Authors/Abelard/dialectica/Pars 3/4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | dialectica‎ | Pars 3
Jump to navigationJump to search

DE LOCO A SUBSTANTIA

Latin English
De loco a substantia
Nunc autem superest locorum variationes tam in maximis propositionibus quam in earum differentiis pertractare et quae verae sint et incommutabiles inferentiae secundum eos et quae non deliberare. At quia illius loci a substantia primum inter inhaerentes posuimus modos inferentiae, prius expediamus hunc quem in definitione auctoritas constituit.
Definitio autem alia rei est, alia vocabuli, quae interpretatio dicitur Rei autem definitio alia secundum substantiam, quae proprie definitio dicitur, alia secundum accidens, quae descriptio nuncupatur. Secundum substantiam quidem ut cum substantiam dicimus esse rem per se existentem vel hominem animal rationale mortale; secundum accidens quidem ut cum Socratem dicimus esse hominem album crispum etc.
Sed prius quidem propositarum definitionum complexiones regulasque tradamus. Tot autem modis definitio ad definitum quot modis definitum ad definitionem antecedit. Quattuor autem {modis} id fieri dicitur:

de quocumque enim praedicatur definitio, et definitum

et

a quo removetur, similiter;

quicquid etiam praedicatur de definitione, et {de} definito

vel

quicquid removetur, similiter

ut in suppositis apparet exemplis:

si Socrates est animal rationale mortale, est homo

vel

si non est animal rationale mortale, non est homo

vel

si animal rationale mortale currit, homo currit

vel ƿ

si non currit, nec homo

Nunc autem quae istarum consequentiarum necessitatem custodiant aut quae non, inquiramus; neque enim omnes necessariae mihi videntur. Neque enim vel ea quae ait:

si est animal rationale mortale, est homo

necessaria est vel ea quae proponit:

si animal rationale mortale est, homo est

quod tam ex ratione quam ex inconvenientium inductione apparet.
Haec autem est ratio {quod} hominis quidem substantiam formae eius substantiales omnes aequaliter cum ea generali conficiunt ac tam bene ad ipsius subsistentiam necessariae sunt 'gressibile' et 'bipes' seu 'perceptibile disciplinae' multaeque aliae quae in substantiam eius veniunt, quarum nomina non habemus sicut 'rationale' aut 'mortale'. Sicut itaque nec praeter rationalitatem aut mortalitatem homo potest existere, ita nec praeter caeteras differentias.
Cum itaque animal in homine formatur, necesse est ipsum omnibus hominis formis vestiri. Qui autem dicit 'animal rationale mortale', illis tantum hominis formis inductum 'animal' ponit, quibus tantum inductum homo esse non potest. Non itaque necessarium est ut, si quid fuerit animal rationale mortale, id est animal[is] illis duobus formis inductum, sit homo. Quod etiam talis inconvenientis inductione monstratur: si quia est animal rationalitate {et} mortalitate informatum est homo, et quia est animal informatum rationalitate et mortalitate tantum est homo; unde etsi est animal informatum rationalitate et mortalitate tantum, id est nullis aliis formis, est informatum bipedalitate; si enim homo est, est informatum bipedalitate et quibuslibet hominis substantialibus formis, quae omnes in nomine 'homo' rationabiliter intelliguntur iuxta illud Aristotelis: "genus autem et species qualitatem circa substantiam determinant;" hoc autem plane falsum est ut si quod animal informatum illis tantum duabus formis, sit formatum illa alia, cum videlicet 'tantum' appositum omnes alias excludat.
Est autem annotandum diversas esse positiones 'tantum' adverbii. Modo enim 'tantum' subiecto, modo praedicato apponitur. Subiecto quidem sic: 'Socrates tantum est animal rationale mortale' ac si dicerem 'ipse solus et nulla alia res', ut videlicet omnes alias res a subiectione 'animalis rationalis mortalis' excludam. Ac tunc quidem falsa est propositio, quia etiam Plato illud est. Nec ex ista inferri potest, 'Socrates ƿ tantum est Socrates', quae vera est; ita enim ipse est Socrates ut nulla alia res sit Socrates. Neque enim verum est ut si aliquid tantum in parte concludatur, in toto tantum contineatur et bene s{u}pradicta consequentia neganda videtur, quantum quidem pertinet ut ad remotionem partis totum removeatur. Nam quae dicit: 'Socrates tantum est Socrates', talis est: 'Socrates est Socrates et nulla alia res est Socrates'; unde quidem haberi potest secundum impositionem 'Socratis' in se ipso quod ipse sit animal rationale mortale, sed non quod tantum, id est nulla alia res. Quis enim ex eo {inferat} quod nulla alia res esset animal rationale mortale? Si vero 'tantum' praedicato posueris, ut videlicet excludat omnia alia praedicari de Socrate, vera est propositio quae ait: 'Socrates est tantum animal rationale mortale'. Ita enim ipse est animal rationale mortale quod ipse non est ulla alia res. Et haec quidem inferri potest ex 'Socrates tantum est Socrates'. Si enim non est alia res a Socrate, non est aliud ab animali rationali mortali; hoc enim illius totum est.
Non itaque animalis ad rationalitatem et mortalitatem coniunctio hominis substantiam quam per se non facit, per se [non] exigit. Cum tamen haec tria ad constituendum hominem non sufficiunt, sufficiunt tamen ad definiendum. Si enim vel 'bipes' vel 'gressibile' post ista in definitione poneretur, superfluitas in constructione iudicaretur, cum illa per se hominem aequali definitione determinent. Quicquid enim homo est, animal rationale mortale est, et econverso. In rei tamen constitutione nihil Deus superflue posuit. Cum vero in rerum coniunctione superfluum nihil existat, in constructione tamen nominum potest notari superfluitas. Sed si tamen definitionem dare velimus quae totam hominis substantiam exprimat, non videtur superfluum omnes apponere differentias, ac si sic diceremus: 'homo est animal informatum rationalitate et mortalitate, bipes, gressibile', etc. Si vero ad aequalitatem tantum {at}tendamus, sufficit talem definitionem componere quae ad definitum converti possit, secundum quidem actum rei, non secundum naturam. Ita enim in actu modo contingit quod nullum animal rationalitate et mortalitate simul informatum reperitur praeter hominem; nulla tamen id natura videtur exigere.
Has itaque definitiones quae totam rei substantiam non exprimunt, non necesse est ita ad definitum antecedere sicut consequi. Consequi vero idem necesse est quod et singula eius membra consequantur; si enim homo est, animal est, sive rationale sive etiam mortale; unde et si homo est, est animal rationale mortale; sed non convertitur. ƿ Neque enim in definitione huiusmodi tota definiti vocabuli significatio clauditur. Unde cum in antecedenti consequens non claudatur, necessaria non potest esse de definitione ad definitum inferentia, si, inquam, sensum definitionis secundum significationem singularum partium pensemus. Recordor enim quia secundum quamdam definitionis acceptionem ad praedicationem definiti praedicationem {definitionis} poni concedebaml.
Dicebam enim eam modo in vi definitionis praedicari, modo simpliciter in vi orationis enuntiari; et cum quidem in vi definitionis praedicabatur, totam {et} expressam definiti substantiam praedicabat, et tunc ad eam definitum sequi concedebam; et tot in definitione quot in definito vocabulo intelligebam, ut videlicet tantumdem diceret 'animal rationale mortale simul' quantum 'homo'. Si vero eam tantum in vi orationis praedicarem, ut videlicet tantum partium significationem attenderem quae ad tria nos mittit, in quibus tantum homo non consistit, necessitatem inferentiae denegabam, Unde definitio, cum orationis sit species, naturam orationis non potest excedere; sed, sicut omnis oratio ex partibus suis suam contrahit significationem, ita definitio ex suis; ali{o}quin dictio videretur, si videlicet ad significationem totius, non partium, respiceremus. Unde ab omni necessitate alienam censemus illam consequentiam in qua huiusmodi definitio definitum ponit, quae quidem definitio, licet sit hominis substantiae, tamen eam omnino non exprimit, cum non omnia illa quae in eius substantiam conveniunt, non contineat. Unde illae quae substantiam omnino determinant, ad definitum mutuo et antecedunt et consequuntur, ut est ea quam substantiae dedimus: res per se existens, id est nullo egens subiecto. Idem enim prorsus definitum vocabulum et definitio notant; 'homo' vero et 'animal rationale mortale' ad eamdem quidem rem impositionem et enuntiationem habent; sed non secundum idem eamdem rem demonstrant. In 'homine' enim omnes eius differentiae debent intelligi; in definitione vero illa nonnisi duae apponuntur.
Licet autem eadem res per 'animal rationale mortale' et per 'homo' praedicetur, quia tamen illam esse diversis modis demonstrant, non est vera consequentia, sicut nec ista:

si est corpus, est coloratum

Licet enim essentia illa quae per 'coloratum' attribuitur, eadem cum illa sit quae per 'corpus' ponitur, tamen quia aliunde a 'colorato' quam a 'corpore' nominatur -- ex adiacentia scilicet coloris, absque quo omnino ƿ corpus posset existere, quippe eius est fundamentum -- omni profecto necessitate consequentia illa destituta est.
Sed opponitur quod ubi eadem res per utrumque inesse dicitur, non potest inferentia cassari. Idem enim positum se ipsum necessario ponit. Verum corporeum et corpus idem sunt; cum igitur quidlibet corpus sit, necesse est et corporeum esse. Similiter {et} 'animal rationale mortale' et 'homo' idem sunt; si itaque sit animal rationale mortale, et hominem necesse est esse.
Sed dico quia quidem verum est quod si aliquid inest alicui, idem inest eidem, et quod animal rationale mortale idem prorsus est quod homo, nec tamen ex his sequi ut si quid sit animal rationale mortale, sit homo, si propriam vocum demonstrationem attendamus. Si vero magis essentiam rei quam vocum proprietatem insistamus magisque identitatem essentiae quam vim verborum attendamus, profecto consequentiam {non recipimus}, ut videlicet vel tot in 'animal rationale mortale' quot in 'homo' intelligamus, vel in 'homine' tantum quantum in 'animal rationale mortale'. Nam talis est 'idem' pronominis relativi demonstratio, quod in regula praedicta ponitur, ut, ad quodcumque referatur nomen, eius simpliciter significationem contineat; veluti cum dicimus:

si est animal rationale mortale, est idem' vel '{si est} homo, est idem

nihil aliud in 'idem' quam in praecedentibus vocibus accipi debet, ac si sic dicamus:

si est animal rationale mortale, est animal rationale mortale

vel

si est homo, est homo

Ubi tamen et 'animal rationale mortale' damus, essentiam illam quae homo est, praedicamus. Nec tamen ipsa per hoc nomen 'homo, designata ad se ipsam per definitionem assignata necessario consequitur, si vocum proprietas recte pensetur. Unde clarum est quantam vim cum enuntiationibus vocum proprietas teneat; maximeque illa attendenda est vocum significatio quae prima est, id est quae in voce ipsa denotatur et secundum quam ipsa vox imponitur, non ea cui imponitur. Nam et cum definitio et definitum ad ea{m}dem prorsus substantiam habeant impositionem atque enuntiationem, saepe tamen non idem prorsus de ipsa notant. Nam 'animal rationale mortale' secundum id tantum hominis substantiae datum est, quod est animal informatum rationalitate et mortalitate; 'homo' vero secundum caeterarum quoque formarum differentiarum informationem. Quarum itaque vocum eadem est subiecta ƿ res, diversae sunt impositionum causae, quae constructionum proprietates variant.
Non est autem praetereundum, cum in huiusmodi consequentiis locum a definitione respondemus, de quo etiam in maximis propositionibus propositarum consequentiarum agimus, definitionem nomen rei accipi. De quo quidem per definitionem vocalem agitur, ut sit quidem definitio tam rei definitae quam definientis orationis nomen, active quidem et passive acceptum. Haec autem ratio definitionem in rei demonstratione accipi probat, cum a definitione locus assignatur, quod in ipsa consequentia tantum de rebus, non de vocibus, agitur. Falsa enim esset quaelibet suprapositarum consequentiarum, si de vocibus ageretur. Nulla enim necessitas in vocum enuntiatione consistit, cum qualibet prolata altera possit omnino taceri.
Cum itaque dicimus:

si est animal rationale mortale vel non est, est homo vel non est

et 'animal rationale mortale' in designatione tantum rei, non orationis, utimur -- nullo enim modo aliter veritatem vel probabilitatem consequentiae propositae tenerent --, res illa quae est animal rationale mortale, de qua in antecedenti agitur, vim inferentiae tenet ac proprie locus dicitur; de qua etiam in maxima propositione agi convenit, quae ait:

de quocumque praedicatur definitio, et definitum

id est si aliquid est definitio, et definitum. Aliter enim maxima {propositio} illius consequentiae non esset nec eius sensum contineret, nisi de eisdem rebus ageret; nec ullam aliter probabilitatem haberet. Quis enim hoc recipiat ut, si aliquid sit illa definiens oratio, sit homo vel non sit, cum videt hominem et illam orationem omnino opposita esse, ita ut nihil possit esse homo et illa oratio? Verum res ad se cohaerentiam habent, cum omnino haec sit illa et idem prorsus sint, sicut dictum est.
Sed opponitur potius locum ab eodem esse quam a definitione: idem {enim} est definitio quod definitum. Unde etiam in Topicis quaestionem de eodem de definitione Boethius appellatl. Sed licet tamen idem sit definitio et definitum, sicut animal rationale mortale et homo, secundum id tamen quod de eis in proposita consequentia {agitur}, non est locus ab eodem simpliciter, sed a definitione assignandus. Quaedam enim in re ipsa, secundum id quod per definitionem et per nomen designatur, potest diversitas ostendi secundum, ut dictum est, diversam vocum enuntiationem, modo quidem secundum id quod tantum ut animal rationale mortale accipitur, modo vero secundum id quod cum ƿ omnibus caeteris quoque formis {quae non} designantur, intelligitur. Atque ideo rectius per definitionem locum assignamus quam per idem, quia ipsa res vim inferentiae tenet accepta simpliciter, secundum id quod per definitionem exprimitur, non secundum id quod eadem prorsus cum ipso intelligitur. Qui enim 'animal rationale mortale' concipit, eamdem quidem rem cum 'homine' intelligit; sed non ut eamdem accipit, si et eam ut animal rationale mortale simpliciter et non {ut} hominem consideret.
Unde et bene in maxima propositione dicitur:

de quocumque praedicatur definitio, et definitum

non:

de quocumque praedica[ba]tur idem, de eodem praedicatur idem

quare non eodem modo, sed secundum diversos idem denotatur.
Sed dicitur quare secundum id quod definitum vocabulum designatur, res non est definita dicenda, immo secundum id quod per definitionem significatur? Quia enim definitio definiens est, et quod ea demonstratur definitum esse oportet. Unde res ipsa melius secundum id[em] quod definitione terminatur, definita videtur dici, quam secundum id quod definito vocabulo nominatur, et tunc quidem bene passive definitum dicitur respectu definientis orationis. Amplius: sive definitio idem prorsus cum definito vocabulo sive minus notet, non debet per 'idem' relativum pronomen locus assignari; locum enim in antecedenti oportet intelligi. Unde si, secundum hoc quod in antecedenti posita res aliqua vim inferentiae tenet, ea{m} volumus demonstrare, non possumus per relativum pronomen, {quod} quidem secundam cognitionem oportet facere.
Neque enim ita convenienter regulam possumus componere, ut 'idem' in antecedenti ponatur hoc modo:

si idem praedicatur de aliquo, idem praedicatur de eodem

sed in consequenti sic:

si aliquid praedicatur de aliquo, idem praedicatur de eodem

ut semper 'idem' in consequenti positum secundam cognitionem secundum relationem faciat.
Bene autem quaestio de definitione de eodem potest dici, veluti ista: 'utrum homo sit animal rationale mortale', quia quaestiones expraedicatis suis nomina sumunt. Per 'idem' autem relativum pronomen quae libet res, cum in praedicato ponitur, designari potest, cum iam per nomen subiectum fuerit designata, quod primam fecerat cognitionem.
ƿ Manifestum est autem omnem substantiae definitionem ad definitum duas in necessitate tenere regulas. Duae vero aliae maximam tenent probabilitatem:

quicquid enim a definitione, et a definito necessario removetur

vel

a quocumque definitio, et definitum

aliae vero duae probabilitate fultae sunt.
Tot etiam necessarias et totidem probabiles definitum ad definitionem secundum consequentis et antecedentis destructionem necesse est habere, et hae quidem necessitatem habent:

de quocumque praedicatur definitum, et definitio,

vel

quicquid de definito, et {de} definitione

hae vero probabilitate sola subnisae sunt:

quicquid removetur a definito, et a definitione

vel

a quocumque definitum, et definitio

Possumus autem tam eum locum qui a definitione, quam eum qui a definito dicitur, a substantia vocare. Nam et definitum definitionis, sicut definitio definiti, expressa est in re ipsa substantia. Nullum tamen a substantia locum auctoritas posuit nisi a definitione, eo videlicet quod saepius ad fidem definitio quam definitum afferatur, secundum id scilicet quod oratione definitionis res ipsa explicatius ostendatur quam nomine definito, ut superius diximus.
De loco a descriptione
Illarum autem definitionum regulae quae secundum accidens fiunt, omni sunt necessitate destitutae. Neque enim 'Socrates' 'hominem album et crispum Sophroni{s}ci filium' necessario ponit nec ab ipso ponitur. Quod autem necessario non exigat, inde patet quia omnino fundamentum praeter accidentia potest consistere et per diversa tempora circa accidentia sua variatur. Unde ad eorum inferentiam necessitatem nullam habe[n]t, cum modo sine illis modo cum illis reperiatur. Sed nec descriptio ad descriptum necessario antecedit. Posset enim aliquis fratrum Socratis esse homo albus crispus etc., nec tamen Socrates esse. Probabilitatem tamen maximam habent argumenta a descriptione vel descripto.
Ab interpretatione
Regulae vero ab interpretatione nominis, secundum id quod ipsa ƿ interpretatio modo substantiam rei continet, modo vero quibusdam accidentibus subiectum depingit, modo necessitatem modo probabilitatem proponunt. Est autem substantialis interpretatio ut si 'anthropos' graecum nomen, quod est 'homo', latina definitione aperiemus, hac scilicet: 'animal rationale mortale', vel si aliquod graecum nomen latina descriptione. Est enim interpretatio secundum id quod ignotum aperit vocabulum cuius nullam adhuc significationem tenebamus, definitio vero vel descriptio secundum id quod{rem} iamquodammodo cognitam alicui manifestius secundum eius proprietates demonstrat. Si vero interpretatio etymologiam fecerit, ut videlicet magis secundum nominis compositionem quam secundum rei substantiam fiat, veluti cum hoc proprium nomen 'Bartolomeus', 'filium regis' interpretamur; secundum id scilicet quod 'Bar' graece 'filius' latine dicitur, 'tolomeus' autem 'rex', huiusmodi interpretatio, quia solius nominis compositionem sequitur nec rei potius proprietatem exprimit, nullam probabilitatem exigit.
Atque haec de locis a substantia sufficiant.
De locis a consequenti substantiam
Nunc vero locos a consequenti substantiam consequens est tractare. Qui quidem in eo locos a substantia consequi dicuntur quod eos in cohaerendo comitentur. Adducuntur enim et isti in inferentiam secundum cohaerentiam ad ea quae inferuntur. Unde tam isti quam illi inhaerentes dicuntur, eo scilicet quod secundum cohaerentiam probent.
Est autem horum huiusmodi divisio. Locorum substantiam consequentium alios a toto, alios a partibus, alios a pari, alios a praedicato, alios a subiecto, alios a contingentibus, id est excedentibus et excessis, alios ab antecedentibus vel consequentibus assignamus.
Nunc autem prius locum a toto tractemus. 'Totum' autem duobus modis accipimus; aliud enim secundum diffusionem, aliud secundum coniunctionem consideramus. Et quod quidem in diffusione totum est, generale vocamus. Generalis enim substantia tota simul et eadem in omnibus suis speciebus existit, veluti animal in homine et in equo, aut homo in Socrate vel in Platone. Omne enim ƿ 'genus' hic accipimus quod maius et substantiale, sicut et Boethius in Topicis suis in divisione praedicativarum quaestionum 'genus' accepit.
De loco a genere
Tres autem regulas a genere in usum duximus, has quidem:

a quocumque removetur genus, et species

vel

quicquid non convenit generi, nec speciei

id est quicquid prorsus removetur a genere, et a specie; vel

quicquid praedicatur de genere ut de contento, et de specie

ut subiecta monstrant exempla:

si hic lapis non est animal, non est homo
si nullum animal est lapis, nullus homo est lapis
si omne animal est lapis, omnis homo est lapis

Potest quoque quarta apponi, quae nihilo minus veritatem tenere videtur; sed ideo illam in consuetudinem non duximus quia semper falsis membris coniungitur, quae est huiusmodi:

de quocumque praedicatur genus universaliter acceptum, de eodem praedicatur quaelibet ipsius species

ut:

si aliquid est omne animal, {est} quilibet homo

Sed et ista quidem, sicut et aliae regulae, ex regulis a specie per consequentis et antecedentis destructionem ostenditur.
Sed nunc quidem quae ex suprapositis necessitatem et quae non custodiant demonstremus. Et duae quidem priores, quae in remotione datae sunt, incommutabilem veritatem conservant. Aliae vero duae solam probabilitatem tenent; quod ex corpore et homine maxime patet. Neque enim necessarium est quod ita proponimus:

si omne corpus est corpus, omnis homo est corpus

quippe aeternum non est, cum videlicet primum sine secundo aliquando exstiterit; veluti solis creatis elementis ac nondum in species per differentias redactis de his quoque substantiis, quae postea vel homo vel asinus vel caeterae species per differentiarum informationem effectae sunt, verum erat in principio dicere quia corpora erant nondum homine aut asino creatis. Nullo tamen modo vere poterat dici quia homo est corpus vel asinus.
Haec enim nomina specialia substantias ipsas ut differentiis informatas significant. Nomen vero generis omnibus est impositum ex simplici natura corporis, quod quidem posse existere peremptis omnibus speciebus auctoritas ipsa docuit, cum scilicet ƿ Porphyrius peremptis speciebus animalis eius simplicem naturam rationabiliter intelligi posse monstravit. Cum itaque 'corpus' hoc nomen pluribus sit impositum ex simplici natura corporis, quae est substantia corporea, quisquis per hoc nomen quod est 'corpus', de aliquibus agit, secundum id tantum ea colligere debet quae substantiae sunt corporeae, non etiam secundum id quod posterioribus formis sunt constitutae, vel animatione scilicet vel rationalitate, quae etiam in nominibus specierum intelliguntur. Quis igitur ad genus necessario consequi speciem dicat, cum tota generalis materia praeter quaslibet inferiores formas tota possit et in omnibus consistere in sua simplicitate substantiae?
Sed dicitur quia omne universalitatis signum quod generalissimo apponitur, ipsas quoque colligit species; et verum est quidem, sed in eo tantum quod corpora sunt, quae si in eo quod corpora sunt, existant, non ideo tamen necessarium est esse in eo quod sunt talia corpora, id est differentiis specierum informata, sicut per specialia nomina designantur. Et haec quidem ratio in his tantum generibus vigere videtur quae tota non sunt specierum substantia, cum videlicet post ipsa differentiae quoque restant; sed non ita in his quae sunt specierum tota substantia; ut homo Socratis et Platonis, et caeterae species suorum individuorum, quae ex eis sola Dei creatione, non ulla adiunctione formae, condita sunt, sicut in Libro Partium docuimus; sed nec ibi huiusmodi consecutionem recipimus:

si, scilicet, omnis homo est, Socrates est

{in} 'Socrate' enim, ut discretae substantiae impositum est, determinate, in 'homine' vero indeterminate quaelibet accipiuntur; et quotiens aliquos hominum contingit existere, vera est haec propositio: 'omnis homo est', falsa tamen semper est ista: 'Socrates est' nisi Socrate permanente.
Non itaque ex 'omnis homo est homo' necessario inferri potest 'Socrates est homo'; sicut nec conversa vera est, ut scilicet:

si Socrates non est homo, quidam homo non est homo

Vera enim prima sine secunda potest reperiri, nondum enim Socrate nato aut iam defuncto. Quod enim non est, nec homo esse potest. Quis tamen aut quemdam hominem non esse hominem inde minus falsam, aut omnem hominem esse hominem minus esse verum concedat? Alioquin primo homine defuncto semper verum esset 'quidam homo non est homo', quod nos cotidie pro inconvenienti in sophisticis argumentationibus proponimus. Licet vero Socrate existente cum dicimus: 'omnis homo est homo', ipsum Socratem colligamus, in quantum quidem homo est, non in ƿ quantum hic homo determinate, nullo tamen modo ex ipso antecedenti consequentis habetur sententia. Idem enim semper antecedens propositio dicit quibuscumque hominibus existentibus, id est quod homini circa omnia eius inferiora conveniat homo. Nec quidem ex verbis propositionis Socrate quoque existente magis ipsum in ea comprehendi manifestum est quam non existente, sed fortasse ex nostra discretione, cum ipsum hominem esse tenemus.
Sed fortasse dicitur quare si ex ista regula:

quicquid praedicatur de genere universaliter, idem praedicatur de qualibet eius specie,

illam consequentiam:

si omnis homo est homo, Socrates est homo

concedamus provenire, cum illa semper vera sit regula, et istam veram {esse} necesse est consequentiam. Illam autem regulam semper indubitabilem dicunt, si verba ipsius aeque accipiantur, genus scilicet et species, quae res ipsas secundum id quod sese ad invicem habent, nominant, ut videlicet alterum alterius nullo modo genus esse queat, nisi {dum} alterum eius species erit. Dum autem Socrates vel homo nondum creati erant nec iste hominis nec ille corporis species erant, nec corpus vel homo illorum genera; unde illis nondum creatis ad propositas de eis consequentias nihil attingere praedicta regula videtur; sed tantum postquam creati sunt et habitudines illas susceperunt, necessaria de eis potest proponi consequentia.
Sed hi nimirum qui hoc dicunt, necessitatis proprietatem male attendunt, quod, ut iam saepe dictum est, initium non novit. Nec quidem recte maximarum propositionum verba accipiunt. Ut propositarum consequentiarum sensus ipsa contineat, oportet nomina in illa, non in relatione, proponi, quia et falsae essent maximae propositiones, et propositarum consequentiarum sensus non continerent, sed quasi substantiva generum ac specierum nomina intelligi, sicut de maximis propositionibus tractantes docuimus. Quis insuper ab inconvenienti se possit absoluere, si huiusmodi consequentias inter genus ac speciem receperit?
Ex hac enim consequentia:

si omnis homo est homo, omnis homo est albus

quis hoc sequi deneget:

si omnis homo est homo, quidam homo est albus

unde et ƿ

quidam homo necessario est albus?

Rursus ex ista:

si omnis homo est homo albus, omnis homo niger est homo albus

quis hoc inferri prohibeat:

si omnis homo est homo albus, quidam homo est niger vel homo niger?

Ex hac quoque:

si omnis homo est albus, omnis homo niger est albus

ista denegari non potest:

si omnis homo est albus, quidam homo est niger

Si enim omnis homo niger est albus, id est omnis informatus nigredine est informatus albedine, oportet eumdem hominem simul et nigredine et albedine informari, unde et eum hominem qui albus est nigrum esse oportet, et ita quemdam hominem esse nigrum. Sicut autem nec illa a genere regula necessitatem habet:

cuicumque convenit genus universaliter acceptum et quaelibet ipsius species

solae itaque illae duae stabiles sunt quae in remotione sunt datae et ex se ipsis per aequipollentiam negativarum ostenduntur; aliae vero duae, etsi non aequam habeant firmitatem, maximam tenent probabilitatem.
Saepe autem et ad specierum omnium collectionem genus antecedit. Si quid enim removetur a genere, et ab omnibus eius speciebus vel

si genus ab aliquo, et omnes eius species;

vel

si aliquid de genere praedicatur, et de omnibus eius speciebus;

vel

si genus de aliquo, et species eius sub disiunctione

id est aliqua ex omnibus speciebus, de eodem praedicatur; aut

si genus universaliter acceptum cuilibet convenit, et omnes ipsius species de eo praedicantur

Ab integro
Nunc autem regulas eius quod integrum est totius exsequamur. Quarum prima haec est:

toto existente necesse est quamlibet eius partem existere

veluti si domus sit, et parietem necesse est esse. Si vero quantitatis signum apponitur quod singulas colligit partes, non solum circa esse, sed ƿ circa quodlibet praedicatum 'totum' ponit quamlibet partem.
Ut si ita dicamus:

si tota domus est {alba} (id est si album convenit domui circa singulas eius partes), tunc paries est albus

Regula autem huiusmodi erit:

quicquid convenit toti totaliter, id est secundum singulas eius partes, convenit cuilibet partium eius

Sed hic fortasse locus magis ab universali toto quam ab integro potest dici, si videlicet sensum potius quam verba pensemus. Talis enim sensus videtur ut si quaelibet pars domus sit alba, haec est alba. 'Pars namque domus' universalius est 'hac parte' ac de singulis partibus domus praedicatur. Similiter et illud vere potest dici ut:

si totaliter aliquid a toto separatur, id est circa singulas partes, idem cuilibet partium aufertur

ut si domus prorsus albedine careat, id est secundum singulas partes, nec ista albedinem habet, ac si scilicet dicatur:

si nulla pars domus est alba, nec ista est alba

Saepe etiam 'totum' ad partium omnium collectionem antecedit, ut:

si videlicet aliquid praedicatur de toto, et de omnibus partibus eius simul acceptis

vel:

si totum de aliquo, et omnes simul partes

aut:

si aliquid a toto removetur, et ab omnibus partibus simul

vel:

si totum ab aliquo, et omnes simul partes

ut in subiectis exemplis continetur:

si domus est, paries et tectum et fundamentum sunt

aut

si qualibet res est domus, est paries tectum fundamentum simul iuncta

vel

si domus non est, nec illa tria coniuncta sunt

vel

si aliquid non est domus, nec est illa tria coniuncta

Quae quidem consequentiae non totius, sed definiti possunt dici; 'domus' namque nihil aliud est intelligenda quam illa tria compositionem domus habentia. Aliam enim in coniunctione partium compositionem non recipimus, nisi illam quae domum facit. Alioquin non esse{n}t verae praepositae consequentiae inter negationes, quae videlicet dicunt: ƿ

si domus non est, illa tria iuncta non sunt

vel

si aliquid non est domus, nec est illa tria coniuncta

Possent enim haec tria et coniuncta existere et compositionem domus non habere. Sicque recte domus definitio secundum compositionem componitur, cum illa tria coniuncta domus esse monstrantur. Haec enim erat una definitionis species quam superius secundum compositionem fieri diximus. Libet autem eius consequentiae sensum inspicere quam primam posuimus, quae recte ex natura totius suae vim inferentiae tenet, quae erat huiusmodi:

si domus est, paries est

Videtur enim inconveniens ex ea contingere, secundum id quidem quod domus et paries omnino sunt opposita. Nullum enim oppositum suum ex necessitate oppositum videtur exigere, sive scilicet in essentia sive in adiacentia ponere{s}. Neque verum videtur vel

si est rationale animal, est animal

vel

si est rationale, est sensibile

quia videlicet sensibilitatis sui animalis essentia rationalitati est opposita ac si tamen in quibusdam non videtur posse contradici. Cum enim relativa omnia opposita sint, ipsa tamen sese et in essentia et in adiacentia mutuo ponunt.
Quis enim verum non admittat:

Si paternitas {est}, filiatio est
si pater est, filius est?

Sed ex his fortasse inconveniens contingit. Si enim vera est prima, vera est ista:

si quoddam ens est paternitas, quoddam ens est filiatio

et ita:

si omne ens est paternitas, quoddam ens est filiatio

quod quidem manifestum est inconveniens, quod his plane monstratur qui inferentiam inter opposita recipiunt.
Sequitur enim secundum eos ex praemissa consequentia:

si omne ens est paternitas, quoddam ens non est paternitas

si enim est filiatio, non est paternitas. Amplius: si quia paternitas existit filiatio existit, et quia paternitas sola existit, id est ipsa et nulla alia res, filiatio existit, immo magis filiatio non existit. Ubi enim rebus aliis omnino in paternitate esse aufertur et filiationi necessario. Magis itaque vera videtur consequentia quae ait:

si paternitas est et nulla alia res est, filiatio non est

quam alia, in qua scilicet filiationem esse consequebatur; quae quidem ƿ cum ista vera non potest esse, ut enim supra docuimus. Sicut enim impossibile est affirmationem et negationem eiusdem ad idem antecedere, ita et consequi.
Dicitur autem quia impossibile est illud quod in antecedenti proponitur, quod scilicet domus sit sola, id est nulla alia re existente, et quod unum est, sed non ideo minus facit veram consequentiam. Licet enim haec consequentia:

si Socrates est asinus, est animal

antecedens habeat impossibile, tamen non ideo minus est vera.
Sed fortasse dicitur quia huic consequentiae antecedens, licet in se impossibile sit, tamen quantum ad consequens non est impossibile, quippe ipsum secum bene pateretur quod necessario exigit, ideoque vera est haec consequentia:

si Socrates est asinus, est animal

Sed non ita illa supraposita:

si domus est sola, id est et nulla alia res, paries non est

vera videtur. Nam illud quod quidem antecedit impossibile est esse etiam quantum ad consequens, cum videlicet domus existentia parietis exigat essentiam.
Neque enim ut domus sit, paries potest non esse. Itaque etiam illa vera videtur:

si domus est sola, paries est

Sed falso. Licet enim domus absque pariete non possit existere, non tamen ideo necessaria est consecutio quae ait:

si domus est, paries est

quippe in antecedenti consequens non intelligitur.
Qui enim dicit: 'domus est', tribus tantum simul acceptis 'esse' attribuit ac nulli quidem eorum per se. Quod autem simul pluribus attribuitur, non necesse est singulis attribui, ut cum 'domus' illis simul conveniat, nulli tamen eorum aptari potest. Atque haec de locis a toto dicta sunt.

Notes