 'opinabile' proprie accipitur in designatione tantum non-existentium. Unde etiam subiunxit: "opinio enim eius non est quoniam est, sed quoniam non est." Non itaque solum in compositione oppositio in adiecto servatur, veluti, cum dicitur: 'hoc cadaver est homo mortuus', inter partes huius compositionis 'homo mortuus' quaedam oppositio consistit, si per se dictiones accipiantur, atque ideo de eodem singula vere non praedicantur; verum etiam in appositione consistit ƿ huiusmodi oppositio, veluti cum dicitur: 'chimaera est chimaera vel opinabilis vel non-existens'. | |
Omnia itaque quae coniunctim tam in appositione quam in compositione praedicantur, vere singula praedicari possunt, in quibus non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio; veluti, cum dicitur: 'Socrates est homo albus vel animal rationale', sive haec pro una dictione sive pro oratione sumantur, per se quoque singula praedicari vere poterunt; aut cum vere dicitur: 'Socrates est animal', et 'est' per se et 'animal' de eodem praedicabuntur; quippe non inter ea oppositio vel in altero eorum accidentalis praedicatio. | |
Magister autem noster V. accidentalem praedicationem secundum figurativam atque impropriam locutionem totius enuntiationis accipiebat; impropriam autem locutionem eam dicebat cuius verba aliud sententia proponunt quam in voce videant{ur} habere; veluti cum Homero iam mortuo dicitur: 'Homerus est poeta', ac si diceretur: 'Homeri opus existit quod ex officio poetae composuit'. Operi itaque Homeri esse attribuitur, quando Homero aliquid. Sic quoque et cum tyranno aliquo defuncto filiis eius superstitibus patrisque tyrannidem exercentibus solemus dicere quod tyrannus ille adhuc vivat in filiis suis, non in sensu tyranno aliquid attribuimus, sicut constructionis verba habere videntur, sed magis illis quos genuit. | |
Sic quoque et eam accidentalem et impropriam locutionem {dicebat} qua dicitur: 'chimaera est opinabilis', in cuius sensu nulla proprietas per 'opinabilis' chimaerae, quae non est, attribuitur, sed magis opinio datur animae alicuius opinantis chimaeram, ac si aperte diceretur aliquis opinari chimaeram. Sed profecto cum 'opinabile' non-existentium tantum proprie nomen sumatur, secundum id quod de eo habeatur opinio, proprie eius praedicatio ad chimaeram ponitur cum dicitur: 'chimaera est opinabilis', hoc est 'unum eorum de quibus habetur opinio', sicut et cum dicitur: 'chimaera est non-ens', id est 'aliquid eorum quae non sunt'. De carmine autem Homeri potius quam de homine ipso, quem iam defunctum esse volebat, suprapositam enuntiationem Magister noster intelligebat, eo scilicet quod ipsum esse simpliciter Aristoteles negare videretur, quod nequaquam faceret, si viveret. Ait enim Aristoteles: "ut 'Homerus est aliquid, ut poeta', ergo etiam est, {an} non?" | |
Sed ad haec dico, cum in sensu de dictamine agatur, quod eius nomen apponitur, per quod de ipso agatur. Quodsi 'Homerus' nomen est dictaminis, quid non et Homerus simpliciter esse concedatur, hoc est ƿ dictamen Homeri, quod de ipso quoque defuncto remanet; aut si 'Homerus' nomen est dictaminis, quid in 'poeta' intelligitur? Si vero et ipsum poema a nomine poetae nominetur, non est locutio figurativa, sed noua vocis acceptio secundum aequivocationem. Ego autem, memini, ut ad defensionem Magistri nostri aliquid praetenderem, dicebam figurativas locutiones in eo a proprietate rectae constructionis recedere quod earum sententia non ex significatione partium veniat, sicut earum quae propriae sunt enuntiationum; sed tota simul enuntiatio coniu{n}cta est et invecta ad aliquem sensum demonstrandum qui a significatione partium longe recedit secundum seriem constructionis acceptarum. Nam cum 'Homerus' et 'poeta' hominem ipsum nominent et rectae sint impositionis utpote casus nominativi, non hoc in resolutione sensus custodiunt nec 'est' interpositum secundo loco, sed primo praedicatur. Hic est enim sensus: 'poema Homeri est poeta'. Itaque quod de {poeta, de} poemate quoque quidem innuebat – ex eo enim poeta dicitur, quod poema componit, -- in resolutione sensus sensum poematis tenet atque ipsum dictamen nominat; in quo est figura, cum potius 'Homeri' impositum sit, 'Homerus' vero oblique pro 'Homeri' utimur. Unde, quia in sensu 'Homerus' ad determinationem carminis ponitur, 'poeta' vero ad eius nominationem, non potest per se dici: 'Homerus est', cum id scilicet subtrahitur quod eius quod est, esse propositum nomen in sensu accipitur, hoc est 'poeta'. Sic quoque et cum dicitur: 'ille tyrannus vivit in filiis' ac 'uivere' 'tyranni' nomini gratia filiorum coniungitur, qui potius in sensu vivere proponitur, 'filiorum' nomine subtracto non dicitur simpliciter: 'tyrannus vivit'. | |
Haec autem ego ad defensionem sententiae Magistri praetendebam. Sed omni quidem ambage remota saluisque regulis constructionis accidentalem praedicationem seruemus in enuntiatione supraposita de Homero ipso quoque vivente, sicut supra disseruimus. | |
Quod autem illud {'an non'} subiunxit, non ad negationem illatae propositionis dixit, sed ad destructionem inferentiae posuit, eius videlicet quod ex eo quod Homerus esse aliquid conceditur, tam videlicet existens quam non-existens, esse simpliciter ostendit. Non enim 'esse poetam', ut quidam putant, praemisit, sed 'esse aliquid, ut poeta' dixit. Quod itaque 'ut poeta' subiunxit, non ad praedicationem accidentalem vel ad inferentiam pertinet, sed quasi quaedam determinatio subditur praecedenti propositioni, ostendens quod aliquorum ipse sit; ƿ aut fortasse tamquam probationem supposuit de parte ad totum, qui de toto ad partem inferentiam negat, hoc est de 'aliquid' ad 'existens'. | |
Licet autem omnia praedicata coniunctim praedicentur disiunctim in quibus non est oppositio in adiecto vel accidentalis praedicatio, saepe contingit ut in accidentali praedicatione singula per se praedicari valeant, cum scilicet tale subiectum ponitur quod in verbo quoque contineatur, ut hic: 'Socrates est non-equus' vel 'Homerus est aliquid'. Potest autem et ea differentia inter coniunctionem oppositionis in adiecto et accidentalis praedicationis {dari}, quod haec per coniunctionem fit, illa vero per appositionem, ut fit etiam exemplum de accidentali praedicatione /170.l0/ 'chimaera est opinabilis'. Quamvis enim 'opinabile' oppositum sit ad 'esse', non est tamen oppositio in adiecto, quia non fit per compositionem coniunctio. Bene autem hoc exemplum post primum posuit, in quo alterum ad subiectum veram praedicationem non habet, hoc est 'esse' ad 'chimaeram'; in quo non solum inferentia falsa fit, rerum {etiam} illata propositio. Possumus quoque dicere 'esse' per accidens ubique praedicari ubicumque secundo loco praedicatur, ut hic etiam: 'Petrus est homo', licet singula per se quoque valeant praedicari atque ex homine inferri. Sed quia ex accidentali praedicatione non contingit, eoquod aliquando deficiat, merito accidentalem quoque praedicationem removit. | |
Si vero eam sententiam et hic quoque velimus tenere quam in Tertio Postpraedicamentorum posuimus, quando scilicet verbum cum adiuncto praedicato unum componere verbum diximus, oportet accidentalis quoque praedicationis coniunctionem secundum compositionem accipere; et tunc quidem haec erit differentia, quod hic oppositionem inter coniuncta, ibi non, et ibi copula quoque verbi continetur, unde praedicatio dicitur, hic vero minime. Et fit quidem oppositio in adiecto in 'est opinabile', nisi forte in eo quod adiectivum non adiungitur per compositionem substantivo ad eumdem casum et numerum, sicut {etiam} in oratione. | |
Manifestum est ergo ex suprapositis omnia disiunctim vere quoque praedicari quae coniunctim praedicantur in quibus aut accidentalis praedicatio non est aut oppositio in adiecto; coniunctionem autem secundum dictionis compositionem secundum novissimam sententiam oportet accipi; quemadmodum, cum econverso ostenditur, quae disiunctim praedicata coniuncta quoque et composita debeant praedicari ut 'homo' et 'albus' et 'animal rationale', quod de Socrate singula praedicantur, ƿ composita quoque in unum nomen possunt simul enuntiari; quod ex coniunctione 'citharaedus bonus' manifestum est, quod ipse posuit, de cuius nos compositione in Primo Postpraedicamentorum disputavimus. In quo praecipue ostendit non omnia quae praedicantur disiunctim, de eodem necessario coniunctim et vere praedicari, cum scilicet ait: "sed non si citharaedus est et bonus, est etiam citharaedus bonus." Nec solum compositionem disiunctim praedicatorum impediri ex falsa praedicatione monstravit, verum etiam ex infinitate aut superflua loquacitate. | |
Si enim, inquam, quaecumque singula praedicantur, coniuncta quoque enuntiantur, cum 'homo' et 'album' de eodem singula praedicantur, coniunctim quoque enuntiantur quotiens volumus geminata aut multiplicata, ita ut usque in infinitum proferamus 'homo albus homo albus' vel 'homo homo' vel 'album album'. Amplius. Et si 'homo' {et} 'bipes' de eodem singula praedicantur, quorum 'bipes' 'homini' appositum in oratione superfluit, in compositione quoque ipsi bene coniungitur. Ea quoque diversorum accidentium sumpta vocabula adiectia a quae de eodem singula praedicantur, ut 'album' et 'musicum' – quae sibi per accidens apponi dixit, eo videlicet quod unum vel alterum eidem non insit – unum nomen non componunt sicut nec duo substantiva. Unum autem accidens per alterum eidem contingit ut bonitas per citharizationem. | |
Unde etsi sumpta sint nomina 'citharaedus' et 'bonus', tamen unum componunt vocabulum: 'citharaedus bonus'. Sic quoque et quodlibet substantivum cum adiectivo suo unum efficit nomen ut 'homo albus', 'animal bipes', nisi forte superfluitas quandoque impediat, veluti cum dicitur 'homo rationalis', 'animal sensibile'; aut, ut quibusdam placet, 'corpus coloratum'; sed etsi omne corpus sit coloratum nec ullam corporum determinationem secundum differentiam faciat 'coloratum', quia tamen in sensu 'corporis' non tenetur quemadmodum differentia eius 'corporeum', non videtur per 'corporis' nomen superfluere; quae enim in alio sunt, illa superfluere dixit, id est quae in praecedentibus intelliguntur, veluti si dicamus 'homo animal', 'homo bipes', 'homo homo'. | |
DE SUBIECTO | |
Cum autem verbum interpositum ad praedicatum copulandum subiecto intercedat, maxime tamen ad personam et numerum subiecti in constructione respicit; cuiuscumque enim personae vel numeri ƿ subiectum fuerit, et verbum oportet esse. Unde et cum dicitur: 'omnia Caesar erat', secundum proprietatem constructionis et singularitatem personae oportet 'Caesarem' subici, ut scilicet ita dicamus: 'Caesar erat omnia'. Si autem 'omnia' in subiecto intelligeretur, quod pluralis est numeri, 'erant', quod eius{dem} est numeri, oportuit apponi hoc modo: 'omnia erant Caesar'. Cuiuscumque ergo numeri praedicatum ponatur, numerum subiecti semper verbum oportet sequi. Neque enim quamvis 'Caesar' in praedicato ponatur, quod singularis est numeri, vel 'omnia', quod pluralis est, aut ibi singularis numeri verbum, aut hic pluralis est apponendum, sed eius semper numeri cuius fuerat subiectum. Similiter et cum dicitur: 'paries et tectum et fundamentum sunt domus' vel 'domus est paries et tectum et fundamentum', ad pluralitatem vel singularitatem subiecti verbi coniunctio respicit secundum numerum, similiter et secundum personam; eius namque personae semper fuerit cuius et subiectum, cuiuscumque personae ponatur praedicatum. Unde cum dicitur: 'ego sum ille quem tu persequeris' vel 'ego sum homo', quamvis 'ille' et 'homo' praedicata tertiae sint personae, non minus tamen verbum primae personae, quod ad subiectum in hoc maxime, ut dictum est, refertur, ea copulat. ƿ |