Authors/Abelard/logica/GSPer/12E

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.12E

Latin English
HIS VERO DETERMINATIS.
3.12E.1 Post simplices enuntiationes, quae scilicet fiunt de puro inesse, agit de modalibus; pro eo videlicet quod in quibusdam modalibus maxima erat dubitatio de assignandis negationibus et inferentiis earum, quam vult auctor removere.
3.12E.2 Propositionum autem categoricarum aliae sunt de puro inesse et sine modo aliquid enuntiant, ut:

Socrates disputat

aliae sunt quae non simpliciter sed cum modo aliquid enuntiant, ut:

Socrates bene disputat (vel: necessario.)

3.12E.3 Modi autem, unde modales dicuntur propositiones, proprie adverbia sunt quaecumque in quomodo? responderi possunt. Ut, si quaeratur:

Quomodo legit?

licet responderi, quantum ad vim interrogationis pertinet:

Bene
Male
Celeriter

haec itaque adverbia, quae verbi inhaerentiam modificando determinant, proprie modi sunt. Non autem, sicut omnes modi determinationes sunt, ita e converso quaelibet determinationes sunt modi; cum enim dico:

Legi heri (vel: Lucanum) (vel: homo albus)

suppositae voces determinationes sunt praecedentium sed non sunt modi, cum in:

Quomodo?

non possint reddi, quae videlicet interrogatio generalis est ad omnes dictiones quae proprie modi sunt, sicut 'Bene' 'Male' 'Celeriter' 'Necessario'.
3.12E.4 Haec autem, 'possibiliter' vel 'falso', cum dicimus Socrate sedente:

Socrates currit possibiliter (vel: falso)

modi in sensu non sunt; si enim modi in sensu essent, oporteret ut inhaerentiam verbi quasi prius propositam et constitutam modificarent; si enim non proponetur prius inhaerentia, quomodo ipsa modificabitur? Ut si quis ostendat aliquem currere celeriter vel aliquo modo, profecto oportet ut eum currere proponat. Unde etiam Boethius in Topicis, cum est modus in sensu, vult ex aliquo modificato ipsum simpliciter inferri, ut, si anima movetur irascibiliter vel aliquo alio modo, utique et simpliciter movetur, quippe modus appositus -- qui verbum determinat -- quasi partem in modo facit, ut sit irascibiliter moveri quasi pars moveri, quae videlicet ipsum ponat sed ab ipso non ponatur; quod et caeteros modos habere convenit si in sensu modificent inhaerentiam praemissam. At vero 'possibiliter' vel 'falso' id non habent; cum enim dicimus:

Socrates currit possibiliter

id est: Potest currere, non in eo cursum ullo modo constituimus ut quomodo insit ostendamus sed id solum monstrare intendimus quod possit currere; sed et cum dicimus:

Socrates currit falso

'falso' pro 'non' accipimus ac si diceremus: Non currit.
Unde inhaerentiam cursus -- quoniam omnino destruimus -- nullo modo modificamus; unde nec procedit quod, si quis possibiliter vel falso currit, quod currat. At vero si sensum acciperem in vi modorum, ut scilicet inhaerentiam prius positam modificarent, ac si ita diceretur:

Iste currit, et ita currit quod potest currere

vel:

<Iste> currit, et ita currit quod falsum est eum currere

profecto, qualiscumque esset determinatio, sequeretur eum currere, quia, sicut in Topicis dicitur:

Si quid aliquo modo convenit, et simpliciter convenit.

At vero, cum inhaerentiam cursus prius non constituamus ut ipsam modificemus, non procedit ut currat; unde nec 'possibiliter' nec 'falso' proprie modos quantum ad sensum appellamus.
3.12E.5 Nec fortasse 'vere' adverbium proprie modus est in sensu, licet in Primo Hypotheticorum Boethius dicat in hac propositione:

Socrates vere philosophus est

'vere' modum esse propositionis; non enim 'vere' inhaerentiam philosophi vel alicuius determinare vel modificare videtur, cum quicquid inhaeret vere inhaereat et e converso. Nisi forte 'vere' per quandam expressionem et excellentiam accipiatur, ac si dicatur:

Philosophus est vere

id est: Indubitanter vel multum in philosophia habundans; si autem apponatur 'vere' simpliciter pro rei veritate, nulla est in sensu modificatio vel determinatio, quia idem est esse philosophum quod est in veritate esse philosophum.
3.12E.6 Cum autem nec 'vere' nec 'possibiliter' quantum ad sensum modi sint, secundum tamen positionem constructionis Aristoteles modos ea appellat quia eundem locum in constructione possident, verbo adiecta, quem obtinent proprii modi. Quia, sicut dicimus:

Currit celeriter (vel: necessario)

ita etiam dicimus:

Currit possibiliter (vel: vere)

nil tamen in sensu modificantes, ut ostendimus.
3.12E.7 Sicut autem Aristoteles adverbia modos appellat quaedam secundum sensum, ut 'celeriter' 'necessario', quaedam secundum positionem constructionis, sicut 'possibiliter' vel 'vere', ita etiam nomina quae in sensum adverbii resolvuntur modos appellat, 'necesse' scilicet, 'possibile' 'verum' cum dicitur:

Necesse est currere (vel: Possibile est) (vel: Verum est)

id est:

Necessario currit (vel: Possibiliter) (vel: Vere).

Et ita habemus quosdam modos adverbiales, quosdam casuales; et de utrisque quosdam proprie modos secundum sensum, quosdam quantum ad constructionem solam; nam 'necesse' vel 'necessario' proprie modi sunt, 'possibile' vel 'verum' sive eorum adverbia non ita.
3.12E.8 Cum autem multi tam adverbiales quam casuales modi sint, hic Aristoteles circa duos tantum, 'possibile' scilicet et 'necesse' qui ad se aequipollentiam habent, maxime versatur. Cum enim 'contingens' et 'impossibile' ponat, utrique modi ad sensum 'possibilis' reducuntur, quippe 'contingens' idem est quod 'possibile', quia 'contingens' hoc loco accipitur non quod actualiter contingit sed quod potest contingere; 'impossibile' vero 'possibilis' est abnegativum, tantundem valens quantum 'possibile remotum', id est: Non possibile.
3.12E.9 Attende etiam quod cum et adverbiales sint et casuales modi, hic tantum propositiones de casualibus modis, non de adverbialibus prosequitur; tum quia de casualibus modis plures propositiones fiunt, tum quia natura propositionum ubi sunt casuales modi magis est incerta quam ubi sunt adverbiales; quorum utrumque ostendamus.
3.12E.10 Cum adverbialem modum ponimus dicentes:

Socrates currit necessario

una tantum fit affirmatio et negatio sicut in simplicibus; sicut enim dicimus:

Socrates currit (vel: non currit)

ita:

<Socrates> currit necessario (vel: non currit necessario).

At vero ubi casualem ponimus modum de unoquoque modo sunt quatuor propositiones, duae, scilicet affirmatio et eius negatio, de 'esse', et rursus duae de 'non esse', veluti istae:

Necesse est Socratem currere
Non necesse est Socratem currere

et rursus:

Necesse est Socratem non currere
Non necesse est Socratem non currere.

Et hae quidem de non esse non habent propositiones de adverbialibus modis in quas congrue resolvantur; si enim pro:

Necesse est Socratem non currere

dicam:

Socrates necessario non currit

non est satis congrua constructio ad sensum affirmationis; quippe cum 'necessario' modus sit verbi, post verbum oportet ipsum poni ut ipsum determinet; unde et ipsum cum verbo removeri convenit ut tantundem ualeat 'necessario non currit' quantum 'non currit necessario', et tantum negationi de 'esse' aequipolleat, non affirmationi de 'non esse'. Bene itaque elegit casuales modos quia et plures enuntiationes faciunt quam adverbiales.
3.12E.11 Necnon etiam ideo bene casuales elegit, non adverbiales, quia maxime dubitabatur de negationibus casualium modorum et eorum constructionibus, in quibus alii sunt termini secundum constructionem, alii secundum sensum. Quippe, cum dicitur:

Necesse est Socratem currere

haec, quae proprie modalis est in sensu, idem in sensu praedicatum habet et subiectum quae habet illa de puro inesse a qua descendit:

Socrates currit

quia 'Socrates' subicitur et 'currit' praedicatur et 'necesse' in sensu determinatio est praedicati, sicut in eius aequipollente de adverbiali modo quae ait:

Socrates currit necessario

aliud vero praedicatum et subiectum secundum constructionem habet quia infinitivus modus, 'currere' scilicet, subicitur et 'Socrates' quasi determinatio subiecti ponitur, modus vero ipse, id est 'necesse', praedicatur. 'Est' enim verbum 'Socratem' qui obliquus est regere non potest, ideoque 'currere' secundum constructionem subiectum loco nominativi ponitur cui 'est' verbum societur, ut sit in talibus, quae casuales habent modos, duplex praedicatum et duplex subiectum, unum quidem secundum constructionem, aliud secundum sensum; ex quo magis differunt a propositionibus de puro inesse.
Quod et ipse Boethius in Primo Hypotheticorum aperit dicens:

Socrates vere philosophus est; hic enim 'vere' modus est propositionis sed maximas syllogismorum faciunt differentias hae propositiones cum modo enuntiatae, quibus necessitatis aut possibilitatis nomen adiungitur

id est hoc nomen 'necessarium' vel 'possibile', non ipsa adverbia 'necessario' vel 'possibiliter'; si enim dicam:

Nullum corpus necesse est esse album,
Sed omnis cygnus est corpus;
Ergo nullum cygnum necesse est esse album

non est servata figura secundum terminos constructionis, sicut fieret si adverbialis poneretur modus hoc modo:

Nullum corpus est necessario album,
Sed omnis cygnus est corpus,
Quia nullus cygnus est necessario albus.

3.12E.12 Modales itaque propositiones casualium modorum magis a propositionibus de puro inesse differre videntur quam modales adverbialium modorum, quarum numerum tam secundum terminos quam enuntiationes excedunt, cum in eis enuntiationes et termini duplicentur: enuntiationes quidem, quia affirmationes tam de esse quam de non esse fiunt, et similiter negationes; termini quoque duplicantur, quia alii secundum sensum alii secundum constructionem considerantur, ut, cum dicimus:

Possibile est <Socratem> currere (vel: Necesse)

'currere' subiectum est et 'necesse' vel 'possibile' praedicantur secundum constructionem, 'Socrates' vero in sensu subicitur et 'currit necessario' vel 'potest currere' secundum sensum praedicantur. Subiectum vero vel praedicatum constructionis Aristoteles assignat cum dicit 'esse' et 'non esse' subici, modos vero praedicari, id est 'possibile' vel 'necessarium'.
3.12E.13 Si quis autem ad subiectum constructionis respiciat, secundum ipsum nec universales nec particulares nec indefinitas nec singulares huiusmodi enuntiationes iudicabit, quippe subiectum constructionis nec universaliter nec particulariter enuntiatur. Sed nec indefinitam facit propositionem quae particularem non habet aequipollentem, nec singularem facit cum ipsum subiectum vox singularis non sit.
3.12E.14 Si quis autem ad subiectum sensus respiciat, poterit has quoque per universales et particulares et indefinitas et singulares variare hoc modo:

Omnem hominem possibile est currere (vel: Quendam hominem) (vel: Hominem) (vel: Socratem).

Unde Boethius in Primo Hypotheticorum Syllogismorum, cum de huiusmodi modalibus ageret, eas quoque per universales et particulares et indefinitas et singulares statim sicut simplices propositiones uariavit dicens:

Sed quoniam omnis propositio aut universalis est aut particularis... etc.

Si haec eadem ratio ad contingentes et necessarias referatur, idem in necessariis et contingentibus invenitur, ut si quis dicat

omnem A terminum esse est necesse... etc.

et rursus:

Longe (inquit) multiplex propositionum numerus existeret si inesse significantes et necessarias et contingentes affirmativas negativasque propositiones per universales et particulares vel oppositas vel subalternas variaremus.

3.12E.15 Ipse etiam Aristoteles in Analyticis syllogismos de modalibus huiusmodi et de simplicibus propositionibus conponit, quos incisos vocat propter diversa genera propositionum, modalium scilicet et simplicium: per primam figuram, si sic dicatur:

Omne animal possibile est moveri,
Sed omnis homo est animal;
Quare omnem hominem possibile est moveri

per secundam figuram ita:

Nullum lapidem possibile est vivere,
Sed omnem hominem possibile est vivere;
Quare nullus homo est lapis

per tertiam sic:

Omne animal possibile est vivere,
Sed omne animal est corpus;
Quare quoddam corpus possibile est vivere.

Cum itaque Aristoteles figuras in his quoque syllogismis seruet et ipse primam figuram diffiniat in qua medius terminus subicitur et praedicatur, secundam in qua tantum praedicatur, tertiam in qua tantum subicitur, oportet nos ad subiectum sensus respicere, non constructionis, alioquin nulla esset figura.
3.12E.16 Secundum quod etiam subiectum ipsae modales simplicium propositionum naturas in conversionibus quoque custodiunt, tam in simplicibus conversionibus quam per contrapositionem. Sicut enim:

Omnis homo vivit

per contrapositionem convertitur hoc modo:

Omne quod non vivit est non homo

ita:

Omnem hominem possibile est vivere

hoc modo:

Omne quod non est possibile vivere est non homo.

Conversa tamen modalis non est sicut erat recta; nam si dicatur:

Quidam homo currit celeriter

modalis est quia praedicatum modificatur, si vero convertatur:

Quoddam currens celeriter est homo

non est modalis quia simplex est praedicatio. At vero si modus in subiecto ponetur sicut in praedicato, modalem quoque praedicationem haberet conversa hoc modo:

Qui cito currit celeriter movetur
Quod celeriter movetur cito currit
Quod necesse est esse, possibile est esse
Quod possibile est esse, necesse est esse

nec minus:

Omnem hominem possibile est currere

per accidens convertitur sic:

Quoddam quod possibile est currere est homo

universalis quoque negativa:

Nullum corpus necesse est esse hominem

hanc habet propriam conversam:

Nihil quod necesse est esse hominem est corpus

vel istam per accidens:

Non omne quod necesse est esse hominem est corpus

quippe tantundem valet:

Omnem hominem possibile est currere

quantum:

Omnis homo potest currere

et:

Nullum corpus necesse est esse hominem

quantum:

Nullum corpus est necessario homo.

Unde istae quoque sicut illae converti possunt et, cum in praedicatis sint secundum sensum 'posse vivere' vel 'esse hominem necessario', haec tota in subiectis secundum conversionem poni convenit.
3.12E.17 Sunt autem qui male convertentes dicant in huiusmodi modalibus conversionem deficere tam per contrapositionem quam simplicem. Dicunt enim verum esse quod:

Possibile est omnem non-lapidem esse non-hominem

quod ostenditur per partes, quia scilicet et omnem [non-] hominem possibile est esse non-hominem et omnem hominem possibile est mori; et ita omnem non-lapidem possibile est esse non-hominem; nec tamen conversio per contrapositionem vera est:

Omnem hominem possibile est esse lapidem.

Sed profecto non recte convertitur, immo ita dicendum fuit:

Omne quod non possibile est esse non-hominem est lapis

quam et si quis dicat falsam esse, verum dicit; sed haec fallacia conversionis eadem de causa contingit in propositionibus simplicibus qua contingit in istis modalibus, quia scilicet termini admiscentur qui omnia continent. Ut si dicam destructa rosa:

Omnis non-homo est non-rosa

'non-rosa' omnia continet nec potest ideo servari conversio; similiter, cum dicitur:

Omnem non-lapidem possibile est esse non-hominem

ac si diceretur:

Omnis non-lapis potest esse non-homo, posse esse non-homo

quod in sensu praedicatur, singulas res continet, ideoque perit conversio. Ex quo apparet conversionem in modalibus non minus teneri quam in simplicibus, si quis diligenter sensus earum diiudicet.
3.12E.18 Videntur autem duobus modis exponi posse, veluti si dicam:

Possibile est stantem sedere.

Ut enim docet Aristoteles in Sophisticis Elenchis, alius est sensus per divisionem alius per compositionem: per compositionem vero est si stare et sedere simul in eodem subiecto coniungat, ac si dicamus:

Possibile est stantem sedere manentem stantem

id est: sedere simul et stare, ac si dicamus:

Possibile est ita contingere ut haec propositio dicit 'Stans sedet'

quod est omnino falsum quia iam duo opposita simul inesse eidem possent; et tunc quidem possibile quasi ad integrum sensum propositionis applicatur, ac si dicatur:

Possibile est evenire ut haec propositio dicit 'Stans sedet'.

Si vero ita accipiatur quod is qui stat possit sedere quandoque, non coniungimus tunc opposita, et ad rem ipsam, non ad propositionem, possibile referimus dicentes rem quae stat posse quandoque sedere, non posse contingere ut dicit propositio 'Stans sedet'.
3.12E.19 Similiter, si dicam:

Quandam rem impossibile est currere

diversos habet sensus de sensu et de re. Si enim de sensu exponatur, sic:

Impossibile est quod quaedam res currat falsa est

si vero de re hoc modo:

Quaedam res non potest currere vera est.

Sed et si dicam:

Necesse est non sedere stantem

de sensu verum est quia necesse est ut non sit ita quod stans sedet; si vero de re ita accipiam quod:

Is qui stat ex necessitate caret sessione

falsum est. Et ita de re et de sensu expositae huiusmodi modales diversos habent sensus.
3.12E.20 At vero, cum de sensu propositionis exponuntur, proprie modales non sunt, nec universales vel particulares vel indefinitae vel singulares, nec ideo simplicium conversiones retinent; tunc enim quasi totius propositionis sensus subiectum est et modus simpliciter praedicatur; nec est personalis enuntiatio ullo modo sed impersonalis, ideoque conversione caret proprietas constructionis. Sicut, si dicatur:

Evenit currere Socratem (vel: non currere Socratem)

impersonalitas huiusmodi conversionem omnino non patitur etiam secundum sensum, quia nullo modo haec impersonalitas de sensu propositionis in enuntiationem personalem resolvi potest, sicut potest impersonalitas enuntiationis de rebus acceptae, veluti ista:

Necesse est Socratem sedere

id est: Sedet necessario; vel:

Curritur a Socrate

id est: Socrates currit; vel:

Taedet Socratem vivere

id est: Socrates fert taedium vitae.
3.12E.21 Huiusmodi quippe omnes conversionem habent in sensu quia, etsi impersonalia verba habeant, personales sunt in sensu, et verba ista impersonalia aliunde impersonalia non dicuntur nisi quia aeque omnibus personis sociantur ideoque nullius sunt propria, quod est ea impersonalia esse. Sicut ergo:

Socrates currit

quae ex personali verbo personalis est enuntiatio, secundum sensum convertitur sic:

Quoddam quod currit est Socrates

ita etiam:

Curritur a Socrate

hoc modo:

Quoddam a quo curritur est Socrates

licet conversa non habeat impersonale praedicatum sicut habet recta. Nec mirum conversionem servari, cum 'curritur' loco personalis verbi fungatur in sensu et ipsi Socrati cursum copulet, sicut et 'currit' faceret.
3.12E.22 At vero cum ad personam vim enuntiationis non referimus sed quasi ad propositionis dictum, conversionem constructio non patitur; ut cum dicimus:

Necesse est chimaeram non esse qualitatem

vel:

Necesse est chimaeram esse (vel: non esse)

vel:

Oportet Socratem legere.

Sed si quis personaliter accipiat hoc, ac si diceretur:

Socrates est oportunus ad legendum

poterit esse conversio, talis scilicet:

Quoddam oportunum ad legendum est Socrates

et similiter:

Bonum est hos hic esse (vel: Utile) (vel: Honestum) (vel: Iustum)

si qui personaliter resolvunt sic:

Boni sunt hi ad manendum hic (vel: Utiles) (vel: Honesti) (vel: Iusti)

possunt conversiones servare. Sed profecto has personales resolutiones constructio non requirit, quia nec ullus est sensus si dicatur

Iusti sumus ad manendum hic

quia iusti, sicut nec albi, ad aliquid non dicuntur.
3.12E.23 Praeterea, cum de aliquo quod non est dicimus quia oportet ipsum non esse, in affirmatione personalem veram dicere non possumus, sicut nec cum dicimus quod:

Necesse est chimaeram non esse qualitatem

sive 'esse vel non esse'.
3.12E.24 Hae itaque impersonales quae nullam personalem resolutionem habent conversione carent omnino quia, cum et praedicatum et subiectum omnino impersonaliter ponantur non rem aliquam personaliter continentia, huius insuper naturae est modus praedicatus ut numquam subici possit si impersonaliter ponatur. Nam fortasse, secundum hoc quod Priscianus resolvit:

Bonum est legere

per

Lectio est bona

potest servari conversio, quia tunc et 'legere' personaliter accipitur pro hoc nomine 'lectio' et 'bonum' nomen est omnium bonorum, ut sit conversa:

Quoddam bonum est legere

id est: Est lectio; sed non si impersonaliter ponantur hoc modo:

Bonum est me legere (vel: non legere) (vel: legisse) (vel: non)

id est: Bonum est ut legam vel quod lego vel quod legi vel non.
3.12E.25 Notandum tamen quod si huiusmodi impersonales enuntiationes de sensu, non de rebus, ut dictum est, accipiuntur, secundum aequipollentiam conversionis simplicium propositionum quae tamquam subiectae sunt potest aequipollentia quoque earum custodiri, ut videlicet idem modus ad praedicationem utriusque propositionis applicetur. Quippe sicut possibile est omnem hominem esse album, id est evenire ut haec propositio dicit

Omnis homo est albus

ita possibile est omne non album esse non hominem. Cum enim aequipollentes esse concedantur propositiones aliquae, quotiens possibile est esse vel necesse vel impossibile ut una dicit, ita etiam [non] dicit alia. Sed haec aequipollentia ad conversionem non fit totius modalis propositionis sed secundum terminos subiectae orationis; idem enim praedicatum ad diversa subiecta ponitur, modus scilicet qui ad pares per conversionem enuntiationes applicatur.
3.12E.26 Non absurde autem quaeritur qualiter categoricae propositiones esse queant quae in sensu sint impersonales; omnis namque categorica inhaerentiam intendit quia et omnis praedicativa quaestio teste Boethio de inhaerentia quaerit. At vero, cum inhaerentia ponitur, oportet quandam in animo rerum cohaerentiam fieri, ut componens sit intellectus qui est affirmationis.
3.12E.27 Praeterea 'utile' 'bonum' et similia sumpta sunt, et ideo formam ut adiacentem determinant; sed, cum dicimus:

Bonum est nos hic esse (vel: non esse)

circa quid formae illae intelligantur non apparet.
3.12E.28 Nec non Aristoteles, cum ait "est enuntiare et quod est esse et quod est non esse" etc., omnes simplices enuntiationes includere videtur, cum tamen impersonalibus nil esse aliud dicatur, unde nec sub diffinitionem affirmationis vel negationis, quam praemisit, videntur cadere.
3.12E.29 Sed nunc singulis obiectis respondeamus. Quod dicitur:

Omnis categorica propositio de inhaerentia <est>

verum est fortasse; sed tunc inhaerentia non solum personalis enuntiationis est, verum etiam impersonalis; tantundem enim est inhaerentiam proponere quantum categoricae propositionis sensum habere, etsi nil proponatur esse aliquid vel non esse, hoc est etiam si nulla sit essentialiter coniunctio aliquorum vel disiunctio, veluti si dicamus:

Possibile est id quod non est esse (vel: non esse)

hic enim nullorum essentialiter coniunctionem facimus ita ut vera possit esse propositio.
3.12E.30 Quod si quis dicat 'possibile' sumptum esse a proprietate quando impersonalem facit enuntiationem, fallitur; immo 'possibile' et 'necessarium' et 'verum' et 'falsum', quando impersonaliter cum infinitivo construuntur, nullam vim nominationis habent; nec similiter 'bonum' vel 'utile' si, inquam, sensum impersonalem obtinent quem quandoque non habent. Unde Priscianus in Secundo Constructionum:

Cum dico (inquit) 'Bonum est legere' nil est aliud significatio nisi 'Bona est lectio'; itaque apud Grecos etiam articulis adiungitur infinitum more nominum.

Ex quo aperte Priscianus ostendit 'legere' in vim nominis transire et sic personalem enuntiationem reddere, sicut si ponatur 'lectio', quod quidem necesse est fieri, cum infinitivus modus sive actio ponitur loco nominis acceptum; si vero actio iungatur sic:

Bonum est Socratem legere

ad impersonalem sensum maxime vergit, quia praedicatum, quod est 'bonum', subiecto, quod est 'legere Socratem', per 'est' verbum personaliter non copulatur; cum scilicet subiecti termini res praedicati esse non proponatur, sicut neque cum dicitur:

Verum est (vel: Falsum) (vel: Possibile) Socratem legere (vel: non legere).

3.12E.31 Itaque nec 'est' verbum personaliter sumitur ut transitive terminos coniungat sed impersonaliter quoque ponitur sicut et termini et figurativam praedicationem reddere videtur, cum per se praedicari non valeat sicut coniunctum praedicatur, ut, cum aliquam rem possibile sit legere vel impossibile, non dicatur ideo quoniam 'est ipsam legere'.
3.12E.32 Sed nec etiam huiusmodi praedicatio impersonalis in sensu universalem vocem proprie facit sed ea tantum quae personalis est in sensu et conversionem saltem in sensu suscipit; quod et in quibusdam accidit, ubi verba impersonalia praedicantur quorum praedicatio in enuntiationem personalem resolvitur, velut istae:

Paenitet Socratem

id est: Socrates est paenitens; vel:

Curritur a Socrate

id est: Socrates currit.
At vero ubi impersonalia nomina praedicantur impersonaliter, nulla, ut dictum est, conversio fit, nec ipsa, cum aliquid personaliter non contineant, universalia proprie dici possunt nec universaliter nec particulariter proferri possunt sed semper ad infinitivum modum construuntur. Unde si quis dicat:

Quoddam verum est verum

vel:

Quoddam falsum est falsum

nullam facit constructionem nisi 'verum' et 'falsum' personaliter sumat, tamquam videlicet nominantia propositiones vel intellectus vel dicta earum. Unde nec procedit quasi a parte, ut quidam putant, quod, si verum est lapidem currere, quoddam falsum est verum, quippe 'verum', quod impersonaliter prius dicebatur, personaliter cum falso construi non potest.
3.12E.33 Quod autem quaeritur de significatione nominum impersonaliter praedicatorum et maxime eorum quae sumpta sunt, non est praetermittendum; et prius de sumptis solvamus.
3.12E.34 Sed quia personaliter non sumuntur, formas nullo modo praedicant, significant tamen eas. Cum enim dicitur:

Bonum est (vel: Utile est) nos hic esse (vel: non esse)

quocumque modo resolvamus hanc praedicationem figurativam, significationes qualitatum servabimus; sive enim dicamus:

Bene (vel: Utiliter) hic sumus

vel:

Bonum aliquod (vel: Utile) eveniet per hoc quod sumus hic (vel: non sumus)

bonitatis vel utilitatis significatio non evanescit.
3.12E.35 At vero cum 'possibile' vel 'necessarium' sumpta non sint nec res aliquas nominando contineant nec formas determinent, quid significent quaerendum est; non enim, cum dicitur:

Id quod non est possibile est esse

vel:

Deum necesse est esse

vel:

Chimaeram necessarium est non esse

quasi formas aliquas in rebus accipimus. Dicimus itaque 'necessarium' sive 'possibile' in huiusmodi enuntiationibus magis consignificare quam per se significationem habere; nil quippe in eis est intelligendum nisi subiectae orationi applicentur, et tunc modum concipiendi faciunt circa res subiectae orationis sicut facit verbum interpositum vel coniunctio, si quae ad necessitatem copulat; ac, sicut in istis nulla imagine nititur intellectus sed quendam concipiendi modum anima capit per verbum vel per coniunctionem circa res earum vocum quibus adiunguntur, ita per 'possibile' et 'necessarium'. Et est hoc loco 'necessarium' pro 'inevitabili', 'possibile' quasi 'non repugnans naturae'.
3.12E.36 Solet etiam quaeri de natura subiectae orationis cum dicitur:

Possibile est Socratem esse (vel: sedere)

a quo videlicet accusativus ille regatur. Nullus quippe modus casum regit nisi quem regit indicativus a quo nascitur; 'sedeo' vero vel 'sum' accusativum non regit, quare nec 'sedere' vel 'esse'. Sed profecto sciendum est illam regulam esse de casibus transitive iunctis, non intransitive; ut, si dicamus:

Do tibi librum

'do' transitive subiunctis casibus coniungitur ideoque caeteri omnes modi iisdem copulantur; at vero 'esse' vel 'sedere' cum 'Socrate' intransitive iunguntur ideoque nil ad regulam. Haec de impersonalitate enuntiationis dicta sufficiant.
3.12E.37 Cum autem multi sint modi tam adverbiales quam casuales, hic tantum Aristoteles quatuor modorum propositiones diligenter exsequitur, contingentis scilicet, possibilis, impossibilis, necessarii, quae ad invicem maxime sunt affines et per omnes modos aequipollentes, sive de sensu sive de rebus expositae.
3.12E.38 Et notandum quod si de sensu propositiones fiant, ut videlicet modus applicetur ad totam propositionem, non habemus de uno subiecto per singulos modos nisi duas propositiones, affirmationem scilicet et negationem, ut, si dicamus:

Possibile est Socratem currere

id est ita evenire ut haec propositio dicit; <et> 'Non est possibile...' idem; si vero apponam 'non currere', subiectum vario apponens aliam propositionem. Ubi autem de uno subiecto duae tantum sunt propositiones, et duo sunt ordines, cum videlicet ad totam propositionem applicatur modus. Et sunt tales aequipollentiae regulae, quod si possibile est quod una dividentium dicit, non est necesse quod altera proponit, et si non est possibile, est necesse, ut sic disponantur duo ordines:

Possibile est Socratem currere

id est ita evenire ut dicit <haec propositio> 'Socrates currit' -- 'Non impossibile est' idem;

Non est possibile Socratem currere

id est ita evenire ut dicit haec propositio 'Socrates currit' -- 'Impossibile est' idem;

Non est necesse non currere Socratem

id est ita evenire ut dicit haec negatio 'Non currit Socrates';

Necesse est Socratem non currere

id est ita evenire ut dicit haec propositio 'Socrates non currit'.
3.12E.39 Si vero de rebus exponantur modales ut idem subiectum habeant in sensu cum simplicibus, quatuor sunt enuntiationes de singulis modis subiecto per signa non variato: duae scilicet de 'esse', affirmatio et negatio, et duae similiter de 'non esse', hoc modo:

Possibile est Socratem currere

Non est possibile Socratem currere

Possibile est Socratem non currere

Non est possibile Socratem non currere.

Et de singulis modis similiter quatuor secundum quod quatuor ordines modalium propositionum Aristoteles ponit hoc modo:

Possibile est esse - Contingit esse - Non impossibile est esse - Non necesse est non esse

ossibile est non esse - Contingit non esse - Non impossibile est non esse - Non necesse est esse

on possibile est esse - Non contingit esse - Impossibile est esse - Necesse est non esse

on possibile est non esse - Non contingit non esse – Inpossibile est non esse - Necesse est esse.

De quibus quidem ordinibus considerandum est qualiter propositiones cuiuslibet ordinis <ad> invicem se habeant, et rursus qualiter unius ordinis propositiones ad propositiones alterius ordinis se habeant.
3.12E.40 Omnes itaque propositiones cuiuslibet ordinis aequipollentes sunt invicem ita quod quaecumque propositio infert unam earum infert omnes, et a quacumque infertur una inferuntur omnes.
3.12E.41 Quarum aequipollentia tales habet regulas: propositiones de possibili et impossibili aequipollent ad eandem quantitatem et ad idem subiectum et diversam qualitatem. Quantitatem vero in eo accipimus quod vel utraque est universalis vel utraque particularis vel indefinita vel singularis, quae, videlicet quantitas, semper servanda est in aequipollentibus; subiectum vero est vel 'esse' vel 'non esse', quod tunc idem est quando in utraque 'esse' subicitur vel in utraque 'non esse', tunc vero diversum quando in altera est 'esse', in altera 'non esse'; qualitatem vero secundum affirmationem et negationem iudicamus. 'Possibile' vero et 'necesse' aequipollent ad eandem quantitatem et diversum subiectum et diversam qualitatem; impossibile vero et necesse ad eandem quantitatem et diversum subiectum et eandem qualitatem, quod in singulis ordinibus invenies; contingens vero idem penitus est quod possibile.
3.12E.42 Diversi vero ordines ita ad invicem se habent, quod propositiones primi ordinis dividentes cum propositionibus tertii et propositiones secundi cum propositionibus quarti, propositiones vero tertii et quarti quasi contrariae sunt invicem, quia simul falsae esse possunt sed numquam verae; primi vero et secundi quasi subcontrariae, quia simul verae esse possunt sed numquam falsae. Et rursus quam inferentiam habent contrariae propositiones ad suppositas sibi, id est subcontrarias, habent duo posteriores ordines ad duos priores, quippe unaquaeque propositio quarti ordinis infert unamquamque primi sed non convertitur; et unaquaeque tertii unamquamque secundi sed non convertitur.
3.12E.43 Inferentiam autem ubique accipimus in naturali comitatione, quia scilicet ita adiunctae sunt propositiones ut non possit evenire ita ut una dicit quin etiam contingat ita ut alia proponit. Si enim secundum consequentiam inferentias pensaremus, fortassis falleretur, cum videlicet una propositio alterius in se sententiam non contineat, ut:

Necesse est esse

cum inferat:

Possibile est esse

sensum eius non videtur continere. Praeterea negativae saepe affirmativis aequipollent, ex negativis autem minime affirmativae sequi concedi solent, nisi forte altera in sensu alterius accipiatur, quod et quidam volunt in aequipollentia modalium custodire ut mutuam inferentiam consequentiae valeant custodire; et dicunt quod:

Possibile est esse

et:

Non necesse est non esse

in eodem penitus sensu accipiendae sunt, similiter earum dividentes. Nos vero alios sensus existimamus esse tam ex vi modorum praedicatorum quam ex vi subiectorum, ideoque inferentiam naturalis comitationis, non consequentiae accipimus.
3.12E.44 Si quis autem modales per signa quantitatis variet, duplicantur tam propositiones quam ordines, et de unoquoque modo octo fiunt propositiones: duae universales, affirmativa scilicet et negativa, de 'esse' et duae de 'non esse', et rursus duae particulares, affirmativa scilicet et negativa, de 'esse' et duae de 'non esse', hoc modo:

Omnem hominem possibile est currere Nullum possibile est currere
Omnem hominem possibile est non currere Nullum possibile est non currere
Quendam possibile est currere Quendam non est possibile currere
Quendam possibile est non currere Quendam non est possibile non currere.

Similiter et de singulis modis octo fiunt propositiones variatae per signa, de quibus octo disponamus ordines secundum suprapositas aequipollentiae regulas.

Omnem hominem possibile est currere - Nullum impossibile est currere - Nullum necesse est non currere

Omnem hominem possibile est non currere - Nullum impossibile est non currere - Nullum necesse est currere;

Nullum hominem possibile est currere - Omnem impossibile est currere - Omnem necesse est non currere;

Nullum possibile est non currere - Omnem impossibile est non currere - Omnem necesse est currere;

Quendam hominem possibile est currere - Quendam non impossibile est currere - Quendam non necesse est non currere;

uendam hominem possibile est non currere - Quendam non impossibile est non currere - Quendam non necesse est currere ;

Quendam hominem non possibile est currere - Quendam impossibile est currere - Quendam necesse est non currere;

Quendam hominem non possibile est non currere – Quendam impossibile est non currere - Quendam necesse est currere.

3.12E.45 In his autem octo ordinibus ex signis appositis, sicut in simplicibus propositionibus, facile est dinoscere contrarias, subcontrarias, contradictorias.
3.12E.46 Et nota quod quattuor primi ordines, qui sunt de propositionibus universalibus, sic se habent ad invicem sicut quatuor quos supra posuimus, et rursus quatuor posteriores inter se, qui sunt de particularibus propositionibus, quantum videlicet ad inferentias suas.
3.12E.47 Nota quoque in huiusmodi modalibus, ubi signa ponuntur, multa sophismatum genera incidere nisi diligenter earum sensus determinentur, quando scilicet de rebus, quando de sensu subiectae propositionis accipiuntur, ut supra meminimus. At vero secundum hoc quod de rebus accipiuntur nusquam inferentia superius assignata fallit, neque loci a toto vel a parte vel a caeteris habitudinibus in his fallunt magis quam in simplicibus propositionibus,
3.12E.48 cum tamen quidam soleant calumniari locos simplicium in istis, sicut et conversiones. Aiunt enim quod impossibile est omnem rem esse hominem, nec tamen impossibile est omnem hominem esse hominem, et ita fallit locus a toto; rursus, cum impossibile sit albedinem esse hominem, non tamen impossibile est quandam rem esse hominem, immo possibile est cum quaedam res sit homo, et ita etiam locum a parte fallere dicunt.
3.12E.49 Nec non etiam universales affirmativas nolunt in talibus habere contradictorias nisi eas solas quae signum universalitatis retinent extinctum; ut ista:

Omnem rem possibile est esse hominem

istam habet:

Non omnem rem possibile est esse hominem

non istam:

Quandam rem non est possibile esse hominem.

Haec enim secundum eos falsa est sicut et illa, quia haec est eorum expositio de sensu, non de rebus, quod:

Non est possibile quod quaedam res sit homo.

3.12E.50 At vero si diligenter sensum de rebus attenderent, sicut oportet, possent de istis quoque sicut de simplicibus iudicare et inferentias et contradictorias in qualibet materia; nam:

Quandam rem non est possibile esse hominem

de rebus accepta particularis est vera, in hoc scilicet sensu quod quaedam res non potest esse homo, et secundum hoc contradictoria universali est.
3.12E.52 Sed nec inferentiae fallunt, si de rebus exponantur; cum enim dicitur:

Impossibile est omnem rem esse hominem

si de rebus exponatur, falsum est in hoc sensu: Unamquamque rem impossibile est esse hominem, id est: Uniuscuiusque rei natura repugnat homini; quippe 'impossibile' in hoc sensu abnegativum est 'possibilis' et talis est ac si dicatur:

Nullius rei natura patitur ut homo sit

et tunc bene procedit quia omnem hominem impossibile est esse hominem (a toto); si vero 'impossibile' ad totam propositionem subiectam referam, ac si dicam impossibile esse ita evenire ut haec propositio dicit:

Omnis res est homo

nil procedit secundum vim totius vel aliam. Similiter, si dicam:

Unamquamque rem falsum est esse hominem

et de rebus accipiam, procedit quod omnem hominenn falsum est esse hominem (a toto); talis est enim quod unaquaeque res caret homine, id est nulla est homo; si vero 'falsum' ad totam propositionem subiectam referam, nil procedit. Sed cum dicitur:

Quandam rem impossibile est esse hominem

vera est propositio de re accepta, quia scilicet cuiusdam rei natura repugnat homini, et tunc particularis est; et recte infertur ex ista propositione:

Albedinem impossibile est esse hominem

secundum vim partis. Si vero 'impossibile' ad totam propositionem particularem reducam, ac si dicam impossibile esse evenire ut dicit haec propositio:

Quaedam res est homo

non procedit; quippe haec quasi universalis est, sicut et si diceretur falsum esse quod quaedam res sit homo.
3.12E.53 Diligenter itaque sensus talium propositionum distingui convenit, quando videlicet de rebus vel de sensu accipiantur, et si recte de rebus exponantur, nusquam inferentia suprapositorum ordinum vacillat. Sic autem de rebus in singulis modis exponantur omnes:

Omnem rem possibile est esse hominem

id est: Unaquaeque res potest esse homo vel potest non esse, id est: Unicuique permittit natura sua esse hominem vel non esse, vel:

Nulla potest esse (vel: potest non esse)

vel:

Quaedam potest esse (vel: potest non esse)

vel:

Quaedam non potest esse (vel: non potest non esse).

'Impossibile' vero abnegativum est 'possibilis' et tantundem valet 'omnem rem impossibile est esse' quantum:

Nulla potest esse

et:

Quandam impossibile est esse

quantum:

Quaedam non potest esse.

Cum autem dicitur:

Omnem rem necesse est esse hominem (vel: necesse est non esse)

talis est: Unaquaeque res est homo necessario, id est ita quod non potest non esse homo, vel: Unaquaeque res caret homine necessario. Similiter in particularibus expone 'necessarium'.
3.12E.54 Notandum est quoque quod cum propositiones de sensu dicimus accipi, non ita tamen quod de sensu propositionis habeamus intellectum sed de rebus tantum, sicut et in illa quae de rebus est. Et in utraque 'est' et modus praedicatus impersonaliter coniunguntur infinitivo modo qui subicitur, ut cum dicitur:

Possibile est stantem sedere

sed est aliqua secundum compositionem et divisionem, ut determinavimus, differentia, ut videlicet dicamus stantem posse sedere ita ut simul stet et simpliciter posse sedere.
3.12E.55 Solet quaeri qualiter expositae de rebus ad expositas de sensu secundum inferentiam sese habeant. Et videtur semper affirmatio 'possibilis' de sensu inferre affirmativam de rebus; sed non convertitur. Non enim possunt esse verae de sensu istae:

Omnem stantem possibile est sedere (vel: non sedere)

quin sint eaedem verae de rebus. Talis est: Stans potest sedere manens stans; unde oportet simpliciter concedi posse sedere sed non convertitur. Similiter, si dicatur:

Possibile est stantem non sedere

per coniunctionem, ita scilicet quod 'non sedere' et 'stare' coniungam sub hoc sensu: Possibile est ipsum non sedere ita quod stet, verum est et simpliciter quia possibile est eum non sedere; sed non convertitur.
3.12E.56 E contrario autem negationes 'possibilis' de rebus inferunt negationes de sensu. Per 'possibile' autem de 'impossibili' constat, quippe 'impossibile' tantum est abnegativum 'possibilis'.
3.12E.57 Sed opponitur quod si possibile est omnem substantiam esse spiritum, id est possibile est ut haec propositio dicit:

Omnis substantia est spiritus

quippe posset contingere ut soli spiritus essent et tunc vera esset haec propositio:

Omnis substantia est spiritus

nec tamen ideo verum est de rebus quod unaquaeque substantia possit esse spiritus. Sicut et, cum nullum filium habeam, propositio vera videtur de sensu quae ait:

Possibile est filium meum vivere

id est: Possibile est ita evenire ut haec propositio dicit 'Filius meus uivit', quia adhuc fortasse ita continget; nec tamen vera est de rebus quae ait:

Filius meus potest vivere

quippe per subiectum quod est 'filius meus' positionem existentiae filii mei facio et quasi ipsi existenti 'posse vivere' copulo. Unde nec, cum dico:

Filius meus non vivit

faciens negationem separativam, pro vera eam recipimus quia in subiecta oratione, 'filii' scilicet, positio facta est et ab eo quasi existente 'vivere' separo; ideoque, cum non existat, falsa etiam est negatio. Ex quo multo magis falsa videtur affirmatio quae dicit filium meum posse vivere, cum de re ipsa accipitur. Ideoque nec affirmationes 'possibilis' de sensu videntur inferre affirmationes de rebus, sicut nec e converso.
3.12E.58 Ac fortasse nil obest si nulla sit inferentia. Si bene tamen attendamus qualiter de sensu eas esse dicamus, videntur semper illae de sensu inferre illas de rebus. Quod enim diximus, eas modo accipi de sensu modo de rebus, idem est quod Aristoteles per coniunctionem et divisionem accipit; ut cum dicimus:

Possibile est stantem sedere (vel: non sedere)

si de sensu accipimus, talis est ut dicamus:

Stans potest sedere manens stans (vel: Potest non sedere manens stans)

ex quibus, si concedatur, potest inferri simpliciter quod et potest sedere et potest non sedere. Quare, si quis de sensu ita accipiat:

Possibile est omnem substantiam esse spiritum

vel:

Filium meum vivere

falsae sunt, et ex eis necessario illae de rebus sequuntur quae etiam falsae sunt. Cum enim de sensu per coniunctionem accipiuntur, talis est:

Omnis substantia potest esse spiritus manens substantia

et:

Filius meus potest vivere manens filius meus

unde et possibile simpliciter sequitur.
3.12E.59 Videntur autem huiusmodi expositiones de sensu idem esse cum modalibus determinationes temporales habentibus, quia:

Possibile est stantem sedere manentem stantem

tantundem valere videtur quantum illa cum determinatione intrasumpta:

Possibile est stantem sedere dum stat.

Sed si diligenter inspiciamus, non est idem sensus; non est enim idem:

Possibile est hominem currere loquentem

id est ita quod simul currat et loquatur, et:

Possibile est hominem currere dum loquitur

illa enim vera est etiam si nec currat homo nec loquatur, haec vera non est nisi homo loquatur; et <vera est>:

Hunc hominem qui non currit possibile est currere currentem

id est ita currere quod currat, nec tamen:

Hunc hominem possibile est currere dum currit

cum videlicet non currat, sicut determinatio ponit.
3.12E.60 Attende autem quod licet haec propositio possit esse vera:

Omnis substantia est spiritus

nequaquam tamen id quod modo dicit potest contingere; quippe secundum hoc quod 'substantia' diversis temporibus diversas res continet, diversa ponit propositio; nec tamen ideo multiplex est, quia nullo tempore diceret. Nec ex vi vocis diversitas dictorum appareret sed magis ex discretione nostra, qui sciremus modo plures res modo pauciores in nomine 'substantiae' contineri, unde intellectus semper idem permanent non quantum ad proprietatem veri vel falsi sed quantum ad identitatem conceptionis ex vi enuntiationis. Quod autem universalis propositio diversa proponat diversis temporibus, secundum diversum numerum rerum quae in subiecto diversis temporibus continentur, facit vis maxime signi appositi subiecto, quod scilicet modo alias res modo alias colligit.
3.12E.61 Praeterea, si de sensu accipiatur:

Possibile est omnem substantiam esse spiritum

talis est, ut diximus, ac si per coniunctionem dicatur quod omnis substantia potest esse spiritus manens substantia -- quod omnino falsum est, sicut et illa de rebus (simplex quae infertur).
3.12E.62 Quotiens ergo vera est affirmatio de 'possibili' de sensu accepta, ut expositum est, hoc est per coniunctionem sumpta, vera est de rebus, simpliciter scilicet intellecta; sed non convertitur, ut ostendimus.
3.12E.63 Si quis autem opponat quod:

Diem crastinam possibile est esse

vel:

Filium meum cum nondum sim pater

hae propositiones, de sensu verae sunt sed non de rebus, fallitur; si enim de sensu accipiatur:

Dies crastina potest esse

talis est per coniunctionem quod possit esse manens dies crastina, quod falsum est; tamen verum est quod diem crastinam possibile est esse; nam, licet non sit dies crastina, sub hoc tamen nomine iam manet et si de ea non praedicetur. Ideoque iam vere dici potest et:

Dies crastina erit

et:

Possibile est ipsam esse.

At vero non ita:

Filius meus erit

vel:

Filium meum possibile est esse

vera est, quippe nondum cadit res sub oratione subiecta; ideoque neque de rebus haec modalis vera est neque de sensu.
3.12E.64 Cum autem affirmativae de 'possibili' de sensu inferant affirmativas de rebus sed non convertitur, et negativae de rebus negativas de sensu sed non convertitur, in 'necesse' videntur aequales illae de rebus cum illis de sensu et sese mutuo comitantes. Veluti ista:

Necesse est Deum esse immortalem

non videtur posse esse vera de sensu, per coniunctionem scilicet accepta, nisi et sit de re vera simpliciter et e converso. Talis est de sensu: Necesse est Deum esse immortalem ita quod Deus maneat, et ita necesse est simpliciter et e converso.
3.12E.65 Et nota quod, ut supra meminimus, alius est sensus propositionis acceptae de sensu, alius modalis cum determinatione intrasumpta de qua posterius agemus; veluti harum:

Necesse est Socratem esse hominem ita quod maneat homo

et:

Necesse est Socratem esse hominem dum est homo

illa enim prior falsa est et haec vera.
3.12E.66 Sed et, cum falsa sit:

Necesse est Socratem non esse album ita quod maneat Socrates

falsa est:

Necesse est Socratem non esse album de re simpliciter

et e converso. Sed opponitur quod si falsa est:

Necesse est Socratem non esse album

falsa est particularis:

Impossibile est Socratem esse album

sed haec vera est. Sed videntur nobis huiusmodi aequipollentiae modalium propositionum tantum aequipollentiam custodire re subiecti termini permanente, velut tantum dum Socrates permanet, sicut et illae quarum aequipollentiam superius ascripsit praedicato per finitum et infinitum variato.
Quamdiu itaque Socrate permanente vera est:

Non possibile est Socratem esse album (vel: Impossibile est)

vera est etiam quae ait:

Necesse est Socratem non esse album

et e converso. Cum enim velimus in vi affirmativae categoricae accipere:

Necesse est Socratem non esse album

oportet ad hoc ut verum sit rem manere sub subiecto vocabulo, ut supra meminimus. Si vero in sensu aliarum accipiamus, ut quidam volunt, erit negativa in sensu:

Necesse est Socratem non esse album sicut illae.

Et ita semper vera est cum illis; sunt enim quidam qui omnes propositiones eiusdem ordinis in eodem sensu accipi volunt ut mutuas ad invicem consequentias habeant, alioquin ex negativa in sensu sequeretur saepe affirmativa, quippe in eodem ordine negativae affirmativis adiunguntur. Nos vero in diverso sensu eas quoque concedimus aequipollere ita ut rebus permanentibus nulla possit esse vera vel falsa sine aliis.
3.12E.67 Nunc autem eas consideremus modales quibus determinationes apponuntur tam intrasumptae quam extrasumptae, hoc modo:

Possibile est Socratem currere dum currit (vel: dum vivit).

3.12E.68 Intrasumpta autem est determinatio quando verbum in modali subiectum repetitur in determinatione in eadem vi enuntiationis qua fuit positum, hoc modo:

Possibile est Socratem currere dum currit (vel: non currere dum non currit).

Et videntur semper in determinatione huiusmodi, id est intrasumpta, relativa pronomina intelligi ac si diceretur:

Possibile est quendam hominem currere dum ipse currit

alioquin non bene identitas rei in transumptione servaretur. Si enim diceremus:

Possibile est quendam hominem currere dum quidam homo currit

et non diceremus 'dum ipse currit', non intrasumpta determinatio uideretur cum ad idem non referretur; nam propter alium et alium 'quidam' posset accipi. Si enim possibile est Socratem currere dum Plato currit, utique possibile est quendam currere dum quidam currit sed non ideo dum ipse currit. Alium utique sensum facit 'quidam', alium pronomen relativum, quippe cum vera sit:

Possibile est quendam hominem currere dum quidam non currit

falsa est, si dicatur 'dum ipse non currit'. Et cum vera sit:

Necesse est quendam currere dum ipse currit

falsa videtur:

Necesse est quendam currere dum quidam currit

cum nec Socrates currit nec Plato nec aliquis aliorum.
3.12E.69 Extrasumpta vero est determinatio quotiens subiectum verbum in ea vi enuntiationis qua accipiebatur non repetitur, sicut:

Possibile est Socratem currere dum non currit (vel: dum vivit).

3.12E.70 Nunc autem diligenter perquiramus proprietates et sensus istarum modalium cum huiusmodi determinationibus tam extra quam intrasumptis. De his autem communis est opinio quod, quotiens vera est modalis cum determinatione, si non removeatur ipsa quoque determinatio, oportet veram esse propositionem in determinatione positam; ut, si vera est:

Possibile est legere dum legit (vel: dum sedet) (vel: dum non sedet)

tunc legit vel sedet vel non sedet. Cum enim determinatio tempus ponat in quo aliquid contingere dicitur, non potest ipsa vere copulari nisi contingeret quod in ea contingere dicitur; quomodo enim verum esset:

Possibile est me legere dum lego (vel: ubi lego)

nisi tempus vel locus contingant in quibus legam?
3.12E.71 At vero si removeo determinationem, intercipit non esse necesse ideo veram esse propositionem quae in determinatione est; ut si dicam:

Possibile est me non legere dum lego

et illud non id totum removeat 'legere dum lego', non oportet ideo quod legam. Si vero determinatio relinquatur, et solum 'legere' sit remotum, tunc inferri posse propositionem determinationis volunt. Quotiens itaque determinationem modalis negatio non intercipit, volunt propositionem ex modali inferri, sive sit determinatio intrasumpta sive extra-, alioquin nullum pondus determinatio haberet.
3.12E.72 Boethius autem in Secundo Hypotheticorum modales cum determinationibus intrasumptis aequipollere perhibet simplicibus propositionibus de puro inesse, ut:

Possibile est (vel: Necesse est) Socratem legere dum legit

eadem est semper in veritate vel falsitate cum ista:

Socrates legit.

Sed non ita eas aequipollere vult quae sunt cum determinationibus extrasumptis; quod plane ostendit, cum illas cum determinationibus intrasumptis propter aequipollentiam quam habent ad simplices cum illa appositione, non vult ad numerum consequentiarum inquirendum, sicut apponit illas quae habent determinationes extrasumptas; unde has aequipollentes esse non vult sicut illas. Cum enim vera sit tam:

Socrates sedet

quam:

Socrates legit

falsa est omnino:

Necesse est legere dum sedet.

3.12E.73 Sic autem determinatae modales ad simplices modales sese habent quod affirmativa 'possibilis' cum determinatione quacumque infert simplicem de 'possibili'; ut, si possibile est Socratem legere dum legit vel dum sedet, possibile est tam legere quam sedere; sed non convertitur. At vero non ita est in 'necessario'; si enim necesse sit me legere dum lego, non ideo necesse est me legere sed potius e converso; unde Aristoteles in nono superius, cum diceret "omne quod est, quando est, necesse est esse; vel, quando non est, necesse est non esse", negavit tamen ex necessitate esse simpliciter.
3.12E.74 Nunc autem diligenter sensus harum modalium cum determinationibus perquiramus, ut de ipsis cuncta supraposita et si qua restant valeamus cognoscere. Videntur autem omnes duobus modis exponi posse.
3.12E.75 Ut, cum dicitur:

Possibile est stantem sedere dum stat

unus sensus est temporalis hypotheticae constantis ex simplici categorica et modali, ac si diceretur: Existente tempore quo stans stat verum est quod possibile est eum sedere, et est vera temporalis hypothetica ex veris propositionibus coniuncta. E contrario, cum dicitur:

Necesse est hunc hominem stare dum stat

et temporalis est hypothetica, falsa est cum habeat falsum consequens, quod scilicet est:

Necesse est hunc stare.

Et in his quidem expositionibus illud dum, quod est temporale adverbium, in vi temporis tantum acceptum copulat.
3.12E.76 Alius vero est sensus cum dicitur

Possibile est stantem sedere dum stat

ut illud 'dum' non solum ad existentiam temporis quo stat ponatur sed magis ad coniunctionem accidentium circa idem subiectum, ac si diceretur stantem posse sessionem habere cum statione quam habet. Si autem sic exponeremus: Stantem posse simul habere stationem et sessionem, minus diceremus quam constructio exigat, et non possemus determinationem inferre quae ponitur; quippe cum verum sit:

Hunc album sedentem posse esse nigrum et stare

non potest inferri quod vel stet vel niger sit. At si ita dicatur:

Possibile est ipsum nigredinem habere coniunctam stationi quam habet

potest inferri quod stat; et hic est sensus quem habet haec modalis:

Possibile est hunc esse nigrum dum stat.

Cum itaque modales determinatas recte accipimus, <...... > talis est ac si diceretur: Possibile est contingere ut haec propositio dicit 'Stat et non stat', ut videlicet illud dum magis vim coniunctionis habeat quam temporis.
3.12E.77 Quaeritur autem utrum vera sit haec propositio:

Possibile est hunc stare et sedere nunc

quod nos concedimus si veras modales per 'et' copulet hoc modo:

Possibile est hunc stare nunc et possibile est hunc sedere nunc.

Si vero possibile semel accipiat atque illud et stare et sedere quasi subiectum copulet, falsa est; talis est enim:

Possibile est nunc iungi in eo stationem et sessionem.

Sicut autem, cum dicitur:

Quidam est rationalis et irrationalis

si illud 'et' duas propositiones particulares copulat, vera est; si vero praedicata tantum, falsa est, e contrario, cum dicitur:

Omne rationale et mortale est homo

si illud 'et' duas universales coniungat, falsa est, si vero subiecta tantum, vera est.
3.12E.78 Quaeritur, cum possibile sit Socratem qui stat sedere vel iacere omni tempore vitae suae, utrum possibile sit eum sedere dum sedet et non sedet. Quod si verum est, utique possibile est eum sedere dum sedet <et ita sedet>, et rursus possibile est ipsum sedere dum non sedet et ita non sedet; vel si etiam dum sedet et non sedet pro una determinatione ponamus, oportet ut sedeat et non sedeat sicut in determinatione astruitur.
3.12E.79 Ad quod respondendum est quod si 'sedet' et 'non sedet' praesentis tantum sint designativa cum de Socrate stante agimus, non procedit, cum videlicet tempus in quo praesentialiter sedeat numquam contingat. Si vero 'sedere' indifferenter utamur pro omni tempore et 'non sedere' pro praesenti et de eo loquamur qui aliquando sedet et modo non sedet, satis concedendum videtur a toto, quo videlicet, cum sit possibile eum sedere omni tempore vitae suae, possibile sit sedere dum sedet et rursus possibile sit sedere dum non sedet. Quod si inferatur:

Ergo sedet et non sedet

non est inconveniens, cum 'sedere' indifferenter acceptum sit omnis temporis, ac si diceretur: Sedet nunc vel sedit olim vel sedebit et non sedet praesentis tantum sit temporis.
3.12E.80 Illud etiam notandum quod cum dicitur:

Si possibile est eum sedere omni tempore vitae suae, possibile est eum sedere dum non sedet

aliter probabilis non est nisi illud 'dum' in vi temporis acceptum coniungat, ac si diceretur: Possibile est ipsum sedere eo tempore existente in quo non sedet sicut existente crastino tempore vel alio in quo non sedet praesentialiter, cum tempus nondum sit; et tunc illud 'dum' ad existentiam temporis tantum applicatur. Si vero non solum vim temporis habeat, verum etiam coniunctionis, <talis est> ac si diceretur: Possibile est sedere <et non sedere> dum non sedet, id est: Permanente iam tempore in quo non sedet, possibile est ita contingere ut dicitur in hac propositione 'Socrates sedet et non sedet'; si enim uim determinationis modalis recte attendamus, ut propositio quae in ea est inferri possit, oportet nos facere in ipsa determinatione quandam positionem temporis quo non sedet.
3.12E.81 Si quidem praesens verbum ponitur in determinatione, praesens positio temporis fiat; si praeteritum vel futurum, praeterita vel futura, hoc modo:

Necesse est sedisse dum sedit (vel: non sedisse dum non sedit) (vel: sessurum esse dum sedebit) (vel: non sessurum esse dum non sedebit).

3.12E.82 Et nota quod licet positionem temporis in praeterito quoque et in futuro facimus sicut in praesenti, propositionem tamen quae in determinatione est, hic sicut ibi inferri nolumus. Quippe, cum necesse sit Socratem non sedisse quando non sedit atque ex hoc oportet fuisse tempus in quo non sedit, non tamen concedimus hanc ideo propositionem veram:

Socrates non sedit.

3.12E.83 Nam et in temporalibus hypotheticis cum simul praeteriti negationes adhibentibus non est necesse ex veritate totius veritatem partium inferri. Cum enim verum sit:

Quando hic sedit non stetit

vel:

Quando non sedit non stetit

non possunt inferri partes (similiter de futuro) --, sicut necesse esset si de praesenti esset,
3.12E.84 licet et in praesenti videatur illatio negationis fallere. Si enim dicam de hoc sedente:

Iste sedebit dum non sedet

verum videtur in hoc sensu: Sedebit in eo tempore in quo praesentialiter nondum sedet, utpote cras, sicut et illud verum est:

Sedebit ubi non sedet

non tamen ideo vera est negativa quae ait 'non sedet'.
3.12E.85 At si diligenter inspiciamus, non eandem vim habet haec constructio 'sedebit eo tempore quo non sedet' quam habet haec prolatio 'sedebit dum non sedet'. Cum enim dicitur 'dum non sedet sedebit', in 'dum non sedet' praesens positio fit temporis in quo non sedet, ac si poneretur iam contingere illud tempus in quo non sedet, quod contingere non potest nisi simul vera sit haec propositio

Non sedet.

3.12E.86 Cum vero dicitur 'sedebit dum non sedebit' talis est ac si diceretur: Sedebit dum contingit tempus in quo non sedebit; sed non ideo vera haec est propositio:

Non sedebit

quae omni tempore sedere removet; cum enim multa sint futura, non est verum quod, si non sedebit in eo futuro, non sedebit. At vero, cum unum sit praesens, oportet ut, quicquid non sedet in praesenti, non sedeat. Cum scilicet 'sedet' nonnisi ad praesens unum se habeat, quotiens in significatione praesentis tantum profertur, quotiens itaque determinatio praesentis supponitur verae modali et non removetur determinatio, oportet propositionem quae ad determinationem pertinet veram esse. ("Quae ad determinationem pertinet" dico, non "quae in determinatione est", quia relativa pronomina quae in determinatione sunt ponenda propositionem reddere non videntur; sed, si mutetur pronomen et pro eo ponatur nomen, propositio erit quae non est.) Si vero determinatio futuri vel praeteriti temporis ponatur, non est necesse, ut scilicet vera sit propositio quae ad determinationem pertinet sicut ostensum est ex natura etiam temporalium hypotheticarum.
3.12E.87 Nunc ad illud unde processimus reuertamur, qualiter videlicet recipiamus quod, si possibile est Socratem sedere omni tempore quo uivit, possibile est sedere dum non sedet. Sed profecto hi qui omnes argumentationes in consequentias veras transferunt, poterunt fortasse eam recipere, ut dictum est, si sola positio temporis fiat, non coniunctio propositionum; veluti, si dicatur de hoc stante:

Si hunc stantem possibile est sedere omni tempore vitae suae, possibile est sedere dum stat

non ut utrumque, scilicet et sedere et stare, iungamus sed ut concedamus posse eum sedere existente spatio temporis in quo stat.
3.12E.80 Quod si procedatur hoc modo:

Si possibile est eum sedere dum permanet tempus in quo stat, ergo stat

et ita per medium inferatur quod, si possibile est hunc sedere omni tempore vitae suae, ergo stat, concedunt fortassis hanc quoque consequentiam gratia termini et per dissimile medii termini resistunt, cum prior consequentia sit ex actu, secunda ex natura. Nos autem huiusmodi consequentias actuales nullo modo recipimus etsi argumentationes de his factas non reprobemus.
3.12E.88 Nota quod quemadmodum 'quando' vel 'quotiens' tam temporales hypotheticas quam modales reddunt, ita etiam 'ante' et 'post', veluti cum dicitur:

Possibile est sedere ante quam sedeat (vel: videre postquam caecus est)

quae et temporales verae sunt et modales falsae.
3.12E.89 Nunc autem determinationes necessarii consideremus. Cum dicitur:

Necesse est hunc stare dum stat

constat modalem veram esse, non temporalem. Sed, si iuxta expositionem possibilis hanc determinatam de necessario exposuerimus, non minus falsa erit quam temporalis, ut scilicet ita dicamus: Necesse est ita evenire ut dicit haec propositio 'Hic stat dum stat'. Si enim necesse est, incommutabiliter verum est; sed, cum iste non steterit, ex toto falsum est dicere:

Hic stat dum stat.

Restat itaque tertius sensus qui verus est, quando ipse modus, scilicet 'necesse', determinatur ac si ita diceretur: Iste stat necessario dum stat -- hoc est: Stat ita quod non potest non stare retinendo stationem quam habet; et in hac quidem expositione determinatio quae est dum stat est modi praedicati qui est necesse.
3.12E.90 Cum vero dicitur:

Possibile est stare dum stat

non est determinatio modi praedicati qui est possibile sed potius subiecti quod est stare, quippe determinatio ei cohaerere debet quod in sensu propositionis proximum sibi invenit.
3.12E.91 At vero cum dicitur:

Possibile est stare

et:

Necesse est stare

talis est:

Potest stare

et:

Stat necessario

unde secundum sensum ibi 'possibile' quasi praedicatum praecedit 'stare', hic 'stare' quasi subiectum praecedit 'necessario' tamquam proprium modum suum. Cum itaque ibi 'stare' hic 'necessario' supponantur in sensu, determinatio quae supponitur ipsis adhaeret quae proxima invenit. Si vero 'possibilis' modus in sensu possemus facere et supponere ad ipsum quoque, determinatio referretur quia tunc etiam 'stare' praedicaretur. Sed haec verba non desiderant.
3.12E.92 Quaerendum est unde contingat quod, sicut ex:

Possibile est stare dum stat

infertur:

Possibile est stare

non ita ex:

Necesse est stare dum stat

quando necesse determinatur, inferri potest:

Necesse est stare

quod inde evenit quod 'necesse' est improprii sensus. Quandam etiam negationem 'possibilis' in se gerit, quod videlicet non queat contingere oppositum praemisse enuntiationis; veluti cum dicitur:

Necesse est hunc stare

talis est ac si diceretur: Hic stat ita quod non potest non stare. Cum ergo 'dum stat' tamquam determinatio subiungatur ad 'necesse', eam quoque vis negationis intercipit, ut ideo non sit simplex negatio sed determinata, ac si diceretur: Non potest non stare dum stat; ex qua quidem determinata negatione simplex inferri non potest quae ait:

Non potest non stare.

At vero 'possibile' nullam in sensu negationem continet, licet resolvatur his verbis "quod naturae non repugnat", quod idem est ac si diceretur: Natura permittit et consentit.
3.12E.93 Sed nec illud annuimus quod si necesse est stare hunc dum stat, necesse est stare in aliquo tempore, si scilicet antecedens modalis sit, non temporalis. Si enim temporalis est, bene sequitur, ac si diceretur: Si, dum stat, verum est quod necesse est eum stare, tunc in aliquo tempore verum est, et falsum est consequens sicut antecedens. Cum autem praecedens propositio accipitur modalis, verum est antecedens et falsum consequens. Talis est enim sensus antecedentis ac si diceretur: Stat dum stat, ita scilicet quod impossibile est eum non stare ita quod stans maneat vel ita etiam quod impossibile est eum non stare dum contingat ut haec propositio dicit:

Tempus est in quo stat

hoc enim quod propositio dicit evenire non potest nisi ipse stet. Haec autem propositio:

Necesse est eum stare modo vel aliquando

falsa est, cum hic adverbia 'modo' et 'aliquando' simpliciter temporis permanentiam denotent. Cum autem dicitur:

Necesse est stare dum stat

et in determinatione temporis simul et stationis demonstratio fiat, maxime ad veritatem modalis significatio stationis operatur, non temporis; unde, cum illud in consequenti subtrahitur quod maxime ad veritatem modalis determinatae operabatur et vox quae simplicem existentiam temporis denotat retinetur, falsum est consequens.
3.12E.94 Eadem ratione et ex ista modali:

Necesse est vivere dum est homo

non procedit:

Necesse est vivere dum est corpus.

Hic quippe 'dum' vim habet in veritate modalis, non temporis existentia; in alia vero neque corporis natura neque temporis existentia ad veritatem propositionis prodest. Unde nullo modo modalis modalem infert, sed temporalis temporalem iuxta hanc regulam: Quicquid simul est cum antecedenti, simul est cum consequenti, vel: Cum quocumque simul est antecedens, et consequens.
3.12E.95 Nota etiam quod cum dicitur 'necessarium' vel 'impossibile', aliud simplex aliud determinatum vocis in modos diversos est, ac si diceretur 'necessarium' vel 'impossibile' has voces praedicatas aliquando simpliciter aliquando cum determinatione enuntiatas veram propositionem reddere.
3.12E.96 Nunc et naturam et vim modalium de non esse determinatarum consideremus. Hae quidem pluribus modis exponi possunt quam illae de esse, veluti cum dicitur:

Possibile est non esse hominem dum est homo (vel: non sedere dum sedet).

Nam cum temporales hypotheticae, sicut et illae intelliguntur; et cum modales, dupliciter; ut scilicet illud non praepositum verbo modo determinationem quoque intercipiat et simul removeat, modo non sed omnino eam relinquat.
3.12E.97 Intercipit eam cum sic exponitur:

Possibile est hunc lapidem non esse hominem dum est homo

ac si diceretur: Possibile est hoc totum contingere ut non sit hic lapis homo dum est homo; et tunc videtur 'possibile' applicari ad totum sensum temporalis negativae, ac si diceretur quod permittit natura, ita quod omnino verum est. Si vero sic dicatur ut permittat natura hunc lapidem non esse hominem, ita quod etiam hominem retineat, hoc est: Non est homo quando est homo, falsum est omnino, et non est determinatio in negatione inclusa; et tunc talis est ac si ipsum 'possibile' applicaretur huic temporali affirmationi constanti ex affirmativa et negativa 'dum hic lapis est homo non est homo', ac si diceretur posse contingere ut propositio haec temporalis <dicit>: 'Hic lapis, dum est homo, non est homo'.
3.12E.98 Idem de 'necessario' tenendum est circa 'non esse'; de 'impossibili' autem, quoniam tantum est abnegativum 'possibilis', ex 'possibili' satis apparet.
3.12E.99 Solet autem quaeri utrum aequipollentiae vel inferentiae modalium superius assignatae servari possint in modalibus determinatis sicut in simplicibus; quod quidam omnino reprobant. Cum enim, inquiunt, vera sit:

Non est possibile Socratem esse lapidem dum est lapis

quippe falsa est dividens cuius determinatio quae non removetur falsa continet, vera est quam secundum aequipollentiam assignamus, quae ait:

Impossibile est Socratem esse lapidem dum est lapis

et:

Necessarium est non esse lapidem dum est lapis

et ita vera esset propositio posita in determinatione:

Socrates est lapis.

Sed si verissime secundum distinctos modos expositiones modalium determinatarum accipiamus, facile in his quoque aequipollentiam vel inferentiam custodire poterimus.
3.12E.100 Consideremus ergo utrum ista negativa:

Non est possibile <Socratem> esse lapidem dum est lapis

sit affirmativa temporalis vel negativa temporalis hypothetica vel negativa categorica modalis; his enim tribus modis accipi potest.
3.12E.101 Quod si est affirmativa temporalis, ac si diceretur: Dum est lapis non possibile est esse lapidem, retento eodem consequenti, servatur aequipollentia secundum consequens quod est simplex modalis hoc modo: Dum est lapis impossibile est esse lapidem et necesse est non esse lapidem.
3.12E.102 Si vero negatio fiat temporalis hypotheticae hoc modo:

Non, dum est lapis, possibile est esse lapidem

secundum consequens quoque, nisi est simplex modalis, seruetur inferentia hoc modo:

Non, dum est lapis, non necesse est non esse lapidem.

3.12E.103 Si vero sit negatio modalis determinatae, poterit etiam cum determinatione aequipollentia custodiri: Et cum dicitur:

Non est possibile esse lapidem dum est lapis

id est non potest contingere id totum 'dum est lapis, est lapis', similiter hoc totum impossibile dicimus, ut scilicet negatio quae intelligitur in impossibili totum similiter auferat; et cum dicitur:

Necesse est non esse lapidem dum est lapis

illud non praepositum ad 'esse' simul determinationem excludit, ac si diceretur: Id totum 'Necesse est ut non sit lapis dum est lapis'. Atque ideo quoniam determinationem quoque negatio intercipit non potest per se inferri propositio posita in determinatione. Atque ita aequipollentiam et inferentiam modalium custodiamus in his quoque, quae huiusmodi determinationes temporales habent vel extra -- vel intrasumptas.
3.12E.104 At forte non omnes determinationes huiusmodi inferentiis consentiunt, veluti 'solum' vel 'tantum'. Alioquin secundum inferentiam huiusmodi multa falsa probaremus, velut istam:

Possibile est solum Socratem esse hominem dum est homo

ita scilicet quod nil aliud potest esse homo dum Socrates est homo; quae hoc modo probatur: quia non impossibile est solum Socratem esse hominem dum est homo, quia non necesse est ipsum solum non esse hominem dum ipse est homo. Haec quoque propositio:

Non necesse est solum Socratem esse animal

quae vera est secundum inferentiam modalium assignatam, falsa conuincetur, quia falsa est:

Possibile est solum Socratem non esse animal.

3.12E.105 Nec est fortassis incongruum si quaedam determinationes inferentiam non custodiunt; et praecipue istae, 'solum' scilicet vel 'tantum'; quod ex simplicibus propositionibus apparet quibus appositae inferentiam non servant, ut:

Si iste tantum est Socrates, iste tantum est homo

vel:

Si non hoc solum est homo, hoc solum est non-homo.

3.12E.106 Fortasse autem quodammodo et servari poterunt suprapositae inferentiae modalium cum his quoque determinationibus, si videlicet in huiusmodi adverbiis 'solum' vel 'tantum' appositis eandem remotionem secundum sensum semper retinverimus quibuscumque vocibus adiungatur, et magis seipsum quam verba attenderimus; veluti, cum proponitur ad probandum quod:

Possibile est solum Socratem esse hominem dum est homo

et illud 'solum' ad hoc ponitur demonstrandum quod nil aliud possit esse homo dum Socrates est homo, in eodem ubique retineatur sensu; ut, cum dicitur:

Non impossibile est solum Socratem esse hominem dum est homo

ita accipiatur solum quod nil aliud possit esse homo dum est homo, ut retineatur illud 'solum' in eadem vi et in eodem sensu quem prius habebat, et magis ad sensum praemisse propositionis aspiciamus quam ad verba aliarum propositionum. Et ita aequipollentia ubique servabitur, quippe propositiones ipse quibus apponitur 'solum' invicem aequipollent et ubique illud 'solum' in eadem vi et in eodem sensu ponitur, licet et in caeteris propositionibus, sicut in prima propositione, non videatur proprie applicari propter commutationem appositarum vocum ad eundem sensum quem prius habebat.
Haec de modalibus dicta sufficiant; nunc litteram prosequamur.

Notes