Latin
|
English
|
DE MOTU QUALITATIS
|
|
Quem quidem alterationem Aristoteles appellat; inquo tanta fuit quorumdam dissensio, ut omnem motum in alterationem includerent et non ipsam specie, sed idem prorsus esse cum motu confiterentur, quorum Aristoteles sententiam in tractatu motus improbat. Quibus tamen Porphyrii auctoritas visa consensisse, qui motum, etiam substantiae, alterationi videtur supponere. Ait namque in tractatu differentiae omnem differentiam tam accidentalem quam substantialem alteratum facere. Unde et motum substantiae qui secundum differentias substantiales contingit, alterationi visus est aggregasse. Sed ne tanti viri ratio cassari videatur atque a Principe Peripateticorum dissensisse, ad cuius etiam Categorias ipse Porphyrius Introductionem scribebat, intelligendum est eum nimis laxe et aequivoce 'alteratum' accipisse quasi 'mutatum', nec sententiae fuisse controversiam, sed diversam vocis acceptionem. Sed cum alterationem motum secundum qualitatem dicamus, omnes autem differentias substantiales qualitatibus aggregant{es}, cur non etiam motus secundum ipsas alterationes vocemus? Sed notandum est quod hoc loco 'qualitas' non accipitur nomen quarti generalissimi, sed commune omnium accidentium vocabulum, ita scilicet ut et qualitatem generalissimum partim excedat et ab ipsa partim excedatur. Nam in hoc quod differentias quo{que} non continet, a qualitate exceditur; in eo vero quod caeterorum accidentia continet, excedit. Nisi enim in 'alteratione' mutationem etiam actionum et passionum aliorumque accidentalium praedicamentorum includeremus, non omnem motum in supradicta divisione acciperemus, veluti {cum} omnes motus qui fiunt circa sessionem, cursum etc.
|
|
At fortasse non est necesse ut differentias a qualitate separemus, cum omnem motum secundum qualitatem alterationem dicimus. Nam et ƿ ille fortasse motus qui circa species advenientibus differentiis contingit, quantum ad qualitatis susceptionem pertinet, alteratio dici potest; quantum vero ad substantiae novitatem pertinet quae adveniente differentia creatur, motus substantiae est, qui generatio dicitur. In quo quidem Porphyrii auctoritas diligentissimi philosophi omnino absolvitur, quae omnem differentiam alteratum facere perhibet, quantum quidem ad ipsius pertinet informationem, non quantum ad substantiae creationem, ut nullum etiam motum sine alteratione contingat fieri, sed non omnem {esse} alterationem, ut illi quoque qui secundum quantitatem aut loci mutationem fiunt. Cum enim augetur aliquid vel minuitur, secundum disiunctionem vel coniunctionem alterius alteratur aut cum secundum locum mutatur, diversas locorum quantitativorum formas accipit. Quia ergo omnem motum alteratio[nem] comitatur, quorumdam error suspicatus est omnem motum alterationem esse. Sed aliud cum alteratione fieri aliud alterationem esse. Cum enim alteratio secundum cuiuslibet accidentis mutationem contingat atque omnis motus sit accidens, omnem utique motum advenientem subiecto necesse est alterationem facere. Quare et alteratio alterationem generabit usque in infinitum.
|
|
Sed sunt quidem nonnulli qui in quibusdam inconveniens infinitatis se vitare non posse confitentur, ut in praedicatione unitatis, qua omnis unitas una dicitur, aut potentiae cum dicitur omnis potentia potens; quia omnis potentia potentem facit secundum subiecti informationem, omnis potentem facere potest; ex actu enim suo potentiam habet, quare et potens ipsa dicitur. Similiter et impotentia secundum hoc quod impotentem facit, potest dici potens, -- quae potentiae contraria est --, ex proprietate quoque qualitatis quae facere simile aut dissimile {potest}. Hi qui similitudinem in qualitate tenent, non vitant infinitatem. Quia enim qualitas conceditur, sub proprietate qualitatis cadit; quare et secundum similitudinem similitudo in infinitum contingit.
|
|
Rursus: in 'habere' infinitatem incurrere videmus. Ex omni enim re quam habemus, habere proprietas innascitur; quare et ex habitu ipso habere proprietas usque in infinitum propagatur. Sed de his alias.
|
|
Non est autem alterationi generaliter unum contrarium opponendum, sicut in supradictis motibus, sed per species. Unde et Aristoteles ƿ ait: "reliquo vero assignatorum motuum," id est vel alterationi vel secundum locum mutationi, "non est facile assignare contrarium." Videntur in alterationibus diversa eiusdem esse contraria, quorum alterum sub motu sit, alterum autem sub quiete contraria motu{i}. Motus secundum albedinem contrarium habere videtur tam quietem secundum albedinem quam mutationem in nigredinem, ut album fieri ad nigrum fieri. Sed quod magis adversum, id profecto solum ut contrarium {est} opponendum, ut huic motui ille secundum ipsius contrarium. Sicut enim actiones et passiones quae ex contrariis nascuntur, contrarias esse contingit, ut calefacere ad frigidum facere et calefieri ad frigidum fieri, sic et motus qui secundum contraria contingunt, invicem ut contrarii opponuntur. At iam non omnibus alterationis speciebus contraria poterimus assignare, nisi his scilicet qui ex contrariis accidentibus descendunt. Atque haec ad cognitionem alterationis sufficiant.
|
|
DE MOTU SECUNDUM LOCUM
|
|
Fit autem mutatio secundum locum quando unus locus deseritur et alius assumitur, veluti cum de hac domo in illam vel de hac villa in aliam vel de hac civitate in illam transimus. Sed si de loco quantitativo, qui corpori quod circumscribit accidit, egerimus, ab alteratione ipsum dividere fortasse non poterimus, secundum id scilicet quod illa circumscriptio inter accidentia tenetur, quae eadem etiam consistere videtur motis per diversa loca corporibus. Quamdiu enim idem manserit corpus quantitativum, et qui ipsum comitatur locus idem permanet. Expeditior itaque erit sententia de substantialibus locis quae saepe permutamus, ut de hac domo vel de hac villa. De huius quoque motus specierum contrarietate magna fuit apud Antiquos dissensio ac sicut quidem in speciebus alterationis duo eidem assignabant contraria, sicut ostendimus, ita et hic volebant, ut motui secundum hunc locum quietem secundum eumdem aut in contrarium locum mutationem. Contraria autem superiorem et inferiorem locum aestimabant quae neque de quantitativo neque de substantiali teneri potest, quippe sicut substantiae, ita nihil quantitati potest esse contrarium. Non igitur potest secundum contrarietatem locorum contrarietas motuum secundum loca pensari, sed potius videtur motui secundum locum quies secundum eumdem locum opponi contrarium, ut moveri de hoc loco et quiescere in eodem contraria confiteamur, si ƿ qua, inquam, forte in his motibus contrarietas po{s}sit assignari, quae quidem scilicet contrarietas in his, ut dictum est, consistit quae maxime invicem adversa reperiuntur.
|
|
Est autem de omni specie motus expeditum, ex quibus quidem illud quod supra posuimus, apparere certum est: patrem inde efficientem causam non debere dici quod substantiam filii moveat, id est motum ei sua operatione praestet, de ea quasi de subiecta materia operando et formam sua operatione aptando sicut faber cultello. Unde potius ex patre filium fieri quam per patrem dici convenit, secundum hoc scilicet quod ex ipso quaedam manavit portio, quae in filium tamquam in materiam divina operatione est [in]formata. Sic enim Deus de particula illa substantiae patris operatur, sicut faber de parte quadam ferri quam a tota massa separavit. Non tamen patrem materiam filii concedimus, quamvis ex ipso per partem quamdam fieri dicatur, sed illam solam partem quae in constitutione eius ponitur. Non itaque omnis causa ex qua fit, materialis est dicenda, sed ea tantum ex qua consistit. Sunt et quibus pater causa per quam fit videatur, sed falso: non enim instrumento eo utitur Summus quoque Opifex, qui ipso quoque defuncto filium format ac perficit./435.20/
|
|
{DE INFERENTIIS QUATTUOR CAUSARUM}
|
|
Nunc autem quattuor causarum proprietatibus liquide praemonstratis qualiter ipsae in inferentiam trahantur et ad effectus suos antecedant, declarandum est. Efficiens autem hoc modo: si bonus est faber, bonus est cultellus quam quidem inferentiam ut servare possit in omnibus, bonum in fabricando cultellum fabrum intelligi volunt.
|
|
At vero nihil obest si necessitate sit destituta maxima propositio: cuius effector bonus est, bonus est etiam effectus. Similiter et de malo.
|
|
A materia{li} vero argumentum sic trahitur: 'non habent Mauri arma, cum nec ferrum habeant'; 'nec tu cultellum habes, si omnino ferro careas
|
|
Maxima propositio: cui materia deest, et materiatum. Non potest autem haec inferentia cassari, sictur nec illa quae genere ablato speciem aufert, quippe genus est materia speciei.
|
|
Ex formali vero ita fit argumentum: 'non sunt Sirenes homines, cum eis rationalitas desit'. Maxima propositio:ƿ cui formalis causa non adhaeret, ei formatum non convenit.
|
|
Haec quoque inferentia refelli non potest, cum nec praeter formalem causam, sicut nec praeter materialem, effectus consistere queat.
|
|
Finalis quoque ita effectum suum ostendit: si beatum esse bonum est, et iustitia bona est si victoria bona est, et bellum bonum est si malum est superari, malum est pugnare Sicut enim per bellum victores vel victi efficimur, ita ex vita iusta ad remunerationem pertingitur. Ut igitur victoria finis est pugnae, ita beatitudo iustitiae. Maxima propositio: cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est.
|
|
Hic autem 'esse' [quod] cuiuslibet temporis designativum accipitur, pro eo scilicet quod simul finalis causa et effectus non consistunt: praecessit enim bellum victoriam. Sic itaque regulam, ut aliquam habeat probabilitatem, intelligunt: cuius finis bonus est, quando est, ipsum quoque bonum est, quando est.
|
|
Ex effectu vero ad causas easdem totidem inferentiae fieri possunt, licet eas Themistius non ponat arbitrans ex illis illas satis esse manifestas per conversionem consequentiarum hoc modo: si bonus est cultellus, bonus est faber si habes cultellum, habes ferrum si es homo, es rationalis si bonum est bellum, bona est victoria
|
|
Potest tamen fortasse bellum dici quod completum ad victoriam non ducitur, velut si ambo qui pugnant, simul sese perimant vel fatigati bellum sponte dimittant neutro adhuc superato, sicut de Hectore et Aiace, vel quolibet alio casu bellum dissolvatur, non omnino completum. Solent autem generalem regulam a causa vel ab effectu dare sic: ex causa perpenditur effectus, vel econverso, quae tantum de complexis esse videntur.
|
|
{DE LOCIS A CONSEQUENTI SUBSTANTIAM SECUNDUM THEMISTIUM}
|
|
Restant autem quattuor ex his locis quos a consequenti substantiam Themistius assignat, a generatione scilicet, a corruptione, ab usu, a communiter accidentibus.
|
|
{A GENERATIONE VEL CORRUPTIONE}
|
|
A generatione quidem argumentum hoc modo trahitur:ƿ si bona est domus, bonum est componere domum Hunc autem locum ab effectu Themistius dixit, quem a generatione Tullius nominavit. Ipsa namque compositio causa domus est. Maxima propositio: eius quod bonum {est}, generatio bona est.
|
|
Si vero convertas consequentiam, multo melius a generatione locus erit. Est itaque 'generatio' nomen tam generatae rei quam ipsius generationis; similiter et 'corruptio' nomen est tam rei quae corrumpitur, quam ipsius passionis quae corruptio dicitur. Sive ergo ita proponas: si bona est domus, mala est destructio domus seu econverso dicas, a corruptione locus esse perhibetur. Maxima propositio: eius quod bonum est, destructio mala est et cuius destructio mala est, ipsum bonum est.
|
|
AB USU
|
|
'Usus' quoque vocabulum dupliciter sumitur, tam in designatione rei quam utimur, quam in demonstratione proprietatis eius qui utitur vel illius quo utitur. Ab hoc ita fit argumentum: si bonus est equus, bonum est equitare vel econverso. Maxima propositio: eius quod bonum est, bonus est usus, vel cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est.
|
|
A COMMUNITER ACCIDENTIBUS
|
|
Communiter vero accidentia ea dixit quae idem subiectum communicant ac circa ipsum sese ita comitantur ut fere numquam contingat alterum ab aliquo subiecto suscipi, nisi alterum ab eodem suscipiatur, sive in eodem tempore sive in diversis. Modo enim alterum praecedit alterum, modo subsequitur, modo simul in eodem fiunt. Nam congressio amorem praecedit et atrox facinus trepidatio mentis sequitur, vel paenitentia malum factum; simul ambulatio et strepitus pedum solent esse. Ex his autem ita fit argumentum: si congressus est ad eam, eam amat si paenitet, malum fecit si audis strepitum pedum, tunc ambulat
|
|
Videntur itaque huiusmodi argumenta quandoque in necessitate deficere, cum illud quod proponitur sine eo quod supponitur, esse potest, ƿ ut congressio sine amore vel strepitus pedum sine ambulatione. Quodsi quandoque necessitas videatur incumbere, ut in eo quod supra quoque posuimus: si paenitet, ma{le}fecit, eo videlicet quod poenitentia nonnisi ex malefacto proveniat, non tamen id ex natura communiter accidentium contingit. Ideoque huius loci proprietas ex natura sui nihil nisi probabilitatem tenet. Unde Boethius in Tertio Topicorum: "neque haec, inquit, necessaria sunt, sed frequenter eveniunt." Idem quoque in Eodem cum inter communiter accidentia, quae adiuncta Tullius nominat, et inter antecedentia et consequentia differentiam daret propter locorum discretionem: "in adiunctis, inquit, nulla necessitas est, in antecedentibus vero et consequentibus maxima."
|
|
{Maxima} propositio: posito vel ablato uno {adiunctorum} ponitur vel aufertur alterum.
|
|
Unde Tullius ex adiunctis adiuncta perpendi {dixit}.
|
|
DE EXTRINSECIS
|
|
Nunc autem eos locos inspiciamus quos Themistius extrinsecus posuit; quorum alios a rei iudicio assignavit, alios a simili, alios a maiori vel minori, alios a proportione, alios ab aliquo quattuor oppositorum, alios a transsumptione.
|
|
{A REI IUDICIO}
|
|
Quem autem locum Themistius a rei iudicio vocat, Tullius ab auctoritate nominat. Ex quo ita sumi solet argumentum: 'caelum volubile est quod ita sapientes atque astrologi iudicaverunt, quorum studium in inquisitione huius physicae laborat'. Maxima propositio: quod sapientium confirmat auctoritas, esse constet.
|
|
At vero hoc argumentum, licet ab omnibus impromptu teneatur, nulla tamen necessitate firmum est, sed maxime in probabilitate consistit. Unde Boethius in Tertio Topicorum: "hic, inquit, locus iudicio nititur et auctoritate et totus probabilis est nihil continens necessarium," et rursus: "hic etiam inartificialis et expers artis vocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit argumentum orator, sed praeparatis praepositisque utitur testimoniis." Expertem autem artis hunc locum non in eo ƿ dixit quod nulla ars ipso utatur, quem omnibus communem esse diximus, sed potius inde {in}artificialis dici videtur quod nullius artis doctrina indigeat, cuius argumentum aeque omnes proponere sciunt. Rei autem iudicium sive auctoritas verba auctoris authentica designant per quae id confirmamus quod ostendere volumus.
|
|
Videtur autem hic locus qui ab auctoritate dicitur, ab effectu posse assignari. Quod enim Plato vel quislibet philosophorum caelum dixit esse volubile, ex eo contingit quod ita erat. Nam quia sic res ipsa se habet, sic eam se habere dixerunt, {non quia dixerunt}, ita fuit. Et poterit quidem idem locus ab effectu dari semper, sed tunc tantum ab auctoritate quando ipsa philosophi auctoritas attenditur quae dictum ipsius commendat. Bene etiam hunc seorsum a loco ab effectu Themistius intellexit sive Tullius, qui 'effectus' quattuor tantum causarum suprapositarum intellexerunt. Quod autem caelum rotundum est, nulla est de propositis causis ad verba Platonis, sed talis tantum, qualis est essentia rei ad veritatem propositionis vel praesentia solis ad essentiam diei.
|
|
A SIMILI
|
|
Nunc vero locum a simili tractemus. 'Similitudinem' large Themistius accipit tam secundum qualitatem rerum eamdem quam secundum quantitatem. Proprie namque 'similitudinem' secundum qualitatis eius participationem accipimus; quod in proprietate qualitatis Aristoteles manifeste monstravit. Similitudo vero in quantitate paritas dicitur, id est aequalitas; quantitatis enim proprium est facere aequale et inaequale, sicut ipse quoque de quantitate tractans insinuat. Si enim eiusdem mensurae sint subiecta, non proprie in eo similia, sed aequalia dicuntur, sicut et si eiusdem qualitatis sint, non ex eo proprie aequales, sed similes vocantur. Unde bene Tullius locum a paria loco a simili divisit et seorsum posuit. A simili vero in qualitate ita venit argumentum: similiter rationale ex{ce}dit hominem sicut mortale at vero rationale non est proprium hominis quare nec mortale A simili vero in quantitate, hoc est a pari, ita: similiter hi duo aequalis longitudinis sunt hic autem trabem attingere potest quare et ille
|
|
Maxima propositio: de simili{bus} idem iudicium hoc est quod de uno contingit, et de alio. Haec vero regula sine argumento omni veritate est destituta. Nulla enim adeo ad invicem conveniunt quae in pluribus non differant.
|
|
Sunt tamen quidam qui tunc semper argumentum a simili necessarium esse volunt quando similitudinis causa adiungitur causa hoc modo: si mortale non est proprium hominis quia excedit, nec rationale propter eamdem causam
|
|
Sed nec adhuc necessarium dici debet. Saepe enim idem in utroque causa non efficit. Contingit enim ut duo simul furtum facerent et alius captus propter furtum suspenderetur, alius vero non. Non itaque verum est quod, si iste propter furtum suspensus sit, et ille propter idem. Amplius: si quis hanc consequentiam de Socrate et Sophroni{s}co albis receperit: si Socrates est albus propter albedinem, Sophroniscus est albus propter eamdem tali constringetur inconvenienti: si Socrates est albus propter albedinem, Sophroni{s}cus est
|
|
Nihil igitur ad inferentiae necessitatem appositio causae operatur, sed propter ostensionem sui causa tantum inducitur.
|
|
DE MAIORI ET MINORI
|
|
Maius autem et minus alio modo Themistius quam Tullius accipit, Themistius quidem 'maius' et 'minus' secundum id quod magis vel minus videtur accipit, Tullius vero secundum maiorem vel minorem actionem vel personam, ita quidem ut saepe hunc locum quem a maiori Themistius dicit, a minori Tullius appellet, vel econverso, ut in exemplis apparet a maiori Themistii et minori Tullii, vel{ut} ita: si episcopus est verberandus, et presbyter si presbyter est honorandus, et episcopus si eius miserendum non est qui castrum incendit, nec ei venia danda est qui civitatem incendio consumpsit
|
|
Magis enim videtur ei condonandum esse qui castrum incendit quam illi qui civitatem combussit, et minus est castrum quam civitas. Quem quia ƿ ille locum a maiori secundum visum dixit, iste a minori secundum quantitatem rei vocat. A maiori vero secundum Themistium et a minori secundum Tullium hoc modo argumentum sumitur:
|
|
si ei venia danda est qui regem inscius interfecit, nec ei deneganda est qui consulem ignarus occidit
|
|
Minus enim illud quam istud videtur et maior est regis persona quam consulis. Tales autem maximas propositiones Themistius protulit: si quod magis videtur esse non est, nec quod minus videtur esse contingit si quod minus videtur esse contingit, et quod magis videtur {esse} evenit Cum igitur a maiori Themistius argumentum sumit, ex negatione negationem ostendit, cum autem a minori, ex affirmatione affirmationem, eadem consequentia conversa. Tullius vero indifferenter propositionibus utitur. Cuius hae sunt maximae propositiones: quod valet in maiori, valet in minori, et econverso.
|
|
Haec autem argumenta ita falsa esse deprehenduntur ut saepe verum sit quod proponitur, falsum autem quod ex ipso infertur. Saepe namque accidit ut id quod minus videtur fiat, et quod magis videtur non fiat.
|
|
{DE OPPOSITIS}
|
|
De oppositis autem atque eorum locis satis disputatum esse arbitror superius. Illud tamen notandum est quod alio modo inferentiam contrariorum Themistius disponit quam nos superius atque aliam maximam propositionem protulit, hanc scilicet: contraria contrariis conveniunt hoc modo: si bona est sanitas, mala est aegritudo
|
|
Hic autem plura contraria suis contrariis proponuntur; sunt namque sanitas et aegritudo contraria ac rursus bonum et malum. Videtur itaque ut si bonum conveniat sanitati, malum conveniat aegritudini. At vero saepe proposita regula deficit. Plura enim contraria sunt quae sub eodem contrario continentur. Unde Aristoteles cum de contrariis ageret: "contrarium, inquit, est bono ex necessitate malum....., ut sanitati languor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas.....; malo autem aliquando bonum contrarium est, aliquando malum; egestati enim, cum sit malum, superabundantia[m] contrarium est, cum sit ipsa malum."
|
|
ƿ Sunt autem quidam qui etiam compositis consequentiis contrarias propositiones continentibus eamdem regulam aptare conantur, veluti isti: {si} quare omne animal vivum omnis homo vivum, et quia nullum animal vivum, nullus homo vivum', et econverso; 'convenire' autem hoc loco pro 'comitari' in consecutione, accipiunt. Sed nec in his vera est regula.
|
|
Cum enim recipiamus illam consequentiam: si nullum animal vivum, nullus homo vivum illam omnino denegamus: si omne animal vivum, omnis homo vivum sicut cum de loco a genere tractaremus, ostendimus.
|
|
DE PROPORTIONE
|
|
Proportio vero similitudo habitudinum dicitur, quando scilicet ipsae quoque rerum habitudines ad se invicem similitudinem habent, sicut in navi et civitate et rectore et principe monstrari potest. Sicut enim se habet navis ad rectorem, ita civitas ad principem, quod videlicet utrumque regi debet. Ac rursus ut se habet rector ad navem, ita princeps ad civitatem, quod scilicet uterque regere debet. Hinc ita argumentum venit ut si quaeratur utrum princeps in civitate sit eligendus sorte, negamus, quia nec navibus gubernator sorte praeficitur, sed magis secundum artem accommodandus est. Maxima propositio: quod in quibusdam proportionalibus evenit, contingit in aliis
|
|
Hunc autem locum ab eo qui ex similibus ducitur, Themistius separavit, quem in loco a simili Tullius inclusit. Ille igitur in nomine 'similitudinis' rerum tantum similitudinem, non etiam habitudinum, accepit. Hic vero in 'similitudine' utrumque comprehendit; qui tamen a 'similitudine' 'paritatem' separavit, quam etiam ille in 'similitudine' continuit. Hanc autem differentiam proportionis et similitudinis quam Themistius consideravit, Boethius in Secundo Topicorum manifeste declarat: "hic, inquit, locus distat ab eo qui ex similibus ducitur; ibi enim una res cuilibet alii comparatur, in proportione vero non est similitudo rerum, sed quaedam habitudinum comparatio." Et similitudo quidem rerum in duobus consistere potest, proportionem vero semper in pluribus necesse est contineri; quando videlicet plura pluribus secundum consimilem modum se habendi ad alterum comparatur, haec ad minus quam in tribus rebus consistere non potest. In tribus autem aliquando consistit, in quattuor autem vel in pluribus frequenter. In quattuor vero, ut in supraposito exemplo; in pluribus vero, sicut in eo Porphyrii de genere specie differentia et aere forma statua. In tribus quoque contineri potest una rerum duas habitudines participante, sicut in numeris, binario scilicet et quaternario, {et quaternario} et octonario.
|
|
Ut enim binarius dimidium est quaternarii, ita quaternarius octonarii. Quaternarius autem qui et duplum est binarii et dimidium octonarii, duas suscipit habitudines. Nota autem, quod dicitur proportio similitudo habitudinum ita sumendum esse, quod ipsa rebus inest per habitudines. Cum enim navis et civitatis hoc quod reguntur, eadem sit habitudo et rursus regere principis et rectoris, non sunt habitudines similes, sed magis res ipsae ex habitudinibus, ut natis et civitas ex eo quod utrumque regitur, ac rursus princeps et rector ex eo quod uterque regit. Illud quoque notandum est quod cum dicitur locus esse a proportio{ne}, talis est a proportionalibus secundum hoc quod proportione{m) parti{ci}pant. Non enim proprietas ipsa probat, sed res ipsae de quibus agitur, gubernator scilicet et navis principem et civitatem. Poterunt fortasse in istis habitudines diversae esse et similes, si videlicet 'regere' et 'regi' aequivoca sit praedicatio. Sed sive eaedem sint sive diversae, semper a proportionalibus quae probant, locum esse intelligendum est.
|
|
EX TRANSSUMPTIONE
|
|
In trans{sumpt}ione vero argumentatio proponitur cum prima quaestione proposita ac nondum probata alia quaestio assumitur eaque probatur ut eius probatio ad fidem prioris postea afferatur, veluti, si fiat talis quaestio: utrum mortale sit proprium hominis eaque deseratur atque ista prorsus proponatur: utrum rationalc sit proprium hominis, at id non esse probetur eoquod non soli conveniat, convincitur ex eodem nec mortale proprium esse; de quo prima quaestio movebatur. Locus quidem a maiori in transsumptione dicitur, quando scilicet ex uno membro secundae quaestionis unum membrum primae quaestionis infertur. Magis enim videtur rationale proprium hominis quod in solo Deo ipsum excedit, quam mortale, quod hominibus convenit {et} irrationalibus.
|
|
Non est autem 'transsumptio' alicuius habitudinis loci designativum, ƿ sed magis ex hoc nomine innuitur qualiter argumentatio ducatur, ita scilicet quod prima quaestione dimissa alia ad ostensionem, cuius promptior est probatio, transsumitur atque probatur, ut per ipsam quae notior est, prima postea convenientius ostendatur, sicut in praemisso continetur exemplo. Hic igitur locus qui in transsumptione consistit a caeteris qui extrinseci sunt, in re diversus non est, sed in modo tractandi, in eo scilicet quod in transsumptione argumentatio constituitur. Unde Boethius in Secundo Topicorum:
|
|
Transsumptionis, inquit, locus nunc quidem in {ae}qualitate, nunc etiam in maioris minorisue comparatione consistit; aut enim ad id quod est simile aut ad id quod {est} maius aut minus, fit argumentorum rationumque transsumptio.
|
|
Quoniam autem non est diversa loci huius habitudo a superioribus, sed dissimilis modus tractandi, non multum convenienter ipsum Themistius a superioribus divisit ac tamquam diversum per se posuit ac tractavit, sed bene ipsum in superioribus Tullius comprehendit.
|
|
Quaeri vero solet utrum huiusmodi transsumptionem in omnibus ac solis extrinsecis locis Themistius acceperit. In solis autem esse videtur eoquod huiusmodi locum ipse inter extrinsecos tantum posuerit. At vero et de inhaerentibus transsumptio fieri posse videtur. Unde Boethius in Eodem: "qui locus, inquit, a toto forsitan esse videtur, sed quoniam non inhaeret his de quibus proponitur terminis sed extra posita res hoc tantum quia notior videtur, assumitur, ideo ex transsumptione locus hic convenienti vocabulo nuncupatur." Ex toto autem vel ex quolibet alio inhaerentium locorum transsumptio fieri videtur, veluti si quaeratur utrum spissum sit magnum, hoc est magnitudo, talisque inde quaestio fiat: utrum spissum sit aliquid, idque non esse probetur, ex eo congrue non esse magnum a toto generali convincitur. Sic quoque in transsumptione cuiuslibet loci argumentatio proponi potest, sive etiam inhaerens sit sive medius.
|
|
Sunt tamen quidam qui auctoritatem dicant numquam proprie transsumptionem fieri velle nisi de extrinsecis locis. Unde recte locum a toto a loco ex transsumptione omnino separavit per proprietatem inhaerentium quae loco a toto accidit. Sunt etiam qui dicant transsumptionem de omnibus locis aeque fieri, nullum tamen secundum transsumptionis naturam inhaerentem debere dici, sed magis extrinsecum quia, ut supra diximus, in transsumptione nulla attenditur cohaerentia ƿ ex proprietate ipsius, sed hoc tantum quia notior videtur, res alia extra assumitur, non quia scilicet cohaereat.
|
|
Sed dico quod si tantum maior notitia in transsumptione attenditur nullaque habitudinis proprietas pensatur, non iam vel a m{ai}ori vel a minori vel a simili locus assignandus erit, sed tantum a notiori assignandus esse videtur nec iam magis debere dici extrinsecus quam cohaerens, cum haec quidem notitia aeque cohaerentibus {insit}. Omne enim ex quo ducitur argumentum, notius esse oportet eo quod probatur per ipsum, nam si ignota notis, inquit, probantur, argumentum vero rem dubiam probat, necesse est ut quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione. Cum igitur transsumptio aeque et de inhaerenti{bu}s et de extrinsecis fiat, videtur potius huiusmodi locus magis medius quam extrinsecus appellari, sicut et de loco a divisione dicitur, ut in sequentibus apparebit. Placet itaque magis Tullii sententia, qui huiusmodi locum a caeteris non dividit nec etiam de transsumptione aliquam fecit mentionem, quae nulla est inferentiae habitudo, sed argumentandi diversitas. "Fit vero, inquit, haec transsumptio etiam in nomine quotiens ab obscuro vocabulo ad notius argumentatio transfertur ut, si, inquit, quaeratur an philosophus inuideat sitque ignotum quid 'philosophi' nomen significet dicemus ad vocabulum notius transferentes non inuidere, qui{a} sapiens sit; notius vero est 'sapientis' vocabulum quam 'philosophi'," hoc enim latinae linguae est, illud vero graecae locutionis. At vero haec transsumptio inter cohaerentia consistere videtur. Sive enim idem in nomine 'philosophi' quod in nomine 'sapientis' accipitur, sive 'sapientis' vocabulum, sicut videtur, continentius est ac quasi genus est 'philosophi', cohaerentia denegari non potest.
|
|
Dicunt tamen quidam quod, licet cohaerentia denegari non {possit, cum sint ea vocabula} cohaerentia tamquam genus ad species suas, sola tamen extrinsecitas hoc loco attenditur, quae in habitudine maioris ad minus consistit. Magis enim videtur quod sapiens inuideat quam philosophus, qui caeteris in sapientia praecellit.
|
|
Nunc vero de mediis superest disputare.ƿ
|
|