Authors/Abelard/logica/GSPer/0

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.00

Latin English
INCIPIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER LIBRUM PERIHERMENEIAS [1]
3.0.1 Monstrat titulus huius operis, quae sit materia auctoris. Inscribitur enim liber peri hermenias, hoc est tractatus de interpretatione.
3.0.2 Interpretationis vocabulum duobus modis accipitur. Modo enim pro definitione tantum nominis ponitur, modo pro omni voce significativa ad placitum per se, sive illa vox sit dictio, ut nomen et verbum, sive oratio. Et in hac quidem posteriori significatione in inscriptione tituli accipitur. Quippe huius auctoris materia est partim dictiones, scilicet nomen et verbum, partim orationes. Unde a communi nomine tam dictionum quam orationum intitulavit librum dicens "De interpretatione", hoc est de voce significativa ad placitum per se. Ad placitum dicimus ad differentiam naturaliter significantium. Per se vero apponimus ad differentiam coniunctionum et praepositionum, quae consignificare tantum habent et non per se significare. Sed hoc postmodum convenientius et diligentius ostendemus.
3.0.3 Cum Aristoteles a generali nomine, quod est interpretatio, materiam assignet, ipse tamen tantum de interpretatione enuntiativa simplici et de eius elementis intendit, hoc est de propositione categorica et de primis id est principalibus partibus eius, nomine scilicet et verbo, quae per se prolatae significationem habent et per se iunctae huiusmodi propositionem reddere sufficiunt. De nomine quidem et verbo gratia ipsius propositionis agit, quae ex his constat.
3.0.4 Primo itaque loco quantum ad intentionem de propositione categorica agitur, secundo de partibus eius, scilicet nomine et verbo secundum hoc quod intellectus designant. Nomina enim et verba duplicem significationem habent, unam quidem de rebus, alteram de intellectibus. Res enim significant constituendo intellectus ad eas pertinentes, hoc est naturam aliquam earum vel proprietatem attendentes.
3.0.5 Intellectus quoque designare dicuntur, sive is sit intellectus proferentis vocem sive audientis eam. Nam intellectum proferentis in eo significare vox dicitur, quod ipsum auditori manifestat, dum consimilem in auditore generat. Unde Priscianus articulatam, id est significativam, vocem esse dicit, quae coartatur cum sensu proferentis, id est quam ipse proferens intendit proferre ad manifestandum intellectum suum. In quo quidem vocem articulatam, id est significativam, eum accipere dicunt quantum ad intellectum proferentis quem manifestat, non ad intellectum auditoris, quem generat. Secundum quam acceptionem nec latratus canis nec ullam vocem bestiarum significativam possumus appellare, si videlicet ad intentionem proferentis respiciamus, cum scilicet irrationalia nulla ex intentione vocem proferant. At vero Aristoteles, qui ad intellectum, qui in auditore constituitur, respicit -- unde in Verbo dicet:

Constituit enim qui dicit, intellectum, et qui audit, quiescit

-- in significativo voces quoque irrationalium includit, quia ipsae quoque intellectum auditori manifestant. Nec est inconveniens, si iste largius, ille strictius hoc nomen significativum accipit. Sed nec nominis est diversa acceptio, cum Priscianus hoc nomine significativo non utatur sed articulato, quod est species significativi. Unde significativum tantum iuxta Aristotelem accipimus quantum ad intellectum audientis, non proferentis.
3.0.6 Cum autem nomina et verba tam res quam intellectus significent, sicut diximus, recte hic de eis agitur non secundum significationem rerum sed intellectuum, ubi videlicet de eis intenditur propter constitutionem propositionis. Quod tribus de causis factum esse videtur.
3.0.7 Nam quia partes orationis distinguere debebat, quas tractabat propter constitutionem orationis enuntiativae simplicis, nomen scilicet et verbum, recte de significatione intellectuum intendit. Quippe haec distinctio partium orationis fieri non potest secundum diversitatem rerum sed intellectuum. Res enim eaedem a nomine et a verbo significantur, ut currit et cursus eandem rem significant. Sed diversus modus concipiendi variat intellectum, quia hic in essentia cursus ostenditur, ibi in adiacentia, hic cum discretione temporis, ibi sine discretione temporis. Unde merito hic de nomine et verbo secundum significationem intellectuum agitur, ubi scilicet ea distinctio partium orationis fit, quae magis ad diversitatem intellectuum quam rerum attinet.
3.0.8 Praeterea cum de nomine et verbo gratia constitutionis orationum intenderet, et maxime significationem intellectuum, non rerum attendere debuit, quia haec sola significatio ad constitutionem pertinet. Quippe sicut propositio materialiter constat ex nomine et verbo, ita intellectus illius materialiter iungitur ex intellectibus partium. Res autem propositionis, cum nullam habeat propositio rem subiectam, ex rebus vocabulorum non consistit.
3.0.9 Denique haec significatio, quae est de intellectibus, ex hoc quoque ad constitutionem orationis maxime attinere monstratur, quod ex ea semper ad constitutionem orationis dictiones sufficiunt. Sed non ita ex rerum significatione. Rerum quippe significatio transitoria est, intellectuum vero permanens. Destructis enim rebus subiectis, si quis hoc nomen proferat rosa vel lilium, licet rerum, quas nominabant, significationem iam non teneant, significatio intellectuum non euacuatur, quia sive res sint, sive non sint, intellectus semper constituunt. Unde semper propositionem reddere possunt et semper quantum ad conceptionem animi, non quantum ad nominationem rerum significativa dici possunt.
3.0.10 Unde bene Aristoteles, ubi de nomine et verbo agit propter constitutionem orationis, eam maxime significationem attendit in his, ex qua orationem maxime constituere ualent.
3.0.11 Ex quo aperte intentio huius operis ab intentione Praedicamentorum distare ostenditur, cum ibi quoque de partibus orationis, id est de simplicibus sermonibus agatur secundum significationem rerum, hic secundum significationem intellectuum, <quae> principalior est illa secundum causam inventionis vocis, quae ad nil aliud facta est nisi propter intellectum constituendum. Nil quippe voces in substantia rerum faciunt sed tantum de eis intellectum excitant. [Secundum] officium itaque earum, ad quod institutae sunt, significare est, hoc est intellectum constituere. Unde bene -- secundum causam inventionis et officii vocum -- intellectuum principalis est earum significatio, <rei> vero secundaria, quippe et haec quae de re est, non semper permanet, sicut illa de intellectu, ut supra meminimus.
3.0.12 Cum autem hic secundum significationem intellectuum tantum de vocibus intendat, recte eas interpretationes nominat, quia interpretari vocem non est eius rem assignare sed intellectum aperire. Ibi vero quia de vocibus secundum significationem rerum tractat, merito secundum decem rerum naturas voces incomplexas dividit dicens:

Singulum aut significat substantiam aut quantitatem... etc.

Hic vero satis est eas dividere in nomina et verba, quibus simplicibus sive coniunctis quislibet intellectus exprimi potest. Haec insuper divisio in nomine et verbo iuxta diversitatem intellectuum magis fieri potest quam rerum, ut supra quoque docuimus.
3.0.13 Utilitas vero huius operis multifaria est. Ut enim Herminus perhibet, cum docet Aristoteles voces esse notas intellectuum, propositi operis utilitatem inculcat. Nam cum naturaliter unusquisque perceptibilis sit intellectuum, utile fuit cognoscere, quibus instrumentis ipse posset vel suos intellectus manifestare vel alienos concipere. Quod Aristoteles aperte insinuat, ubi in hoc opere voces intellectuum notas esse demonstrat. Est itaque utilitas totius operis quasi generalis et communis docere nos [in hoc opere] per voces intellectus generare posse vel concipere.
3.0.14 Plures etiam aliae sunt utilitates quae per singula distinguuntur, cum scilicet docemur, quid sit nomen et verbum, quid oratio, quid enuntiatio vel affirmatio vel negatio, quae una quae multiplex vel composita vel simplex, quid sit contradictio, quid non, et caetera quae de naturis propositionum categoricarum diligenter exsequitur.
3.0.15 Videtur autem haec scientia propositionum pars constitutiva utriusque partis logicae, tam scilicet scientiae inveniendi quam iudicandi. Nam et secundum naturam totarum propositionum argumenta possumus invenire et secundum eandem naturam inventa confirmare. Quippe et natura propositionum contrariarum et contradictoriarum, quas aperit, et insuper aequipollentiae propositionum secundum variationem finiti et infiniti et proprietates modalium propositionum copiam argumentandi praestant, eaedem etiam ad resolutionem ivuant, sive illa sit per conversionem propositionum sive per impossibile. Unde haec scientia propositionum tam scientiae inveniendi quam iudicandi pars esse potest.
3.0.16 Modus vero tractandi huiusmodi est, quod assignata communione vocum de quibus agit secundum significationem intellectuum de qua intendit, et insuper eisdem vocibus variatis secundum diversitatem intellectuum significatorum, quod videlicet aliae verae vel falsae, aliae non, prius nomen et verbum definit et tractat, postea orationem, enuntiationem, affirmationem et negationem, ac demum distinctis simplicibus propositionibus a compositis, id est categoricis ab hypotheticis, diligenter aperit naturas simplicium propositionum, de quibus intendit, quas enumerare longum est.
3.0.17 His praelibatis litteram insistamus, quae quidem nimia brevitate constricta et subtilitate sententiarum abundans inter omnia Aristotelis scripta excellentissimum opus efficit. Unde Boethius quoque:

Quamquam (inquit) multa sint Aristotelis quae subtilissima philosophiae arte celata sunt, hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum et verborum brevitate constrictus est. Quocirca plus hic quam in Decem Praedicamentorum expositione sudabitur.

Quia itaque teste Boethio nimia subtilitas nimia brevitate constricta est, diligentem nimium expositorem exigit, qui nec brevitate lectorem nec prolixitate confundat. Unde nos de commentariis Boethii necessaria tantum ad exponendum mutuantes, si qua ex nobis addere possumus, breviter et dilucide ponamus.

Notes

  1. Ed. Jacobi & Strub