Authors/Abelard/dialectica/Pars 3/1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 3
Jump to navigationJump to search

LIBER PRIMUS DE LOCIS

Latin English
PARS TERTIA
LIBER PRIMUS DE LOCIS
{INTRODUCTIO}
Sicut ante categoricorum syllogismorum constitutionem ipsorum materiam in categoricis propositionibus oportuit praeparari, ita et ante hypotheticorum compositionem eorum propositiones hypotheticas (unde et ipsi hypothetici nominantur) necesse est tractari. Nullae autem idoneae propositiones in constitutione syllogismi sumuntur nisi quibus auditor consentit, hoc est quas pro veris recipit, sicut ex definitione syllogismi, quam in extrema parte Categoricorum posuimus, manifestum est. Quoniam ergo hypotheticae enuntiationes quarum sensus sub consecutionis conditione proponitur, inferentiae suae sedem ac veritatis evidentiam ex locis quam maxime tenent, ante ipsas rursus hypotheticas propositiones Topicorum tractatum ordinari convenit, ex quo maxime hypotheticarum propositionum veritas seu falsitas dinoscitur.
Locum ergo generaliter definientes vim inferentiae dicimus. Veluti cum talis proponitur consequentia:

si est homo, est animal

'homo', cuius habitudo ad 'animal' vim inferentiae tenet, locus dicitur, cumque 'homo' ad 'animal' utpote species ad genus suum sese habeat, locus ipse a specie assignandus est. Locum autem artius accipientes philosophi definierunt argumenti sedem vel id esse unde trahitur conveniens argumentum ad propositam quaestionem comprobandam. Quarum quidem definitionum prima Ciceroni adscribitur, secunda vero Themistii esse creditur. Sed unde istae strictae dicendae sint, facilius apparebit, si unde praemissa larga dicatur, prius patuerit, quae scilicet vim inferentiae locum esse determinavit; quae quidem breviter est aperienda. Inferentia itaque in necessitate consecutionis consistit, in eo scilicet quod ex sensu antecedentis sententia exigitur consequentis, sicut in hypothetica propositione dicitur, ut in sequentibus monstrabitur. Haec autem inferentia alias perfecta est, alias imperfecta. Perfecta quidem est inferentia, cum ex ipsius antecedentis complexione consequentis veritas manifesta est et antecedentis constructio ita est disposita, ut in se consequentis quoque constructionem contineat, veluti in syllogismis ƿ aut in his hypotheticis quae formas habent syllogismorum.
Si quis enim dicat:

omnis homo est animal omne animal est animatum

atque ex his inferat:

ergo omnis homo est animatus

antecedentes propositiones, quae et 'hominem' 'animali' et 'animal' 'animato' omnino subiciebant, tertiae quoque sensum quae ex ipsis infertur, liquide continebant, quantum etiam ad constructionis dispositionem, in qua quidem et ipse 'homo' 'animato' supponitur. Nam sicut una media hypothetica dicuntur duae hypotheticae in quibus per communitatem medii duo extrema in unius hypotheticae sensum coniunguntur, ita et una media categorica dici debent duae categoricae quarum extremitates per medii termini communitatem vel sibi convenire vel a se removeri monstrantur: convenire quidem, ut in praemisso 'animatum' 'homini' adhaerere ostenditur mediante animali, cum ita quidem proponitur:

omnis homo est animal omne animal est animatum

removeri quidem hoc modo:

omnis homo est animal nullum animal est lapis

hic enim 'lapis' ab 'homine' quoque per 'animal' removeri monstratur.
Ad hanc autem perfectionem inferentiae notandam 'per ea ipsa' in definitione syllogismi, sicut in Categoricorum Syllogismorum Secundo Boethius dicit, appositum est. Quae quidem definitio est huiusmodi: Oratio in qua, positis quibusdam et concessis, necesse est per ea {ipsa} quae posita sunt et concessa, aliud evenire quam sint ea quae posita sunt et concessa. Quae quidem plenius apparebit, cum in sequentibus definitionem ipsam exponemus per singula argumentationis species uberius tractantes.
Similiter et illae consequentiae perfectam habent inferentiam quae syllogismorum formas tenent et sola concessione antecedentium propositionum a syllogismo distare videntur, ut cum ita proponitur:

si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo est animatus

vel ita:

si omnis homo est animal et nullum animal est lapis, nullus homo est lapis

ƿ Sunt autem aliae inferentiae, quae imperfectae sunt, cum videlicet una tantum propositio antecedit, etsi de eisdem antecedentibus substracta una fiat ad ultimam inferentiam hoc modo:

si omnis homo est animal, omnis homo est animatus

vel:

si omnis homo est animal, nullus homo est lapis

Quae quidem inferentiae, quamvis imperfectae sint quantum ad antecedentis constructionem, tamen necessitatem ex rerum natura saepissime tenent veluti ista quam prius posuimus de 'animali' ad 'animatum', cum videlicet natura animalis, cui animatum ut substantialis forma inest, ipsum animal praeter animationem existere nusquam patiatur. Perfectio itaque necessitatis etiam in his est inferentiis, non constructionis. Cum enim dicimus:

si est animal, est animatum

quantum quidem ad rerum naturam quam novimus, de veritate consequentiae certi sumus, quia scilicet animal sine animato non posse subsistere scimus, non quidem quantum ad complexionem inferentis. Quamvis enim animal in se animatum contineat, nulla tamen apponitur propositio quae animal in animato contineri demonstret.
Unde et clarum est, etsi idem ad se ipsum sequi facias hoc modo:

si est animatum, est animatum

non perfectam esse inferentiam, quantum quidem ad inferentis constructionem. Nam quamvis certum sit idem sine se ipso non posse consistere non est tamen inferentia complexionis perfecta, ubi idem adsitionem simpliciter sequitur, nisi et ipsum in se contineri demonstretur per adiunctam antecedenti propositionem quae est: 'omne animatum est animatum'.
Verum si ita proponatur:

si omne animal est animatum et omne animatum est animatum, omne animal est animatum

perfecta quoque est secundum complexionem inferentia.
Quod quidem inde patet quia ex se tantum, non ex natura terminorum, haec inferentia perfecta est, quod, qualescumque terminos apponas, sive cohaerentes sive remotos, nullo modo cassari valet consecutio. Si enim dicas:

si omnis homo est lapis et omnis lapis est lignum, omnis homo est lignum

necessaria est et indubitabilis inferentia, quamvis nulla propositionum sit vera. Neque enim vel veritas propositionum veritatem exigit consequentiae vel falsitas falsitatem.
Sed et ex veris propositionibus falsa texitur consequentia hoc modo: ƿ

si hic lapis non est homo, hic lapis non est animal

et ex falsis vera hoc modo:

si hic lapis est homo, hic lapis est animal

Aliud enim est partium sensum speculari, aliud consecutionem totam attendere, quae neque hoc esse vel non esse, neque illud proponit, sed

si hoc est, non est illud

esse vel non esse, sive hoc vel illud sit vel non sit.
Caeterae quoque verae consequentiae, quarum inferentia ex rerum natura pendet, non in quorumlibet terminorum rebus verae consistunt, sed in his tantum quae naturam eius consecutionis servant. Cum enim vera sit huiusmodi consequentia:

si est homo est animal

ex natura speciei ac generis potes altero illorum mutato consecutionem destruere, si videlicet tale apponas in loco cuiuslibet cuius essentia ad alterum nullam consecutionis habeat naturam. Veluti si 'hominem' mutes sic:

si est lapis est animal

vel 'animal' ita:

si est homo est lapis

Istae ergo consequentiae recte ex natura rerum verae dicuntur quarum veritas una cum rerum natura variatur; illae vero veritatem ex complexione, non ex rerum natura, tenent quarum complexio necessitatem in quibuslibet rebus, cuiuscumque sint habitudinis, aeque custodit, sicut in syllogismo vel in consequentiis quae formas eorum tenent, ostenditur.
{UTRUM SYLLOGISMI EX LOCO FIRMITATEM HABEANT}
Sed fortasse in syllogismis ad concessionem antecedentium propositionum habitudines rerum necessariae videntur, ut videlicet 'omnis homo est animal', vel 'omne animal est animatum' inde concedamus quia generis cohaerentiam in 'animali' ad 'hominem' vel in 'animato' ad 'animal' consideramus. Quantum autem ad inferentiam syllogismi, quae fit de duabus praecedentibus propositionibus ad tertiam, nulla est cohaerentiae habitudo necessario, sicut {nec} in illis consequentiis quae formas tenent syllogismorum.
Unde quia ita in se perfectae sunt huiusmodi inferentiae ut nulla habitudinis natura indigeant, nullam ex loco firmitatem habent. Cuius quidem loci proprietas haec est: vim inferentiae ex habitudine quam habet ad terminum illatum conferre consequentiae, ut ibi tantum ubi ƿ imperfecta est inferentia, locum valere confiteamur. Veluti cum de auolibet dicimus:

si est homo est animal

ex 'hominis' habitudine ad 'animal' -- quia scilicet species eius est -- valere constat inferentiam. Hoc ergo quod ad perfectionem inferentiae deest, loci supplet assignatio, cum 'hominem', qui 'animal' probat, 'animalis' speciem consideramus, et speciei quidem naturam talem cognoscimus ut suum genus necessario ponat, quod maxima dicit propositio, quae nihilominus locus dicitur, sicut in sequentibus apparebit. Quae quidem maxima propositio post assignationem loci differentiae suae extra ad modum probationis ostendendum affertur.
Itaque ubi inferentia perfecta non est, loci valet habitudo, ubi vero perfecta, nequaquam. Quod enim perfectum est, nullo eget supplemento nec perfectioni quicquam deesse potest. Perfectam autem diximus syllogismi inferentiam, quae nullorum habitudine terminorum indiget. Quorum cumque enim terminorum inferentia componatur, si formam complexionis syllogismi teneat, incommutabilis consistit; unde non quilibet termini secundum constructionem speciei ac generis dispositionem suam habentes veram faciunt consecutionem. Cum enim dico:

si Socrates est homo, est animal

verum est; si autem 'hominem' et 'animal', quae praedicantur, mutavero et 'hominem' et 'asinum' praedicata apposuero, falsam eorum inferentiam fecero.
Sed quaeritur, si omnis inferentia syllogismi perfecta sit, quomodo auctoritas alios perfectos {dicat} -- ut illi qui primae figurae sunt --, alios imperfectos, ut sunt secundae et tertiae figurae. Sed haec imperfectio non ad inferentiam, sed ad evidentiam refertur. Similiter enim et in istis qui imperfecti dicuntur, inferentia est necessaria sicut in illis, et complexio {con}sequentis propositionis in contexione antecedentium propositionum continetur. Sed non tam cito potest discerni in conversione propositionum sicut in recta dispositione. Rursus a quaestione non videtur alienum, si locos in syllogismis non esse confiteamur, quare etiam in syllogismis ipsos auctoritas assignet. Boethius enim, qui in Prologo Topicorum suorum proposuerat se ostensurum qui etiam loci quibus apti sint syllogismis, per singulos syllogismos locos assignat maximasque propositiones adaptat. Veluti ƿ cum locum a definitione, cuius exemplum primum positurus erat, vellet assignare, talem praemisit syllogismum:

animal est substantia animata sensibilis arbor vero substantia animata sensibilis non est arbor igitur animal non est

In hoc enim syllogismo locum a definitione assignavit, quae est substantia animata sensiblis, et maximam propositionem talem adaptat:

A quocumque removetur definitio, et definitum

Voluit itaque Boethius locum quoque in syllogismis esse. Sed et ipse Porphyrius Isagogas suas et ad syllogismos necessarias, inde, ut aiunt, vocavit quod de his agunt rebus -- genere, specie, differentia, proprio et accidenti -- ex quibus syllogismi suae sedem contrahunt necessitatis. Unde et ipse in syllogismis locos accepit.
Sed etsi hoc recipiamus, non quantum ad inferentiam totius syllogismi locum esse confitemur, non videlicet secundum hoc quod {ex} duabus simul antecedentibus propositionibus consequens infertur, sed quantum ad inferentiam unius antecedentium propositionum ad tertiam. Modo enim in syllogismo locum metiuntur secundum inferentiam propositionis ad conclusionem, modo secundum inferentiam assumptionis ad conclusionem. Veluti cum dicimus:

omnis homo est animal omne animal est animatum ergo omnis homo est animatus

si inferentiam attendamus ex propositione 'omnis homo est animal' ad 'omnis homo est animatus', a specie locus est, quae est 'animal', 'animati' scilicet, cuius quidem loci haec erit maxima propositio:

de quocumque praedicatur species, et genus

et tunc quidem ipsam assumptionem quasi pro assignatione loci positam dicunt, ut videlicet 'animal' 'animati' speciem esse innuat, cum ipsum 'animato' supponit.
Si vero inferentiam assumptionis ad ipsam conclusionem attendamus, locum a genere, quod est 'animal', 'hominis' scilicet, assignat; secundum quidem hanc regulam:

quicquid praedicatur de genere universaliter, ac de specie

et tunc quidem prima propositio pro assignatione loci {relinquitur, ac si dicat 'hominem' speciem esse 'animalis' per hoc quod ipsum 'animali' ƿ supponit.
Sed si propositionum sensum, quem scilicet in assignatione loci} ponimus, consideremus, tantum vel a praedicatis vel a subiectis vel a remotis possumus locos assignare in categoricis syllogismis; in hypotheticis vero ab antecedenti tantum vel consequenti; aliter enim non erunt sufficientes assignationes. Qui enim 'animal' 'animato' universaliter supponit, nec ex eo speciem ipsius esse ostendit, -- quippe aequale posset esse, -- sed tantum subiectum esse hoc, vel illud praedicatum, ostendit. Unde rectius a praedicato vel a subiecto locus assignandus est. A praedicato quidem qui supra a genere dictus est; cuius haec erit regula:

quicquid praedicatur de praedicato, et de subiecto

A subiecto qui a specie positus est. Nam sicut genus speciei dicitur praedicatum, ita species generis subiectum. Cuius quoque talis est regula:

quicquid subicitur subiecto, et praedicato

A remotis vero sive ab oppositis dici potest cum universalis negativa adiungitur, quae separationem ostendit hoc modo:

nullus homo est lapis sed omnis Aethiops est homo quare nullus Aethiops est lapis

Qui enim dicit nullum hominem lapidem esse, ea procul dubio a se remota monstrat. Talis autem regula erit:

si aliquid remotorum a se convenit alicui, alterum ab eodem tollitur

Et haec quidem inferentia de assumptione ad conclusionem ostenditur. Si autem de propositione ad conclusionem, a praedicato est assignandus locus, id est 'homine', quem praedicatum Aethiopis esse assumptio monstrat. Et tunc est talis propositio maxima:

quicquid removetur a praedicato, et a subiecto

Veluti 'lapidem' qui ab 'homine' praedicato [Ethiops] removetur, oportet et ab 'Aethiope' removeri.
In hypotheticis etiam volens habitudinis loci assignationem sufficientem habere, semper vel ab antecedenti locum vel a consequenti assignabam, veluti in ista:

si est homo est animal sed est homo ergo est animal

ab antecedenti locum assignabam secundum inferentiam assumptionis ad conclusionem iuxta hanc regulam:ƿ

posito antecedenti ponitur consequens

Quod autem 'homo' 'animalis' consequens esset, praemissa consequentia monstrabat, non, ut quidam dicebant, quod sit ipsius species, qui et a specie locum assignandum dicebant. Cum vero ex eadem consequentia per consequentis destructionem assumeretur ita:

sed non est animal ergo non est homo

a destructione consequentis locum dicebam iuxta hanc maximam propositionem:

destructo consequenti destruitur antecedens

Quod vero hoc quod aufertur, illius quod destruitur, consequens sit, prima quoque monstrabat consequentia.
Sed si quidem locos ita assignemus maximasque propositiones demus secundum inferentiam unius antecedentium propositionum ad conclusionem, falsas saepe maximas propositiones oportebit apponi, ut sunt illae omnes a praedicato vel a subiecto vel a remoto et quaedam earum quae sunt a genere vel a specie, sicut in sequentibus apparebit; quae tamen maximam probabilitatem tenent. Possunt quoque fortasse et tales fieri syllogismi quorum nulla propositionum ad conclusionem per se necessario antecedat, ut iste:

omne corpus est coloratum sed omne sedens est corpus ergo omne sedens est coloratum

Sed cum nec verae sint nec perfectam inferentiam syllogismi ostendant, duarum videlicet propositionum ad tertiam, immo imperfectam unius tantum propositionis ad alteram, nec maximae propositiones debent dici syllogismorum nec earum differentiae loci ipsorum.
Nec fortasse Boethius in syllogismis eos assignat vel eorum maximas propositiones adaptat, ut syllogismorum esse credat{ur}, sed ut ex imperfecta rerum inferentia, quae vera tenetur, vera quoque esse perfecta complexionis inferentia credatur, quae, ut dictum est, in syllogismo est. Nam ubi simplex valet inferentia, qui{s} non magis compositam recipiat?
Potest quoque ex simplici necessario probari composita. Si enim verum est:

si omnis homo est animal, omnis homo est animatus

et veram necesse est esse syllogismi inferentiam, hanc scilicet: ƿ

si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo est animatus

Quicquid enim sequitur ad consequens, et ad antecedens. Duae vero illae simul propositiones ad quamlibet ipsarum antecedunt. Ostenditur itaque ex simplici inferentia composita.
Si quis forte de ipsa dubitaverit, ideo quod ea quoque ad compositam inferentiam syllogismi valere Porphyrius dixit quae valent ad simplicem, et maxime ad hypotheticos syllogismos cognitio quinque rerum, de quibus agit Porphyrius, utilis est secundum earum hypotheticas propositiones quae in ipsis verae tenentur -- si quis autem totam syllogismi inferentiam sub regula velit comprehendere, profecto ipsum omnium syllogismi propositionum oportet sensum colligere, categoricorum quidem ita:

si aliquid praedicatur de alio universaliter et aliud praedicetur de praedicato universaliter, illud idem praedicatur et de subiecto universaliter.

Veluti si 'animal' praedicetur de 'homine' universaliter et 'animatum' de 'animali', idem quoque, id est 'animatum', praedicatur de 'homine'.
Hypotheticorum quoque syllogismorum complexiones regulis possumus coartare, veluti, si talis proponatur syllogismus:

si est homo est animal sed est homo ergo est animal

talis aptabitur regula:

si aliquid infert aliud et id quod inferat existat, id quoque quod infertur necesse est existere;

vel si consequens auferatur hoc modo:

sed non est animal

ac deinde antecedens ita:

ergo non est homo

talis assignanda est regula:

si aliquid infert aliud et ipsum auferatur illatum, ipsum quoque perimitur inferens

Quae quidem regulae non sunt maximae propositiones existimandae, quippe locum differentiam ipsarum non habent, cum in syllogismo locum non esse monstravimus; cuius complexio ita est perfecta ut ex se ipsa firmitatem, non aliunde, habeat.
ƿ Sed et fortasse communem omnium hypotheticarum locum ab antecedenti in syllogismis quoque possunt assignari, secundum id scilicet quod omnis syllogismus hypothetica propositio dicitur, proponens consecutionem conclusionis ad argumentum quod in propositione et assumptione antecedentibus continetur. Cum itaque talem proferimus syllogismum:

omnis homo est animal sed omne animal est animatum ergo omnis homo est animatus

atque ex 'omnis homo est animal' et 'omne animal est animatum', 'omnis homo est animatus' inferimus, duas propositiones ad tertiam antecedere ostendimus, quae vim inferentiae ex hoc quod antecedentes sunt ad tertiam, habent et in hac quoque inferentia locus ab antecedenti videtur assignandus iuxta hanc maximam propositionem:

posito antecedenti ponitur consequens

verum illae duae propositiones antecedentes sunt ad tertiam, quare illis positis tertia ponitur. Sed hic ab antecedenti locus superuacaneus omnino videtur, cum nullam faciat probabilitatem dubiae consecutioni.
Nam quicumque de consecutione quorumlibet ad se dubitaverit, et illud antecedens huius esse ignoraverit, et econverso. Et qui certus fuerit alterum alterius esse antecedens, consecutionem nullo modo contradicet. Sed et de hoc loco in sequentibus uberius tractabitur. Quod etsi in syllogismo hic locus esse annuatur secundum antecessionem duarum propositionum ad tertiam, quam perfecta complexio terminorum facit, nullo tamen modo videtur assignandus propter certitudinem consecutionis faciendam vel quia, ut dictum est, non facit vel quia perfecta est ex se ipsa inferentiae complexio et ex propria dispositione constructionis manifesta.
Earum itaque tantum inferentiarum vis proprie dicitur locus quae imperfectae sunt, ut quod ad perfectionem inferentiae defuerit, loci assignatio suppleat, veluti cum dicimus: 'si est homo est animal' et per 'hominem' 'animal' ponimus, non est per connexionem eorum ad se quae in constructione proponuntur, rata consecutio. Sed manifestatur consecutionis necessitas cum hoc illius species esse demonstratur et modus probationis speciei ad genus maxima propositione exprimitur, ut ex utroque, tam videlicet ex re ipsa in antecedenti constituta, secundum cuius habitudinem ad aliam quae in consequenti ponitur, consecutio ƿ firma ponitur, et ex maxima propositione qua modus probationis exprimitur, consequentiae firmitas consistat atque ex utrisque ei consensus adhibeatur.
DIVISIO LOCORUM
Unde talem ex loco divisionem auctoritas posuit ut alium maximam propositionem, alium differentiam maximae propositionis appellaret. Est autem locus differentia: ea res in cuius habitudine ad aliam firmitas consecutionis consistit, ut, cum dicitur:

si est homo, est animal

'homo' qui in antecedenti ponitur ad 'animal' inferendum quod sequitur, affertur secundum id quidem quod ipsius est species. Maxima vero propositio dicitur: ea propositio quae multarum consequentiarum continens sensus communem modum probationis, quam in eis suae differentiae tenent, secundum vim eiusdem habitudinis ostendit, veluti cum istis omnibus consequentiis: 'si est homo est animal', 'si est margarita est lapis', 'si est rosa est flos', 'si est rubor, est color' aliisque huiusmodi, in quibus scilicet species antecedunt ad genera, talis inducitur maxima propositio:

de quocumque praedicatur species, et genus

id est si species aliqua convenit alicui, quodlibet genus ipsius convenit eidem.
Haec maxima propositio omnium huiusmodi consequentiarum s ensus continet et loquitur et communem modum inferentiae antecedentium rerum ostendit, secundum id scilicet quod de eis in illis consequentiis agitur, in quibus ad earum probationem generum sequitur positio et ad inferentiam priorum generum secundum id quod species ipsorum sunt, afferuntur. Non enim sufficit rem ipsam cognoscere quae ad aliam possit antecedere, nisi etiam teneamus modum inferentiae. Cum enim et species ad genus et genus ad speciem possit antecedere, non quolibet modo aliud alterum potest inferre, sed species quidem posita ponit genus, genus autem negatum negat speciem, hoc modo:

si est homo est animal
si non est animal non est homo

His autem duobus praecognitis, re videlicet quae inferre aliam queat, quae differentia maximae propositionis {est}, et modo inferentiae ipsius, qui maxima propositione exprimitur, statim inferentiam consequentiae secundum haec duo disponimus. Itaque tam ex loca differentia quam ex maxima propositione firmitas inferentiae custoditur, alio tamen et alio modo; ex differentia quidem hoc modo quod ipsa in antecedenti posita ƿ vim inferentiae tenet secundum habitudinem ex qua consequenti comparatur. Oportet enim in ipso antecedenti semper de loco differentia agi [qui] secundum habitudinem ex qua ad illatum terminum inferendum adducitur.
Sed nunc quidem prius hos locos quos maximarum propositionum differentias vocamus, ad tractandum suscipiamus; qui quidem quia maximis propositionibus pauciores sunt, quippe eiusdem differentiae multae maximae propositiones esse possunt, ut in sequentibus liquebit, facilius earum numerus in notitiam cadet. Hi vero sunt loci illi quos proposita consequentia cum aliquis de ipsius inferentia haesitans unde locus sit, requirit, respondere solemus, veluti cum in hac consequentia:

si est homo est animal

unde sit locus, requiritur, a specie respondemus scientes 'hominem' ad 'animal' secundum hoc quod species eius est antecedere; cuius quidem interrogationis sententiam diligenter inquiramus.
Sunt autem 'unde' adverbii diversae significationes: modo enim ponitur materiale modo causale modo illativum modo locale. Materiale quidem cum dicitur: 'unde est anulus?' 'ex auro'; causale vero sic: 'iussa mea transgressus es; unde verberaberis'; illativum autem ponitur ita: 'Socrates est homo; unde est animal'; locale quoque {cum} dicitur: 'unde venis?'
Quae ergo harum significationum propositae interrogationi convenientius aptetur videndum est. Unde manifestum est ex ipsa responsione duas significationes novissimas nullo modo pertinere. Videtur autem vel materiale vel causale posse accipi. Sic et in caeteris consequentiis, cum earum terminorum inferentiam ignoramus, habitudinem secundum quam unus terminus ad alium inferendum affertur, requirimus cum talem quaestionem: 'unde locus?' proponimus communem inferentiae proprietatem secundum habitudinem requirentes. Unde merito non quae res sit locus dicimus, sed unde sit locus, id est ex qua habitudine vim inferentiae teneat. Illud ergo 'unde' ad habitudinem potius quam ad substantiam respicit; unde nonnisi nomina habitudinum ad huiusmodi interrogationem reddimus. Neque enim ab homine sed aspecie dicimus; illud namque substantiale nomen est, hoc autem habitudinis. Si autem quae res sit locus quaereretur, profecto de substantia rogaretur et substantiae nomen respondere conveniret, ut scilicet hominem nominaremus. Sed dicitur vis inferentiae in 'homine' non esse ex hoc quod est species, cum omnes verae consequentiae ab aeterno sint verae, ƿ antequam etiam res earum creatae essent, quod in sequentibus manifestabitur.
Cum igitur de 'homine' et 'animali', antequam omnino consisterent, necessario consequeretur:

si est homo est animal

eo videlicet quod homo sine animali nullatenus consistere potest, immo [ex] 'animal' necessario exigat, procul dubio postquam homo species animalis esset necessaria proposita consequentia fuit. Unde 'hominis' specialitas consequentiam veram non fecit, quae iam vera erat nondum homine aut animali creatis vel eis quoque destructis vera semper permanebit. Dicendum est ergo hoc quod homo animalis est species non esse causam verae consecutionis, sed probationem, neque locum assignari per causam sed propter probationem. Non enim quia species est homo, sed si species est homo, vera est inferentia.
Ad argumentum itaque veritatis consecutionis locus differentia adducitur, sicut et maxima propositio quae post assignationem differentiae subiungitur, non ad causam inferentiae. Manentibus itaque rebus tantum in consequentiis pos sunt assignari loci quae tamen etiam rebus non existentibus secundum hanc rerum naturam quod haec sine illa nullo modo subsistere potest, veritatem perpetuae consecutionis tenent. Si quis igitur rebus peremptis talem ponat consecutionem:

si est margarita est lapis

locusque in ipsa requiratur, non valet assignari, quippe nullo modo res ipsius existunt.
Unde nec locus esse possunt, sed tantum consecutionis causam sufficit demonstrare, quod videlicet primum nullo modo sine secundo potest subsistere. Cum autem locus differentia non possit assignari rebus peremptis, nec maximae propositiones dicendae sunt. Amplius: quae sensus consequentiarum continent, quippe locum differentiam non habent, sine quibus eas esse non posse Boethius in Secundo Topicorum suorum demonstrat. Ait enim cum eas differentias maximarum propositionum esse ostenderet: "nam uniuscuiusque substantia ex propriis differentiis consistit, ut hominis ex rationalitate, quae est eius differentia." Oportet itaque unamquamque maximam propositionem locum differentia{m} habere et cum locum differentiam non habuerit, non est maxima propositio vocanda, sed fortasse regula dici potest secundum id quod multarum continet propositionum sensus. Cum enim omnis maxima propositio regula dicatur, non omnis regula maxima propositio dicenda est, ut sunt illae quae categoricis propositionibus ƿ aptantur, vel etiam hypotheticis, et differentiam locum non habent, ut in tractatu maximae propositionis apparebit.
UNDE LOCI DIFFERENTIAE DICANTUR
Sed nunc quidem qualiter huiusmodi res quae in ipsis positae consequentiis vim inferentiae teneant, maximarum propositionum differentiae dicantur, considerandum est. Neque enim proprie ex ipsis maximae propositiones constant, quippe vocem res componere non possunt. Cum itaque res illa quae est homo, quae animal infert in hac consequentia:

si est homo est animal

et caeterae quae similiter sua genera probant, huius maximae propositionis:

de quocumque praedicatur species, et genus

{differentiae dicantur, recte quaeri potest} quare dicantur, cum ipsam non informant nec constituant.
Sed hoc quidem modo maximam propositionem ex ipsa re quae locus dicitur, constare accepimus, quod ipsam in sensu suo continet. Unde et ipse in fine eiusdem libri eorumdem Topicorum cum per locos differentias ipsarum maximas propositiones diferre inter se ostenderet, ait: "omnes enim maximae propositiones vel definitionem continent vel descriptionem vel nominis interpretationem vel totum vel genus vel species vel partes vel caetera quibus differunt inter se maximae propositiones. Nam in eo, inquit, quod sunt maximae, non differunt, sed in eo quod haec quidem a definitione, illa vero a genere et aliae ab aliis locis veniunt." Quo igitur modo maximae propositiones locos differentias continent, {ita} et ex eis constare ac per ipsas differre dicuntur, agendo scilicet de ipsis et modum inferentiae ipsarum consequentia sua secundum habitudinem quam ad ea habent, ostendendo. Veluti haec maxima propositio:

{de quocumque praedicatur species, et genus

differt ab hac alia maxima propositione}:

de quocumque praedicatur aliquid oppositorum, ab ipso removetur alterum

secundum id quod illa inferentiam quorumlibet ad genera sua, ista autem ad opposita demonstrat.
Etsi enim eaedem res et species sint et opposita ad aliud et ad aliud relatae, ut 'homo' et 'animalis' species et ƿ 'lapidi' dicitur esse oppositum et ad illud ut species, ad hoc vero ut oppositum antecedat, nihilominus tamen maximae propositiones diversae reperiuntur ex locis differentiis, non tam quidem in adversitate substantiae eorum quam in discretione comparationis, quia videlicet ista eorum inferentiam ad illa quibus comparantur ut genera, at illa vero antecessionem ipsorum ad illa quibus comparantur ut opposita, demonstrat.
Unde videtur magis proprie relatio ipsa substantiae quam ipsa subiecta {res} differentia maximae propositionis appellanda, ut specialitas quam in relatione, ut in 'homine' respectu 'animalis', ponunt vel oppositio[nem] respectu 'lapidis' prius differentia m{aximae} propositionis quam subiectus homo dicatur. Cum enim utraque praemissarum maximarum propositionum de homine agat, diversorum quidem respectu, non in substantia hominis differre videntur, quam aequaliter continent, sed in diversitate habitudinum ipsius, cum haec ipsius inferentiam ad ea {ad} quae ut species respicit, ostendat, illa vero ad ea quibus ut oppositum comparamus. Sed etsi differentiae maximarum propositionum huiusmodi habitudines ab his qui eas res aliquas existimant aut proprietates quasdam esse in subiectis substantiis credunt, concedantur, nullo tamen modo loci vocandae sunt, cum videlicet ipsae in proposita consequentia nullam habeant inferentiam, quippe nec in ea ponuntur. Quae enim in ea ponuntur vocabula, essentiae tantum, non habitudinis, sunt designativa, ut 'homo' et 'animal' et 'lapis'.
Qui itaque dicit:

si est homo est animal
si est homo non est lapis

nullo modo de habitudinibus rerum, sed de essentiis agit, ita scilicet ut, si aliquid sit essentia hominis, et essentia animalis esse concedatur et lapidis substantia esse denegetur. Sicut autem propositae consequentiae de earum essentiis, non etiam de habitudinibus, agunt, sic etiam maximas earum propositiones oportet, quae ipsarum continent sensus. Non itaque vel 'genus' vel 'species' vel 'oppositum' vel caetera habitudinum nomina in maximis propositionibus posita aliquarum proprietatum designativa sunt, immo ipsarum substantiarum, ut cum dicitur:

de quocumque praedicatur species, et genus

hic est sensus ut, si aliquid sit ea res quae est species, id est vel homo vel equus et caetera, sit quaelibet res quae eorum genus est, veluti animal aut corpus aut substantia; per genus itaque ac species substantiae ipsae, non aliquae earum proprietates, attribuuntur.
Sed de his uberius in ƿ tractatu maximarum propositionum disputabitur. Cum igitur nec consequentiae nec earum propositiones maximae de rerum habitudinibus, sed de ipsis tantum substantiis agant, secundum inferentiam tamen quam habent ad ea ad quae fortasse secundum illas habitudines respiciunt, quomodo proprie ipsae habitudines differentiae maximarum propositionum proprie videantur?
Sed dicitur et illud maxime in differentia consistere quod ad locum differentiam consequitur, secundum hoc scilicet quod locus differentia non in se maximam propositionem differre facit, quippe diversae maximae propositiones eamdem rem, ut ostensum est, locum differentiam habent, sed secundum id ad quod inferendum affertur, ut supra dictum est; quod videlicet hic ad genus suum, ibi vero ad oppositum antecedit. Et nos quidem ipsam quoque rem quae sequitur differentiam esse concedimus, sed non locum. Quod enim inferentiae vim in ipsa consecutione tenent, necesse secundum inferentiam semper antecedere quocumque modo, sive scilicet positum, sive remotum. Quod quidem cum in Topicis suis Boethius "superiorem differentiam" maximae propositionis appellet, ex privilegio quidem vis inferentiae quam habet, et illud quoque ad quod inferendum affertur, differentiam quoque innuit esse inferiorem ac posteriorem, secundum id quidem quod infertur.
Diversitas quoque inferentiae saepe differentiam maximarum propositionum facit ut, cum eadem differentia diversas habeat maximas propositiones, non secundum quidem locum differunt, quippe eidem termini sunt atque habitudo inferentiae secundum diversum modum ipsius inferentiae, ut sunt istae quae speciei deseruiunt:

de quocumque praedicatur species, et genus

vel:

quicquid praedicatur de specie, et de genere pariter

vel:

quicquid removetur a genere, et a specie pariter.

Prima enim ab aliis seiungitur per hoc quod ad praedicationem speciei praedicationem generis supponit, duae quoque aliae a se invicem separantur, ex hoc quidem quod illa illud quod speciei attribuit, et generi, haec autem quod aufert speciei, et generi.
Non est autem prae{ter} mittenda ad cognitionem loci differentiae ƿ doctrina Introductionum nostrarum, quas ad primam tenerorum introductionem conscripsimus, in quibus secundum terminorum mutationem locos pensandos esse docuimus; secundum id scilicet quod modo unus terminorum antecedentis propositionis uni terminorum consequentis, pro quo ipse mutatur, secundum vim inferentiae quam ad ipsam habet, comparatur, ex ea per quam ipsam respicit habitudinem, secundum quam et locum assignamus; modo utrique ad utrosque singillatim, modo etiam tota antecedens propositio toti consequenti.
Terminus autem termino secundum vim inferentiae comparandus est, cum tales proponuntur consequentiae:

si omnis homo est animal, omnis homo est substantia
si omnis homo est animal, Socrates est animal

quae quidem simplices sunt hypotheticae; vel tales, quae compositae dicuntur:

si quia Socrates est homo Socrates est animal, et quia est homo est substantia

si quia Socrates est animal Socrates est substantia, et quia est homo est substantia
In illis enim simplicibus, nisi antecedens categorica consequentem infert secundum praedicati sui quod mutatur vim inferentiae ad praedicatum alterius quod in locum ipsius succedit in consequenti propositione vel secundum vim inferentiae subiecti praecedentis propositionis ad subiectum sequentis locus est pensandus et secundum habitudinem inferentis termini ad alium assignandus, ut si species ille qui antecedit alterius fuerit, a species locus dicatur, vel secundum quamlibet ipsius habitudinem ad alium assignetur. In his quoque quae compositae sunt hypotheticae, secundum mutationem terminorum antecedentis consequentiae locus est considerandus et assignandus, ut videlicet secundum id quod propositio aliqua antecedentis consequentiae mutata ad alteram, quae in sequenti consequentia loco ipsius apponitur, se habuerit, locus assignetur; ut si eius antecedens vel consequens fuerit ab antecedenti vel consequenti locus dicatur.
Cum vel antecedens categorica consequentem secundum utrumque terminum, id est praedicatum et subiectum, probaverit, vel antecedens hypothetica consequentem secundum utrumque terminum, et antecedens videlicet et consequens, duplex erit locus, secundum id scilicet quod praedicata sese ad invicem habuerint, aut subiecta aut antecedentia aut consequentia, ut in istis apparet:

si omnis homo est animal, Socrates est substantia

ƿ si quia Socrates est animal Socrates est corpus, et quia Socrates est homo Socrates est substantia
Si enim pensemus in simplici quomodo praedicatum ac subiectum antecedentis, secundum quae infertur, ad praedicatum et subiectum {con}sequentis sese habuerint, duas inveniemus habitudines, unam inter praesdicata, aliam inter subiecta, secundam quas quidem duo sunt assignandi loci. Nam et 'animal' species est substantiae et homo genus Socratis et quantum ad 'animal' praedicatum, quod species est substantiae, locus est unus a specie, quantum vero ad 'hominem' subiectum, qui genus est Socratis, alius est locus a genere. In composita quoque hypothetica cuius praecedens hypothetica consequentem infert, et secundum antecedens et secundum consequens duplex est locus. Nam secundum hoc quod prioris consequens antecedens est consequentis partis posterioris consequentiae, locus unus est ab antecedenti; secundum id vero quod eiusdem praecedentis antecedens consequens est antecedentis sequentis hypotheticae, alius est locus a consequenti.
Secundum autem totas antecedentes propositiones locus consistit cum dicitur:

si omnis homo est animal, omne non-animal est non-homo
si nullus homo est lapis, nullus lapis est homo

si quia Socrates est homo Socrates est animal, et quia non est animal, non est homo. Tota enim praecedens propositio toti consequenti, secundum hoc quod ei aequipollet, comparatur.
Nunc autem eorumdem locorum quorum praemisimus cognitionem, supponamus divisionem ac per singulos currentes eorum universos inferentiae modos ponamus, singulisque maximas propositiones aptemus; in quo tamen illud praesciendum est nos, qui haec ad doctrinam artis dialecticae scribimus, eos solum locos exsequi quibus ars ista consuevit uti.

Notes