Latin
|
English
|
DE MEDIIS MIXTIS
|
|
Sunt quoque et illi medii loci qui ex inhaerentibus et extrinsecis sunt permixti, ut sunt illi qui a gene re et oppsitis simul fiunt vel a specie et oppositis vel a pari et oppositis et quicumque alii ex his sunt permixti. Haec autem est permixtionis traditio: si diversarum consequentiarum antecedens et consequens per medium coniungantur in unam consequentiam, potest in coniuncta locus assignari permixtus ex illis, ex quibus singulis in prioribus consequentiis assignabatur. Veluti si ex his duabus consequentiis si omnis homo est animal, Socrates est animal si Socrates est animal, Socrates non est lapis in quibus loci assignantur, in prima quidem a genere, in secunda vero ab oppositis, talis coniungatur consequentia: si omnis homo est animal, Socrates non est lapis locus simul a genere et opposito dandus est, secundum hoc scilicet quod homo Socratis genus est, id est superius, et animal lapidis oppositum.
|
|
Si quis etiam ex istis duabus: si nullus homo est sanus, Socrates non est sanus si Socrates non est sanus, Socrates est aeger istam coniungat: si nullus homo est sanus, Socrates est aeger illo{s} simul locos in ista assignabit quos in illis divisim proferebat, a genere scilicet et immediato.
|
|
Regulae autem huiusmodi erunt: in priori quidem haec: si aliquod oppositorum praedicatur de genere alicuius universa{liter}, alterum oppositorum removetur a qualibet specie illius generis.
|
|
Unde animal oppositum est lapidis et homo genus Socratis; quare si 'animal' praedicatur de 'homine' universaliter, 'lapis' removetur a 'Socrate'. In secunda vero consequentia haec poterit maxima propositio dari: si aliquod immediatorum removetur a genere alicuius universaliter, alterum immediatorum convenit cuilibet specierum eiusdem generis
|
|
Videtur autem supraposita de permixtis locis doctrina in hac fallere consequentia: si Socrates est homo, est sensibilis quae ex his duabus nascitur: si est homo, est animal si est animal, est sensibilis in quibus loci a specie et a pari assignantur, qui non dantur in ea quae nascitur, immo a specie tantum, id est homine, qui est species sensibilis. Sed etiam a specie {et} a pari simul dari potest iuxta hanc regulam: si species alicuius generis praedicatur de aliquo, par illius generis praedicatur de eodem
|
|
Contingit autem veras vel falsas esse consequentias permixtorum locorum secundum veritatem vel falsitatem praepositarum consequentiarum ex quibus nascuntur.
|
|
Non autem omnes permixtos locos dicimus medios nisi eos, ut dictum est, qui extrinsecitatem aliquam habent et cohaerentiam, etiam si medius adhibeatur locus vel cum extrinseco vel cum inhaerenti, ut ille qui a contingentibus ducitur hoc modo: si nullus homo est lapis, quoddam album non est margarita si omnis homo est animal, quoddam album non est lapis
|
|
Hic igitur locus medius ex medio quo mixtus est, qui, quoniam et extrinsecitatem et cohaerentiam continet, cum quocumque adiungatur, sive cum inhaerenti sivi cum extrinseco, locum medium permixtum reddit. ƿ Unde inhaerentes vel extrinseci sive medii dicantur.
|
|
Nunc autem locorum quos in usum dialectici trifariam partiti fuimus, expedita divisione, alios inhaerentes alios medios alios extrinsecos appellantes, undi hi inhaerentes, illi extrinseci, alii medii dicantur exponamus. Inhaerentes autem dicti sunt quod ad ea ad quorum inferentiam inducantur secundum vim cohaerentiae quam ad ea habent, afferantur antecedentia, ut species ad genus suum vel unum par ad reliquum etc. Extrinseci vero dicuntur in quorum inferentia non cohaerentia, sed magis remotio esse attenditur. Medii vero quod aeque et cohaerentia et extrinsecitas in eorum inferentia consideretur; nam et relativorum ad se et partium ad totum et contingentium inter se quaedam est cohaerentia et disiunctio.
|
|
Ex oppositione enim quam habent relativa, extrinsecitatem recipiunt; ex commutatione vero relationis {qua} ad se invicem referuntur ac sine se esse non possunt, quamdam habent invicem affinitatem adhaerentiae, secundum quam et Themistius et Tullius eorum locos inter inhaerentes posuerunt. Totum etiam parti et adhaerens est et ab ipsa seiunctum; adhaeret quidem secundum id quod in quantitate et constitutione sui eam tenet, secundum quod et ipsi locos eorum inter inhaerentes collocaverunt; disiuncta vero sunt secundum praedicationem; neque enim totum de parte neque pars de toto praedicantur. Contingentia quoque et conveniunt et dissident circa diversa, ut homo et album circa albos homines iungmtur et a se recedunt in aliis quibus alterum tantum convenit, ut in lilio, cui album solum convenit, et in nigro homine, cui tantum homo inest. Hos vero medios qui mixti sunt ex inhaerentia et extrinsecitate quam in partibus habent, medios recte dici apparet.
|
|
Haec de locis dicta sunt quorum inferentias vel in necessitate firmatas vel maxima probabilitate suffultas dialecticorum disputatio in usum deduxit. Sunt autem alii quibus dialectici raro ac numquam fere utuntur, quos tamen {etiam} Boethius Graeci Themistii atque Romani Tullii divisiones de locis plene exsecutus non praetermisit. Hos quoque {tractabimus} ne quid doctrinae subtrahere videamur, eaque etiam tractare pigrum non sit quae de divisionibus eorumdem auctorum restare atque nostro deesse tractatui videntur; ac prius, sicut ipse Boethius, divisionem Themistii ponamus.
|
|
LIBER SECUNDUS DE DIVISIONIBUS THEMISTII ET TULLII
|
|
DIVISIO THEMISTII
|
|
Hic igitur locos differentias, sicut et nos, in tres species partitus, alios inhaerentes alios extrinsecos alios medios appellavit. Inhaerentes quoque, quemadmodum nos superius, in duo divisit, cum videlicet alios a substantia, alios a consequenti substantiam assumi dixerit. Quos vero locos a substantia dixit, omnes superius plene tractavimus, et quosdam insuper consequentes substantiam, eos scilicet qui a toto sunt tam generali quam integro, vel a partibus tam divisivis quam constitutivis. Nam locum quoque ab integro vel eius parte inhaerentem tantum vocavit, quem nos tamen medium dici convenientius ostendimus. Restant autem ex consequentibus substantiam hi quos vel in causis posuit vel a generatione vel a corruptione vel ab usu vel a communiter accidentibus fieri dixit, quos nos quidem prius tractemus quam eos quos ipse vel extrinsecos vel medios supposuit.
|
|
At nunc in causis immoremur, quarum proprietates cum plene distinxerimus, qualiter ex eis loci veniant facilius docebimus, cum ipsae scilicet ad probationem suorum effectuum inducantur.
|
|
DE CAUSIS
|
|
Causas autem quattuor Boethius computat, efficientem scilicet, materialem, formalem, finalem. Efficientem autem eam descripsit quae movet atque operatur ubi aliquid explicetur, id est effectus, ut faber, dum cultellum fabricatur, ipsi materiae ferri sua operatione formam cultelli aptando motum praestat ut in cultellum transeat, de qua uberius in sequentibus tractabimus, cum ad species motus veniemus.
|
|
DE MATERIALI
|
|
Materialem vero in eam ex {qua fit et eam in} qua fit separavit; ex qua fit, id est ferrum, in qua fit, id est incus. Sed haec quidem in qua fit absurde et incongrue materia dicitur, sed ea sola ex qua fit, quae scilicet in substantiam effectus transit, ut animal in hominem, ligna et ƿ lapides in domum. Non autem causam aliquam negamus esse eam in qua fit, sicut est et illa per quam fit, ut ferreus malleus, id est martellus, sed materialem dici prohibemus, tametsi Boethius alios nimium secutus materialem {eam} in Topicis suis appellaverit, cum tamen eius locum non posuerit sciens eam non proprie materiam dici. Sola enim materia proprie dicitur ex qua rei substantia constat. Unde et illi qui farinam panis materiam appellant, quam in constitutione panis esse non concedunt, decepti sunt. Neque enim ideo materia putanda quod ab ea panis principium sumpserit, nisi etiam ipsam in sui constitutione retineat, sicut nec forma rei putanda est nisi quae ipsam actualiter informat. Unde et Boethius firmam posuit probationem a materia, cum Mauros inde arma non habere convincit quod eis ferrum, quod armorum est materia, desit; quae quidem probatio infirma esset, si sine materia materiatum reperiretur, sicut in pane concedunt. Sed procul dubio non est farina panis materia putanda, cum in eius constitutione numquam sit; neque enim iam farina remanet, sed micae. Micae itaque panis materia sunt, non farina.
|
|
Nota autem quod ea quae constituta sunt, alia praeiacentem materiam habuerunt, ut navis -- prius enim ligna fuerunt quam ex eis aut domus aut navis constituerentur --, alia simul cum materia coeperunt, ut elementa quae in materiam caeterorum corporum prima creata sunt, quae a se ipsis inceperunt. Quae vero primae sunt creaturas nulla praeiacens materia praecessit. Sic et accidentia simul cum materia sua nascuntur. Sed sive tempore praecedat materia materiatum sive non, natura necesse est et dignitate praecedere, secundum id scilicet quod materialiter creat et facit esse; nec aliud quidem putandum est materiatum quam materialis essentia, postquam in eius constitutione est posita. Neque enim animal quod in homine est, id est quod rationalitate et mortalitate est {in}formatum, res est alia ab homine, nec ligna aut lapides quae in constitutione domus, aliud putanda sunt a domo. Quae enim essentiae partes sunt, omnes simul acceptae idem prorsus sunt quod totum utpote propria[m] et tota[m] rei essentia[m]; in quid materiam de materiato praedicari omnium auctoritate convincitur.
|
|
DE FORMALI
|
|
Forma vero in essentia non componit, sed superveniens substantiae perfectionem effectus reddit, et haec est formalis causa. Sicut enim ƿ absque materia consistere non potest quae ex ipsa componitur substantia, sic nec praeter formam perfici potest, cuius adventu ipsam compleri ac perfici Porphyrius dixit, ut hominem rationalitatis ac mortalitatis informatione. Fortasse enim substantia hominis in materia generis quodammodo posset consistere, sed praeter differentiarum informationem perfecta[m] non esse.
|
|
Non autem omnem formam in causam recipimus, nisi eas tantum quae ad creationem substantiae necessariae sunt ac praeter quas effectus ipse consistere non potest. Quae igitur accidentales sunt, ut albedo Socratis, causae dicendae non sunt, cum nullo modo praeter ea[s] subiecta consistant, immo ipsae propter subiecta. Omnia enim accidentia posteriora sunt suis subiectis atque in eis semper sunt ac per ea subsistunt. Unde magis accidentium causa ex subiectis pendet quam subiectorum ex accidentibus; et sunt quidem fundamenta causae, in quibus accidentia fiunt; quam quidem causam, ut supra meminimus, Boethius non satis commode materiali aggregat. Illam autem per quam fit, ut ea per quae operamur instrumenta, omnino praetermisit, nisi forte et in efficienti tam eam quae efficit quam eam per quam efficit acceperit.
|
|
DE FINALI
|
|
Finalem vero eam appellavit ut incidere causa est fabricationis cultelli; ideo enim factus est ut per eum incidamus. Quae quidem causa, cum posterior sit temporaliter, maxime tamen praecedit ex proprietate causae. Haec enim est propter quam totum agitur et ad quam tota respicit operatio; et est quidem victoria causa belli, quia {scilicet} intentio est victoriae, quae compulit hominem ad pugnandum, bellum vero victoriae, sed hoc quod ex eo contingit, et, nisi praecederet bellum, esse non potuit; bellum vero omnino praeter victoriam potuit esse, ac secundum hoc quod Tullius effectum vocat, quod Themistius finem appellat.
|
|
DE EFFICIENTE
|
|
Breviter autem omnibus causis designatis ad efficientem reuertentes quemdam de ipsa errorem recidamus. Sunt enim qui inter causas efficientes quasdam incommode causas aggregant, ut qui patrem filii causam efficientem confitentur, matrem vero causam in qua fit. Dicunt ƿ enim patrem movere atque operari, ut aliquid explicetur, quod efficientium proprietas exigit. Sed hi nimirum miror quare et matrem efficientem causam non vocent. Ipsam etiam, dum cohabitat, in motu [esse] necesse est esse atque in eodem pariter operari. At vero si proprietatem efficientium integre pensemus, neuter generantium efficientibus est aggregandus, sed solus Creator, cuius mira et occulta operatio formam infuso semini paulatim adaptat et imprimit. Haec enim sola proprie causa efficiens dicitur quae de subiecta materia operando rei formandae suam formam imprimit operatione, ut faber cultello atque natura homini. Largius tamen efficientem causam in divisione Tullii Boethius sumens solem quoque efficientem causam diei vocavit, cum videlicet ait: "causa est efficiens quae quamlibet rem praecedens efficit, non tempore, sed proprietate naturae, ut sol diem." Non enim sol de materia aliqua operando atque ipsam formando diem efficit, sicut faber cultellum aut natura hominem, quae ipso quoque patre defuncto infusum semen in corpus humanum coaptat. Haecque proprie una dicuntur secundum naturam, quae per operationem propriam Deus creat ac format ac perficit; caetera vero quae hominum operatio, ut sunt navis et domus, nec creantur ab hominibus, quippe nihil substantiae efficitur, sed solae quae iam creatae sunt substantiae coniunguntur, nec una proprie dici possunt, quae scilicet natura substantiae non unit, sed forte per accidens una dici possunt quae sola operatio coniungit.
|
|
Est itaque creare substantiam ipsam facere, quod solius est Summi Artificis; coniungere vero est iam creata componere, quod hominibus competit. In his ergo homines efficientes esse possunt, quae ad coniunctionem rerum iam a Deo creatarum pertinent; in his vero Deus quae ad creationem attinent, efficere itaque [est] hominum est simpliciter componere, Dei vero substantiam ipsam creare. Si quis autem et ipsos homines creatores, quantum scilicet ad compositionem, praesumat dicere, non est audiendus. Neque enim vel ipsam formam creant, sed aptant componendo subiecta; nec sunt efficientes in creando, sed in aptando. Ipse enim Deus in eorum operatione simul creat quod eorum operatio adaptat. Cum autem et Deus efficiens causa sit, quantum, ut dictum est, ad creationem, et homo quoque quantum ad compositionem, uterque movet, id est motum praestat ei quod efficitur: Deus quidem secundum generationem, dum substantiam creat, homo vero secundum alterationem, dum compositionem adaptat.
|
|
Sed nunc quoque motus species ad horum discretionem tractemus.ƿ
|
|
DE MOTU
|
|
Motus itaque alius secundum substantiam, alius secundum quantitatem, alius secundum qualitatem, alius secundum locum contingunt.
|
|
DE MOTU SUBSTANTIAE
|
|
Motus autem fit secundum substantiam, quotiens res aliqua in substantia sua generatur vel corrumpitur. Generatur autem, dum aliquod substantiale esse assumit; veluti, cum aliquod corpus vivificatur, animati corporis substantiam assumit vel animalis vel hominis. Corrumpitur autem, dum eamdem substantialem deserit naturam, ut cum moriendo inanimatum redditur. Sunt itaque motus substantiae duae species, generatio scilicet, quae est ingressus in substantiam, et corruptio, quae est egressus a substantia; et sunt quidem invicem contrariae, etsi simul in eodem generatio et corruptio contingant, sed non qua sunt contrariae. Dum enim quodlibet corpus animatur, inanimatum deserit secundum quod corrumpitur, et animatum assumit secundum quod generatur. Unde in eodem generatio simul est cum corruptione, sed non ideo contraria. Neque enim contraria sunt generatio animati et corruptio inanimati, sed generatio animati et corruptio eiusdem, et generatio inanimati et corruptio eiusdem, quae in eodem simul consistere nequeunt. Hic vero motus qui generatio dicitur, secundum quem scilicet in naturam substantiae quaelibet res transfertur, soli Creatori subiacet. Corruptio tamen ipsius nobis subiecta videtur, secundum hoc scilicet quod vel aliquem interficimus vel lignum comburendo in cinerem resolvimus aut fenum in vitrum liquefacimus. In quo etiam generatio nobis subiecta videtur. Nam dum per actum nostrum priorem deserunt substantiam ea quae corrumpuntur, aliam assumunt, secundum quam generantur, ut simul et corrumpere videamur et generare. Si enim inde dicimur corrumpere quia per hoc quod circa substantiam agimus, ipsa in corruptionem cadit, similiter et generare concedamur, quia per actum nostrum in generationem venit, et fortasse in his generationibus id refelli non potest quae primae non sunt. Nam primae rerum creationes, in quibus non solum formae, sed ipsae etiam substantiae creatae sunt a Deo, veluti cum ipsis corporibus prius esse contulit, soli Omnipotenti ascribi possunt earumque corruptiones: neque enim corporis alicuius substantiam actus ullus hominis adnihilare potest.ƿ
|
|
Primas vero creationes dicimus per quas rerum materiae prius inceperunt esse, quae scilicet praeiacentem non habuerunt materiam. Unde in Genesi dictum est: "In principio creavit Deus caelum et terram," id est in prima creatione; ab ipsis enim operari coepit et in ipsis materiam omnium corporum conclusit. In ipsis enim omnia posuit elementa quae caeterorum corporum sunt materia. Non enim pura et distincta creavit elementa, ut quasi per se ignem poneret vel terram vel aerem vel aquam, sed omnia in singulis permiscuit; et singulae quidem fabricae ex elementis quae in eis abundabant nomina traxerunt, aeris quidem fabrica ex humiditate et levitate aerii elementi, ignis vero ex levitate et siccitate ignei, aquae vero massa ex humiditate et mollitie aquatici, terrae vero ex gravitate et duritia terrei elementi.
|
|
Secundae vero creationes sunt, cum iam creatam materiam per adiunctionem substantialis formae nouum facit ingredi esse, veluti cum de limo terrae hominem Deus creavit. In quo quidem nulla materiae novitas, sed solius formae videtur diversitas et quantum ad formam substantiae pertinet, videtur mutari natura substantiae; et hae quidem postremae creationes generationi et corruptioni videntur subiacere. Nam id quod prius esse incipit, dum fit nec adhuc exstitit, quomodo motum generationis possit habere, cum scilicet omnino non sit? In his etiam quae omnino pereunt, ut de anima[li]bus pecudum aut de accidentibus dicitur, quo tempore putemus motum corruptionis, cum nec motum corruptionis valeamus discernere? At vero illae creationes quae praeiacentem habent materiam numquam deficientem, generationi subiacent et corruptioni; veluti cum limum terrae ille Summus Artifex ex inanimato vivificaret et in hominem formaret et ipsam terrae substantiam iam creatam per adiunctionem formarum in hominem verteret. Unde recte in Eodem Moyses: "formavit, inquit, Dominus hominem," in quo aperte hanc creationem per formas fieri demonstravit atque a prima separavit. Ibi enim 'creare' simpliciter dixit, hic etiam 'formare' posuit. In qua secunda creatione ipsa terrae materia, quae iam existebat, motum generationis habere poterat, dum informaret eam Deus animatione sensibilitate rationalitate mortalitate et caeteris, aut corruptionis, dum inanimatum desereret. De qua etiam creatione secunda idem ait in Eodem "masculum et feminam creavit eos." Sed nec huiusmodi creationes postremae nostris subiacent facultatibus, sed omnis creatio a nostris actibus est aliena et soli Deo ascribenda. Neque enim in fornace posito ƿ cinere feni ut in vitrum transeat, noster actus in creationem vitri quicquam operatur, sed ipse Deus nobis etiam physicam ignorantibus in natura eorum quae praeparavimus, occulte operatur ac nouam perficit substantiam. Ubi autem vitrum a Deo creatum est, nostra operatio{ne} in uasa multifarie formatur, sicut ex lignis et lapidibus iam a Deo creatis domum componimus, nihil quidem creando, sed creata coniungendo.
|
|
Nulla itaque generatio nostris actibus est permissa. Unde a patre filius recte creari {non potest dici}, nisi secundum id quod ex ipsius substantia manans divina operatione ad humanam naturam provehitur. Unde potius filius ex patre fieri quam per patrem dicitur, secundum id scilicet quod quamdam, quae ex ipso manavit {materiam}, occulte Dei op{er}atio formavit in hominem.
|
|
Cum nulla nobis subiecta sit substantiae generatio, corruptio potest subiecta videri, nec mirum; facilius enim est in omnibus destruere quam componere et levius nocere quam prodesse possumus et promptiores ad malum operandum quam ad bene faciendum sumus. Qui enim hominem formare non possumus, ipsum destruere valemus; ac fortasse quamdam ipsi generationem facere videmur secundum inanimationem. Nam dum animationem auferimus, inanimationem reddimus, quae in substantiam veniens generationem facit. Sed auferre quidem possumus, quod corruptioni pertinet, sed nil conferre in substantiam, quod generationis est; non animatum ergo facimus, sed inanimationem quoque solus Deus creat. Non autem idem est non esse animatum et esse inanimatum. Mu1ta enim sub negationem cadunt quae privationem non suscipiunt; quantum vero ad negationem, corruptio est, quantum vero ad formam privationis, generatio, quae etiam soli Deo ascribenda est. Nam si nihil in substantiam ageremus, non minus quandoque Deus eam in animationem reduceret; sed potest esse ut citius per hoc quod agimus ipsam resolvat.
|
|
Hic igitur substantiae motus quem generationem dicimus, soli Deo ascribendus est tam in primis quam in postremis creationibus. In quibus quidem naturae creationibus generales ac speciales constitutae sunt substantiae. Neque enim formae mutatio diversitatem specierum aut generum facit, sed substantiae creatio. Quocumque enim modo varientur formae, si identitas manserit, nihil ad essentiam generalem vel specialem agitur. Cum autem et formae nullae diversae sint, diversa tamen poterunt esse genera, ut sunt generalissima in suae discretione substantiae, aut fortasse quaedam species, ut de speciebus accidentium infinitatem vitantes concedimus. Quamdiu itaque essentia materialis naturae in se diversa atque aliud ab alia fuerit, diversa contingit esse genera vel species. ƿ Diversitas itaque substantiae diversitatem generum ac specierum facit, non formae mutatio. Nam etsi in speciebus substantiae specierum diversitatis causa sit differentia, hoc tamen ex rerum diversitate substantiae quam faciunt, contingit. Unde etiam substantiales sunt appellatae huiusmodi differentiae, quae in substantiam venientes et discretionem substantiae faciunt et unionem communis naturae; neque enim alia in speciali aut generali natura concludimus nisi ea quae natura substantiae divina univit operatio.
|
|
Haec quidem de prima specie motus, quae generatione et corruptione dividitur, dicta sufficiant, quam nos secundum substantiam fieri diximus.
|
|
DE MOTU QUANTITATIS
|
|
Secunda quoque species, quam secundum quantitatem assignavimus, duabus distribuitur speciebus, augmento scilicet et diminutione, quae et invicem contrariae sunt. Et est quidem augmentum motus essentiae rei secundum quantitatis ipsius intensionem, diminutio vero secundum eiusdem remissionem. Mutatur enim res secundum augmentum, cum ipsa substantiae quantitas per additamentum alicuius crevit, veluti cum pueris adolentibus sua Deus occulte ministrat incrementa atque nostram extendit qualibet dimensione substantiam sive in altum sive in longum seu in latum. Diminuitur autem cum aliquid substantiae demitur et subtrahitur, veluti cum ipse Deus nobis ueterescentibus nostras paulatim substantias attenuat.
|
|
Et sunt quidem quattuor omnino augmenta. Crescit enim res tribus supradictis modis, cum videlicet in spissum sive in longum sive in latum extenditur; quartum vero cum secundum numerum multiplicatur, ut si quattuor adiungantur duo in constitutione senarii. Totidem etiam contingit esse detrimenta. Nam ex eodem fit detrimentum unde factum fuerat augmentum. Sicut enim, si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur rei, si{c si} quid quantitati cuiuslibet essentiae massaeque ipsi substantiae subtrahitur, totum ipsum diminuitur.
|
|
Sed nunc quidem investigandum esse dicit minus de his motibus, augmento scilicet et diminutione, {quam} circa quae fiant. Non enim aliquod augmentum fieri in aliquo videtur per adiunctionem alicuius, quippe nihil augeri videtur. Neque enim cum aliquid alicui apponitur, illud quod appositum est, crevit neque illud cui appositum est, cum plures partes quam prius non habeat. Sed nec totum quod ex ƿ eis coniunctum est, crevisse videtur. Eas enim tantum partes adhuc retinet quas prius habebat, illud scilicet quod est adiunctum et cui est adiunctum. Sicut enim illa duo coniuncta simul totum sunt ad singula, sic et disiuncta totum erant ad eadem. Omnia enim plura simul accepta sive continuata sint sive disiuncta, totum sunt ad singula. Similiter et de detrimento potest opponi: quid igitur augeri vel diminui dicemus? Sed simpliciter quidem accipiendum est et dicendum augmentum esse in composito respectu simplicium, cum plures habeat partes.
|
|
Easdem enim omnes et plures continet, sicut senarius omnes partes quaternarii et insuper binarii. Unde maior secundum augmentum, sive hoc quaternario sive illo binario quem continet, recte {dicitur}. Non autem semper 'maius' et 'minus' proprie secundum augmentum accipimus. Proprie namque tantum augmentum accipimus in eo quod in partium quantitate suarum ab alio abundat. In partibus autem abundare dicimus omnes alterius partes comprehendere et insuper aliquas habere; quod quidem in toto ad partem tantum poteris inspicere. Omnes enim partes partium totius esse necesse est et omne totum totius partium quoque totum est.
|
|
Cum autem omnia cuiuslibet partis membra ipsum quoque constituant totum, necesse est totum a singulis partibus suis in quantitate partium abundare, id est easdem omnes et insuper quasdam habere, quod quidem est plures in augmento partes habere. Non enim plures partes secundum augmentum hoc habent quam illud, cum nullae fuerint communes. Unde cum quislibet homo alio maior dicitur, non secundum augmentum partium dici potest proprie, quia nullas habent communes partes, {sed} secundum ex[ante]cedentem dimensionem, quia scilicet extensa est magis longitudo huius aut latitudo quam illius. Quodsi quis etiam secundum dimensionis excellentiam augmentum accipiat, ut quislibet longior homo respectu brevioris augeri dicatur, multum improprie augmentum accipit. Augeri namque proprie dicitur per adiunctione{m} alicuius quantitatem massamque ipsam substantiae crescere. Ut quadrangulum crescere Aristoteles dixit composito, id est adiuncto, gnomone, quo etiam subtracto diminuitur. Plures enim sunt partes in quadrangulo adiunc to gnomone quam in eo quod relinquitur de quadrangulo separato gnomone. Consistit autem gnomonis perfectio in tribus quadranguli partibus, quibus si quarta adiungatur, perficitur quadrangulus, ut apposita figura monstrat.
|
|
Qui quidem quadrangulus respectu illius quadranguli qui est adiunctus, ƿ quartam partem vel gnomonis cui[us] adiunctus est, augeri dicitur. Neque enim, ut quidam putant, augmentum referendum est ad illum quadrangulum cui quarta pars adiungitur, sed ad compositum ex ipso et gnomone. Non enim, sicut diximus, aliqua pars in constitutione cuiuslibet augetur, sed ipsum compositum respectu componentium crevit, cum videlicet totum contineat quod unaquaeque pars comprehendit atque insuper quicquid quaelibet aliarum partium continet.
|
|
Est igitur augeri quodlibet compositum plures partes ipsum habere in aliquo loco quam prius haberet in eodem, et diminui pauciores habere quam prius, ut secundum capacitatem et aggregationem in eumdem locum augmentum consistat, non tantum secundum pluralitatem partium. Ipsae namque partes plures non sunt, sed ipsum compositum plures partes habet in hoc loco quam prius. Veluti si duo sint homines, unus intra domum et unus extra, illi duo unum sunt compositum ad singulos et si exterior in domum abstrahatur, idem compositum plures partes in domum habet quam prius; sed non ideo plures partes quam prius. Sicut enim non est unum quod sibi habeat plures tunicas quam ille qui habet plures uestes, ita nec illud. Quod autem secundum loci capacitatem atque coniunctionem augmentum accipiatur, non solum usus, sed auctoritas contradicit, cum dicitur: 'si quid cuilibet rei sit additum', hoc est: adiunctum in aliquo.
|
|
Unde cum dicimus: si quid cuilibet rei sit additum totum maius efficitur non ita est accipiendum ut maius fiat compositum quam prius esset, sed maius quam singulae partes effectum est per adiunctionem cuiuslibet ipsarum; prius namque compositum non erat. Et si aliae partes quae prius erant, accipiantur, non erit numerus earum diminutus; eaedem enim extra coniunctionem erant partes quae intra. Fit itaque augmenti comparatio non de composito ad se ipsum, sed de toto ad singulas partes. Unde recte 'totum' Boethius apponit. Nulla enim res plures habet in aliquo tempore partes aut pauciores quam in alio. Ubi enim plures fiunt partes mutata secundum augmentum substantia, non potest haec substantia dici esse vel fuisse illa quae pauciores habuit.
|
|
Videtur autem compositio rerum nihil ad augmentum perficere, cum non sint plures res per coniunctionem effectae. Si enim unum tribus adiungas, non videtur eorum numerus crevisse, nisi forte secundum locum, quod scilicet plures in hoc loco sunt substantiae quam prius, cum nondum unus duobus huc esset aggregatus. Ac fortasse in his rebus quae coniunctionem non exigunt, sed naturaliter discretae sunt, sicut numeri, nihil ƿ operatur ad augmentum compositio, sed in his quae per continuationem fiunt, ut in quadrangulo qui ex gnomone et quadrangulo coniungitur. Non enim quadrangulum unum redderet gnomo et quadrangulus, si discreta manerent. Unde ad quadranguli augmentum coniunctio quoque videtur operari, non ad numerum rerum.
|
|
Has vero duas species motus secundum quantitatem fieri diximus, quia secundum substantiae comprehensionem fiunt; et sunt quidem utriusque, id est substantiae et quantitatis, hi motus. Cum enim augetur substantia, necesse est et quantitatem substantiae crescere. Et est assignatus hic motus secundum quantitatem ad differentiam superioris, qui secundum substantiam fieri dictus est. In superiore enim motu[s] non est necesse quantitatem substantiae mutari, sed substantiam ipsam. Cum enim hoc corpus hominis de animato ad inanimatum movebitur, substantiae quantitas non mutabitur, cum eadem membra remanebunt. At vero per adiunctionem vel substractionem alicuius necesse est quantitatem, id est comprehensionem substantiae, mutari.
|
|
DE COMPARATIONE
|
|
Non est autem hoc loco praetermittenda consideratio augmenti vel detrimenti secundum comparationem, veluti cum dicitur hoc esse magis vel minus album quam illud. At vero ad comparationem venire nihil nisi accidens Boethius confirmat. Non tamen omnia; sicut enim Aristoteles quantitatem absolutam esse contrarietate dixit, sic etiam comparatione. Unde magnum et paruum, longum aut breue, latum aut spissum sive album quantitates non esse clarum est, quamvis semper secundum quantitatem contingant eisque semper adhaereant, nec nisi mediantibus quantitatibus substantiis accidant. Proprie enim et primo loco ipsa linea longa vel brevis dicitur et numerus multus, ac deinde etiam substantiae. Sicut enim non dicitur magis vel minus {homo, ita nec dicitur magis vel minus} albedo; magis autem vel minus album dicitur: sumpta itaque accidentium nomina sola comparari possunt, non scilicet substantiva.
|
|
Unde in praedicamento qualitatis Aristoteles dixit: "non tamen omnia sed plura: iustitia namque a iustitia si dicatur magis et minus, potest quislibet ambigere," album autem magis et minus altero dicitur et iustum magis et minus alterum altero. Sed et ipsa crementa suscipiunt; cum candidum namque sit, contingit amplius fieri candidum. ƿ Esse in his accidentium praedicationibus Aristoteles comparationem innuit quae per adiectiva nomina fiunt, quibus ipsa proprie ut accidentia et substantiis adhaerentia designantur. In substantivis autem vocabulis ea omnino reprobat. Sicut enim accidentia modo secundum hoc quod subiectas informant substantias consideramus, modo autem eorum substantiam per se speculamur atque ipsorum essentiam in se ipsa secundum hoc quod est, intelligimus, ita quoque ipsa diversis vocabulis designamus, modo quidem adiectivis, cum scilicet ipsa ut substantiis adiacentia designamus, modo vero substantivis, cum eadem secundum propriam essentiam demonstramus.
|
|
Unde et duplicem habent praedicationem, unam quidem secundum accidens, aliam secundum substantiam. Secundum accidens quidam sic: 'hoc corpus est album': hic enim albedo secundum adiacentiam subiecto corpori attribuitur, ac si dicatur hoc corpus albedine informari. Secundum substantiam ita: 'hic color est albedo'. Omnis species individuis suis, sicut et genus speciebus, in substantia materialiter inest. Unde et recte substantiva, non accidentalia, illa eorum nomina dicuntur quae ea in essentia, non in adiacentia, significant. Substantiarum vero praedicatio simplex est. Neque enim praedicationem adiacentiae recipere possunt, quippe cum non adiaceant {rebus}, sed tantum essentiae; quare et omnia eis substantiis imposita nomina necesse est esse substantiva. Unde nec adeo per actionem veniunt, sicut nec substantiva accidentium nomina, sed sola, ut dictum est, adiectiva, quae scilicet formas in adiacentia demonstrant, nec quidem omnia, sicut ea, ut supra meminimus, quae a quantitatibus sumpta sunt, ut 'tres' a 'ternario', 'unum' ab 'unitate'.
|
|
Multa quoque sunt relatorum sumpta quae non comparantur, ut pater filius, dominus seruus, duplum dimidium, magister discipulus; quae enim fixa sunt, certum est non comparari. Plura etiam qualitatum sumpta ad comparationem non veniunt, ut differentiarum vocabula quas comparari Boethius negavit, circa haec quidem susceptibilia quibus substantialiter insunt, ut calor igni et albedo nivi substantialiter insunt atque {rationalitas} homini; per accidens circa haec quibus accidentia sunt, comparantur, ut scilicet hic homo magis albus illo vel magis calidus dicatur, et nix ipsa forsitan magis alba homine vel ignis magis calidus, sed non magis calidus hic ignis illo vel haec nix magis alba illa, magis tamen hic ignis quam ille calefacit, secundum id scilicet quod vicinior est vel maior.
|
|
Similiter autem nec hic homo magis rationalis, sed fortasse magis ƿ ratiocinans. Quae enim secundum naturam potentiae sunt, comparari non possunt, sed fortasse illae quae sunt aptitudinis, secundum quod et potentior et facilior hic homo illo dicitur et durius hoc corpus illo, quod scilicet facilius possit sectioni resistere. Quas enim natura infert potentias aequaliter, sicut natura ipsa, omnibus inest, ut rationalitas singulis hominibus. Quae vero habitudinis sunt, comparantur; prout enim quidam melius vel peius dispositi sunt, magis vel minus potentes dicuntur, et magis aptus hic ad currendum vel ad pugnandum quam ille dicitur secundum membrorum aptitudinem, vel magis durus secundum partium densitatem. Has itaque potentias habitudinis, non naturae, quae accidentales sunt, nihil prohibet comparari. Sed hae quidem quae in naturam substantiae veniunt, sub comparatione non cadunt, ut rationale, risibile. Ac si haec per accidens homini inesse dicatur, quae propria est, illa vero substantialiter, quae maior est, nec tamen multo rationabilius hanc accidentibus hominis quam illam aggregant, cum utramque natura conferat. Quod enim natura exigit, separari non patitur et quod ipsa requirit, deesse non potest. Sed de hoc satis atque uberius in Libro Partium disputavimus.
|
|
Certum est autem et ex Porphyrio nec specierum propria ad comparationem venire sicut nec differentiae, de quibus ait: Esse autem unum et idem neque intensionem neque remissionem suscipiens.
|
|
Sunt quoque et multae aliae qualitates quae comparari non possunt, ut circulus, quadratum, triangulus, sed et pleraque accidentia in Situ vel Quando vel caeteris praedicamentis, quae ad comparationem non veniunt.
|
|
Nunc autem in his quae comparantur accidentibus quid sit comparari, perquiramus. Aiunt autem comparationem accidentis in eo esse quod huic subiecto cum augmento, illi cum detrimento conveniat. Unde ad comparationem nulla nisi communia veniunt accidentia, quae scilicet a pluribus participentur, cum videlicet inter plura eiusdem accidentis subiecta comparatio consistat. Neque enim aliter alterum subiectorum accidens haberet intensum, alterum vero remissum, nisi utrumque haberet. Si quis itaque dicat Ruteneum magis esse album Aethiope, elective, non comparative, est accipiendum. Electio autem uni tantum formam reliquit, comparatio vero utrique, ut etiam illa quae per contraria proponitur, quando scilicet ex intensione unius contrarii remissionem alterius intelligimus, veluti cum dicitur Ponticum Mare dulcius Afro, id est minus amarum. Cum enim neutrum dulce sit, non ƿ potest circa ea dulcedo comparari, sed potius eius contrarium, quod est amaritudo, secundum quam {ad comparationem} veniunt. Cum autem accidens comparari sit subiecta ipsius secundum intensionem aut remissionem eius invicem conferri atque aequaliter in intensione ac remissione comparatio fiat, non ita tamen nomina comparativi vel superlativi gradus inventa sunt in detrimento sicut in augmento.
|
|
Sed huiusmodi comparationes semper 'minus' adverbio positivo nomini adiuncto proferimus hoc modo: 'minus album'; 'albius' autem pro 'magis album' dicimus. Si quis autem 'parui' comparationem secundum remissionem fieri dicat, cum videlicet dicitur 'minor minimus', non ad accidens potest remissionem referre, sed fortasse ad substantiam. Qui enim minor est, magis est paruus; unde augmentum paruitatis esse apparet. Saepe autem et in utroque modo comparationis nominibus caremus et utramque adverbiis proferre cogimur, sicut in comparatione verborum. Nam 'magis et minus calefaciens' dicitur et 'magis et minus albens'.
|
|
Non autem in omni comparatione augmentum proprie vel detrimentum accipimus nisi in ea quae circa idem subiectum fit per diversa tempora, ut cum hoc corpus magis hodie album quam heri dicitur. Ea enim augeri tantum vel crescere superius dicta sunt quae ei quod prius habebant, aliquid aggregant. Augmentum itaque per aggregationem, sicut detrimentum per substractionem, contingit, ut nihil proprie augmentatum dicatur nisi respectu eius quod prius de ipso fuerat, eius videlicet partis quae prius sola exstiterat, veluti, cum illi quae prius fuerat albedini alia aggregatur, albedo crescere dicitur secundum aggregatam partem et hoc subiectum quod ipsam suscipit, magis album quam prius secundum albedinis augmentum dicitur. In qua quidem fortasse comparatione eiusdem ad se ipsum non solum communis, sed particularis etiam albedo videtur comparari, quae quidem augmentata dicitur. Sed quomodo vere dicemus: 'hoc corpus est hodie magis hoc album quam heri', ut per 'hoc album' eamdem indivisibilem albedinem accipiamus?
|
|
Neque quantum ad illam partem albedinis quam heri habebat et adhuc habet, magis 'hoc album' dicitur nec quantum ad totam compositam albedinem, quae heri in ipso tota non erat. Si enim hodie esset minus hoc album quam heri secundum totam albedinem, et heri secundum eamdem minus erat hoc album; quare et hoc album erat ac iam compositam albedinem habebat; quod aperte falsum est. Patet itaque nec propria accidentia comparari circa idem, sed communia tantum, sicut supra diximus; quae quidem ƿ comparatio circa idem sola proprie secundum augmentum dicitur fieri. Cum vero alterum subiectum alteri confertur secundum comparationem accidentis albedinis, quod huius scilicet albedo est maior quam illius, non haec ad augmentum referenda est magnitudo. Non enim unius albedo respectu alterius augmentata dicitur, cum qua nullas partes communes tenet, sicut ex superioribus est manifestum.
|
|
Omnem itaque comparationem secundum maiorem minoremque accidentis informationem pensamus, non secundum augmentum. Multa enim sunt subiecta quorum alterum altero albius dicitur; quorum albedines numquam creuerunt, sed aequaliter semper permanserunt. Ac multae rerum maiores vel minores invicem dicuntur quae numquam creuerunt vel decreuerunt, sed ex quo creatae sunt, eamdem mensuram servaverunt. Unde non omnem magnitudinem vel paruitatem secundum augmentum vel detrimentum accipi convenit, sicut supra dictum est, nec omnem comparationem secundum augmentum vel detrimentum accipi, sed plures secundum maiorem vel minorem informationem.
|
|
Cum autem quattuor modis magnitudo aut paruitas, sicut augmentum et detrimentum, contingat, secundum videlicet longitudinem vel latitudinem vel spissitudinem vel numeri multiplicationem, quaerendum restat utrum secundum has omnes dimensiones an secundum quasdam accidentia in comparatione veniant; ut {si} videlicet hoc subiectum albius illo dicatur secundum hoc quod latior est eius albedo vel longior vel spissior vel plures partes albedinis in isto sint quam in illo. Sed manifestum est non secundum latitudinem vel longitudinem maiorem albedinis hoc subiectum illo albius dici, cum videlicet haec parua margarita vel haec minima nix illo albo equo albior dicatur, et hoc minimum subiectum magis esse paruum quam illud magnum, ut punctum illo corpore. Sed nec secundum multiplicationem partium albedinis hoc subiectum illo albius dicatur, cum plures fortasse sint partes albedinis in corpore equi albi quam in minima nive.
|
|
Amplius: si maiorem numerum partium ad comparationem valere dicamus, cur non etiam quantitates comparari concedamus, secundum id scilicet quod plures partes huius linea vel superficies habet quam illius aut etiam calorem circa hunc maiorem et illum minorem ignem, quibus est substantialis? Restat itaque ut secundum spissitudinem albedinis ipsius comparationem accipiamus, ut videlicet hoc corpus albius illo dicatur, quantumcumque hoc sit vel illud, quia spissiorem habet albedinem, id est plures albedinis ƿ partes hic sibi sunt suppositae quam ibi. Sed idem fortasse et de quantitatibus dicetur; secundum id namque quod densius est subiectum, plures in superpositio{ne} lineas aut superficies habet; sed numquam plures eidem corpori inhaerent vel superficies vel lineae, sed singulae singulis partibus corporis, nec ita sibi supponuntur quantitates in eodem corpore sicut colores, sed per totum corpus singulae substantiae partes singulas suas habent dimensiones. Itaque substantiis familiariter adhaerent, ut idem sit earum numerus et substantiarum.
|
|
Qualitates autem plures esse contingit quam subiecta, et plures albedines eidem corpori tingendo attribuimus. Cum enim semel pannum in tincturam posueris, tenuis adhuc color [per] subiectam substantiam non satis cooperit. Sed merso iterum panno aliamque superficiem albedinis inducto minus apparet subiecta corporis substantia et magis colorata dicitur. Sic quoque in floribus colorandis natura operatur. Prima enim die lilium quadam albedinis superficie uestit nec bene per eam coloratum reddit, donec et alias superponat secundum temporum diuturnitatem. Quo ergo plures in superpositione albedinis partes recipit, albius dicitur et coloratius, et unum quidem albedinis individuum {alii superpositum} sunt albedo superposita alii in eodem subiecto et alia. Sed non unitas unitati in diverso subiecto apposita unum faciunt unitatis individuum; omnis enim unitas indivisibilis est. Quae autem duas contineret unitates, dividi posset per eas. Unde magis unum non potest dici hoc quam illud, cum in eadem unitate non sit unitas unitati superposita, una pars unitatis alteri, sicut hoc albius illo dicitur secundum superpositionem partium eiusdem albedinis. Aut fortasse hoc subiectum albius illo dici potest secundum densitatem partium albedinis collateraliter dispositarum, non sibi superpositarum. Quanto enim densius sibi coadiacent, tanto melius subiectam substantiam velant.
|
|
Sed non secundum id iam hoc indivisibile corpus nivis albius aliquo poterit dici. Non enim in divisibili collateraliter albedinis partes locari possunt, sed melius in superpositione in eodem sibi adhaerent quasi diversa puncta albedinis. Haecque expeditior est sententia de coloribus ut ipsos secundum superpositionis spissitudinem comparari dicamus. Non autem fortasse secundum spissitudinem omnia comparari convenit, sed quaedam etiam secundum longitudinem subiecti, ut longum longius, quaedam secundum habitudinem, ut latum latius, quaedam secundum numeri multiplicationem, ut hic grex maior illo dicitur vel hoc corpus illo secundum latitudinem aut longitudinem aut quamlibet dimensionem. Ac de augmentis quidem horum accidentium quae sensibus ƿ non subiacent, difficile est iudicare, sicut et de augmento paruitatis. Nam cum sint modo duae res aequalis dimensionis, eiusdem scilicet magnitudinis vel paruitatis, qua ratione, si altera de rebus illis abscisa parte minoretur, in parte residua, quae minor dicitur, augeri secundum spissitudinem dicemus paruitatem, quae prius tota re integra manente non erat in eadem cum augmento? Aut quae exigit ratio ut decrescente subiecto necesse sit accidens eius crescere.
|
|
Idem de comparatione tenuis vel rari opponendum videtur. Quanto enim magis attenuatur vel rarescit subiectum, tenuius vel rarius dicitur. Unde et in tenuitate spissitudinem vel in ipsa etiam spissitudine spissitudinem vel in paruitate augmentum confiteri cogimur. Quod quidem absurdum videtur eoquod horum fortasse accidentium ignoremus augmenta. Aut se fortasse facilius expediunt qui non omnem comparationem secundum rerum augmenta, sed secundum vocum prolationem accipiunt quibus comparativa adverbia apponuntur. Aliud enim videtur albedinem cum augmento inesse subiecto, aliud ipsum magis album dici. Magis enim album dici non convenit nisi respectu eius quod minus est album; augmentatam quidem albedinem in se ipsam habere possunt, etsi nihil aliud album esset. Unde in 'albiori' non solum albedinis augmentum innuitur, sed simul quaedam ad aliud subiectum secundum magnitudinem relatio. Unde potius comparationes secundum magnitudinem vel paruitatem, quae relativa sunt, convenit pensare quam secundum augmentum et detrimentum, quae sunt contraria.
|
|
Cum autem tres comparationis gradus esse a puerilibus disciplinis accepimus, hanc inter illos differentiam ponunt quod eamdem accidentis proprietatem diversis modis significant, positivus quidem simpliciter nihil quidem de quantitate eius demonstrans, ut 'album'; comparativus vero vel superlativus quantitatis quidem sunt designativa secundum intensionem accidentis, ita tamen ut superlativus ita comparativo abundet, sicut comparatisus positivo. Sicut enim 'albius' 'magis album' dicimus, sic 'albissimum' 'multo magis album'. Unde omne albius album esse necesse est et omne albissimum albius. Sed non convertitur. Cum autem 'albissimus' 'multo albius' sonet, non tamen hoc in constructione nisi ad genitivum pluralem refertur, illud vero ablativo cui{us}libet numeri gratia comparativi quod continet, adiungitur.
|
|
Sicut enim 'albissimus eorum' dicimus, ita 'multo albior eo vel eis', gratia videlicet 'albius' comparativi quod ablativo utriusque numeri coniungitur. Cum autem ipsorum essentia accidentium augeri vel imminui dicatur vel ƿ ipsum accidens in substantia sua maius alio vel minus dicatur, quaeri solet cur non etiam in essentia comparentur, ut videlicet haec albedo quae maior est, magis albedo quam illa quae minor est, dicatur. Sed iam et ipsae comparari possent substantiae vel quantitates, secundum id quidem quod maiores sunt aliis vel minores. Sed id profecto non ad comparationem, sed ad diminutionem referendum est, secundum quod quidem ab 'homine' 'homuncio' vel 'homunculus' vel 'homullulus' dicimus, vel a 'linea' 'lineola', nullam quidem relationem ad alterum in comparatione notantes, sed substantiae detrimentum in se ipsa monstrantes.
|
|
Non est autem praetermittendum utrum omnis secundum quantitatem motus nostrae sit operationi subiectus. Et fortasse cuiuslibet compositi diminutionem efficere valemus, sed non ita secundum quodlibet augmentum subiecta unire. Neque enim aestimo hominum operatione ulla ita coniungi corpora ut nulla sit inter ea distantia. Unde nec lineae longitudo continua vel superficiei latitudo vel corporis spissitudo nostrae subiacent actioni, sed fortasse numeri multiplicatio secundum aggregationem ad eumdem locum; veluti cum huic aceruo lapidum aliquem aliorum lapidum aggregamus vel ligna lapidibus coniungimus in compositione domus aut lignis stophas inserimus in constructione navis. Haec itaque nostra uniuntur operatione, non naturae creatione, et haec quidem secundum compositionem, non secundum creationem efficimus, dum ea quae secundum suam creationem plura sunt ac divisa, nostra operatione in unam fabricam componimus. Haec itaque hominum operatione, non naturae creatione, una dicuntur; quorum quidem nomina, sicut numeri vel populi vel gregis vel turbae, quidam collectiva esse autumant, sed falso; haec enim quocumque modo uniri necesse est, ut domus vel navis fiant, quamdamque compositionem simul iuncta recipere; illa, etiam disgregata, suas retinent proprietates.
|
|
Haec enim unitas hominis Parisius habitantis et illa hominis Romae manentis hunc faciunt binarium. Unde sola unitatum pluralitas numerum perficit, populum vero hominum conve{n}tus, vel turbam vel gregem irrationalium congregatio. Neque enim populum aut gregem vel turbam accipimus in animalibus per loca longinqua diffusis, sed simul congregatis; navis autem aut domus non solum in pluralitate rerum aut congregatione consistunt, sed in certa rerum compositione. Neque enim, quoquo modo iungatur materia, domum aut navim efficit, nisi propria compositione uniantur membra. Unde non ita horum nomina, quoquo modo uniuntur, pluralia esse contingit, sicut eorum ex quibus unum non efficitur, ut diversarum ƿ unitatum aut diversorum animalium; quod quidem et ex eo manifestum est quod non ita istorum singularis numeri nominibus plurales verborum personas apponimus, sicut illorum. Non enim sicut dicimus: 'populus vel grex vel turba veniunt', ita dicimus: domus vel navis fiunt', quae factitia sunt tota.
|
|
Haec quidem de motu quantitatis dicta terminavimus. Nunc vero consequens ut eum motum quem secundum qualitatem fieri diximus, tractemus.
|
|