Latin
|
English
|
DE OPPOSITIS
|
|
Quattuor modis opposita Aristoteles disgregavit; alia enim relativa, alia contraria, alia habitum et privationem, alia affirmationem et negationem vocavit. Et stricte quidem Aristoteles opposita in hac divisione accepit, eas videlicet tantum oppositiones quae ad unum possunt esse. Unius enim relativi unum tantum est relativum, ut paternitatis filiatio; unius contrarii unum, ut albedinis nigredo; unius habitus una privatio, ut visionis caecitas; unius affirmationis tantum una propria et simplex negatio, ut 'omnis homo est albus', {'non omnis homo est albus'}. Largius autem oppositionem accipientes omnia quoque illa vocamus opposita quae sese in eodem non patiuntur, ut sunt etiam ƿ homo et asinus, homo et equus vel lignum vel lapis et quicquid hominis naturam expellit; quae quidem Boethius in Primo Hypotheticorum disparata vocavit, quae etiam opposita dici innuit in Libro Divisionum, cum omnem generis divisionem per opposita fieri dixit ac commune praeceptum de divisionibus secundum accidens tradidit dicens quicquid in ipsi{s} dividitur per opposita segregari.
|
|
Large itaque oppositionem accipientes {omnia} ea dicimus opposita quae sese circa idem expellunt, et horum quidem alia in significatione, alia in essentia tantum, alia in adiacentia, alia in respectu sibi adversantur. Sunt autem in significatione voces oppositae, modo quidem complexae voces, ut affirmatio et negatio de eodem, quae simul verae esse non possunt, modo incomplexae, ut haec nomina 'homo' 'equus', quae eidem simul convenire non possunt. In essentia vero oppositae sunt quaelibet diversae rerum essentiae, ut albedo et nigredo. Sed horum alia in essentia tantum opposita, ut albedo et duritia, alia etiam in adiacentia, ut albedo et nigredo. Sicut enim in eadem re[s] non potest simul esse albedo et nigredo, ita nec simul ea participare, id est simul alba esse et nigra. In respectu vero opposita relativa dicimus, quae quidem, cum eidem simul adiaceant, numquam eodem respectu conveniunt; cum enim eumdem et patrem et filium esse ad diversos contingat, ad eumdem non potest contingere. Sed fortasse in quibusdam videtur id fallere. Idem enim eiusdem secundum diversas scientias et discipulus et magister poterit esse; sed si non in personis, saltem in scientiis respectus variatur. {Idem quoque eiusdem et antecedens est et consequens et praedicatum et subiectum}.
|
|
Sed nunc quidem in vi oppositionum quas Aristoteles ad tractandum elegit, proprietates ac differentias uberius planiusque assignemus.
|
|
DE RELATIVIS
|
|
Unde in relativis, quorum natura in praedicamento ipsorum diligenter pertractata est, non {est} diutius immorandum. Quae quoniam simul esse diximus neutrumque alio prius vel posterius esse constat, 'prioris' tantum modos seu 'simul' ad relativorum discretionem in praesenti tractare sufficiat. ƿ
|
|
DE 'SIMUL'
|
|
'Simul' itaque plures modos Aristoteles computat. Quaedam namque secundum tempus simul esse docuit, quaedam vero secundum naturam. Secundum tempus autem ea simul esse dixit quaecumque generata sunt vel facta in eodem tempore; et hanc quidem primam et propriam significationem 'simul' appellavit, quae etiam magis est consueta. Quae vero naturaliter simul dicuntur, duobus modis subdivisit. Nam et ea simul secundum naturam esse dixit quae ad se mutuo convertuntur, -- ita ut neutrum causa sit alterius, ut sunt relativa; si enim relativorum alterum alterius causa esset, prius naturaliter esset --, et ea quae secundum eamdem generis divisionem consistunt et contra se in divisione eiusdem generis tamquam dividentia ipsum ponuntur, ut volatile, inquit, et gressibile et aquatile in divisione animalis. Genus autem prius est ipsis, ut es secundo modo 'prioris' apparebit.
|
|
DE PRIORI
|
|
Sunt autem 'prioris' modi quattuor a philosophis pluribus confirmati; quintus autem ab Aristotele inve{n}tus et adiunctus creditur. Primus quidem modus et proprietate et inventione dicitur secundum temporis praecessionem, ut quaelibet res alia quam in tempore praecessit, prior secundum tempus dicitur. Secundus vero est secundum non-conversionem inferentiae, ut quod ab altero tantum infertur, non etiam ipsum infert, ut unum duobus prius est. Si enim duo sunt, et unum est, sed non convertitur. Sic quoque si species sit, genus erit, sed non econverso. Tertius autem modus est secundum ordinem, ut quae prior in dispositione versus scripta est littera. Quartus vero secundum diversitatem consideratur, ut qui in familiis praesunt, alii{s} priores appellantur. Quinto autem modo priora dicuntur quae ad ea quorum causae sunt, mutuam habent inferentiam, -- ut essentia, inquit, rei ad diversitatem propositionis: quia enim in re est quod propositio dicit vel non est, vera vel falsa est propositio --, et ad se mutuo consequi videntur, ut videlicet si ita est in re ut dicit propositio, vera est ipsa et econverso. In quo tamen attendendum est priori consequentiae ad necessitatis firmitatem supplendam esse constantiam, quod scilicet ipsa propositio fiat. Saepe enim contingit rem esse vel non esse et nullam fieri quae illud dicat propositionem; unde nec veram eam esse nec falsam. ƿ
|
|
Sunt autem qui constantiam non apponendam esse iudicant, ut simplicem seruent conversionem, vim quidem facientes in eo quod propositio illud dicere dicitur, veluti cum ita proponitur: si ita est in re ut dicit propositio, tunc vera est ipsa propositio
|
|
Dicunt enim in eo quod propositio dicit, existentiam propositionis contineri; aliter enim non diceret, nisi fieret. Sed si in eo quod propositio dicit, vim faciant, profecto non inferentiam causae attendunt. Non enim essentia rei ut a propositione designata, prior est veritate propositionis, immo simul cum ea, cum sine ea nullatenus possi[n]t consistere. Profecto nec Aristoteles de dictu propositionis mentionem facit, cum ait: "esse namque hominem convertitur ad veram de se orationem; nam si est homo, inquit, vera est oratio qua dicitur quia est homo."
|
|
Sed et secundae consequentiae, quae ait: 'si vera est oratio, ita est in re....' videtur constantia apponenda esse. Falsa namque videtur haec consequentia quod si {'Socrates} est homo' est vera, id est dicit illud quod in re est, inde Socrates sit homo. Si enim quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, Socrates est homo, et quia dicit Socratem esse hominem Socrates est homo; quod falsum est. Non enim, ut Aristoteles docuit, propter enuntiationem propositionis res erit vel non erit. Amplius: si quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est Socrates est homo, et quia 'Socrates est homo' dicit brunellum esse asinum Socrates est homo; quod etiam nullo modo procedit. Potest autem simpliciter {inferri} ex eo quod 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, quod illud quod in re {est} dicitur ab ipsa. Sed non quod illud determinate quod ipsa dicit sit in re sine constantia infertur, hac scilicet: 'cum illud quod ipsa dicit existens in re, sit 'Socrates est homo', tunc 'Socrates est homo' in re est, quod est dicere: 'Socrates est homo'.
|
|
Sed fortasse dicitur nec adhuc valere cum apposita constantia consecutio, nisi imponamus quod totum illud quod dicit, sit 'Socrates est homo'. Neque de hac propositione multiplici: 'latrabile animal est canis', quae trium propositionum continet sensus, videtur verum quod si ipsa dicit illud quod in re est, et illud quod in re [est] existens dicit, sit 'latrabile animal est latrabile animal', quod inde latrabile animal sit latrabile animal; illud enim quod ipsa dicit, aliud posset esse quam 'latrabile {animal} est latrabile {animal}'. Ut ista vera videatur consequentia, ita dicendum est: si 'Socrates est homo, dicit illud quod est {in re} et illud quod ipsa ƿ dicit sit tantum 'Socrates est homo', tunc Socrates est homo
|
|
Videtur tamen posse probari proposita consequentia, haec scilicet: si 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, tunc illud quod in re est dicitur ab ipsa; quare et illud quod dicitur ab ipsa in re est; unde 'Socrates est homo' in re est, quippe id tantum ab ipsa dicitur. Si vero in re est 'Socrates est homo', ipse re vera homo est.
|
|
Sed haec quidem argumentatio similis est ei quae ostendere videtur quod si haec divisio: differentia alia divisibilis, alia constitutiva fit per opposita, 'divisibile' et 'constitutivum' sunt opposita; quod nequaquam procedit. Multae enim per opposita divisiones fiunt quae per ista non fiunt, cum scilicet opposita non sint, immo nullae quae per opposita tantum fiunt, per ista fiunt, cum haec scilicet non sint opposita. Sic igitur suprapositam argumentationem solvimus, cum dicimus: Socrates est homo' dicit illud quod est in re', particulariter et indeterminate, non singulariter et demonstrative, ponitur, ac si scilicet ita diceremus: 'dicit quiddam quod in re est'. Similiter et cum dicitur: 'illud quod in re est dicitur ab ipsa' particulariter sumendum est hoc modo: 'quiddam quod est in re dicitur ab ipsa'.
|
|
Cum autem et ita convertitur: 'illud quod dicitur ab ipsa est in re', particulariter, non singulariter, sumendum est; alioquin conversa non esset, cum in praedicato aliquid singulare non poneretur. Talis est ergo ac si diceremus: 'quiddam quod dicitur ab ipsa est in re'. Sed iam hinc [iam] non provenit quod 'Socrates est homo' sit in re, licet illud quod ipsa dicit et 'Socrates est homo' sit idem, quippe ex particulari singularis hoc modo non provenit, nec tunc etiam quando ad plura sese non habet factus particulariter quam singularis, veluti hic: si quidam Phoenix vivit, hic Phoenix vivit
|
|
Si quis autem verba calumnietur cum dicitur 'quiddam quod haec propositio dicit est in re', eoquod 'quiddam' male videatur apponi ei quod non est universale, nihil ad sententiam consequentiae quae de destructionibus non agit, sed per constructiones, nec ex vitio constructionis, nullum rei vitium infertur. Si quis autem hanc consequentiam: si quiddam quod haec propositio dicit 'Socrates est homo' est in re, tunc 'Socrates est homo' est in re ex proprietate paritatis velit confirmare, non est audiendus. Nullam enim recipimus consequentiam ex natura huius paritatis, quam in quibusdam videmus deficere.
|
|
Licet enim 'pater Socratis' et 'Sophroni{s}cus' paria dicamus, falsa tamen est omnino haec consequentia: ƿ si Sophroni{s}cus est, pater Socratis est ex qua scilicet ostenditur: si Sophroni{s}cus est, Socrates est
|
|
Ex eo namque quod pater Socratis est, Socratem esse comprobatur hoc modo: si pater Socratis est, quoddam ens est pater Socratis unde et Socrates est filius cuiusdam entis, et ita ipse est Erunt autem fortasse qui et eam consequentiam quam supra innuimus: si 'Socrates est homo' dicit 'brunellus est asinus', dicit illud quod in re est calumniari velint, cum non semper 'brunellus est asinus' in re sit nec in antecedenti consequens habeatur, ideoque ei quoque contradicent consequentiae quam superius fecimus: si quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est Socrates est homo, et quia ipsa dicit 'brunellus est asinus' Socrates est homo
|
|
Unde et hoc in consequenti adiungimus: ...et quia ipsa dicit 'brunellus est asinus' quod in re est, Socrates est homo quae quidem consequentia non minus falsa est.
|
|
Haec autem ad relativorum discretionem hoc loco dicta sufficiant. Caetera vero quae de ipsis dicuntur, in praedicamento ipsorum diligenter tractavimus.
|
|
DE CONTRARIIS
|
|
Nunc autem secundam oppositorum speciem tractemus, quae in contrariis continetur; quae quidem ideo contraria excellentia oppositionis nominantur, eo videlicet quod maxime sibi sint adversa ac prima fronte opposita. Cum enim idem ad diversa contingat oppositum, omne ad id contrarium dicitur quod maxime est ei adversum, ut cum 'pauperi' et 'dives' et 'superabundans' opponatur, et 'auaro' 'largus' et 'prodigus', et 'pavido' 'fortis' et 'temerarius', illa tamen contraria ei{s} sunt {quae} quam longissime dissident, 'pauperi' quidem 'superabundans', 'auaro' 'prodigus', 'pavido' 'temerarium'; vincunturque omnes caeterae oppositiones adversitate contrariorum. Neque enim adeo adversantur sibi caeterae oppositiones. Relativa quidem in eodem et simul contingit esse,
|
|
DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM RELATIVORUM
|
|
contraria vero numquam, ut idem numquam simul est et album et ƿ nigrum vel bonum et malum vel calidum et frigidum; sed idem simul pater est et filius, et magister et discipulus, licet diversis respectibus. Sed fortasse in contrariis generibus id non potest servari, ut in virtute et vitio, motu et quiete, quae in eodem simul reperiuntur per quaedam sua inferiora; quae contraria non sunt, sed sibi consentientia. Idem enim et auarus est et castus, et qui quiescit in loco, secundum alterationem movetur; unde eadem res simul et virtutem {et} vitium et quietem et motum habet, quae contraria genera Aristoteles appellat. Sed constat ipsum quoque omnino respuere in eodem contraria, ut supra meminimus, ex ea videlicet probatione qua magnum et paruum, quae in eodem, diversis tamen respectibus, videbat, contraria non esse convincit.
|
|
Sunt autem quidam qui contraria genera in eodem esse non abhorrent, sed contrarias species in eodem esse impossibile confitentur. Dicunt enim quod cum omnia accidentia per individua in subiecta veniant, et ipsa contraria genera per individua sua subiectis contingunt. Quae quidem individua primo speciebus sunt supposita, quae eorum sunt tota substantia, ut virtus et vitium quae in hoc homine per hanc castitatem et hanc auaritiam recipiuntur, quae individua sunt castitatis et auaritiae, quae invicem species non sunt contrariae. Quodsi genera contraria per individua specierum non contrariarum in eodem contingant, non est inconveniens, quippe ipsa contraria non sunt eorum tota substantia sicut species. Verum species contrarias esse in eodem per aliqua sua individua illud prohibet quod nec ipsarum individua in eodem possunt esse, quorum sunt tota substantia ea quae sunt contraria, utpote species; ideoque inquiunt Aristotelem bene negasse magnum et paruum, quae contraria tenebantur, in eodem esse, quae species, non genera, esse constabat.
|
|
Sunt autem et qui species contrarias in eodem posse consistere non denegant. Nec eam quidem {sententiam} confitentur duxisse ad versarium ad inconveniens in rei veritate, sed ad tale quod pro inconvenienti habebat. Tam namque desipientem adversarium inducunt, qui, ex eo quod contraria in eodem esse dicerentur, crederet ea in eodem esse in vi contrariorum, id est secundum id quod se expellunt; quod est inconveniens. Sed quis tam desipientem adversarium inveniat aut quis philosophus ad verae confirmationem sententiae falsum ac sophisticum inconveniens adducat? Sic enim quodlibet etiam verum improbare ƿ posset. Quis etiam, si quidam in eodem contraria reciperet quaedam, crederet eum pro inconvenienti adduxisse quod contraria essent in eodem vel saltem non determinasse inconveniens pro qualitate contrariorum? Omnia itaque contraria in eodem esse negamus, sicut et Ipse in eodem docuit: "sed nihil est, inquit, quod videatur simul contraria recipere posse," postque contrariorum exempla adicit: "nihilque aliud simul contraria suscipiet."
|
|
Sed {si} nulla in eodem sint contraria, quomodo virtutem et vitium, quae contraria genera dicit, contraria dicemus, quae in eodem videmus? aut cum genus ipsa sit specierum omnium collectio, quasdamque ex istis speciebus contrarias, quasdam non contrarias videamus, quomodo ipsum genus contrarium dicere possumus? Sunt autem in virtute quaedam species contrariae, quaedam non, ut sunt illae quae sunt mediae contrariorum vitiorum, ut pavidi et temerarii forte, prodigi et auari largum, de quibus Horatium dixisse recorder: virtus est medium vitiorum {et} utrimque reductum
|
|
Nam largitas et fortitudo extremis contrariis quasi composita videntur, et ex utrisque aliquid mutuare, sed id quod ex hoc recipit cum eo quod ex illo assumit [ob]temperare. Largus enim dicitur qui rationabiliter et secundum temporis opportunitatem sua modo distribuit, modo conservat, et fortis vel audax cuius rationabiliter movetur animus ut modo se ad pugnam erigat modo extrahat secundum temporum discretionem. Unde et qui fortis est, temerario accedit ineo quod resistit, ac pavido in eo quod desistit, cum uterque alterum tantum sine discretione cognoscat, temerarius quidem semper in surgere, pavidus vero semper in recedere. Sic quoque et largus in eo quod sua distribuit, prodigo consentit, in eo vero quod propria conservat, auaro congruit. Sicque media vitiorum ex utrisque extremis Flaccus meminit esse reducta, quasi ex utraque parte aliqua[m] decerperent, quae ipse quoque virtutes appellat.
|
|
Cum ergo quaedam virtutis species contrariae sint ac quaedam contrariae non sint, quarum generalem virtutis collectionem contrariam dixit, aut fortasse ea quae media sunt vitiorum Aristoteles non virtuti sed sapientiae supposita putat, eo scilicet quod in rationabili consideratione, ut dictum est, consistant, aut ea quae media sunt, unum in natura non aestimat sed diversa, secundum id scilicet quod ex diversis ƿ est iunctum, ut medius color ex albedine et nigredine, vel tepor ex calore et frigore, inter quae sunt media. Hae namque minutiae albedinis illis minutiis nigredinis iunctae unum faciunt medium colorem, quasi diversa puncta lineam, ubique omnes minutiae simul fundantur, et medius color ex eis coniunctus; quippe nihil aliud est quam ipsae simul; atque hoc modo recte contrarium genus virtutem dixit, cuius omnes species contrarias credidit, ac si non videatur his qui Ethicam verius insistunt. Si quis itaque virtutem et vitium in eodem esse monstraverit, profecto contraria in eodem esse conuincet, sed numquam quae inter se contraria sint, in eodem reperiet; non sunt enim castitas et auaritia sibi contraria, sed aliis. Omnes quoque species motus et quietis contrarias esse arbitratus est, secundum quod etiam singulis in tractatu motus assignat contraria. Unde et haec quoque genera recte contraria vocavit.
|
|
Sed numquam ex hoc potest ostendi ea quae inter se contraria sunt, in eodem contingere; quippe non quilibet motus cuilibet quieti contrarie opponitur. Unum enim tantum, ut dictum est, contrarium unius est. Unum dico secundum communionem naturae, non secundum proprietatem substantiae. Haec enim albedo cuilibet nigredini aeque adversa est. Quae quidem adversitas, quae ex natura speciei contingit, proprie ad ipsas species refertur, secundum quod quidem unam tantum naturam unius esse contrarium {contingit} {...desunt quaedam...}
|
|
Quae quidem multos in hanc sententiam induxit ut contrarium nomen tantum universalium, non etiam singularium, confiterentur, albedinis quidem et nigredinis, non huius albedinis vel huius nigredinis. Sic quoque et relativum et privatio et habitus nomina tantum universalium dicunt. Relativa quidem, ut supra meminimus, tantum universalia dicebant ex relatione constructionis. Habitus quoque et privatio universalium tantum nomina dicunt, eoquod in individuis non possunt seuari. Si enim haec visio mea alicuius caecitatis esset habitus, simul et aliqua caecitas esset eius privatio. Sunt namque relationum nomina 'habitus' et 'privatio', sed quae, cum nulla sit simul in ea quae eam privet nullaque fortasse in toto tempore vitae mihi contingeret? Unde potius ipsa universalia visio et caecitas, quae permanentia sunt, videntur habitus et privatio dici. Sed si 'habitus' et 'privatio' tantum sunt universalium nomina, quomodo possumus per hanc visionem et caecitatem, quae circa eumdem catulum contingunt temporibus diverisis, ƿ ordinem privationis et habitus et naturam ostendere, quippe cum non sint privatio et habitus?
|
|
Amplius: {ut} species ab individuis in essentia non discrepent, oportet individuorum substantiam habere quod speciei naturam recipit. Sed neque de speciebus ipsis magis dicendum videtur quod sint privatio et habitus, quam de ind{ivid}vis, si earum statum inspiciamus totamque earum collectionem comprehendamus, quasi hinc omnes caecitates, illinc vero omnes visiones, in quibuscumque sint subiectis, constituamus. Neque enim vel omnes simul omnium privationem vel habitum dicimus, cum non contingant circa idem, sed circa diversa, nec aliqua alicuius, propter eamdem causam. Si igitur ad statum vel existentiam vel specierum vel individuorum respiciamus, ea privationem et habitum proprie non dicimus.
|
|
Sed haec nomina relativa {esse non} teneamus; oporteret enim simul esse quae {ab} eis nominare{n}tur. Unde Aristoteles relativa ea videtur innuere cum eorum relationem ostenderet, dicens quia caecitas privatio visionis, non caecitas visionis dicitur. Sed profecto vere non sunt relativa, sicut et negatio et affirmatio, quia nequaquam reciprocantur. Neque enim quemadmodum dicimus: 'privatio habitus privatio' vel 'negatio affirmationis negatio', ita quoque contingit dicere: 'habitus privationis habitus' vel 'afirmatio negationis affrmatio'. Sicut enim /378.20 affirmatio prior est naturaliter negatione, ita habitus privatione; nec dico tantum in substantia, sed etiam in proprietate habitus; ex quo enim ipsa est caecitas, habitus dici potest. Cuius videlicet habitus est haec proprietas ut a subiecto praeter ullam subiectae {rei} corruptionem recedere possit, sed numquam amplius natura eius ipsum regredi permittat. Privatio vero est quae adveniens subiecto quod naturaliter habitus susceptibile est, ipsum expellit nec ulterius reuerti patitur. Cum itaque aliquid privationem dicimus alicuius, non relationem assignamus, sed quid privaverit ostendimus. Privatio enim quasi privans dicitur, eo videlicet quod aliquid privaverit et expulerit a subiecto, id est habitum. Sic quoque et cum dicimus: 'uidens quod videtur videns' vel 'quod videtur a vidente videtur', non relationem assignamus; sed hic passionem inferre actionem, illic passionem inferri ab actione monstramus. Sicut autem nomen relativorum aut contrariorum in individuis quoque servamus, sic etiam vocabula 'privationis' et 'habitudis' in ipsis quoque custodimus.
|
|
Postquam autem ostendimus contraria maiorem tenere oppositionem ƿ quam relativa, idem quoque ipsa ad alia habere conuincamus, sive ad privationem et habitum sive ad affirmationem et negationem; ac prius ad privationem et habitum.
|
|
DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM PRIVATIONIS ET HABITUS
|
|
Cum quidem magis quam contraria videntur sibi adversari, in eo scilicet quod alterum sine licentia ulla regressionis expellat nec expulsum amplius reuerti permittat, contraria vero sibi mutuo succedunt, sive mediata sint sive immediata; etenim ex calido frigidum et ex frigido fit calidum et ex sano aegrum et ex aegro sanum. Sed haec est maximae oppositionis in contrariis comprobatio quod saepe adventus contrariorum et recessus substantiam ipsam nouat et perimit, ut eorum quae naturalia sunt, sicut calor igni{s}. Privatio vero et habitus numquam motum substantiae, sed alterationem faciunt. Eadem enim prorsus utrumque substantia recipit. Unde illud est quod Aristoteles ait: "privatio vero et habitus dicuntur quidem circa idem aliquid, ut visio et caecitas circa oculum." Constat itaque contraria magis sibi adversari quam privationem et habitum, quamvis alterum inregressibiliter expellat alterum, id est quaelibet privatio suum habitum. Non bene enim ad oppositionis augmentum prohibitio regressionis operari ridetur. Contingeret enim iam ipsam privationem magis oppositam esse habitui, quem sibi succedere non permittit, quam habitum ipsi; quod impossibile est. Tantum enim oppositionis hoc ad illud necesse est habere quantum illud ad istud habet.
|
|
DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS
|
|
Affirmationem et negationem in oppositione contraria superant. Facilius enim de eodem veras esse simul affirmationem et negationem natura permitteret quam in eodem simul esse contraria. Possibilius enim videtur simul esse quod dicunt istae propositiones: 'Socrates est albus' et 'non est albus', quam quod istae proponunt: 'Socrates est albus' et 'Socrates est niger'. Quas complexa contraria Aristoteles dicit, eo videlicet quod remotio albi magis consentiat positioni ipsius quam positio nigri. Neque enim ex eo quod albedine careo tantum sum diversus ab eo quantum {ex eo quod sum} niger. Carere enim albedine posset medio colore coloratus, qui {non} tantum albedini quantum nigredo, quae eius est contrarium, adversatur. Sed de hoc quidem uberius in Libro Categoricorum ƿ egimus, cum contrariarum propositionum maximam oppositionem esse conuinceremus. Nunc autem causa nominis contrariorum ostensa eorum proprietates diligenter consideremus.
|
|
Horum autem Aristoteles alia mediata alia immediata esse docuit. Mediata vero ea determinavit quorum non est necessarium alterum inesse suo susceptibili, ut sunt album et nigrum, quae proprium susceptibile corpus habent. In quo cum medios colores esse videamus, determinatum est neutrum contrariorum ibi esse. Immediata vero ea definit quorum necessarium est alterum inesse suo susceptibili, ut sanum et aegrum circa animal. Nullum enim contingit esse quod horum alterum non habeat, etsi absque utroque possit subiecta animalis natura consistere; quippe prior est eis naturaliter utpote eorum sustentamentum. Mediata sive immediata quantum ad naturam proprii susceptibilis dicit, secundum id scilicet quod determinatum est eam aut, ubicumque est, esse cum altero eorum, aut alicubi sine altero utroque consistere.
|
|
Unde nihil est illud quod quidam opponunt, album et nigrum immediata esse circa cycnum vel coruum vel corpus non medio colore coloratum, quamvis tamen alterum inesse certum sit. Haec enim non sunt propria eorum susceptibilia, sed subiecta corporis natura. Unde quantum ad proprium susceptibile, ubicumque sint album et nigrum, mediata debent appellari. Similiter et immediata secundum proprii subiecti naturam pensamus, ut sanum et aegrum secundum subiectam animalis naturam; quae fortasse quantum ad corpus vel substantiam mediata videntur dici, cum in aliquo eorum neutrum contingat veluti in insensibilibus aut spiritibus; sed nullo modo propter hoc mediata sunt dicenda, sed, ut dictum est, propter proprium susceptibile.
|
|
Propria vero contrariorum susceptibilia modo multa videntur in natura, modo unum. Multa enim sunt, ut ea quae bonum et malum recipiunt. Neque enim solae substantiae bonae sive malae dicuntur, sed etiam qualitates ipsae, sive etiam passiones aut actiones et multa alia accidentia. Quae quoniam diversis subiacent praedicamentis, nulla communi natura possunt uniri. Sed fortasse diversae sunt bonitates diversorum praedicamentorum et 'bonum, secundum illa multipliciter accipitur; cuius multiplicitatem ipse nos Boethius docuit, cum bona alia esse monstravit secundum hoc quod retinent boni qualitatem, id est bonitatem ipsam, quae contraria est malitiae; alia secundum hoc quod ƿ faciunt {rem} bonam. Bonae quidem ex qualitate boni substantiae dicuntur; virtutes vero ex eo quod eas bonas faciunt. Non ita facere bonum et facere malum contraria videntur sicut malum et bonum.
|
|
Fortasse enim in eodem possunt simul contingere, sicut pati bonum et pati malum, vel amare bonum et amare malum. Videntur itaque omnia contraria unam communem naturam habere semper subiectam, sive generalem sive specialem. Et siquidem Aristoteles susceptibile secundum sustentationem suscepit, ex ipsis clarum est substantiis, quae solae accidentia omnia sustentant, veluti ipsam quoque claritatem cum albedine quae ea informatur. Unde et ipse ait Aristoteles: "palam vero est quia circa idem aut specie aut genere naturam habent fieri contrarietates, ut languor et sanitas in corpore animalis vel albedo et nigredo simpliciter in corpore, aut iustitia et iniustitia in homine." Hicque naturalia et propria contrariorum susceptibilia posuit, quae prime et primo loco ea suscipiunt. Nam etsi animal sanum et homo sanus et corpus album et homo albus dicatur, haec quidem propria est praedicatio, illa vero per accidens enuntiatio. Nam quod homo sanita{ti}s susceptibilis est vel albedinis, ex animalis vel corporis natura, quam participat, habet, non ex propria substantia. Sunt mediatorum contrariorum modo plura media, ut albi et nigri fuscum et pallidum et caeterae mediorum colorum species, aliquando unum, ut calidi et frigidi tepor. His vero quae in medio sunt, modo nomina posita sunt, modo ea vocabulorum penuria negatione extremorum proferri convenit, ut inter bonum et malum id dicitur esse quod neque bonum est neque malum, ut ipsa bonitas, quae neque bona dicitur, cum se ipsa non sit informata, neque mala, cum contrarium non recipiat. Sic et multa alia neque bona neque mala dicuntur. Insunt autem contraria quibusdam naturaliter, ut calor igni et albedo nivi, quae eis insunt substantialiter, quibusdam vero per accidens utpote suis fundamentis, ut eadem ferro vel cycno.
|
|
Adiecit quoque Aristoteles omnia contraria vel in eodem genere esse, vel in contrariis generibus, vel ipsa esse genera. Sunt enim albedo, inquit, et nigredo in colore, iustitia et iniustitia in virtute et vitio, quae sunt contraria genera; "bonum vero, inquit, et malum non sunt in genere, sed ipsa sunt genera aliquorum existentiat. Ex quo quidem quidam talem eum divisionem innuisse dicunt, quod contraria alia sunt genera, ƿ alia specialissima. Specialissima vero sic subdividuntur ut eorum alia sub eodem genere alia sub diversis contrariis ponuntur. Sed quid dicemus de eo quod ait bonum et malum non esse in eodem genere, sed genera esse contraria? Sunt enim utraque in qualitate, aut fortasse in aliquo aliorum praedicamentorum. Certum enim est non diversis praedicamentis contraria contineri. Unde et ipse dixit: "si ex contrariis unum fuerit quale, palam est quoniam et reliquum erit quale." Ipsa etiam Boethii expositio in qualitate ea collocat.
|
|
Sed nec genera videntur esse bonitas et malitia, sed species specialissimae, nisi forte pro virtute et nequitia accipiantur, quod etiam Boethius plane innuit, cum super hanc divisionem commentans iustitiam sub bono et malo contrariis generibus dicit contineri, quae Ipse sub virtute et nequitia collocaverat. Quod igitur prius Aristoteles 'uirtutis' et 'nequitiae' nomine designaverat, id deinde in bono a{c} malo intellexit. Sunt etiam eadem contraria et in contrariis generibus et in eodem, et fortasse etiam genera, ut iustitia et iniustitia in virtute et nequitia et in qualitate continentur. Possunt fortasse reperiri et quaedam contrariae species quae neque in eodem genere sint neque in contrariis generibus. Videntur enim quaedam actiones quibusdam passionibus contrariae, nec tamen earum genera sunt contraria, ut delectari ac contristari quae Ipse in Facere ponit contraria. Placari scilicet et irasci, ut etiam contristari, active accipiatur, vel etiam gaudere et contristari, quod est passio a contristat{ion}e illata. Sed id quidem omnino auctoritas, ut dictum est, abicit, ut in diversis praedicamentis contraria invicem contineantur. Unde passionem tantum passioni et actionem actioni oportet apponi contrarie. Ut autem oppositionem in membris suprapositae divisionis servare possis, ita accipe 'esse in genere eodem tantum', ut videlicet illud 'tantum' ad utrumque, et ad 'genus' et ad 'idem', referatur, ut et in genere tantum sint et in eodem tantum. Cum autem in genere tantum esse dicantur, ea esse genera excludimus et specialissima esse innuimus; cum autem in eodem tantum, opposita genera separamus. Cum autem dicimus: alia[m] in contrariis generibus sunt, 'tantum' etiam est apponendum ad removendum esse genera, ut et ista specialissima intelligantur; et sic quidem bonum est illud quod subiungitur: "alia non in eodem continentur," genere tantum videlicet, "sed etiam, inquit, sunt genera."
|
|
Non est autem praetermittendum sub quibus praedicamentis contraria ƿ cadant et quae sint contrarietate absoluta. Certum est autem ex auctoritate Aristotelis nihil substantiae vel quantitati vel relationi conrtrarium esse. Cum enim proprietatem substantiae vel quantitatis investigaret, nihil illis contrarietatis accidere dixit. Cum autem in tractatu Quantitatis magnum et paruum non esse contraria conuinceret, firmum ex relatione argumentum sumpsit; quia enim relativa erant ea, contraria esse negavit. Tria itaque praedicamenta omni contrarietate absoluta esse Aristoteles testatur. Tribus quoque ipse aliis inesse contraria docet, Qualitati quidem, Actioni et Passioni. De contrarietate autem {caeterorum omn}ium praedicamentorum nihil omnino in textu Pracdicamentorum, quem habemus, determinavit, horum scilicet: Quando, Ubi, Situs, Habere. Nec nos quidem quod auctoritas indeterminatum reliquit, determinare praesumemus, ne forte aliis eius operibus quae latina non novit eloquentia, contrarii reperiamur. Haec tamen praedicamenta quae ex Quantitate nascuntur, Quando, Ubi, contrarietate, sicut ipsa Quantitas, absoluta videntur.
|
|
Nota autem id quod diximus, contraria maxime esse adversa, eorum obesse sententiae qui eamdem in essentia materiam generis in omnibus proponunt speciebus ipsis, ut eadem prorsus sit in essentia materia hominis et asini, quae est animal, sed diversae quidem hic et ibi illius formae. Si enim omnium specierum est eadem in substantia materia, tunc albedinis et nigredinis et caeterorum contrariorum, quae omnia, ut dictum est, eiusdem generis species esse necesse est. Si autem albedo et nigredo in essentia materiae suae coniuncta{e} sint, quomodo ita sibi adversari poterunt, sicut ea quae nec materiam eamdem habent nec formis eisdem conficiuntur, ut sunt ea quaecumque in diversis consistunt praedicamentis, ut homo et albedo? Si quae enim sunt formae quae substantia{m} albedinis constituant, hominis non possunt substantiam facere, quia diversorum generum, et non subalternatim positorum, diversas esse tam species quam differentias Aristoteles docuit. Nostra quoque sententia tenet solas substantiae species differentiis confici caeterasque species per solam subsistere materiam, sicut in Libro Partium ostendimus. Si ergo eadem prorsus est materia, quae est in ipsis diversitas? Sed eadem quae est in consimilitudine substantiae, non indeterminatae essentiae. Neque enim {ea} qualitas quae est essentia ƿ albedinis, essentia est nigredinis -- esset enim albedo nigredo --, sed consimilis in natura generis superioris. Consimilitudo autem vel substantiae vel formae contrarietatem non impedit.
|
|
Dubitari potest ab his qui facile et difficile et possibile et impossibile tamquam contraria sibi opponunt, quare magis contraria invicem non dicant facile et impossibile, vel necesse et impossibile; haec enim magis adversantur sibi.
|
|
Haec quidem dicta sunt de oppositione contrarietatis. Cui quidem oppositionem privationis et habitus subiungi ordo ipse exigit.
|
|
DE PRIVATIONE ET HABITU
|
|
Haec autem circa idem subiectum contingere diversis temporibus Aristoteles docuit, "ut visio et caecitas, inquit, circa oculum." Et omne quod susceptibile est habitus, privationis quoque susceptivum est. Etenim quod videt caecum fieri potest, et qui comatus est caluus, et qui dentatus est {e}dentulus; similiterque in caeteris. Tunc autem tantum privationem contingere dicimus quando habitum in suo quoque tempore, quod scilicet ei natura determinavit, deesse videmus, veluti, si in nono die catulus visionem non recipiat, eum caecum esse non dubitamus. Non itaque omnis ille privationem habet qui non habet habitum, sed qui, inquit Aristoteles, quando contingit habere, non habet, id est tempore quo naturaliter fuerat susceptibilis habitus. "Edentulum enim, inquit, non omnem illum dicimus qui non habet dentes nec caecum qui non habet visum, sed qui, quando contingit habere, non habet," id est in tempore quo debuit habitus inesse. "Quaedam enim, inquit, generationes sunt quae neque dentes neque visum habent, sed non videntur edentatae neque caecae," ut sunt ostrea et quae sunt sine capite. Stellio quoque vel nepa neque visionem neque caecitatem suscipiunt, quippe oculo circa que{m} fiunt haec, non ivuantur. Cum autem de habitu transitus fiat in privationem, de privatione in habitum impossibile est fieri regressionem. Nec quidem dicimus simpliciter eos qui habent privationem, non posse habere habitum, sed non posse habere post privationem, quod est regredi a privatione in habitum. Quilibet enim homo, etiam ille qui caecus est, possibilis est videre. Bene enim tota eius natura pateretur ut et tempore suo visionem suscepisset et eam in vita ƿ sua custodisset, ut numquam in eo caecitas conti[n]gisset. Quod enim in uno particularium videmus contingere, id in omnibus eiusdem speciei individuis posse contingere credimus; 'potentiam' enim et 'impotentiam' secundum naturam accipimus, ut id tantum quisque possit suscipere quod eius natura permittit, idque non possit quod natura expellit. Cum autem omnia eiusdem speciei particularia eiusdem sint naturae -- unde etiam dicitur ipsa species tota individuorum substantia esse --, idem omnia recipere potentia sunt et impotentia. Unde et curtatum et qui ipsos pedes naturaliter habet aeque bipedes vel gressibiles secundum potentiam dicimus, magis quidem ad naturam quam ad statum subsistendi respicientes. Cum tamen curtatum possibile sit simpliciter duos pedes habere, impossibile ipsum habere eos postquam amiserit; sic et ipsum qui caecus est, possibile est videre, sed non possibile est videre postquam caecus est. Est igitur aliud enuntiare simpliciter possibile, aliud cum determinatione, cum hoc verum sit, illud falsum, sicut et hae[c] {propositiones} de Socrate sedente: 'possibile est Socratem stare', 'possibile est stare dum sedet'; prima enim vera est, secunda falsa; de quibus quidem enuntiationibus cum de categoricis egimus {pro}positionibus uberius tractavimus.
|
|
Si quis itaque regressionem de privatione in habitum posse fieri, veluti de caecitate in visionem, velit ostendere, quod ille qui privationem habet potest et habitum habere, ut qui habet caecitatem potest videre, non haec satis ad argumentum regressionis. Sic enim qui caecus est, videre posset, quod numquam caecitas in eo conti[n]gisset, et ita nulla fieret regressio, quae non potest esse nisi ad id quod prius habuit. Videtur autem cum dicimus: 'possibile est caecum videre', si 'possibile' ad totum propositionis sensum, non ad potentiam substantiae referamus, ex eo sequi posse fieri regressionem. Quomodo enim, inquiunt, posset esse quod caecus videret, nisi regressio fieret, de caecitate scilicet ad visionem? Sed dico quod nullo modo ex eo quod dicitur: 'caecus videt' potest innui vel referri regressio de caecitate ad visionem, sicut nec ex eo quod dicitur: 'caecus {uidit'}, innuit{ur} de caecitate a{d} visum. Constat itaque de habitu in privationem posse fieri mutationem, sed non de privatione in habitum regressionem. Hicque est eorum ordo ut naturaliter habitus praecedat privationem.
|
|
Non sunt autem idem, ut Aristoteles docuit, privari et privatio vel habere habitum et habitus. "Neque enim, inquit, caecum esse est caecitas nec habere visum est visus;" similiterque in ƿ caeteris. "Si enim, inquit, idem esset caecitas et caecum esse, utraque de eodem praedicarentur;" nunc vero minime, de eodem scilicet praedicantur, "sed caecus dicitur homo, caecitas vero nullo modo homo dicitur. Modus tamen oppositionis in istis idem est, nam sicut caecitas visui opposita est, sic[ut] caecum esse ad visum habere oppositum est." Huic quidem loco talem Boethius expositionem aptavit: "ubi, inquit, habitus tria oportet considerari, veluti visione in aliquo existente necesse est subiectam personam existere et susceptam ab ea visionem esse et quamdam insuper proprietatem ex coniunctione[m] visionis ad personam innasci quae per 'habere habitum' designatur." Sic quoque et in privatione tria consistunt, ut in caecitate ipsa quidem caecitas et subiecta ea persona et caecum esse, quod est privari, quod ex privatione et persona innascitur, quod videlicet caecum esse ipse Aristoteles a caecitate in eo monstrat diversum quod caecum esse de homine dicitur, caecitas vero de homine non praedicatur.
|
|
Sed, ut aiunt, proprie tantum de oculo dicitur, qui eius est proprium susceptibile. Similiter et 'habere habitum, proprie de homine ipso dicitur, habitus vero ipse proprie de parte ipsius, oculo scilicet, praedicatur. Patet itaque ex praedicationis diversitate diversam eorum esse essentiam. Quorum enim eadem est essentia, eamdem necesse est esse praedicationem, et quorum diversa praedicatio, et essentia. Ex coniunctione itaque caecitatis vel visionis ad oculum quamdam innasci proprietatem credunt in toto homine ipso qui oculum habet, quod {de} eo proprie dicuntur haec, scilicet habere visum et caecum esse, quae habere habitum et privari dicuntur. Visio enim et caecitas, quae oculo insunt ac de eo proprie dicuntur, habitus sunt et privatio. Unde aliam dicunt proprietatem 'habere habitum' quam 'habitus', aliam 'privari' quam 'privatio'. Modum tamen eumdem oppositionis cum habitu et privatione in eo servare dicuntur quod non solum sese expellunt, verum ordinem certum circa idem servant temporisque determinationem, sicut illa exspectant. Sicut cnim visio circa oculum caecitatem naturaliter praecedit nec ipsam umquam subsequi potest, sic habere visum caecum esse circa subiectam hominis personam.
|
|
Sed haec quidem sententia nec rationi nec verbis aristotelicis congruit. Neque enim est ratio quare haec quoque accidentia in privatione et habitu non recipiantur quorum naturam oppositionemque habent. Alioquin erit imperfecta supraposita oppositorum divisio. Haec quoque ƿ eorum praedicatio de persona propria non est; de quo enim proprie 'habere habitum' dici potest nisi de eo quod habitum habet, ut visum habere de oculo aut caecum esse nisi de eo quod habitu privatum est, ut ipse oculus. Quodsi privationis et habitus proprietates ac differentias ad privari et habere habitum in eo considerant quod haec secundum partes, illa vero secundum tota contingnunt, profecto nec visum oculo dabunt, sed parti eius, ut pupillae eius, quae sola videt. Suntque fortasse multa privationum et habituum quae non secundum partium susceptionem contingunt, ut uxoratum et viduum {esse}, quae in privatione et habitu Boethius annumerat; quae tamen in eo quo{que} privationis et habitus proprietatem videntur exercere quod nullum in eis natura tempus determinaverit, quo, ut Aristoteli placuit, alterum illorum necesse sit inesse subiecto aut quod fiat eorum vicissim in alterum permutatio. Nam et qui viduus erat, uxorem tantum ducit et uxoratus tantum dicitur. Sed fortasse quaecumque post primam accipiuntur, non uxores proprie, sed consortes vocari debent.
|
|
Illud autem quod Aristoteles in privatione et habitu ad differentiam mediatorum contrariorum ostendit, quod in quodam tempore alterum privationis et habitus necesse {est} inesse suo susceptibili, ad maiorem respexit partem; quod cum quibusdam privationum et habituum conveniat ac nullis mediatis contrariis aptari possit, bene in differentiam ducitur, cum id natura eorum expellat quod horum proprietas potitur ac saepissime tenet. Cum autem uxoratum et viduum {esse} non secundum partes contingant, sed toti accidant homini, non est omnium privationum et habituum secundum partes contingere. Nec per hoc possunt privari et habere habitum quae proprietates esse creduntur, a privatione et habitu sepa{ra}ri.
|
|
Amplius: cum inter 'privari' et 'privationem' per eorum praedicationem Aristoteles differentiam daret dicens privari quidem de homine, sed non privationem praedicari, "sed caecus, inquit, dicitur homo, caecitas vero nullo modo dicitur." Unde nihil aliud colligere {est} nisi quia in adiacentia, non in essentia, caecitas de homine dicitur. Hoc enim vocabulum adiacentiae, illud essentiae, et utrumque caecitatem diversis modis sigInificat, sed alterum quidem caecitatem tantum significat, alterum vero ipsum quoque fundamentum nominat, quod est caecum, ideoque de ipso enuntiari potest, ut dicatur homo caecus, non caecitas, caecitatem quidem habere, non esse. Sicut autem praedicationem ƿ caecitatis in essentia homini abstulit, sic etiam posset et illius proprietatis quae privari esse creditur, et cuiuslibet accidentis.
|
|
Nihil itaque aliud rationabiliter ex verbis Aristotelis concipi potest nisi differentia vocabulorum, substantivorum scilicet et sumptorum, quae videlicet cum et in significatione et soni similitudine conveniunt, ut 'privatum' et 'privatio', 'caecus' et 'caecitas', secundum praedicationem tamen modumque significandi discrepant. Hoc itaque quod dixit privari vel habere habitum, nihil aliud nisi nominatas personas intellexit, quae scilicet privatae sunt vel quae habent habitum, ut sunt ipsae substantiae; ut videlicet magis vocum proprietates quam rerum diversitates intendat distinguere. Si enim omnia eius opera studiose inspiciamus, magis eum in vocibus immorari quam in rebus inveniemus liberiusque verba eius de vocibus quam de rebus exponere{n}tur, quippe qui logicae deseruiebat. Si{c} enim, cum differentiam affirmationis et negationis ad alia ostenderet, secundum dividentia veri ac falsi vocabula aliorum accepit, cum ea incomplexa vocavit, nam complexum et incomplexum ipse in designatione tantum vocum cognovit accipere, iuxta illud Praedicamentorum "eorum quae dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur," ut orationes, "alia sine complexione," ut simplices voces, de quibus quidem ipse intendebat. Quod autem privari et habere habitum eumdem modum oppositionis dixit habere cum privatione et habitu, ipsas videlicet personas quae eas suscipiunt, secundum susceptionem earum, non secundum naturam substantiae dictum puta, et ordinem quem in ipsis personis secundum accidentia consideramus , ut ea[m]dem scilicet persona[m] secundum habitus susceptionem praecedat se ipsam naturaliter secundum privationem.
|
|
Solet autem de morte et vita quaeri utrum in privatione{m} et habitum an potius in contraria recipiantur. Videntur enim ex ordine suo privatio et habitus. Sed hoc quidem subiecti natura recte impedire videtur. Neque enim fiunt circa idem subiectum, sed circa hoc quod substantialiter est mutatum, cum modo sit sub animato, modo sub inanimato transeat. Sicut autem animatum et inanimatum contraria dicimus, sic etiam mortem et vitam qualitates quasdam, non actiones. Nam mors et vita actiones, unde verba ipsa 'mori' et 'uivere' dicuntur sumpta, contraria non sunt, sed in eodem simul; nam quicumque moritur, vivit; sed potius qualitates quaedam, quae etiam mors et vita nominantur, quae in eodem simul nullo modo possunt existere. Unde ƿ recte dicitur nullum vivum mortuum esse ac nullum mortuum vivum; et hic quidem 'mortuum' nomen est qualitatis, non participium praeteritae actionis; de hoc enim fortasse dici potest: 'quoddam mortuum est vivum', quia videlicet quiddam quod moriens fuit, est vivum, ut ille qui iam dudum mori coepit ac nondum mortuus in extremo vitae positus anhelat. Ipse enim secundum id quod iamdiu moriens fuit, mors actio in eo secundum quoddam suum inferius praeterita est, ac secundum aliud adhuc in ipso est; haec enim accidentia quae actiones sunt vel passiones, sibi consimiles habent partes et suae naturae, ut singulae partes mortis mors dicuntur. In corpore quoque Phoenicis quod resuscitatum est, videtur posse dici quoddam mortuum vivum; quia moriens semel exstitit, omni tempore mortuum amplius diceretur; sicut et quod semel amatur, omni tempore sequenti amatum dici potest ex praeterita passione, et quod semel amabitur, omni tempore quod ullam eius amationem praecedet, amandum. Unde non ita in praedicatione opposita sunt participia contrariarum actionum vel passionum quae praeteriti sunt temporis vel futuri, sicut ea quae sunt praesentis. Non enim sicut dicimus: 'nullum calefaciens est frigi dum faciens', ita possumus enuntiare: 'nullum calefacturum est frigidum facturum'; aut sicut dicimus: 'nullum quod calefacit frigidum fit', ita contingit dicere: 'nullum calefactum est frigidum factum' aut 'nullum calefaciendum est frigidum faciendum', eo videlicet quod praeteritorum et futurorum multae sint partes. Praesentia vero indivisibilia sunt. Unde in praeterito aut futuro secundum diversas eorum partes contraria in eodem poterunt esse; sed non in praesenti, quippe partibus caret. Verum est enim quod idem ferrum et calidum fiet et frigidum fiet alio quo et alio tempore, et rursus idem et calefactum est et frigidum factum. Sed numquam idem et calefit et frigidum fit, et calefaciens est et frigidum faciens.
|
|
Haec autem de oppositione privationis et habitus dicta sunt. Nunc oppositionem affinnationis et negationis tractare superest.
|
|