Latin
|
English
|
DE MEDIIS
|
|
"Medii, inquit, sumuntur vel ex casu vel ex coniugatis vel ex divisione nascentes." Casus autem vocantur adverbium inflexum a nomine sive ipsum primitivum nomen. Ut sit 'casus' nomen tam eius quod cadit ab alio per dirivationem quam illius a quo cadit. Sive ergo 'iuste' adverbium a 'iustitia', sive a 'iusto' dirivari dicatur, casus invicem dicuntur primitivum nomen et adverbium ab ipso dirivatum.
|
|
Coniugata vero dicuntur nomina quae ab alio denominantur, cum eo a quo sumpta sunt, sive etiam inter se -- ut 'iustus iusta iustum', quae a 'iustitia' sumpta sunt et denominativa --, coniugata dici possunt, sive inter se et cum ipsa iustitia.
|
|
A casibus vero ita sumitur argumentum: si iustitia bona est, et quod iuste est bene est vel econverso; vel ita: si quod iustum est bonum est, et quod iuste est bene est et econverso. A coniugatis autem hoc modo: si iustitia bona est, et qui iustus est bonus est et econverso; si albedo color est, et qui albus est coloratus est vel econverso; licet haec conversio saepe deficere deprehendatur: saepe nam{que} sumpta sibi conveniunt quorum formae diversae sunt nec de se invicem dicuntur. Cum enim omne rationale sit coloratum, nulla tamen rationalitas color est.
|
|
At vero cum formae de se invicem dicuntur, et formata de se invicem praedicari certum est. Aeque tamen uterque locus a coniugatis vocabitur. Maxima propositio: quorum casus vel coniugata sibi coaptantur, ipsa quoque sibi coniunguntur. Restat locus a divisione, ad cuius cognitionem illud praedicendum est nullam loci habitudinem in nomine divisionis accipiendam esse, sic{ut} et de transsumptione dictum est, sed potius exprimi modum tractandi argumentationem, quae per divisionem incipit. Cum igitur de habitudine huius loci requiritur, non a divisione respondendum est, sed a partibus vel ab oppositis in divisione, prout loci se habuerit habitudo. "Omnis autem, inquit, divisio vel negatione fit vel partitione"; negatione quidem hoc modo: 'omne animal aut habet pedes aut non habet' vel ita: 'animal aliud habet pedes, aliud non habet'; ƿ partitione vero sic: 'omne animal aut sanum est aut aegrum, vel ita: 'animal aliud sanum est, aliud aegrum'. Earum autem quae partitione proponuntur, sex modos in Libro Divisionum Boethius docuit, cum alias esse generis in species, alias totius in partes, alias vocis in significationes vel modos, alias subiecti in accidentia, alias accidentis {in subiecta, alias accidentis} in accidentia docuit; quas omnes convenientius atque uberius exsequemur, cum Divisionum Libro operam dederimus.
|
|
Nunc vero nostro id solum proposito sufficit earum argumentationum locos tractare qui per divisionem incipiunt. Ac primum de ea agamus quae per negationem fit. Haec autem divisio tunc tantum proprie proponi videtur, quando indirecta ratiocinatione argumentatio ducitur, veluti cum ex parte divisionis seu disiunctionis propositae quam adversarius concedit, ipse prius ad inconveniens ducitur, atque ita pars ipsa quae assumpta fuit et concessa, falsa esse convincitur, ex qua falsum consequi monstratum est; deinde vero pars altera vera concluditur. Cuius rei tale Boethius posuit exemplum: "tempus, inquit, aut habet originem aut non habet." Sumit quidem alter disputantium quod originem habet, quod verum est; unde tali argumentatione sophistica ad inconveniens ducitur: si tempus habet originem, {non} fuit semper tempus; fuit itaque quando non fuit tempus; sed 'fuisse' temporis significatio est; fuit igitur tempus quando non fuit tempus, quod omnino falsum est. Non est itaque verum quod tempus originem habeat. Restat itaque ut verum sit quod originem non habeat, quod fuit in altero divisionis membro. Si enim vera non sit affirmatio, veram constat esse negationem, et econverso.
|
|
In hac autem argumentatione duo principales loci a divisione esse a Boethio conceduntur, cum videlicet vel impossibile concluditur ex concessione, vel ex falsificata parte altera vera esse ostenditur, quae oppositae invicem sunt tamquam affirmatio et negatio. Talis autem inferentia fuit de parte ad totum, cum in {im}possibili facta fuit conclusio: si fuit quando non fuit tempus, fuit tempus quando non fuit tempus nam significatio 'fuit' quasi pars temporis erat. Hic igitur locus cohaerens fuit. Cum autem ad alteram partem disiunctionis reditur atque inter affirmationem et negationem illatio fit, quae opposita sunt, locus est extrinsecus. Quia ergo locus a divisione modo cohaerens est, modo ƿ extrinsecus, neque cohaerentem tantum ipsum neque extrinsecum Themistius dixit, sed medium inter utrosque collocavit.
|
|
Huius autem suprapositae argumentationis sophisticae solutionem Primus fantasiarum nostrarum liber plene continet. In ea quoque argumentatione quae per partionem incipit, modo cohaerens locus est, modo extrinsecus. Cohaerens autem est, si sic dicatur: omne animal aut sanum est aut aegrum arbor autum neque sana est neque aegra quare nec animal ipsa est
|
|
Extrinsecus autem erit si sic dicatur: aut est sanum aut est aegrum sed non est sanum est igitur aegrum vel ita: sed est sanum non est igitur aegrum
|
|
Hic namque inter opposita proponitur illatio. Hic autem locos assignamus secundum eos qui in syllogismis quoque locos esse recipiunt. Quoniam ergo in argumentatione utriusque divisionis modo cohaerens locus est, modo extrinsecus, ideo locum a divisione medium Themistius vocavit, non ita quidem ut singuli loci a divisione medii dicantur, cum potius unusquisque vel cohaerens tantum sit vel extrinsecus, sed totam ipsorum multitudinem, in qua quidam cohaerentes, quidam extrinseci ponuntur, inter utrosque collocavit.
|
|
Caeteri autem qui vel a casibus vel a coniugatis nascuntur, singuli in se et cohaerentiam habere et extrinsecitatem dicuntur atque hinc medii sive mixti nominantur. Notant autem cohaerentiam et extrinsecitatem in istis non solum secundum vocis convenientiam in principio et differentiam in fine, verum etiam {secundum} significationem: 'iuste' igitur et 'iustitia' sive 'iustus' in eo conveniunt quod omnia unam iustitiam significant; in eo vero differunt quod 'iuste' adverbium eam tantum significa[n]t ut ad actiones quae verbis tantum significantur, pertinentem. Inde enim adverbia dicuntur quia verbis tamquam adiectiva eorum apponuntur significationem ipsorum moderantia, hoc modo: 'uivo iuste', 'iudico recte'. Coniugata quoque et conveniunt in significatione et quodammodo differunt, ut 'iustitia' et 'iustus'; cum utrumque ƿ iustitiam significet, convenientiam habent; cum autem id diverso modo faciant, illud quidem in essentia, id vero in adiacentia, differentiam recte tenent. Secundum quam differentiam vel in significatione vel in modo significandi possumus deprehendere in ipsis sumptis quae etiam inter se coniugata dicuntur, ut sunt 'iustus iusta iustum'; "haec enim, inquit, inter se et cum ipsa iustitia coniugata dicuntur." Nulla est forte differentia secundum significationem, sed diversitas positionis secundum genus, cum hoc scilicet nominibus tantum masculini generis adiungatur, illud vero feminini, aliud autem neutri.
|
|
Sunt autem et qui extrinsecitatem in ipsis attendant secundum sexuum hominum diversitatem atque actuum significationem, 'iustus' quidem referentes ad mares, 'iusta' vero ad feminas, 'iusta' autem ad facta ipsorum, quae etiam iusta dicuntur. Si vero convenientiam et differentiam vocis attendamus, aeque in omnibus eas inveniemus, quod quidem satis ei congrueret quod ait: "medii vero loci appellantur, quoniam si de iustitia quaeritur et a casu vel a coniugatis {argumenta} ducuntur neque ab ipsa proprie atque coniuncte neque ab his quae sunt extrinsecus posita videntur trahi, sed ex ipsorum casibus, hoc est quadam ab ipsa levi mutatione deductis," iuxta videlicet diversam finis terminationem. Nec mireris diversis modis extrinsecitatem a Themistio considerari qui etiam multis modis cohaerentiam accepit, non tantum secundum praedicationem, qua genus speciebus vel definitio convenit definito, verum etiam secundum qualemcumque affinitatis adiunctionem. De parte enim totum non dicitur nec causa saepe de effectu praedicatur nec equitare de equo, et tamen ex his quoque cohaerentes locos procreari voluit. Tullius quoque cohaerentiam multo amplius extendens omnem locum cohaerentem vocavit praeter eum qui ab auctoritate dicitur, quem solum extrinsecum posuit; cuius etiam divisionem de eisdem topicis differentiis Boethius non praeterrnisit, quae in duas tantum locorum species facta fuit; quam nos et breviter percurramus.
|
|
DE DIVISIONE TULLII
|
|
Cum igitur Marcus Tullius locos alios ipsis quaestionum terminis haerere proposuit, alios extrinsecus assumi, eas rursus quae in ipsis haerent de quibus quaeritur, tali divisione partitus est: "in ipso, inquit, ƿ tum ex toto, tum ex partibus, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur." Ipsa quoque affecta hoc modo subdivisit: "alia, inquit, sunt coniugata, alia sunt a genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrariis, alia ex adiunctis, alia ex antecedentibus alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex efficientibus, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut minorum aut parium." Hic itaque et eos quos Themistius medios vocavit et quosdam insuper quos extrinsecus posuit, inhaerentibus aggregavit solum ab auctoritate locum, quem a rei iudicio vocavit, extrinsecus ponens.
|
|
Nunc autem de singulis agendum est. Totum igitur definitionem cuiuslibet rei vocavit, sive illa substantialis forma sit, sive descriptio, eo videlicet quod totaliter et integre rem ipsam quam definit demonstret, cui omni[s] et soli convenit. Partes autem vocat tam constitutivas quam divisibiles quaecumque species non sunt, ut sunt paries et tectum [et] domus, vel Socrates et Plato hominis. Locum vero a toto ipsarum non assignat, quia fortasse satis ex loco ipsa per conversionem potuit intelligi, aut potius in causis vel effectis ipsa quoque comprehendit, quippe partes domus materia sunt ipsius et homo Socratis et Platonis. Notam vero nominis interpretationem vocavit. In coniugatis autem tam casus quam coniugata collegit. Formam vero speciem nominavit. Similitudinis vocabulum aeque et similitudinem rerum in {ae}qualitate et proportione[m] comprehendit. Differentiam omne{m} illam {formam} vocavit quae ita inest alicui quod separari non quaeat eo remanente, ut rationalitas homini vel tyranno crudelitas. Non enim in proprietate tyranni manet qui crudelis non est. Ab hac ita trahitur argumentum: si non est crudelis, non est tyrannus
|
|
Maxima propositio: a quo differentia abest, et differens
|
|
'Contrariorum' nomine large pro quibuslibet oppositis abusus est; adiu{n}cta vocavit quae Themistus communiter accidentia appellavit. Quae vero sint antecedentia et consequentia qualesque eorum regulae, ex superioribus manifestum est. Repugnantia vero dixit unum de contrariis cum supposito sui contrarii, veluti cum 'dormire' ac 'uigilare' contraria sint, 'stertere' vero 'dormire' supponatur, 'stertere' ac 'uigilare' repugnantia dicuntur. A quibus ita argumentum venit: ƿ si stertit, non vigilat Maxima propositio: cui alterum repugnantium inest, alterum abest
|
|
Efficientem quoquo modo omnem causam dicit praeter finalem, quam in effectis includit, ut Boethio placuit. Effecta ipsos causarum effectus appellat sive etiam finalem causam, sicut ex resolutione divisionis Tullii ad divisionem Themistii Boethius monstrat. Ait namque: "effecta illi sunt similia loco quae Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est." Ex his tale protulit exemplum: 'an dubitas amasse qui rapuit?
|
|
Maxima propositio: ubi effectus est, eausam non deesse licet
|
|
Saepe transacta causa effectus manent, veluti pallor post infirmitatem, vel potius verba {quae} cuiuslibet temporis designativa sunt. A comparatione maiorum locus vel minorum aut parium a maiori vel minori vel a pari dicitur. Paritatem autem eam dicit quam similitudinem in quantitate Themistius vocavit. 'Maius' autem vel 'minus', sicut iam supra meminimus, secundum maiorem vel minorem personam sive actum accipit, ex quibus imprompta sunt argumenta. A maiori:
|
|
si is qui patriam bello persecutus est, tandem a civibus veniam meruit, cur non is quoque mereatur qui ob seditionem motam actus est in exsilium?
|
|
A maiori vero hoc modo: si Gaium Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae Scipio privatus interfecit, cur non Catilinam orbem terrae caede atque incendio uastare cupientem consules persequantur?
|
|
Maxima propositio: quod valet in maiori, valet in minori, et econverso. A rei iudicio locus, quem solum extrinsecus posuit, ab auctoritate vocavit Themistius.
|
|
{DE EORUM DIVISIONUM CONVENIENTIA}
|
|
Nunc autem duorum auctorum duabus divisionibus expeditis illam etiam inter ea convenientiam quam Boethius notat, inspiciamus, qualiter videlicet altera alteram vicissim includat atque contineat, reducendo membra earum ad se invicem. Sed haec quidem reductio atque membrorum convenientia non ita ubique accipienda est, ut prorsus ƿ eadem sint membra quae ad se reducuntur, sed vel in partem possint sese contingere ac convenire sibi. Ac prius divisionem Tullii ad themistianam reducamus in illis praecipue membris quae in divisione Themistii non videntur annumerata esse, quae sunt huiusmodi: differentia, antecedens, consequens, repugnantia, effecta, paria, quae quidem ita Boethius reduxit: "a differentia, inquit, Marci Tullii a toto in divisione Themistii vel a parte intelligi potest; a toto quidem si sit constitutiva," hoc est si sumatur respectu eius speciei quam constituit atque excedit, "a parte vero si sit divisibilis." "Ab antecedentibus, inquit, et consequentibus locus plurifariam spargitur: nam et definitio et descriptio et antecedere rem et consequi possunt; item nominis interpretatio; item species antecedit, genus sequitur." Causa etiam antecedit vel sequitur suum effectum vel communiter accidentia sese mutuo consequuntur vel antecedunt, si sint, inquit, {in}separabilia, ut surdum naturaliter et mutum per accidens. Et hic quidem antecedens et consequens simplices quoque terminos nominat. "Itaque, inquit, hic locus pluribus mixtus est non tam in rebus ab aliis quam in tractatione diversus. Ipsa enim conditio consequentiae locum alium facit, cum ipsa conditio consequentiae vel in definitione vel descriptione vel forma vel causa vel in caeteris posita sit," ac si aperte diceret: non est diversa locorum essentia, sed habitudo secundum quam argumentatio tractatur. Alia enim habitudo est in eo quod definitio vel species vel causa nominatur.
|
|
Patet autem ex hoc loco eorum opinionem cassam esse qui antecedens {esse} et consequens in argumentationibus nolunt {con}cedere, ne forte eas hypotheticas propositiones esse confiteantur. Hic namque argument[at]orum loci tractantur. "Repugnantia, inquit, oppositis aggregantur."
|
|
Sed quaerendum est in qua quattuor specierum Themistius ea comprehendit. Et videtur quidem in contrariis ea inclusisse vocans ea quoque contraria quae contrariis adiuncta sunt. "Effecta, inquit, illi sunt consimilia loco quem Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est." A pari locus a simili in quantitate apud Themistium dicitur. ƿ
|
|
Nunc quoque eos locos de divisione Themistii qui in divisione Tullii computari non videntur, ad ipsam reducamus. Sunt namque, ut Boethio placuit, hae divisiones sibi alterna reciprocatione coniunctae. Restant autem ex Themistii locis hi: ab integro toto, ab usibus, a generationibus, a corruptionibus, a proportione, a transsumptione, a casibus, a divisione. Sed hic quidem locus qui ab integro toto dicitur apud Themistium, ab effectu esse potest apud Tullium. Omne enim compositum suarum specierum effectus est, partes vero ipsius materia. Ab usibus, inquit Boethius, si usus aliquid efficit; a causis, si ipse efficitur ab effectis.
|
|
Sed hic nobis inquirendum est, quando usus vel efficiens vel effectus dicatur. Sed si supraposita exempla ad memoriam reducamus, 'equum' videlicet et 'equitare', neutrum esse videbitur; 'equus' tamen videtur quodammodo facere 'equitare' et causa ipsius esse, quippe Tullius omnem causam efficientem quoquo modo vocavit, 'equitare' vero effectus. Si igitur 'equus' 'equitare' probet, ab efficientibus erit, id est causis; si vero 'equitare' 'equum', ab effectis. A generationibus quoque vel a causis vel ab effectibus esse poterint. Si enim generatio in designatione formae, ipsius scilicet compositionis, sumatur, a causa dicetur; si vero in designatione formati, hoc est compositi, ab effectu. "A corruptionibus, inquit, ab efficientibus," hoc est a causis, dici potest. "Nam cum omnis, inquit, generatio efficiat aliquid, id est substantiam formet, corruptio rursus ipsa quoque efficit quiddam, id est substantiali forma spoliat ac privat, ut mors facit corporis dissolutionem." Sed si ipsa forma corruptio substantiam quae corrumpitur, probet, {a} causa recte videbitur; si vero econverso, ab effectu. A transsumptione vero locus vel a maiori vel a minori vel a simili vel quo alio nomine vocari poterit. A proportione vero a simili, a casibus a coniugatis; nam aeque et casus et coniugata Tullius coniugata vocavit. A divisione locus modo a partibus, modo ab oppositis vel ab aliis veniet.
|
|
Nunc autem duorum auctorum quae de locis fiunt divisionibus diligenter expeditis, superest quaestio de quibusdam locis, utrum in ipsis contineantur, ut sunt illi quos a praedicato vel a subiecto superius assignavimus, vel a contingentibus vel plures etiam qui a disparatis dicuntur hoc modo: ƿ si est homo, non est lapis et qui inter aequipollentia proponuntur hoc modo: si nullus homo est lapis, nullus lapis est homo si omnis homo est animal, omne non-animal est non-homo
|
|
Hos etiam in suprapositis divisionibus comprehendi convenit, quae de omnibus locis differentiis fieri confirmantur. Ait namque Boethius in ipso Topicorum suorum Proemio, cum de locis intentionem suam ostenderet: "nec dialecticos solum locos, sed rhetoricos etiam quove hi inter se atque a dialecticis differant, cura est exsequendi, ut omnibus undique locis plena consideratione propositis eorumque inter se differentiis et communitatibus pernotatis et argumentorum copia comparetur et clara locorum possit esse distinctio." Rursus idem in Secundo Eorumdem, cum divisionem Themistii inciperet: "omnes igitur loci, id est maximarum differentiae propositionum, aut ab his ducantur necesse est terminis qui in quaestione sunt positi, praedicato scilicet atque subiecto" etc. Rursus idem eadem divisione completa: "quae cum ita sint, breviter locorum mihi divisio commemoranda est, ut nihil praeter eam relictum esse monstretur, quod non intra eam probetur inclusum." Idem in Tertio, cum Tullii partitionem de eisdem locis supponeret, Marcus Tullius, inquit, divisionem locorum omnium facit hoc modo: "ex his, inquit, locis in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso haerent de quo agitur, alii sumuntur extrinsecus." Sed fortasse ita eo facilius absoluemus si in primis divisionibus locorum, non in subdivisionibus, omnes locos comprehendi dixerimus, sicut eorum verba habere videntur. Cum igitur primae divisiones omnes locos comprehendant, posteriores tamen minus continentes esse poterunt. Nullus itaque locus erit qui secundum Themistium non sit vel inhaerens vel extrinsecus vel medius ac secundum Tullium vel inhaerens vel extrinsecus. Plures tamen esse poterunt qui in subdivisionibus non cadent. Quod itaque dictum est omnes locos comprehensos esse, secundum priores, non secundum posteriores, divisiones accipiendum est.
|
|
DE LOCIS ARGUMENTORUM
|
|
Nunc autem omnium conditionalium vi inferentiae demonstrata, ƿ secundum quam locos nimium laxe accepimus, eas quoque locorum definitiones exsequamur quas superius iuxta auctoritatem protulimus, in quibus non comprehenditur vis cuiuslibet inferentis, sed concessi tantum. Unde a Tullio huiusmodi locus bene descriptus est argumenti sedes, sive a Themistio sic: unde trahitur argumentum ad propositam quaestionem comprobandam. Quod enim ille argumentum nominavit, iste autem probationem quaestionis posuit, uterque concessionem innuit. Neque enim argumentum esse potest quod non est concessum, nec probatio fieri nisi ex concessis. Est enim probare fidem facere; ex dubiis autem fides non sumitur. Cui enim per se non creditur, nec {ad} alterius fidem idonee affertur.
|
|
Unde et in Topicis Boethius: "si ignota, inquit, notis probantur, argumentum vero rem dubiam probat, necesse est ut quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione." Non est itaque idem probare quod inferre nec argumentum quod antecedens, sed plura probant quae non inferunt, et plura inferunt quae non probant. Infert enim 'Socrates est margarita': 'Socrates est lapis'; sed, cum concessione careat, ad fidem non est idoneum; unde assumptio adiuncta ad fidem est necessaria. Probare enim potest quod non veram tenet inferentiam; ut ex eo quod illam rapuerim, ipsam amare reputor. Sic et in caeteris argumentis contingit quae probabilia sunt ac non necessaria. Cum autem loci argumentorum tractantur propter id comprobandum de quo dubia quaestio proponebatur, iure in singulis argumentationibus, unde etiam propositae quaestiones sint, assignantur. Quia autem et ille per argumentum locum et iste per quaestionem describit, utrumque prius est tractandum. Neque enim aliter cognosci potest quod definitur, nisi et ea praecognita sunt per quae definitur; ac prius de quaestione agendum est.
|
|
DE QUAESTIONE
|
|
'Quaestionis' autem nomen et active et passive accipi, pro quaerente scilicet et quaesita, Boethius ostendit. Quod enim quaestionem propositionem esse dixit quae in dubietatem et ambiguitatem adducta est, ad quaesitam referendum est, de cuius scilicet veritate dubitamus ac quaerimus. Nam ea per quam quaerimus, cum sit interrogatio, non potest esse enuntiatio. Unde nec verum aut falsum continere; secundum quae ipse quoque in proximo propositionem definierat sic: propositio est oratio verum falsumue significans. In Eodem quoque, postquam propositionem ƿ semper esse dixit, sive scilicet de ipsa quaeratur sive non, adiecit: "si de ipsa quaeritur, quaestio est; si est approbata, conclusio; idem igitur propositio est et quaestio et conclusio." In quo manifeste propositionem ipsam, de cuius veritate quaeritur, quaestionem passive nominavit. Eam quoque per quam quaerimus, quaestionem in sequentibus appellat, cum illam quaestionem thesim esse monstravit, quae de re caeteris circumstantiis nuda quaerat ac disserat hoc modo: 'unde affirmatio et negatio sint species enuntiationis annon?
|
|
Nota autem quod vis interrogationis aliquando in nominibus interrogativis, aliquando in adverbiis pendet. Sunt autem nomina in{de}finita et interrogativa 'quis' vel 'quid' sive etiam 'quae', 'cuias' {vel} 'cuius', 'qualis' aut 'quantus', 'quotus' vel 'quot'. Sed 'quis' quidem et 'quae' certas requirunt personas hoc modo: 'quis venit? Socrates'; quae ludit? Picias; 'quid' vero ad naturam magis quam ad personam pertinere videtur. Cum enim quaeritur: 'quid est Socrates?', 'homo' vel 'animal' responderi solet, ac de natura magis quam de persona dubitari videtur; 'qualis' vero de adiacientia qualitatum interrogat, 'cuias' vero gentile est, 'cuius' vero possessivum. Unde si quaeratur: 'cuias est Pindarus?', 'Thebanum' dicimus; 'cuium vero pecus?', 'melibaea' respondemus; 'quantus' vero de dimensionibus quaerit hoc modo: 'quanta est virga?', 'bicubita' vel 'tri{cu}bita'; 'quotus' vero de ordine hoc modo: 'quota pars tua est?', 'tertia' vel 'quarta'; 'quot' vero de numero ita: 'quot sunt isti?', 'centum'.
|
|
Quaesita vero ea est propositio quae ipsam quaerentem quaestionem constituit tam affirmativam quam negativam. Has quoque dialecticas interrogationes Aristoteles determinavit quae ex dividentibus iunguntur affirmatione[m] et negatione[m], de quarum veritate in eis quaeritur hoc modo: 'utrum caelum est rotundum? vel non est rotundum?' Cum enim multae a dialecticis interrogationes proferuntur vel in quid vel in quale multisque aliis modis, nullam tamen dialecticam vocavit, nisi quae a dialecticis ex affirmatione et propria negatione coniungitur, cum de veritate alterius probatio exigitur. Est itaque 'caelum rotundum {est}' vel 'caelum rotundum non est' quaestio de qua quaeritur. Cum enim altera in dubitationem venit, utramque venire necesse est, et cum altera probatur, utriusque fides quodam{modo} relinquitur. Cum enim de veritate unius certi vel dubii sumus, et de falsitate alterius. Tota vero quae ex utriusque ƿ coniungitur propositionibus, quaestio est per quam quaeritur, veluti ista: 'utrum caelum est rotundum vel non?
|
|
Sicut autem propositiones ex quibus quaerentes quaestiones componuntur, modo categoricas modo hypotheticas esse contingit, ita et quae de ipsis quaeruntur, quaestiones modo ex categoricis modo ex hypotheticis descendunt propositionibus. Ex categoricis quidem ut suprapositae, ex hypotheticis vero ut ista: 'utrum si est homo est animal, vel non si est homo est animal?' Cuiuscumque {enim} propositionis probatio requiritur ipsa in quaestione, in propria dividente ponitur et cum argumentatio probata fuerit, quaelibet pars quaestionis conclusio dicitur. Unde et ipse ait conclusionem esse propositionem argumento approbatam. Sicut enim non quodlibet antecedens argumentum dicitur, sed id tantum quod concessum probat, sic non quodlibet consequens conclusio, sed id tantum quod probatur cuique fides ex argumento adiungitur. Unde ei soli 'ergo', quod subcontinuativa est conditio, praeponitur, cum ipsius argumenti concessio praecesserit. In hoc enim 'si' conditionis et 'ergo' positio diversa est quod {hoc} tantum concessa copulat -- unde et consequenti iungitur --, illud autem et inconcessa.
|
|
Sicut autem categoricarum propositionum sensus in praedicatione est, hypotheticarum vero in consecutione, ita et earum quaestiones modo de inhaerentia rerum, modo de consecutione propositionum requirunt. Cum enim quaeritur utrum homo sit animal, id exigitur utrum animal homini inhaereat. Cum vero inquiritur utrum si est homo est animal, id ambigitur utrum esse animal ex esse hominem proveniat.
|
|
Sed nunc quidem categoricarum quaestionum divisiones iuxta auctoritatem exsequamur. In quibus et de hypotheticis, quarum partes ex partibus harum connectuntur, satis liquebit. Harum ergo aliae de inhaerentia simpliciter quaerunt, aliae de modo inhaerentiae quoque proponunt. De inhaerentia quidem ut supraposita, in qua de inhaerentia generis ad speciem suam quaerebatur; de modo vero inhaerentiae rogatur cum iam constituta inhaerentia quomodo inhaereat requiritur, sive scilicet ut genus vel ut differentia vel ut proprium vel ut accidens vel ut eadem prorsus essentia. Ut genus quidem, ut homo Socrati vel animal homini. 'Genus' enim hoc loco accipimus quamlibet rei superiorem essentiam. In quo etiam nomine Boethius constitutivas specierum differentias comprehendit, ut est rationale hominis, ut scilicet omne maius, et substantiale, in ipso includeret Quaestionem vero de proprio de ƿ aequali ac non substantiali accepit, ut coloratum est corpori aut, ut quibusdam placet, risibile homini. Quaestionem vero de eodem de definitione vocavit, secundum id scilicet quod idem definitione et definito vocabulo ponitur. Quaestionem autem de maiori ac non substantiali quaestioni de accidenti aequavit. At vero multum improprie et formam genus appellat vel definitionem, ut rationale hominis vel sensibile animalis et nimis stricte accidens accepit, in ea tantum quae maiora sunt. Sunt enim quaedam minora ut grammaticum homine vel album corpore, nullaque sunt accidentia quae proprio susceptibili abundare queant.
|
|
Si vero hanc divisionem quaestionum quod alia de genere, alia de differentia, alia de proprio, alia de definitione, id est de eodem, fiant, haec quoque quae de inhaerentia fiunt, aptemus, non aliis applicare possumus nisi eis quae ex vera affirmativa categorica descendunt. Si enim dixero: 'utrum homo est asinus vel non est?', hic nulla earum fuerit. Neque enim praedicatum, a privilegio cuius nomina quoque quaestionibus imponuntur subiectae rei, vel genus vel differentia vel proprium vel accidens vel definitio, sed oppositum. Bene autem ac rationalibiter dictum esse videbimus hanc quadrifariam divisionem quaestionis in his tantum quaestionibus constitutam esse, si ipsius quoque auctoris verba diligentius inspiciamus. Ait namque Boethius in Primo Topicorum: In omni dialectica quaestione praedicativa dubitatur an ei quod subiectum est id quod praedicatur inhaereat; cum aliquid alicui inesse proponitur, id aut maius erit eo de quo praedicatur etc.
|
|
Ecce enim aperte hanc quaestionum variationem ex eo venire docuit quod praedicatum subiecto inhaeret, quod ad veritatem affirmationis pertinet. Rursus idem in Eodem adiecit: In praedicativis autem quaestionibus unus quidem subiectus terminus dicitur, alius praedicatus nihilque in praedicativis quaestionibus aliud quaeritur nisi an subiecto praedicatus inhaereat.
|
|
Quod si inesse constiterit, quaeritur itane insit ut genus an ut accidens an ut proprium an ut definitio: nam si ostenditur non inesse, nihil de quaestione relinquitur; nam quod omnino non inest, nec ut accidens nec ut genus nec ut definitio nec ut proprium inesse potest. Cum itaque ostendit quaestiones de modo inhaerentiae ex veris tantum affirmativis descendere, quippe de modo inhaerentiae quaerendum {non} est, cum ipsa non sit secundum quas illas quoque de inhaerentia variare volunt, profecto constat et istas ex eisdem propositionibus descendere; sed nec veram tantum, si ad praedicationem respiciamus.
|
|
ƿ Videtur in supradicta divisione omnis quaestio praedicativa contineri, ut sunt illae in quibus de accidenti fundamentum vel de accidenti aliud accidens aut de se invicem contingentia praedicantur, veluti cum dicimus: 'utrum omne coloratum est corpus' vel 'omne grammaticum est homo' vel 'grammaticum musicum' vel 'rationale mortale'. Sed has omnes irregulares praedicationes quidam dicunt, cum neque sint secundum substantiam neque secundum accidens. Non itaque aliae quaestiones in supraposita divisione cadunt nisi quae ex affirmativa vera regulari veniunt. Regulares vero eas dici volunt quarum praedicationem iuxta Porphyrium regularem appellant, quae videlicet vel secundum substantiam fit vel secundum accidens.
|
|
Sunt autem praedicativae quaestionis de inhaerentia duae species, una quae dialecticis famulatur -- quae ab eis thesis vocatur --, altera vero quae rhetoricis subiecta est, quae hypothesis vocatur. Haec autem harum est differentia quod thesis circumstantias non recipit, quas hypothesis habet. Circumstantias vero eas determinationes vocamus quae circa praedicationem consistunt, veluti cum de qualitate quoque vel quantitate facti vel de causa vel loco vel tempore vel de adivuantibus vel compellentibus inquiruntur. Eius autem quam thesim dicimus, species sunt duae: simplex et composita. Simplicem autem dicimus eam quae una tantum affirmatione et eius negatione componitur, ut supradicta, compositam vero quae pluribus, ut ista: utrum sit album vel nigrum vel medio colore coloratum.
|
|
Atque de quaestionibus dicta sufficiant; nunc ad argumentum procedamus.
|
|
DE ARGUMENTO
|
|
Hoc autem Tullius rationem rei dubiae fidem facientem definivit. Neque enim aliter argumentum esse potest, nisi ei de quo dubitatur fidem faceret, id est credulitatem, ut scilicet ei auditor consentiat, veluti cum ex eo quod rotundum est caelum, volubile esse conuincimus. Quod ergo caelum rotundum est, argumentum dicitur, quod ad concessionem conclusionis dubium prius auditorem cogit. Est autem argumentum tam propositionum antecedentium nomen quam significationum earum, veluti in quolibet syllogismo propositio simul et assumptio argumentum dicuntur; secundum quam significationem nominis 'argumenti' Boethius ƿ maximam propositionem in argumento includi sicut eius partem docuit. Cum enim sit vox maxima propositio, rei partem esse impossibile est. Dicuntur in argumentis ea quae a propositionibus ipsis significantur, ipsi quidem intellectus, ut quibusdam placet, quorum conceptio sine etiam vocis prolatione ad concessionem alterius ipsum cogit dubitantem. Unde et bene 'rationis' nomen in praemissa definitione dicunt apponi; 'ratio' enim nomen est intellectus qui in anima est.
|
|
Sed, si divisionis verba attendamus, potius argumentum accipiendum erit in designatione eorum quae a propositionibus dicuntur, quam eorum intellectuum qui ab ipsis generantur. Est autem talis quam idem supposuit divisio: "argumentorum, inquit, alia sunt probabilia et necessaria, alia probabilia ac non necessaria, alia necessaria ac non probabilia, alia nec probabilia nec necessaria." Necessarium autem definit quod videtur ita esse atque alitcr esse non potest, probabile vero, quod secundum id quod videtur facile conceditur. Quae quidem definitiones in designatione intellectuum non commode possunt exponi. Neque enim in propositione quicquam de intellectu dicitur, sed, cum de rebus agitur, per ipsam intellectus generatur, qui neque in sua essentia necessitatem tenet neque inferentiam ad alterum. Sunt enim quaedam quae in se necessitatem habent, ut Deum esse immortalem, quaedam vero quae tantum in antecessione ad alterum ac non in se, ut Socratem esse hominem ad Socratem esse animal. Intellectus vero neque antecedit ad alios, quippe cum non de ipsis in consequentia agatur, ut dictum est, nec ullam ad se necessitatem eorum tenet comitatio. Unde potius de his quae propositiones ipsae dicunt, supraposita definitio seu divisio est accipienda, ac sicut argumentum non in se, sed quantum ad conclusionem dicitur, ad cuius videlicet concessionem arguit, sic et necessarium vel probabile quantum ad ipsam dicendum est, non quantum ad se ipsum. Alioquin et in ista consequentia: si Socrates non est asinus, est non-asinus necessarium esset argumentum, et in ista non necessarium: si Socrates est homo, est animal
|
|
Non enim necesse est Socratem esse hominem, cum possibile sit non esse. Est itaque necessarium argumentum quod ad eius concessionem ad quod necessario antecedit, auditorem compellit, probabile vero per quod alteri facile adquiescitur, ut ex rapina amori. Licet enim non necessariam ƿ videam inferentiam rapinae ad amorem, rationabiliter tamen ex rapina suspicor amorem.
|
|
Sunt autem, memini, qui verbis auctoritatis nimis adhaerentes omne necessarium argumentum in se ipso necessarium dici velint. Alio quin definitio 'necessarii', quam iuxta Boethium superius assignavimus, non recte argumento assignaretur, quae videlicet ait quod ut dicitur ita est, atque aliter esse non potest. Si enim in hoc enthymemate: Socrates est homo: ergo est animal illud quod praecedit, sive intellectus sit, sive id quod propositio dicit, argumentum dicamus, non poterit ipsi definitio aptari, cum ita ut dicitur semper non sit. Si vero dicatur esse necessarium quantum ad conclusionem ac sane vere etiam intelligatur, toti potius consecutionis inferentiae necessitas attribuitur.
|
|
Unde necessarium argumentum dici non volunt, nisi in se fuerit necessarium, veluti hic: Socrates non est animal: quare nec est homo Similiter et de probabili.
|
|
Nota autem in supraposita divisione argumenti duo membra praeterquam necesse est aggregata videri, haec scilicet quibus probabilitas aufertur. Omne enim argumentum probabile esse oportet. Quomodo enim argumentum fecerit qui per ipsum non acquiescit conclusioni? Quomodo acquiescet, nisi idoneum hoc ad illud viderit esse? Unde, si rei veritatem teneamus, aeque ab argumentis separanda videntur tam ea quae necessaria sunt ac non probabilia quam ea quae nec necessaria sunt nec probabilia, cum tamen Boethius ultimum tantum membrum excludat, quod sophistis deseruire docuit; cuius tale protulit exemplum: Diogenem habere cornua eoquod quisque habeat quod non perdidit; sed et de eo quod necessarium est ac non probabile obiectionem posuit, quam et ipse postea dissoluens ipsum inter argumenta reliquit. Docuit enim non solum probabilia ea dici quae statim ut audita sunt, recipiuntur, sed quae etiam per alia ad probationem idonea efficiuntur, ubi adiuncta extrinsecus probatione commode ad fidem afferuntur. Quae tamen solutio non multum rationabilis videtur, sed potius confirmare nullum argumentum esse quod non sit probabile. Si enim et illud quod statim recipitur et quod ex probatione monstratur, probabile dicitur, profecto omne probabile videtur. Nullum est quod aliter fidem faciat, nisi ad id faciendum videatur idoneum. Sed, ne nimis auctoritati{s} regulas culpemus, ei quantum possumus assentire conemur, ut, quae ƿ etiam in ratione non teneamus, ore profiteamur, dummodo morsus detrahentium vitare queamus.
|
|
Non est illud praetermittendum quod ipse ostenderit quae scientia quibus utatur argumentis: dialecticos quidem et rhetores maxime probabilitatem attendere, philosophos vero necessitatem, sophistas vero neutrum, quantum ad eorum intentionem, non quantum ad audientium existimationem, qui sophismatum laqueos {non} animadvertunt. Cum autem dialecticus probabilitatem maxime requirat, cui aliquando necessitas incumbit, necesse est et ipsum necessaria saepe argumenta assumere, sicut et philosophum quandoque probabilia. Sed quod maxime in intentione est, magis est attendendum. Nec minus tamen dialecticis a quibus argumenta proponuntur, vera ac necessaria requirenda sunt, immo nulla alia recipere debent nisi quae vera sunt. Sed sola sufficit probabilitas his qui proponunt. Tam bene enim fidem faciunt per ea quae necessaria non sunt, dummodo conceduntur ab eo cum quo disputatur, sicut per ea quae necessitatem habent. Sed, ut firmae sit propositionis ostensio omnemque sophismatis nodum effugiat, non alia ille cui propositio proponitur, argumenta debet admittere nisi quae vera ac necessaria cognoverit.
|
|
Nunc autem quaestione atque argumento gratia definitionum loci pertractatis sensum earum aperiamus. Quod ergo Tullius ait locum esse sedem argumcnti, Themistius autem illud unde trahitur argumentum ad quaestionem comprobandam, eamdem protulerunt sententiam. Cum enim id quod in quaestione propositum fuit probare volumus, rei alicuius habitudinem ad aliquem terminum quaestionis consideramus modumque ipsius probationis qui proposito nostro congruat, ac deinde re ipsa cognita quae ad alteram comprobari convenit, modoque eius probationis qui maxima propositione monstratur, statim secundum haec argumentum disponimus quo propositam quaestionem probamus de qua prius quaerebatur. Unde tam ex re ipsa quae habitudinem ad aliam habet -- quam differentiam maximae propositionis superius diximus --, quam ex maxima propositione qua modus probationis exprimitur, argumentum trahitur. Unde utrumque sedem argumenti, id est locum, convenit appellari. De quibus uberrime supra disseruimus.
|
|
Non est autem idem argumentum quod argumentatio. Id enim solum quod probat, argumentum dicimus. Totam vero complexionem ƿ probantis et probati argumentationem dicimus, ut totum syllogismum vel totum enthymema, ita scilicet ut in argumentatione argumentum quasi pars in toto contineatur.
|
|
DE ARGUMENTATIONE
|
|
Est igitur argumentatio oratio in qua id quod dubium fuerat, ex alio comprobatur argumento. Huius autem duae sunt species, syllogismus scilicet atque inductio; ex his vero aliae duae manant, enthymema scilicet atque exemplum. Sed quoniam syllogismorum natura ex Libro Categoricorum Syllogismorum satis est manifesta, quo eorum definitionem expedivimus, ad reliquas species transeamus.
|
|
DE INDUCTIONE
|
|
Inductionem ergo dicimus eam argumentationem in qua ex particularibus alterum comparticulare vel eorum probatur universale. Ex particularibus autem comparticulare hoc modo: 'quia in regendis curribus {et} in regendis navibus non sorte sed secundum peritiam moderandi rectores sunt eligendi, ita et rebus publicis secundum privilegium artis sunt praeponendi'. Haec enim omnia regendarum rerum particularia sunt, currus scilicet, navis, res publicae. Si vero ex his omnibus praemissis inferam: 'ergo in omni re quam regi volumus, rectores magis secundum artem assumendi sunt quam sorte praeficiendi', ex particularibus universale ostenditur.
|
|
DE ENTHYMEMATE SIVE EXEMPLO
|
|
Sicut autem enthymema ex syllogismo fit per substractionem alicuius praepositarum propositionum, sic exemplum ex inductione. Sed non ita ex qualibet inductione exemplum licet componere, sicut ex quovis syllogismo enthymema. Nam in exemplo semper ex uno particularium alterum ostendi auctoritas voluit, sicut ex regimine navium regimen curruum vel rerum publicarum. Unde ad exempli constitutionem illa valet inductio quae universale concludit. Si quis enim ex uno particularium de universali universaliter infer{r}et, nec etiam probabilitatem faceret. Unde nec inter argumentationes talem complexionem receperunt. Ex omni vero syllogismo per substractionem vel propositionis vel assumptionis, enthymema nascitur, veluti ex isto syllogismo:ƿ omnis homo est animal omne animal est animatum ergo omnis homo est animatus vel istud: omnis homo est animal ergo omnis homo est animatus vel istud: omne animal est animatum ergo omnis homo est animatus et ex categorico quidem syllogismo categoricum tantum provenit enthymema.
|
|
Ex hypothetico vero etiam categoricum nasci potest, cum scilicet assumptio categorica fuerit. Si enim ex isto syllogismo: si est homo, est animal sed est homo ergo est animal priori propositione praetermissa quae hypothetica syllogismum fecit hypotheticum, ita dicam: est homo ergo est animal categoricum enthymema composui[t]. Si vero consequentiam praeponam, hypotheticum quoque enthymema erit propter eam, sicut syllogismus, quamvis necessitatem quam syllogismus habet, non teneat. Sicut ergo enthymema imperfectus est syllogismus, sic exemplum imperfecta inductio dicitur.
|
|
Horum autem omnium praeter syllogismi inferentia imperfecta est locique assignatione ad evidentiam egens. In quibus firmam terminorum complexionem aggregata propositioni assumptio non facit. Cum enim in inductione plures praeponantur, sicut in syllogismo, propositiones, nullam tamen eorum assumptionem oportet dici. Omnis enim assumptio vel medium terminum ad extremorum coniunctionem assumit, ut in categoricis syllogismis aut in hypotheticis in quibus hypothetica per extremorum coniunctionem concluditur, aut unam totam de partibus propositae consequentiae ponit vel destruit. Ponit quidem ut in isto: si est homo, est {animal} sed est homo ergo est animal vel in isto: si est homo est animal, si est animal est animatum sed est homo ergo est animatum
|
|
Aufert quidem sic:ƿ si est homo, est animal sed non est animal ergo non est homo vel hoc modo: si est homo est animal, si est animal est animatum sed non est animatum ergo non est homo
|
|
Quae quidem assumptiones quantum ad concessionem solam propositae propositionis vel eius negationis, non quantum ad complexionem quae per eam fiat, operantur. Inductiones quae categoricae proferuntur huius modi assumptionem habere non possunt, veluti ista: hic lapis non est rationalis quare non est animal
|
|
Si vero sic dicemus: hic lapis non est rationalis et hic lapis non est irrationalis sed omne animal {est} vel rationale vel irrationale quare hic lapis non est animal tunc profecto universalis assumptio syllogismum perficeret. Sed nec categoricam habent assumptionem quae ad extremorum conclusionem contendunt. Neque enim vel locus in ea qui a dividentibus est, assignari posset vel maxima propositio proferri.
|
|
Sed nec in his inductionibus quae hypothetice componuntur, assumptiones hypotheticae fiunt, veluti in ista: si est homo, est risibile si est equus, est hinnibile quare si est asinus, est rudibile Neque enim aliquam de praecedentibus propositionibus totam ponunt vel auferunt propter conclusionis concessionem vel medium assumunt terminum propter extremorum coniunctionem, ut in apposito liquet exemplo: si est homo, est animal si est animal, est animatum quare si est homo est animatum
|
|
Videntur autem quaedam inductiones enthymemata esse. Si enim ex isto syllogismo: omne rationale est animatum et omne irrationale est animatum sed omne animal {est} vel rationale vel irrationale ergo omne animal est animatum assumptionem demerimus, imperfectum reli{n}quimus syllogismum, ƿ quem enthymema supra diximus. Sed in eodem videmur inductionem componere de particularibus ad universale, nec bene enthymema videtur, cum ex pluribus inferat, nisi forte irregulare, ut est illud quod ex irregulari et plures quam tres terminos continente nascitur, ut hoc: omnis homo est animal omne animal est animatum ergo omnis homo est corpus quod ex isto provenit syllogismo: omnis homo est animal omne animal est animatum, omne animatum est corpus ergo omnis homo est corpus substracta tertia propositione.
|
|
Sed et sicut syllogismus irregularis est quod plures habet assumptiones, sic enthymema quod ex eo nascitur una propositionum adempta. Sic et fortasse et illud irregulare fuit enthymema in quo particularia proponuntur, quae regularis erat inductio et ex irregulari syllogismo nascebatur, vel nec enthymema dici poterat, quamvis imperfectus esset syllogismus, cum inductionis teneret proprietatem.
|
|
Cum autem sint quattuor argumentationum species, quas superius distinximus, inter quas syllogismus et natura et firmae probationis privilegio principalis supereminet, de syllogismis tantum tractatus a dialecticis constituti sunt, non de reliquis speciebus; quos quidem pro qualitate ipsorum duobus voluminibus diviserunt, de categoricis prius ac de hypotheticis tractantes posterius. Nos vero, quia de categoricis superius actum est, ad hypotheticos operam convertamus. ƿ
|
|