Authors/Abelard/dialectica/Pars 2/5
From The Logic Museum
< Authors | Abelard | dialectica | Pars 2
Jump to navigationJump to searchDE PROPOSITIONIBUS DE PRAETERITO ET DE FUTURO
Latin | English |
---|---|
{DE PROPOSITIONIBUS DE PRAETERITO ET DE FUTURO} | |
Quoniam autem propositionum naturam in his enuntiationibus ostendimus quae praesenti utuntur tempore, earum quoque tractatum non praetermittamus quae alia tempora recipiunt, praeteritum scilicet seu futurum. Fiunt enim affirmationes et negationes verae vel falsae circa alia tempora, ut 'Socrates fuit, erit'. Unde contradictionem rectam Aristoteles intendens ostendere in omnibus, cuiuscumque temporis sint, propositionibus et post propositiones de praesenti adiecit: "et circa ea, inquit, quae sunt extra praesens tempora similiter contingit omne quod quis affirmaverit negare et quod quis negaverit affirmare." In quo quidem maxime alia tempora aggregasse mihi videtur propter enuntiationes de futuro contingenti, de quo contradictio quibusdam non videbatur posse fieri, hoc est affirmatio et negatio dividentes, eo scilicet quod nulla pro positio de huiusmodi futuro vera videretur; pro eo videlicet quod, dum adhuc futurum est, non sit eventus rei determinatus. Nulla enim vera videbatur posse dici propositio nisi quae determinate esset vera, et falsa similiter, ut sunt omnes illae de praesenti vel praeterito et necessario futuro ƿ vel naturali. | |
Quia enim omnium praesentium vel praeteritorum vel futurorum necessariorum vel naturalium eventus in natura sui determinatus est, quaecumque propositiones de istis verae sunt, determinate verae sunt, et quaecumque falsae, determinate sunt falsae, in eo scilicet quod determinatos eventus rerum enuntiant de quibus agunt. Determinatos autem eos rerum eventus dicimus quicumque vel ex existentia sui cognosci possunt vel ex natura rei certi sunt. Ex existentia quidem sui cognosci potuerunt tam praesentia quam praeterita. Ipsa namque praeterita, quia quandoque praesentia fuerunt, [quare] ex praesentia sui cognosci valuerunt. Futura vero necessaria sive etiam naturalia ex proprietate naturae determinata sunt. Necessarium autem futurum dicunt quod dicitur: 'Deus erit immortalis', naturale vero quod: 'homo morietur'. Poterit vero fortasse utrumque naturale dici, sed non utrumque necessarium; quod enim necessarium est, deesse non potest; homo vero necessario non morietur; omnibus enim mortuis nullum amplius mori contingeret. | |
Videtur itaque necessarium futurum species naturalis futuri: quod enim necessarium est, secundum naturam, non secundum actum, pensatur. Futuri quoque duae rursus dicuntur species, naturale scilicet et contingens futurum. Contingens autem futurum appellant quod ad utrumlibet se habet, id est quod non magis ad esse se habet quam ad non esse, sed aequaliter ad utrumque, ut me hodie prans{ur}um esse vel lecturum. Aeque enim contingere potest ut prandam hodie et non prandam, et legam et non legam; nec magis ex actu vel natura meae substantiae certi sumus de esse quam {de} non esse. Ex actu quidem rei nulla est certitudo, cum actus ipse qui futurus est, nondum est vel fuit; ex natura quoque nulla est certitudo, cum caeteros homines qui eiusdem naturae sunt, hos quidem homines legere, illos non legere, vel prandere fortasse et non prandere contingat. | |
Sicut autem eventus contingentis futuri indeterminatus est, ita et propositiones quae illos eventus enuntiant indeterminate verae vel falsae dicuntur. Quae enim verae sunt, indeterminate verae sunt, et quae falsae, indeterminate falsae sunt secundum indeterminatos, ut dictum est, eventus quos pronuntiant. Nam fortasse et verae determinate vel falsae quodammodo secundum praesentem inhaerentiam veritatis vel falsitatis videbuntur enuntiationes de huiusmodi quoque futuro. Cum enim omnia praesentia determinatum eventum habeant omniumque dividentium certum sit alteram veram esse, alteram falsam, de quocumque tempore proponatur, cum dicimus: 'Socrates hodie leget', oportet iam alteram veram esse, alteram falsam, ut ƿ iam videlicet huic praesentialiter verum insit, illi vero falsum. Quod autem praesens est, determinatum est saltem in natura. Cum enim secundum hominum scientiam numerus astrorum incertus sit, utrum videlicet ipsa paria sint an imparia, in natura tamen determinatum est illud quod est, hoc est, non recusat ex se cognosci, quod iam actu subsistit; sic quoque et quaelibet praesentia naturaliter ex se ipsis determinata sunt. Unde et quaecumque propositio veritatem iam habet, determinate eam habet, ac determinate fortasse vera dici potest secundum susceptionem veritatis, non secundum certitudinem eventus de quo agit. | |
Sed fortasse dicitur et ipse eventus rei determinatus esse. Cum enim ex veritate propositionis rei eventus numquam videatur inferri, quicumque de veritate propositionis certus est, de eventu quoque dubitare non potest; si enim certum est antecedens, et consequens. Sed aliud certum est, aliud determinatum. Ea namque tantum determinata sunt quae iam ex se ipsis cognosci possunt. Futura vero ex se cognosci non valent, sed si aliquam certitudinem per responsum divinum vel per signa aliqua de futuris habere contingeret, certa quidem esse possent quocumque modo cognita, sed non determinata, nisi ex proprio eventu cognoscerentur. Non ergo verum recipimus quod si determinatum sit antecendens, determinatum sit et consequens. | |
Sed fortasse si certum fuerit antecedens, certum erit et consequens. Est autem 'certum' quasi genus 'determinati'; fortasse enim certa possunt esse contingentia futura, sed indeterminata; quae quidem sola Aristoteles futura vocare consuevit. Quae enim ex natura rei determinata sunt futura, tamquam praesentia dixit pro determinatione sui. Sed nec fortasse futura dici possunt quae necessaria dicimus; quod enim necessario futurum est, semper erit futurum [numquam erit praesens]; quod autem semper erit futurum, numquam erit praesens; quod autem numquam erit praesens, non est futurum; omne quod futurum est, praesens erit quandoque; quod itaque necessario est futurum, non videtur esse futurum. Sed non est ita; non enim verum est quod omne quod semper futurum erit, numquam erit praesens. Idem enim et simul futurum est circa idem et praesens, sicut iste circa sessionem qui et iam sedet et sessurus est, et quaecumque perpetuum actum habent, ut caelum, quod et semper voluendum est et semper voluitur, et Deus {qui} semper est et fuit et erit. | |
Cum autem propositionum de contingenti futuro nulla sit vera vel falsa determinate, omnium tamen dividentium determinatun est et ƿ necesse alteram esse veram et alteram falsam, cuiuscumque sint temporis, ut sunt illae et quae defuturo contingenti fiunt, veluti istae: 'Socrates hodie leget', 'Socrates hodie non leget'; quas tamen dividentes esse denegabant, cum neutram illarum veram esse vel falsam dic{er}ent, eoquod determinate quae vera vel falsa esset, nescirent. | |
Cum enim neutram per se veram esse vel falsam re{co}gnoscerent, neutram veram esse vel falsam volebant; ac si minus, aliquid eorum quae propositiones dicunt, in re esset vel non esset propter eorum cognitionem vel ignorantiam, secundum quae scilicet ipsae propositiones verae esse vel falsae dicendae sunt. Si enim ita {est} ut propositio dicit, vera est; si autem non, falsa, sive haec nobis cognita sint sive non. Si[t] enim par[s] sit numerus astrorum, etsi nos nesciamus, non minus propositio vera est quae illud dicit. Similiter etiam in futuro; si enim futurum sit ut propositio dicit, etsi ignora[n]tum nobis sit, vera est propositio; sin autem futurum non sit, falsa est. Certum autem est quia est futurum vel non est futurum; unde et certum est vel eam esse veram propositionem quae dicit esse futurum, vel quae dicit non esse futurum. "Amplius si est album nunc, inquit Aristoteles, verum erat dicere prius quoniam erit album"; quare omnia futura, antequam praesentia sint, vere possunt praedici quia futura sunt, licet nondum nobis determinatum sit quod futura sint. | |
Sed fortasse dicitur non esse vera illa propositio quae id dicit quod in re non est; verum propositiones de futuro id quod nondum est enuntiant; unde verae esse non videntur. Sed ad haec dico quod dum adhuc ipsa res futura est de qua propositio agit, id tamen etiam in re esse potest quod propositio dicit, ut ea quae de bello futuro fit, hoc modo: 'bellum fiet'. Dum enim nondum fit, ita est ut propositio dicit, quod scilicet fiet; dum autem ipsum fit, non iam {quod} fiet dicetur, sed quia fit. | |
{DE ARGUMENTATIONE ADVERSUS PROPRIETATEM DIVIDENTIUM} | |
Erant quoque quidam qui adversus proprietatem dividentium propositionum quam Aristoteles dederat, ex huiusmodi propositionibus de contingenti futuro argumentationem componebant, quam ipse quoque Aristoteles in Primo Periermenias ponit ac dissolvit, Cum enim "{si} omnium affirmationum et negationum", cuiuscumque sint temporis, necesse est esse alteram veram, alteram autem falsam" praemisisset, quidam minus capientes verborum sententiam {ex} expositionibus ƿ de contingenti futuro id falsificare nitebantur sic argumentantes: si omnium affirmationum et negationum, dividentium scilicet, necesse est esse alteram veram et alteram falsam, tunc omnium eorum quae dividentes propositiones enuntiant, alterum necesse est esse, quod scilicet vera dicit, alterum non esse, quod videlicet falsa proponit. Quare et eorum quae contingentia futura sunt, necesse est alterum esse, quando scilicet, alterum non esse. Hic enim 'esse' et 'non esse' circa quaelibet tempora propositionum accipienda sunt, cum iam scilicet nulla amplius ad esse et non esse aequaliter sese habeant, quod est proprium utrumlibet, ubi scilicet omnia ex necessitate contingunt; ii namque addunt quod irrita fiunt amplius consilium et negotium. Utquid enim oporteret consiliari vel negotiari ut ea quae fieri volumus, fierent, {cum} ex necessitate futura sint, quippe vel quae fierent, etsi nullum esset aut consilium aut negotium nostrum? Quod enim ex necessitate contingendum est, nullo poterit casu disturbari vel impediri. Assumunt autem postea per consequentis destructionem, hoc modo: sed ista non pereunt; idque ex eo demonstrant quod multa futura sunt quae ad utrumlibet se habent, hoc est quae fieri et non fieri aequaliter possunt, ut hanc uestem, quae incidenda est, possibile incidi et non incidi. Plura etiam contingere videremus per consilium et negotium nostrum. Concludunt itaque illud quoque destruendo quod in proximo praecessit, hoc modo: quare non omnium eorum quae dividentes propositiones dicunt, necesse est alterum esse, alterum non esse. Unde etiam primum destruunt antecedens, hoc modo: quare non omnium dividentium propositionum necesse est alteram esse veram, alteram falsam. | |
Occurrit autem hoc loco, priusquam hanc argumentationem dissolvamus, ut 'utrumlibet' eiusque species demonstremus, quas quidem Boethius casum, liberum arbitrium, naturae facilitatem appellat. Ad 'utrumlibet' autem omnia illa sese habere volunt quaecumque aequaliter ad fieri et non fieri se habent. Unde Aristoteles: "similiter enim", hoc est, aequaliter, "fieret vel non fieret res quaelibet," si scilicet utrumlibet esset, hoc est aeque sese haberet ad fieri et non fieri, ut scilicet utrumque aequaliter posset. Qui etiam adiunxit: "utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet aut habebit," quamd{i}u scilicet utrumlibet fuerit. In his namque quae praesentia sunt vel praeterita, iam utrumlibet esse non volunt, licet plura iam ita sint ƿ ut possint etiam non esse. Non enim iam aequaliter sese habent ad esse et non esse, eum iam scilicet in ipsis determinatum {est} esse atque ex ipso eventu de esse iam certi sumus, quod iam conti[n]gisse videmus. Quae autem ad utrumlibet se habe{n}t, aliquando contingere secundum liberum arbitrium nostrum Boethius docuit, aliquando casu, aliquando vero secundum naturae facilitatem. Unde haec tria sub 'utrumlibet' quasi species ipsius collocavit. Quarum etiam proprietates secundum ipsum distinguamus. | |
Casus, inquit, est inopinatus rei eventus ex confluentibus actionibus propter aliud inceptis; ut, si aliquis abscondit thesaurum in agro et alius fodiens agrum causa agriculturae inveniat thesaurum, secundum casum est illa inventio; ex absconsione enim thesauri et ex fossione agri praeter intentionem abscondentis et fodientis evenit. Haec igitur casu evenire dicuntur quae per alias actiones propter aliud tamen inceptas, eveniunt. Liberum arbitrium est, ut ipsa indicia sunt vocabula, liberum de voluntate iudicium, ut cum ad aliquam rem perficiendam venimus, praesumpta prius animi deliberatione et diiudicatione, utrum ea res sit facienda an non, nullo tamen extrinsecus violenter cogente aut violenter impediente. Non enim teste Boethio in sola voluntate liberum consistit arbitrium, sed etiam in iudicio mentis. Quotiens enim imaginationes animo concurrunt et voluntatem prouocant, eas ratio perpendit, ac diiudicat quod, melius sibi videtur. Cum arbitrio perpenderit et diiudicationem collegerit, tunc facit, atque ideo quaedam dulcia et specie utilitatis auferentia spernimus, quaedam amara licet nolentes, fortiter tamen sustinemus; usque adeo {non} in sola voluntate, sed in iudicio voluntatis liberum arbitrium consistit. Alioquin muta animalia, quae sponte aliqua fugiunt, aliqua sponte appetunt, liberum arbitrium dicerentur habere. Rursus: facilitas consideratur naturae in rebus quae conveniunt non ex libero arbitrio nec ex casu fiunt, sed ita quod ex facilitate naturae et fieri et non fieri possunt, ut hic calamus frangi possibilis est, non quantum ad nostram potentiam, sed ad huius rei referatur natura(m}. | |
In his autem supradictis Stoici a Peripateticis longe dissentiunt. Stoici enim omnia fato, id est necessitati, supponi putant, scilicet quod, ut ab aeterno provisa sunt, necessario pro[e]veniant et non provenire non possunt; casu tamen dicunt aliqua fieri non quantum ad incertam rei ƿ constantiam, sed quantum ad nostram ignorantiam, scilicet quod, cum in natura sua necessitate fiant, tamen ab omnibus ignorentur, secundum casum fieri dicuntur. Peripatetici vero dicunt potius nobis esse ignota quod in sua natura nullam necessitatis constantiam {habent}. Item Stoici, quamvis omnia necessitatibus {supponant}, liberum arbitrium custodire conantur. Dicunt enim naturaliter ipsam animam necessariam quamdam habere voluntatem ad quod ex propria natura ipsius voluntatis ipsa anima impellitur, ut quicquid facimus, ex voluntate illa necessaria facimus, {ita quod} ipsam voluntatem providentiae necessitas constringat. Ita quoque dicunt omnia ex necessitate contingere quotiens voluntas necessitatem consequitur ut constringat. Sed quia voluntas ex nobis est, in eo servare liberum arbitrium volunt quod quicquid facimus, ex voluntate nostra facimus. Sed, ut supra dictum est, non in eo constat liberum arbitrium quod quisque voluerit, sed quod quisque iudicio aut actione rationis collegerit. Item Stoici definiunt 'possibile' quod potest fieri et non, hoc ad nostram possibilitatem, non ad rerum naturam referentes, ita scilicet quod hoc quod possumus possibile dicunt, quod vero non possumus, id impossibile concedunt. Sed, ut dictum est, res potius in sua natura possibiles sunt esse et non esse. | |
Est autem et illud annotandum cuius nomen vel casus vel utrumlibet dici possit. Certum namque est liberum arbitrium dici animi liberam diiudicationem; naturae vero facilitatem ipsam rei possibilitatem, qua scilicet res ex propria natura ad fieri et non fieri sese habet. Casus igitur nomen est inopinati eventus, hoc est rei ipsius quae inopinabiliter evenit, aut potius cuiusdam proprietatis in ipsa ex qua inopinabiliter contingere dicitur. Inopinatum autem dicimus huiusmodi eventum [quam] non tantum quantum ad nostrae cognitionis actionem, verum etiam quantum ad naturam, in eo scilicet quod nec naturae illud cognitum. Si enim secundum nostram tantum cognitionem inopinatum eventum dicemus, fortasse et quae necessaria sunt futura vel naturalia casui subiacent, in eo scilicet quod contingere possunt nobis prius ea ignorantibus. | |
At vero si quantum etiam ad naturam inopinatus est eventus contingentium futurorum, mirum est quod dicunt per astronomiam quosdam horum quoque futurorum praescios esse. Quod enim naturae inopinatum est atque incognitum, quomodo per artem naturalem cognosci ƿ possit, aut quomodo ex aliqua rei natura certi esse possimus de eo quod naturae quoque incognitum est? Ea insuper argumenta quae Physicae sunt, necessaria dicuntur. Haec vero futura ab omni necessitate sunt seiuncta. Asserunt tamen per artem istam sectatores ipsius futura quoque huiusmodi praenoscere atque vere praedicere hunc hominem in crastino moriturum esse, quod contingens est futurum naturale, {non} vero ipsum esse mortuum, quod semper determinatum est. At vero id quod nobis ignotum est, potius dimittamus quam quicquam temere de eo definire praesumamus, atque ad negotii nostri propositum redeamus. 'Utrumlibet' ergo nomen ponunt omnium futurorum contingentium secundum id quod fieri et non fieri possunt, ut huius uestis, quae ita circa incis[s]ionem futura est ut etiam non incidenda esse possit; vel etiam huius proprietatis nomen esse potest quae in rubus futuris circa aliquod iam existit, antequam fiant, quasi scilicet cuiusdam proprietatis possibilitatis earum ad fieri et non fieri. | |
{DE FATO SEU PROVIDENTIA DIVINA} | |
Nunc autem de fato, hoc est Providentia Divina, superest uberius disputare, secundum quod quidem omnia necessario videntur contingere. Cum enim ab aeterno Deus omnia futura esse, sicut futura erant, providerit, Ipse autem in dispositione suae providentiae falli non possit, necesse est omnia contingere sicut providit; si enim aliter contingere possent quam Ipse providerit, possibile esset Ipsum falli. Cuiuscumque antecedens possibile est, et consequens; et cuius impossibile est consequen{s}, et antecedens. At vero vera est haec consequentia:
|
|
Unde et istam secundum propositam regulam veram esse oportet: At vero pessimum est omnium inconveniens atque dictu abominabile quod falli possit Hic cui omnia tam futura quam praesentia sive praeterita tamquam praesentia sunt, a cuius dispositione omnia contingunt! Non igitur possibile est res aliter evenire quam Deus providerit. Quodsi aliter quam Ipse providet, evenire nequeant, nec aliter quam eveniunt contingere possunt; quippe Ipse eo tantum modo quo contingunt, eas evenire providit, nec dissidet eventus a Providentia nec Providentia ab eventu. Quodsi aliter quam eveniunt, evenire non possunt, tunc ita ex necessitate eveniunt ut eveniunt. Itaque omnia ex necessitate fieri ipsa ƿ Dei providentia compellit, ut iam amplius nulla ad utrumlibet se habeant nec per consilium aut negotium nostrum contingant. |
|
Sed non est ita. Licet ut Deus ab aeterno omnia providerit sicut futura erant, ipsa tamen eius providentia nullam rebus necessitatem infert. Si enim Ipse providet futura evenire, {ea ita providet} ut non evenire etiam possint, non ita ut ex necessitate eveniant; alioquin aliter ea provideret quam contingent; sic namque ipsa eveniunt ut non evenire etiam possint. Unde cum ipsa Eius providentia ea providerit evenire sicut eveniunt, ipsa autem ita eveniunt ut etiam non evenire possint, non solum Eius providentia in eo est quod eveniant, verum etiam quod non evenire queant; omnia namque quae in omnibus sunt, simul providet. | |
Unde et secundum ipsius providentiam potius ad utrumlibet futura se habent quam ad necessitatem, quae scilicet ita providet evenire ut etiam queant non {e)venire. Illud quoque firmissimum est apud mentes omnium fidelium Deum, cuius solius dispositione omnia contingunt, nullo modo falli posse, cuius solius velle efficere est. Res tamen aliter evenire quam eveniunt possibile est atque aliter evenire quam in providentia Dei fuit, quam iam habuit, nec tamen ideo Ipsum posse decipi. Si enim res aliter eventurae essent, alia fuisset Dei providentia quam ipse eventus sequeretur, nec istam quam modo habuit providentiam, umquam habuisset, immo aliam quae alii eventui congrueret, sicut ista isti. | |
Sed quid adversus consequentiam illam dicemus: quam praemissa rebula probare videtur? Dicimus autem ea{m}, quodammodo intellectam, veram esse, cum scilicet antecedens quoque ipsius verum est, alio vero modo, falsam, cum videlicet ipsum antecedens falsum accipitur. Est autem verum hoc modo intellectum, cum illud 'aliter quam Deus providit' determinatio est praedicati quod est 'possibile', hoc modo: 'rem evenire est possibile aliter quam Deus providit', quippe potentiam aliter proveniendi habet. Si vero ad subiectum determinatio ponatur, quod est 'evenire', atque ita dicatur: 'rem evenire aliter quam Deus providit (istud totum) est possibile', falsum est nec probari potest. Omnino enim impossibile est quod haec propositio dicit: 'res aliter evenit quam Deus providit', quod scilicet totum subiectum est, 'possibile' vero simpliciter praedicatum, sicut et istud: 'res aliter evenit quam evenit'. Multum autem refert ad sententiam orationis determinationes ƿ praedicatis modis adiungi seu eorum subiectis, sicut in tractatu modalium supra monstravimus. |
|
Cum autem 'possibile' simpliciter enuntiatur atque id totum subicitur: 'rem evenire aliter quam Deus providit', tunc quidem regula supraposita aptari potest consequentiae quae ait: quippe hoc totum: 'res aliter evenit quam Deus providit', antecedens erat ad illud: 'Deus fallitur'. Quare huic toti, sicut et illi, 'possibile' attribuendum erat. Aliter enim regula nihil ad consequentiam, cum haec vera, illa falsa esse, ut dictum est, possit. Illa quoque fortasse consequentia necessitatem non tenet: licet eventus rei ac Dei providentia in eodem consistant, sicut nec ipsius conversa vera est, haec scilicet: quemadmodum nec illa simplex:
|
|
Posset enim aliter evenire quam evenit, et secundum Dei providentiam contingere, pro eo scilicet quod aliam providentiam habuisse posset quam istam quam habuit secundum alium eventum. Insuper quamvis paria concedantur {et} sese comitantia rei eventus et Dei providentia quae de ipso est, non tamen necessariam inferentiam tenent, quorum neuter in enuntiatione alterius intelligitur. | |
{DE SOLUTIONE SUPRAPOSITAE ARGUMENTATIONIS} | |
Nunc ad solutionem suprapositae argumentationis veniamus singulasque ipsius propositiones perquiramus. Prima quidem propositio huiusmodi erat: si omnium affirmationum et negationum necesse est alteram esse veram et alteram falsam, tunc alterum eorum quae dicunt necesse est esse, alterum vero non esse. Si quam enim necesse est esse veram, et illud quod dicit esse necesse est; vel, si falsam, non esse. Sed prius nobis inspiciendum est qualiter ipsius antecedens Aristoteles intellexerit, a quo argumentatio incipit, hoc videlicet: omnium affirmationum et negationum necesse est alteram esse veram, alteram esse falsam, ut hoc prius discusso ipsum ab inconvenienti facilius absolvamus. | |
Potest autem et vere et falso accipi, sicut et illud ƿ quod in tractatu oppositorum de eisdem affirmationibus et negationibus dixit, alteram scilicet semper esse veram et alteram falsam, veluti istarum: 'Socrates est sanus', 'Socrates non est sanus'. Si enim ita intellexeris quod uni et eidem semper verum inhaereat, falsum est, cum potius neutra illarum veritatem custodiat, sed modo vera sit eadem, modo falsa. Si vero ita sumpseris ut 'alteram' non circa unam tantum teneas, sed indifferenter accipias ac si dicas 'alterutra{m}, verum est. Semper enim alterutra vera est, hoc est semper ita se habet quod vel haec vel illa vera est. Haecque Aristotelis acceptio exstitit, cum scilicet ait alteram semper esse veram et alteram falsam, ut illud scilicet 'alteram' dividue sumeret ac (si} 'alterutram' diceret. | |
Sic quoque et hoc loco, cum ait alteram necesse est esse veram et alteram falsam'; quod quidem ipse manifeste in sequentibus in solutione huius argumentationis declaravit, cum ait: "igitur esse quod est, quando est, et non esse quod non est, quando non est, necesse est; sed non omne quod est necesse est esse nec quod (non} est necesse est non esse; non enim idem est omne quod est esse necessario, quando est, et simpliciter esse ex necessitate. Similiter autem et in eo quod non est. Et in contradictione eadem ratio est; esse quidem vel non esse omne necesse est et futurum esse vel non: non tamen dividentem dicerentum alterum necessario. Dico autem: necesse est futurum esse bellum nauale cras vel non futurum esse, sed non futurum esse bellum nauale cras necesse est vel non futurum, futurum autem esse vel non esse necesse est. | |
Quare quoniam orationes similiter verae sunt quemadmodum res, manifestum est quoniam quaecumque sic habent se ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere queant, necesse est similiter se habere et contradictionem. Quod contingit in his quae non semper {sunt, et non semper non sunt. Horum enim necesse est quidem alteram partem} contradictionis veram esse vel falsam, non tamen hoc vel illud, sed utrumlibet et magis quidem alteram veram, non tamen iam veram vel falsam. Quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes et negationes oppositas, hanc quidem veram, illam vero falsam. Neque enim quemadmodum in his quae sunt, sic se ƿ habe[n]t etiam in his quae non sunt, possibilibus tamen esse vel non esse, sed quemadmodum dictum est." | |
Ex his itaque Aristoteles manifeste demonstrat ipsas affirmationes et negationes in proprietate veri ac falsi sequi illos eventus rerum quos enuntiant, gratia quorum tantum verae esse vel falsae dicuntur, in eo scilicet quod quemadmodum quamlibet rem necesse est esse, quando est, vel non esse, quando non est, ita quamlibet propositionem veram necesse est veram esse, dum vera est, vel non veram non esse veram, dum vera non est. Sed non ideo omnem veram necesse est esse veram simpliciter nec omnem quae non est vera, necesse est non esse veram; alioquin numquam quae vera est, posset esse non vera nec ea quae non est vera, posset fieri vera: quod enim ex necessitate est, aliter esse non potest. Rursus: quemadmodum 'necessarium' simpliciter enuntiamus sub disiunctione de his omnibus quae dividentes affirmationes et negationes dicunt, sic et de orationibus. Omne enim esse vel non esse necesse est et futurum esse vel non. Sic quoque omnem affirmationem et negationem veram esse vel falsam necesse est, sed non semper veram esse necesse est nec semper falsam esse necesse est. Et hoc est quod ait: "quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes vel negationes oppositorum hanc quidem veram, illam vero falsam esse", ac si ita singula distinguat: non necesse est hanc esse veram, non necesse est illam esse falsam, sed utramque vel veram esse vel falsam vel alteram esse veram et alteram falsam, sicut superius determinatum est. | |
Nunc vero propositae propositionis sententiis diversis expeditis propter solutionem praesentis argumentationis inquirendam illud discernendum est quod, si procedat adversarius ex posito Aristotelis sicut ipse intelligit -- dividue scilicet, sicut dictum est -- et quod inde infert, dividue similiter debet accipere hoc modo: omnium quae dicit affirmatio et negatio alterum necesse est esse et alterum non esse, hoc scilicet vel illud esse necesse est, similiter et non esse. At vero non iam poterit inferri interitus utrumlibet vel consilii sive negotii; quod secunda consequentia proponebat. Si vero ex ver{b}is Aristotelis {aliter} procedat quam ipse ea intellexerit atque aliter quam vera sint, quod etiam discussum est superius, vera etiam fortasse erit secunda consequentia; sed nihil adversus Aristotelem. Si enim eorum quae futura sunt alterum necessario conti{n)geret et alterum necessario non conti{n}geret, oporteret perire utrumlibet ac consilium sive negotium. | |
ƿ Sed fortasse dicitur quod non necesse esset consilium ideo vel negotium perire. Possent enim ex necessitate per consilium et negotium contingere, ut similiter in necessitate consilium et negotium tenere{n}tur, et ita essent. Sed esse quidem Aristoteles ea non denegat, sed efficaces causas esse futurorum. Unde etiam ait: "uidemus enim esse principium futurorum et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid", quod quidem non esset, si ex necessitate contingeret. Si enim ex necessitate fierent, per illud non contingeret quod ex necessitate certum est non esse, nec causam sui illud haberent quod ad esse et non esse se habet, ut sunt consilium nostrum et negotium. Sed fortasse Aristoteles non hic satisfecit adversario, qui fortasse et consilium et negotium ex necessitate fieri volet, sed magis ad inconveniens secundum rei veritatem quam secundum ipsius concessionem ducit. | |
Sed nec Aristotelis fortasse haec argumentatio fuit, sicut supra diximus, immo adversus se commotam ipse eam proponit ut dissolvat. Cui quidem cum in pluribus fortasse resistere posset, ut in secunda consequentia, quae inter opposita proponitur et quando ipsius antecedens falsum accipitur, illud tamen praecipue curavit resecare quod maxime adversum se videbat contendere, atque de proprietate[m] contradictionis proposita sententiam suam aperire. Sic autem falsa potest ostendi secunda consequentia: si quia hoc ex necessitate continget, non eveniet per consilium vel negotium, et quia per illa ex necessitate continget, non continget per ipsa; unde si per illa ex necessitate continget, non continget per illa ex necessitate, quod falsum est. Omnem insuper inferentiam inter opposita calumniamur, sicut in loco ab oppositis demonstrandum esse proposuimus. | |
DE UNIS ET MULTIPLICIBUS SEU COMPOSITIS ET SIMPLICIBUS PROPOSITIONIBUS | |
Nunc autem quae sint unae quaeue multiplices propositiones ordo est exsequendi. Sunt enim, quemadmodum dictiones, aliae unae in sensu, ut quae unam habent impositionem, sicut univocae et singulares, aliae vero multiplices, quae scilicet diversas habent impositionis causas, sicut aequivocae; sic etiam orationes alias unas esse, alias contingit esse multiplices; nec solum perfectas quemadmodum propositiones huiusmodi divisio comprehendit, verum etiam imperfectas, ut definitiones seu descriptiones. Est enim huius definitionis: 'animal rationale mortale' una sententia secundum hominis constitutionem quam ostendit; huius autem: 'homo albus ambulans', multiplex est sensus; quae quidem homines albos ƿ ambulantes describit nec eorum constitutionem ostendendo, -- quippe accidens substantiam non constituit, cum non sit prius in natura, immo posterius, -- sed eos accidentium informatione quodammodo depingendo. Sed de hac quidem multiplicitate uberius in sequentibus disputabitur. | |
Multiplicium autem propositionum aliae in parte multiplicitatem habent, aliae in toto. Quae vero in toto multiplicitatem habent atque diversarum propositionum sensus continent, modo ambiguae sunt, velut ista: 'uideo lupum comedere panem'; modo non, velut ista: 'Socrates dormit et idem stertit'. Ambiguae vero sunt quae in eadem vocis materia diversos exprimunt intellectus, sive in eodem constructionis ordine sive in diverso illud faciant. Casus enim aliquando loca permutant secundum sensuum diversitatem, hoc modo: cum enim dicitur: 'mancipium defert pomum', potest et 'mancipium' praeponi nominativas et 'pomum' subiungi accusativus, vel econverso. In eodem autem ordine structurae multiplicitas quandoque existit, veluti cum dicitur: 'quoddam animal est rationale et irrationale'. Potest enim hic intelligi sensus unius propositionis falsus aut duo veri. Si enim illud 'et' unam propositionem particularem alii coniungat hoc modo: 'quoddam animal est rationale et quoddam animal est irrationale', duae sunt verae enuntiationes. Si vero sola praedicata coniungat circa {idem} illud subiectum, ut videlicet quoddam animal utrumque esse intelligatur, falsus est omnino sensus, cum potius nullum animal sit utrumque. | |
Multiplicitas vero partis alia est in dictione, alia in oratione; in dictione quidem hoc loco: 'canis est substantia'; in oratione vero hic: 'Socrates est homo albus ambulans'. Hanc {enim} orationem Aristoteles in Secundo Periermenias unam enuntiationem non efficere propter sui multiplicitatem ostendit. "ex 'albo' autem, inquit, et 'homine' et 'ambulare' non fit unum," quare non sunt unum; "quare nec, si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit affirmatio una, sed vox quidem una, affirmationes vero multae, nec si de uno ista, sed similiter plures. "At vero inquirendum nobis est quare mag{is} 'homo albus' una sit dicenda oratio quam 'homo albus [et] ambulans'. Si enim illud quod praemiserat ipse Aristoteles, pensemus, cum scilicet ait: "at vero unum de pluribus vel plura de uno affirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una vel negatio", non magis unam hanc appellare posse videmur quam illam, cum nulla res ex 'homo' et 'albo' constituatur; quippe accidens substantiam non constituit. Ipse tamen 'homo albus' unam videtur accipere ƿ cum in sequentibus ait: "de homine enim verum est dicere et extra animal et extra bipes et ut unum et hominem et album et haec ut unum", ut videlicet ita 'homo albus' unam praedicationem reddat sicut 'animal bipes'. | |
Sed, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus, non de unitate sensus hoc loco agitur, sed magis de unitate dictionis per compositionem. Unam tamen fortasse praedicationem haec oratio 'homo albus' facit atque eam in sensu unam esse confiteri possumus. Quod tamen illam 'homo albus ambulans' unam esse omnino negamus; quodque ait superius Aristoteles non unam praedicationem fieri in pluribus vocabulis ex quibus non efficitur unum, ita accipiendum est: ex quibus unus sensus non generetur, ut videlicet illud 'unum' magis ad unitatem intellectus quam ad constitutionem eiusdem rei referatur. Unum autem intellectum demonstrat unius adiectivi nominis ad substantivum suum adiunctio, ut 'homo albus', 'animal rationale'; unde et unum nomen effici possunt. Si vero plura accidentia circa fundamentum determinentur, veluti si dicamus: 'homo albus ambulans', albedinem et ambulationem circa hominem determinamus. Dum videlicet ipsum tamquam informatum illis accipimus, non est una praedicatio nec una sententia orationis. Sed cum utraque eidem, hoc est homini, accidentia sint atque singula circa hominem accipiantur atque ad ipsum refera{n}tur, talis est sententia ac si diceremus: 'homo albus', 'homo ambulans', duas scilicet orationes diversim ponentes. | |
Unde et cum dicimus: 'animal rationale mortale', si unam sententiam velimus efficere, non sunt circa eamdem animal{is} essentiam rationalitas et mortalitas accipienda neque utraeque formae ad eamdem materiam referendae, sed 'mortale' circa speciem illam quae est animal rationale, determinatur; alioquin multiplex esset oratio, tamquam diceretur: 'animal rationale', 'animal mortale', si videlicet utraque circa animal acciperetur. Est itaque 'animal rationale' in definitione hominis pro uno substantivo nomine speciei animalis positum, cui 'mortale' tamquam adiectivum copulatur, et sic una est in sensu definitio, sicut 'homo albus'. | |
At vero quaeritur, cum 'homo albus' hominem et albedinem significet, ex quibus rebus una non fit substantia, quomodo una sit ipsius sententia. Ait namque Aristoteles in Primo Periermenias: "si vero unum nomen duobus impositum sit ex quibus non fit unum, non est una affirmatio vel negatio, ut si quis ponat hoc nomen 'tunica' homini et equo." Sed ibi quidem ebisse videtur de significatione per impositionem quae in ƿ sententia continetur. Nam 'homo albus' et hominem album per impositionem demonstrat et albedinem circa ipsum determinat. De significatione quoque sententiae determinamus pro eo quod 'animal' et homini et equo, ex quibus unum fit, per impositionem datum est; sed nullius sententiam determinate in se continet atque ideo in significatione multiplex dictio non est. Quae vero multiplex est dictio secundum impositionem multas continet sententias atque res singulas in sententia tenet. | |
At vero quod Aristoteles ait hoc modo potius accipiendum est, ut multiplicem illam dictionem dicamus quae pluribus imposita est ex quibus non fit unum, hoc est plura in sententia tenet non secundum id quod ex eis unus procedat intellectus. Sic autem econverso omnis illa una est dictio quae plurium significativa est, secundum id quod ex eis unus intellectus procedit. Sed non necesse est omnes illas dictiones unas esse quae talia significant ex quibus una res constituitur. Nam etsi animalitas et rationalitas hominem constituant, potest tamen illud unum nomen aequivoce dari. Quaecumque ergo voces plura ita significant quod ex ipsis non unus intellectus consistat, multiplices dicuntur; quae vero ita quod unus ex eis intellectus proveniat, unae erunt, etsi unius rei substantiam non perficiant res significatae; ut 'homo albus' una est in sensu oratio, licet ex albedine et homine nullius rei substantia constituatur. At vero 'homo albus ambulans' nonnisi multiplex esse potest; nec 'homo albus' pro uno substantiae vocabulo poni potest, cum id quoque designet quod per accidens inest. Nec hominis substantia in eo quod alba est tamquam fundamentum ambulationis recte sumitur, vel in eo quod ambulans est tamquam subiectum albedinis; sed utrique aequaliter ipsa hominis essentia subiecta est nec alterum per alterum homini inest, sed unumquodque quod {in} se subiecta hominis essentia suscipit, quae tunc tantum tamquam fundamentum proprie sumitur, cum in essentia sua tantum accipitur, quam integram et cum accidentibus et sine eisdem conservare potest. | |
Sunt autem qui adstruant diversa accidentia unam enuntiationem facere, cum talia sumuntur quae ad diversa referuntur, veluti si dicatur: 'homo citharaedus bonus'. Nam citharaedus per se inest homini, bonitas vero per citharizationem, cum non bonus nisi in arte citharizandi intelligitur; ut sicut 'homo' subiectum ponitur 'citharaedi', ita 'citharaedus' 'boni'. At si multiplicitatem enuntiationis facit relatio diversorum ad idem, multo magis relatio diversorum ad diversa, quando non solum ea quae referuntur multa sunt, verum etiam ea ad quae referuntur, multiplicitas ƿ geminatur. Sic namque magis multiplicem dicimus enuntiationem quae plura de pluribus enuntiat, quam quae plura de uno vel unum de pluribus praedicat. Fortasse etiam nec una oratio dici potest 'homo citharaedus bonus', cuius partium coniunctio competens non videtur. Cum enim pro substantivo utimur vocabulo 'citharaedi', alii substantivo, quod est 'homo', non recte adiungitur tamquam ipsius adiectivum nec est insuper 'citharaedus' tale sumptum quod adiectivum debeat dici, sicut nec 'uir' nec 'femina' seu 'uirgo' aut 'miles', et quae in neutro genere deficiunt. Non enim in constructione substantivis bene adiunguntur, ut videlicet dicamus 'homo vir' vel 'homo miles', immo haec quoque tamquam substantiva praeiacere facimus, hoc modo: 'uir bonus', 'uir pius', 'miles strenuus', 'uirgo sapiens'. Quodsi 'citharaedus bonus' pro uno nomine sumamus, sicut oportet, ut bonitatem in citharizando intelligere valeamus, quemadmodum in Primo Postpraedicamentorum ostendimus, tunc quoque competens non erit coniunctio, {cum} 'citharaedus bonus' propter suprapositam causam adiectivum dici minime possit, quod scilicet neutro caret. Verum etiam adiectivum dici non potest quod ex his componitur quae sibi in oratione tamquam substantivum et adiectivum apponi dicuntur; sicut nec 'homo albus' nec 'miles fortis' ullo modo adiectiva esse substantivi permittit adiunctio, quando nomina composita sumuntur. | |
Patet autem ex suprapositis descriptiones quae ex pluribus accidentibus fiunt unam praedicationem non facere nec unas in sensu consistere, licet unam rem subiectam habeant quam describunt, ut haec descriptio: 'homo albus crispus Sophroni{s}ci filius'. Cum autem partis multiplicitas non solum in sensu, verum etiam in rebus significatis est, multo magis multiplex enuntiatio est, veluti ista: 'latrabile animal est canis' vel 'omnis canis est substantia'; cum 'canis' aequivoce in designatione trium ponitur et dicitur: 'latrabile animal est canis', tantumdem proponitur ac si diceretur esse illa tria quae {a} 'canis' nomine significantur. Ut sit semper enuntiatio falsa, {cum} in quadam una significatione sua huiusmodi voces multiplices enuntiantur. | |
Quidam tamen has etiam veras servare volunt in quibus multa de uno praedicari dicunt, eam praedicationem sub disiunctione ponentes, veluti cum dicitur: 'latrabile animal est canis', id volunt intelligi: latrabile animal esse vel latrabile animal vel marinam beluam vel caeleste sidus, hoc est aliquam de his tribus rebus quas significat 'canis'. Sed hoc quidem non est praedicari multa, sed unum, quando scilicet unum ƿ tantum illorum trium attribuit; nec 'canis' nomen secundum aequivocationem ita est accipiendum, ut unum de illis tribus indeterminate in ipso intelligatur, quippe iam esset una impositio ipsius secundum sensum unum, sed pro tribus nominibus convenit ipsum locari. Sic enim Priscianus multa nomina in unam vocem incidere dixit, quando scilicet eadem vocis materia diversorum nominum significationis sententia{m} tenet atque officium. Unde oportet, cum dicitur: 'latrabile animal est canis', si 'canis' nomen aequivoce sumatur, tantumdem ipsum efficere quantum tria nomina quibus aequipollet. Unde bene Aristoteles cum 'tunicae' nomen homini et equo aequivoce imponi dixisset talemque enuntiationem fieri: 'tunica est alba', "nihil, inquit, differt dicere quam dicere equus est albus et homo est albus," quippe 'tunicae' nomen unicuique per se tamquam proprium nomen datum fuit, secundum id scilicet quod unumquodque erat in se, non ex ea communi causa quidem impositum illis duobus quod ipsa sit de collectione; alioquin illa non esset multiplex impositio, sed semel facta ex eadem causa utrumque designaret nec diversa vocis sententia esset, sed eadem. | |
Patet autem ex superioribus multiplicitatem in parte propositionis consistere, quotiens ipsa pars multos generat intellectus, sive oratio sit sive dictio. Est autem multiplex intellectus, vel {cum} multae res subiectae sunt, vel cum una. Nam 'homo albus ambulans', cum vel praedicatur vel subicitur, unam tantum rem demonstrat, quae scilicet albedinem et ambulationem suscipit; 'canis' autem multiplicitas non solum {in} intellectu est, verum etiam in rebus; unde multa per ipsum vel praedicari vel subici possunt. Si quis enim dicat: 'omni{s} canis est substantia', id tantum proponit ac si diceret et latrabile animal et marinam beluam et caeleste sidus substantiam esse. At in eo multiplex apparet illa. | |
Sed opponitur quod similiter quaelibet universalis propositio multiplex debeat iudicari, veluti ista, quae una est: 'omnis substantia est substantia', multiplex debet vocari, in eo scilicet quod multis aequipolleat propositionibus, his scilicet: 'omne corpus et omnis spiritus est substantia', quas quidem cum inferre dicatur, ab ipsis quoque mutuo inferri conceditur. Sed licet mutuam inferentiam ad alias habere concedatur, non tamen ideo propter illas multiplex iudicanda est, nisi earum sententias contineret; quod falsum est. In nomine enim substantiae nullo modo sententia inferiorum nominum continetur, immo ƿ potius in inferioribus sensus superiorum tenetur; cumque substantiae nomen univocum sit, non est ipsius intellectus multiplex, sed unus, quod ex eadem naturae convenientia significatis est impositum. At vero 'canis' sicut multiplicem habuit impositionem, ita etiam multiplicem tenet significationem secundum intellectuum diversitatem. Unde ea propositio quae dicit: 'omnis canis est substantia', recte pluribus propositionibus aequipollere videtur ea{m}demque cum ipsis tenere sententiam, cum his scilicet quas supra posuimus. | |
Sed fortasse opponitur quod, si ea quae dicit: 'omnis canis est animal', eadem est in sensu cum his tribus: 'latrabile animal est animal', 'marina belua est animal', 'caeleste sidus est animal', oportet, cum haec falsa sit, illas quoque tres falsas esse; quod enim falsae propositioni aequipollet, falsum esse necesse est. At vero hae tres neque tantum falsae neque tantum verae dici possunt, quarum una falsa est, duae autem verae. Illa vero tantum falsa dicitur cum sit eius dividens vera 'non omnis canis est animal', ut caeleste sidus. At vero si aequipollentiam secundum inferentiam, non secundum identitatem sententiae, accipiamus, non necesse erit fortasse omnia quae falsis aequipollent falsa[s] esse; quippe 'omnis substantia est corpus' ad istas duas: 'omne corpus est corpus' et 'omnis spiritus est corpus' secundum mutuam inferentiam dicitur habere aequipollentiam; quae cum tantum falsa sit, istae tamen duae neque falsae dici neque verae possunt, sed una tantum vera est et altera falsa. | |
At vero quaecumque veris aequipollent, vera esse necesse est. Si vero aequipollentiam non tantum secundum mutuam inferentiam, verum etiam secundum identitatem sententiae sumamus, verum est et quaecumque eadem sunt cum falsis, falsa esse. Sed fortasse 'omnis canis est animal', quando in sententia trium propositionum sumitur, neque vera tantum neque falsa dici potest, sed partim vera et partim falsa, secundum veri vel falsi continentiam. Possunt autem vel plura praedicari vel plura subici singillatim, nec tamen multas propositio [ei] sententias in se continet. Si enim dicam: 'hoc latrabile animal est canis', hoc est unumquodque illorum trium, unius tantum enuntiationis sensum facio falsum; veluti si dicam: 'Socrates est rationalis et irrationalis', haec tantum falsa est enuntiatio cuius dividens tantum vera esse comprobatur, haec scilicet: 'Socrates non est et rationalis et irrationalis', hoc est non est utrumque. Si autem haec propositio: 'Socrates est utrumque' eadem esset cum his duabus: 'Socrates est rationalis', 'Socrates est irrationalis', neque vera tantum neque falsa esse diceretur. | |
Sic quoque et 'quoddam animal est rationale et irrationale', cum falsa sit, eo videlicet ƿ quod nullum animal sit utrumque, duarum verarum sensus non continet, harum videlicet: 'quoddam animal est rationale', 'quoddam animal est irrationale'; nec ista: 'quoddam animal neque est rationale neque est irrationale' hoc est 'quoddam animal est neutrum', quae etiam falsa est, harum sententias continet quae verae sunt: 'quoddam animal non est rationale', 'quoddam animal non est irrationale'; cum enim 'quoddam animal' semel ponitur, idem animal in ipso accipitur. Cum autem bis profertur, potest secundum diversa animalia verus consistere sensus. Nam et quoddam animal rationale est et quoddam irrationale, quantum ad diversa animalis individua; sed non ideo quoddam est utrumque, immo nullum utrumque est, sicut et nullum neutrum dici potest. | |
Possunt itaque {plura} de eodem singillatim praedicari, nec tamen diversi erunt propositiones sensus, si videlicet subiectum semel sumatur. Oportet enim, ut multae sint sententiae utrorumque terminorum in quibus propositiones consistunt, aequaliter plures acceptiones esse atque ad singulas copulationem referri; alioquin non erunt multae propositiones in sensu, nisi multis propositionibus earum sensus exprimi possint. Ad sensum vero uniuscuiusque propositionis et terminorum necessaria est positio et copulae interpositio. | |
Possunt etiam multa esse subiecta quibus singulis unum attribuatur; nec tamen multi propositionum sensus erunt, veluti cum dicitur: 'omnis canis est animal', hoc est 'unaquaeque de significationibus illius nominis quod est 'canis', est animal'; quod tantum falsum est. Similiter et eius aequipollens, haec scilicet: 'latrabile animal, marina belua, caeleste sidus sunt animalia', falsa est tantum et unius propositionis sententiam tenet, hanc scilicet quod animal unicuique illorum trium convenit. | |
Possunt etiam plura singula de pluribus singulis pruaedicari in sensu unius propositionis, veluti si dicam unumquodque illorum trium esse unumquodque illorum trium, et Socratem et Platonem singulos esse Socratem et Platonem singulos. | |
Cum autem propositiones aliae unitatem vel multiplicitatem in parte, aliae in tota enuntiationis sententia habeant, illae quae in parte multiplicitatem habent, dividentem propositionem habere possunt. Sunt namque dividentes: 'hoc latrabile animal est illa tria', et 'ipsum non est illa tria'. At vero quando multiplex in sensu est tota enuntiatio, multis propositionibus multae dividentes debentur, ut sunt quidem in contradictione hinc multae affirmationes, illinc multae negationes; nec iam necesse est hanc partem esse veram, illam vero falsam. Unde in Primo ƿ Periermenias Aristoteles: "quare non necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam." Bene autem dixit: "non necesse est in multiplicibus enuntiationibus hanc partem contradictionis esse veram, illam vero falsam," innuens scilicet quod aliquando altera pars vera sit, altera falsa; quando scilicet multiplicitas est in parte vel quando etiam multiplicitas est secundum totam enuntiationem, aliquando una pars contradictionis est vera et alia falsa, veluti 'hic homo est rationalis' et 'hic homo est mortalis'; aliquando minime, veluti cum dicitur: 'hic homo est homo', 'hic homo est equus', 'hic homo non est homo', 'hic homo non est equus'. Unam enim partem contradictionis hinc duas affirmationes ponimus, illinc vero duas negationes, quarum utraeque nec verae sunt nec falsae, sed utrarumque una vera est et altera falsa. | |
At vero si multis propositionibus unam velimus dividentem reddere quae omnium simul sensum perimat, tunc quoque non necesse erit alteram partem esse veram et alteram falsam; nam illae plures quae destruentur, tales esse poterunt quod verae erunt nec falsae. Licet autem Aristoteles unam definiat enuntiationem quae unum de uno enuntiat, saepe tamen unitatem propositionis destruit vel diversa enuntiatio praedicati, hoc modo: 'Socrates est homo', 'Socrates non est homo', vel 'Socrates currit', 'Socrates non currit', vel diversa subiecti acceptio, sic 'omnis homo est homo', 'quidam homo est homo', vel diversa verbi tempora, ut cum 'est' et 'fuit' et 'erit' proponitur, et quicquid insuper diversum propositionis sensum facit. Saepe etiam partis multiplicitas in terminis non est, sed in determinatione, hoc modo: 'ego video canem, illa videlicet tria'. | |
Cadunt autem sub divisione unarum et multiplicium propositionum non solum categoricae enuntiationes, verum etiam hypotheticae. Sunt multiplices hypotheticae in quibus vel ex uno plure vel ex pluribus unum vel ex pluribus plura consequuntur; ex uno quidem plura sic: ex pluribus vero unum hoc modo: ex pluribus autem plura ita:
|
|
Unarum autem vocum aliae unae sunt naturaliter, aliae coniunctione; et rursus multiplicium aliae naturaliter sunt multiplices, aliae per [in]coniunctionem. Sunt autem unae naturaliter, quae ƿ secundum suam inventionem unam tantum tenent sententiam. Unas vero coniunctione dici volunt ad quarum sensus unitatem vel continuatio proferendi est necessaria vel aliqua coniunctio. Continuatio quidem proferendi, ut, si in definitione hominis 'animal rationale mortale' unum velim intellectum secundum unam subiectam substantiam designare, oportet continve dictiones ipsas proferri. Si enim cum interuallo eas protulerim, unitatem sensus destruo; quippe tunc non ita designantur res sicut in constitutione hominis conveniunt, quando per se singulae capiuntur. Una etiam dicitur esse per coniunctionem hypothetica propositio, quae cum ex diversis propositionibus copulata sit quae singulae diversos continent sensus, in unam tamen sententiam consequentiae ipsae conveniunt, per appositam conditionem, quae una est coniunctio. Naturaliter autem multiplices sunt, quae ad unum sensum applicari nequeunt; per coniunctionem vero multiplices fieri dicuntur voces illae quae vel per incontinuam prolationem vel per subtractam coniunctionem efficiuntur multiplices. Nota autem quod continuatio proferendi ad unitatem orationis quandoque necessaria sit, non tamen ad eam efficiendam sufficit. | |
Unde Aristoteles: "quare autem unum sit et non multa 'animal gressibile bipes'". Neque enim in eo quod propinquae sunt partes, unum erit; {sed de hoc} est alterius tractare negotii. Si enim hoc sufficeret ad unitatem quod propinquae partes proferuntur, omnes multiplices orationes unae possent fieri. At vero quae naturaliter sunt multiplices, nullo modo unae esse possunt. Ivuat itaque ad unitatem orationis continuatio proferendi, sed non sufficit. Non est autem idem simplex quod unum, nec multiplex quod compositum; unum namque et multiplex secundum sensum dicuntur, simplex vero et compositum secundum constitutionem. Quaecumque enim ex simplicibus terminis iungitur nec scilicet orationem in terminis habet, simplex dicitur, sive una sit, ut ista: 'Socrates est', sive multiplex, sicut ista: 'canis est'. Composita vero appellatur quae orationem aliquam terminum habet, sive una sit, ut ista: 'homo est animal rationale mortale' sive multiplex, ut ea quae ait: 'Socrates est homo albus ambulans'. | |
Haec autem de proprietatibus categoricarum enuntiationum dicta sufficiant Nunc autem in figuris et modis syllogismorum qui ex ipsis fiunt, propositum nostrum perficiamus. ƿ |