Authors/Abelard/logica/GSPer/13

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.13

Latin English
CONSEQUENTIAE VERO SECUNDUM ORDINEM FIUNT ITA PONENTIBUS: ILLI ENIM QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' ILLA QUAE EST 'CONTINGIT ESSE', ET HOC ILLI CONVERTITUR, ET 'NON IMPOSSIBILE ESSE' ET 'NON NECESSARIUM ESSE'; ILLI VERO QUAE EST 'POSSIBILE NON ESSE' ET 'CONTINGENS NON ESSE' EA QUAE EST 'NON NECESSE NON ESSE' ET 'NON IMPOSSIBILE NON ESSE'; ILLI VERO QUAE EST 'NON POSSIBILE ESSE' ET 'NON CONTINGENS [NON] ESSE' ILLA QUAE EST 'IMPOSSIBILE ESSE' ET 'NECESSARIUM NON ESSE'; ILLI VERO QUAE EST 'NON POSSIBILE NON ESSE' ET 'NON CONTINGENS NON ESSE' ILLA QUAE EST 'IMPOSSIBILE NON ESSE' ET 'NECESSE EST ESSE'. CONSIDERETUR HOC EX SUBSCRIPTIONE QUEMADMODUM DIXIMUS:

POSSIBILE ESSE.
CONTINGIT ESSE.
NON IMPOSSIBILE EST ESSE.
NON NECESSE EST ESSE.

POSSIBILE EST NON ESSE.
CONTINGIT NON ESSE.
NON IMPOSSIBILE EST NON ESSE.
NON NECESSE EST NON ESSE.

NON POSSIBILE EST ESSE.
NON CONTINGIT ESSE.
IMPOSSIBILE EST ESSE.
NECESSE EST NON ESSE.

NON POSSIBILE EST NON ESSE.
NON CONTINGIT NON ESSE.
IMPOSSIBILE EST NON ESSE.
NECESSE EST ESSE.

3.13.1 Errorem corrigit, quem videlicet habebant in assignandis aequipollentiis propositionum modalium secundum mutuam comitationem, docens scilicet earum quae ad se invicem mutuo consequuntur, id est mutuo se comitantur, et quae non. Atque ideo secundum illos qui errabant quatuor ordines disponit, ut postea duos primos ordines emendet in quibus peccabant, male scilicet disponendo propositiones de 'necessario' quae ultime ponuntur, quippe illa quae in primo ponitur, in secundo erat ponenda et e converso, quod ipse etiam docebit transferens illam de primo in secundum et e converso. Sed prius ex uitiosa dispositione in inconveniens perducit.
3.13.2 Continuatio: Non solum negationes assignant vitiose in modalibus, sed etiam ordines male disponunt ad ostendendam earum aequipollentiam; et hoc est: CONSEQUENTIAE FIUNT, id est mutuae comitationes assignantur, in eisdem partitionibus a quibusdam ITA disPONENTIBUS ipsas consequentias ut in sequentibus ostendetur
3.13.3 Vel ita: ab eisdem hominibus PONENTIBUS, id est construentibus, ITA affirmationem et negationem, ut supra dictum est. Et vere CONSEQUENTIAE, quia istae (a partibus); et hoc est: ILLI ENIM 'possibile est esse' ILLA consequitur secundum eos, id est comitatur; ET HOC, id est e converso, illa comitatur istam.
ERGO 'IMPOSSIBILE' ET 'NON IMPOSSIBILE' ILLUD QUOD EST 'CONTINGENS' ET [NON] 'POSSIBILE' ET 'NON CONTINGENS' ET 'NON POSSIBILE' SEQUUNTUR QUIDEM CONTRADICTORIE, SED CONVERSIM.
3.13.4 Proposita mala ordinatione aequipollentiae harum modalium in duobus primis ordinibus vult eam corrigere. Atque iam praemittit illud unde vitium id contingit, quod scilicet propositiones de 'necessario' aliter disponuntur post propositiones de 'possibili' vel 'contingenti' quam illae de 'impossibili': quia illae de 'impossibili' supponuntur illis contradictorie, illae de 'necessario' contrarie; quod si istae supponerentur contradictoriae sicut illae, bene disponerentur, sicut ipse ostendet.
3.13.5 Contradictorie autem sequi, id est supponi, est quando aliqua propositio sequitur ad contradictionem inferentis, ut negatio 'impossibilis' sequitur affirmationem 'possibilis', cuius, scilicet negationis sequentis, affirmatio sequitur negationem praecedentis affirmationis.
3.13.6 Contrarie autem sequi est quando propositio sequitur propositionem cuius sequentis contraria sequitur contradictionem praecedentis; ut, secundum malam dispositionem, 'non necesse esse' sequitur ad 'possibile est esse', cuius, scilicet sequentis, contraria est necesse est non esse, quae contraria in eadem dispositione in tertio ordine sequitur ad contradictionem 'possibilis'; similiter in secundo ordine sequitur ad contradictionem.
3.13.7 Contradictoriae autem dicuntur huiusmodi propositiones, quia contrarias, id est oppositas, voces habent, 'esse' scilicet et 'non esse'.
3.13.8 Illatio ab exemplis ita sit: Quandoquidem in praemissa dispositione propositiones de impossibili ita sequuntur ad alias quod dividentes sequuntur ad dividentes, ergo sequuntur contradictorie (a descriptione 'contradictorie sequi'); et hoc est: 'IMPOSSIBILE' ET 'NON IMPOSSIBILE', id est affirmationes et negationes de impossibili, ILLUD QUOD EST 'CONTINGENS' ET 'POSSIBILE' ET 'NON CONTINGENS' ET 'NON POSSIBILE', id est affirmationes et negationes de 'possibili' et 'contingenti', SEQUUNTUR CONTRADICTORIE.
3.13.9 Et ne intelligeretur quod affirmatio sequeretur affirmationem, addit: SED CONVERSIM, id est ita quod in illa inferentia sit quaedam conversio, id est quaedam alternatio, scilicet quod propositio non sequitur sui generis propositionem sed affirmatio negationem et e converso. Vel CONVERSIM, ut ostendat quod, conversa vice, illata inferat inferentem.
ILLUD ENIM QUOD EST 'POSSIBILE ESSE' NEGATIO 'IMPOSSIBILIS', NEGATIONEM VERO AFFIRMATIO
3.13.10 Vere sequuntur contradictorie, quia ita quod affirmatio sequitur negationem et negatio affirmationem.
3.13.11 Non autem et illae de 'contingenti' ad illas de 'possibili' contradictorie sequuntur sed affirmatio ad affirmationem et negatio ad negationem.
ILLUD ENIM QUOD EST 'NON POSSIBILE ESSE' ILLUD QUOD EST 'IMPOSSIBILE ESSE'; AFFIRMATIO ENIM EST 'IMPOSSIBILE ESSE', 'NON [IM]POSSIBILE' VERO NEGATIO.
3.13.12 Vere affirmatio sequitur negationem, quia haec istam (a partibus); et unde hoc quod, si haec istam, ideo affirmatio negationem, assignat, quia scilicet ista est affirmatio etc.; et hoc est: AFFIRMATIO ENIM etc.
'NECESSARIUM' VERO QUEMADMODUM SIT, CONSIDERANDUM EST. MANIFESTUM EST ENIM QUONIAM NON EODEM MODO, SED CONTRARIAE SEQUUNTUR, CONTRADICTORIAE AUTEM EXTRA.
3.13.13 Postquam determinavit quomodo propositiones de 'impossibili' sequuntur ad alias, scilicet contradictorie, dicit CONSIDERANDUM ESSE qualiter ipsae illae de 'necessario' sequuntur. Et dicit eas non eodem modo sequi secundum suprapositam dispositionem, id est contradictorie, SED potius CONTRARIE, ut determinatum est superius.
3.13.14 EXTRA AUTEM malam dispositionem, in bona scilicet dispositione, CONTRADICTORIAe sequuntur sicut et aliae; et hoc est: CONTRADICTORIAE AUTEM EXTRA.
NON ENIM EST NEGATIO EIUS QUOD EST 'NECESSE EST NON ESSE' 'NON NECESSE EST ESSE'; CONTINGIT ENIM VERAS ESSE IN EODEM UTRASQUE;
3.13.15 Probat a causa quod sequuntur contradictorie, quia scilicet illae de necessario quae sequuntur ad dividentes de impossibili non sunt invicem affirmatio et negatio. Quod probat ab oppositis statim, QUIA scilicet CONTINGIT EASDEM simul ESSE VERAS; et hoc est: CONTINGIT ENIM IN EODEM, id est de eadem re vel in eodem tempore.
QUOD ENIM EST NECESSARIUM NON ESSE, NON EST NECESSARIUM ESSE.
3.13.16 Vere simul sunt verae propositiones, quia idem quod 'NECESSE est NON ESSE' NON EST 'NECESSE ESSE' (a causa).
CAUSA ENIM EST CUR NON CONSEQUITUR SIMILITER CAETERIS, QUONIAM CONTRARIAE 'IMPOSSIBILE' 'NECESSARIO' REDDITUR IDEM VALENS;
3.13.17 Dixit superius quod illae de 'necessario' non sequuntur ad illas de 'impossibili', id est contradictorie; unde reddit causam, hanc scilicet QUOD 'IMPOSSIBILE' REDDITUR IDEM VALENS quod necessarium CONTRARIE, id est affirmationes de 'impossibili' et 'necessario' aequipollent variatae secundum 'esse' et 'non esse', quae sunt contrariae voces et opposite; et similiter negationes.
3.13.18 Hanc causam ita adapta, quod, cum in rei veritate propositiones de 'impossibili' et de 'necessario' sint, aequipolleant recte iuxta hanc regulam: In tertio et quarto ordine, qui bene disponuntur, cum 'impossibile est esse' et 'impossibile est non esse' disponuntur 'necesse est non esse' et 'necesse est esse' tamquam [ad] consequentes ad 'non possibile est esse' et 'non possibile est non esse'. Sed iterum constat secundum malam dispositionem duorum praecedentium ordinum, quod 'possibile est esse' et 'possibile est non esse' sequuntur 'non necesse est esse' et 'non necesse est non esse', quae scilicet sequentes sunt contrariae ad duas alias sequentes, ut determinatum est supra, atque ex his duabus ut contrarie sequuntur propositiones de 'necessario'.
3.13.19 Aristoteles tamen non ponit nisi unam partem cause, regulam scilicet aequipollentiae quae ad bonam dispositionem pertinet quam solam ipse approbat, ne forte, si et aliam partem poneret, eam quoque recipere videretur, quam statim Aristoteles destructurus erat.
NAM SI IMPOSSIBILE EST ESSE, NECESSE EST HOC NON ESSE; SI VERO IMPOSSIBILE EST NON ESSE, HOC NECESSARIUM EST ESSE;
3.13.20 Vere contrariae in veritate sequuntur se, quia secundum 'esse' et 'non esse' dispositae (a descriptione). Et hoc ostendit in exemplis per propositionem tertii ordinis et quarti qui bene disponuntur, cum dicit: SI IMPOSSIBILE EST ESSE etc. Possumus etiam hoc categorice accipere, ac si ita diceret: Quicquid impossibile est esse, necesse est non esse et e converso; nam ipse statim categorice argumentabitur.
AT CERTE IMPOSSIBILE EST SIC PONI 'NECESSARII' CONTRADICTIONES?
3.13.21 Malam dispositionem duorum praemissorum ordinum corrigere volens dicit propositiones de 'necessario' male superius esse ordinatas.
3.13.22 Continuatio: dispositae sunt propositiones de 'necessario' aliter quam aliae, id est contrariae, non contradictorie AT CERTE CONTRADICTIONES, id est affirmationes et negationes.
NAM QUOD EST NECESSARIUM ESSE, POSSIBILE EST ESSE;
3.13.23 Vere impossibile est sic eas recte disponi, quia impossibile inde sequitur quod id quod necesse est esse non necesse est esse (ab oppositis, vel a parte 'impossibilis').
3.13.24 Sic autem Aristoteles disponit: Quod necesse est esse, possibile est esse; sed omne quod possibile est esse, non impossibile est esse. Et omne quod non impossibile est esse non necesse est esse secundum malam dispositionem primi ordinis; ex quibus infertur per medium quod omne quod necesse est esse non necesse est esse. Propositio praemittitur ibi: QUOD NECESSE EST ESSE POSSIBILE EST ESSE; cuius interposita probatione addit postea primam assumptionem ibi: "At vero illud quod est"; deinde aliam addit statim: "Hoc vero", id est 'non impossibile esse' sequitur et comitatur secundum alios 'non necesse est esse'. Conclusionem quoque per extremorum coniunctionem adiecit ibi: "Quare contingit", id est evenit, quod id quod necesse est esse non est necesse esse.
NAM, SI NON, NEGATIO CONSEQUITUR; NECESSE EST ENIM AUT DICERE AUT NEGARE; QUARE SI NON POSSIBILE EST, IMPOSSIBILE EST ESSE QUOD NECESSE EST ESSE, QUOD EST INCONVENIENS. AT VERO ILLUD QUOD EST 'POSSIBILE ESSE' 'NON IMPOSSIBILE ESSE' SEQUITUR, HOC VERO ILLUD QUOD EST 'NON NECESSARIUM ESSE'; QUARE CONTINGIT QUOD EST NECESSARIUM ESSE NON NECESSARIUM ESSE, QUOD EST INCONVENIENS.
3.13.25 Quoniam Aristoteles primam propositionem ex parte sua apposuit, quae scilicet ait "quod necesse est esse, possibile est esse", in caeteris quoque secutus dispositionem malam primi ordinis quam illi faciebant contra quos disputat, ideo illam quam ex se ponit approbat per inductionem inconvenientis hoc modo: Vere quod necesse est esse, possibile est esse: aut quod necesse est esse aut non quod necesse est esse, possibile est esse. Loco autem huius disiunctae probationem eius ponit, coniunctam scilicet ipsius, cum ait: NAM SI NON est vera haec propositio:

Quod necesse est esse, possibile est esse

vera est eius NEGATIO. Quod et rursus per regulam dividentium generaliter (quasi a toto) ostendit dicens: NECESSE EST ENIM, id est determinatum est, semper AUT DICTIONEM, id est affirmationem, esse veram AUT NEGATIONEM.
3.13.26 Nunc autem de proposita disiuncta et probata assume sic: Sed falsum est quod id quod necesse est esse non est possibile esse; ergo vera est dividens hanc conclusionem (extra). [24a] Loco autem assumptionis eius probationem ponit ducendo ad inconveniens: Si quis eam contradicat, hoc est si negationem recipiat, quae ait:

Quod necesse est esse non est possibile esse

et, quasi eam recipiat adversarius, sic arguit enim: SI QUOD NECESSE EST ESSE NON EST POSSIBILE ESSE, tunc QUOD NECESSE EST ESSE IMPOSSIBILE EST ESSE; QUARE QUOD NECESSE EST ESSE, IMPOSSIBILE EST ESSE, et hanc totam consequentiam praemittit ibi: QUARE SI. Sed falsum est consequens, et hoc habemus ibi: QUOD EST INCONVENIENS: falsum est antecedens (hoc extra).
3.13.27 Nota Aristotelem in priori sillogismo ideo categorice, non hypothetice argumentari, quia fortasse consequentias inter huiusmodi propositiones non recipit, vel ideo fortasse quia magis abhorretur falsitas categoricae illatae quae ait QUOD NECESSE EST ESSE NON EST NECESSE ESSE quam hypotheticae, si inferretur hoc modo:

Si necesse est esse, non est necesse esse.

3.13.28 Non irrationaliter est quaerendum in dispositione categorica syllogismi praemissi, ubi per medium extrema coniunguntur, quis sit medius terminus, veluti cum dicitur:

Quod necesse est esse, possibile est esse

et 'Omne QUOD POSSIBILE EST ESSE, NON IMPOSSIBILE EST ESSE' vel 'NON NECESSE EST ESSE'. At vero, si modales facimus enuntiationes, modos ubique oportet praedicari et 'esse' et 'non esse' subici. Sed cum ubique modi praedicentur nec umquam subiciantur nec signa quantitatis recipere queant, medius terminus non custoditur. Nam, etsi dicatur:

Socratem possibile est currere,
Sed omne quod possibile est currere possibile est moveri

nullo modo medius terminus custoditur, cum propositiones modales disponimus. Si vero simplices facimus hoc modo:

Socrates est id quod possibile est currere,
Et omne id quod possibile est currere possibile est moveri

tunc recte medius terminus custoditur. At fortasse ita in primo quoque syllogismo intellexit; aut etiam nil impedit si figura ex medio termino non custodiatur sed sit penitus irregularis syllogismus.
AT VERO NEQUE 'NECESSARIUM ESSE' SEQUITUR 'POSSIBILE ESSE' NEQUE 'NECESSARIUM NON ESSE'; ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, HORUM AUTEM UTRUMLIBET VERUM FUERIT NON ERUNT ILLA VERA;
3.13.29 Postquam removit quod ad 'possibile esse' [non] sequitur 'non necesse est esse', removet quod aliae duae ad idem sequuntur, istae scilicet: 'necesse est non esse' et 'necesse est esse', ut quartam ei post attribuat. Et quod neque illa sequatur ad 'possibile est esse' probat ab oppositis dicens: ILLI ENIM, id est possibili, UTRAQUE, id est 'esse' et 'non esse' ACCIDERE CONTINGIT, id est evenit quandoque ut idem et possibile sit esse et non esse; ideoque non potest sequi ad 'POSSIBILE est ESSE' 'NECESSE est ESSE' vel 'NECESSE est NON ESSE'. Et hoc est quod subdit: HORUM AUTEM, id est 'necesse est esse' vel 'necesse est non esse' UTRUMLIBET, id est quodcumque, FUERIT VERUM, NON ERUNT ILLA VERA, id est non erit verum quod 'possibile' se habeat simul ad 'esse' et 'non esse'.
SIMUL ENIM POSSIBILE ESSE ET NON ESSE; SIN VERO NECESSE EST ESSE VEL NON ESSE, NON ERIT POSSIBILE UTRUMQUE. RELINQUITUR ERGO 'NON NECESSARIUM NON ESSE' EI QUOD 'POSSIBILE EST ESSE'.
3.13.30 Probat quod 'possibili' huic modo veraciter coniungantur 'esse' et 'non esse', quia simul eandem rem POSSIBILE est ESSE ET NON ESSE (a causa).
3.13.31 SI VERO 'NECESSE EST ESSE' VEL 'NON ESSE' NON ERIT POSSIBILE UTRUMQUE, id est non habebit se ad 'esse' et 'non esse'; atque ita convincitur quod neque 'necesse est esse' neque 'necesse est non esse' neque 'non necesse est esse' sequitur ad 'possibile est esse'. Et, cum nulla harum sequatur, ERGO 'NON NECESSE est NON ESSE' RELINQUITUR aequipollens ad 'POSSIBILE EST ESSE', cum videlicet constans sit quod aliqua de 'necessario' sequi debeat (ab immediatis).
HOC ENIM VERUM EST ET DE 'NECESSE NON ESSE'. HAEC ENIM FIT CONTRADICTIO EIUS QUAE SEQUITUR 'NON POSSIBILE ESSE';
3.13.32 Vere 'non necesse est non esse' sequitur per aequipollentiam ad 'possibile esse', quia CONTRADICTIO EIUS ad contradictionem illius, secundum dispositionem tertii ordinis quae bona est, similiter sequitur (a pari); si quae enim propositiones ad invicem aequipollent, earum quoque dividentes necessarium est aequipollere invicem.
3.13.33 Sic lege: HOC, scilicet quod 'non necesse est non esse' aequipollet ad 'possibile est esse', VERUM EST, id est verum esse potest probari, DE 'NECESSE NON ESSE', id est per hanc propositionem quae est 'necesse est non esse'. Et quare per eam possit probari, statim assignat: quia scilicet ista 'necesse est non esse' est contradictio illius, scilicet ad 'non necesse est non esse', et ista quae est contradictio sequitur ad 'non possibile est esse'. Et hoc est: QUAE, id est 'NECESSE NON ESSE', SEQUITUR 'NON POSSIBILE est ESSE'.
ILLUD ENIM SEQUITUR HOC QUOD EST 'IMPOSSIBILE ESSE' ET 'NECESSE NON ESSE', CUIUS NEGATIO EST 'NON NECESSE EST NON ESSE'. SEQUITUR IGITUR ET HAEC CONTRADICTIO SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM, ET NIHIL IMPOSSIBILE CONTINGIT SIC POSITIS.
3.13.34 Vere 'necesse est non esse' sequitur ad 'non possibile est esse', quia 'impossibile est esse' sequitur ad eandem (a pari); et hoc est: ILLUD ENIM, id est 'non possibile est esse', SEQUITUR haec propositio 'IMPOSSIBILE est ESSE', ET, ideo subaudis, 'NECESSE EST NON ESSE' SEQUITUR ad eandem, CUIUS, scilicet 'necesse est non esse', NEGATIO EST 'NON NECESSE EST NON ESSE'. Et ita debet sequi ad contradictionem praecedentis contradictio sequentis, quippe aequipollentes dividentium necesse est aequipollere.
3.13.35 Nota quod sicuti illam de secundo ordine transfert in primum ordinem, ita intelligit illam de primo transferendam in secundum; et ita propositiones quoque de 'necessario' sequuntur ad alias SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM in aliis, id est contradictorie. Et hoc est: SEQUUNTUR IGITUR (a pari), quia 'sequi praedicto modo' et 'contradictorie' paria sunt; ET NIL inconvenientis CONTINGIT SIC disPOSITIS propositionibus necessarii.
DUBITABIT AUTEM ALIQUIS SI ILLUD QUOD EST 'NECESSARIUM ESSE' 'POSSIBILE' SEQUITUR. NAM SI NON SEQUITUR, CONTRADICTIO SEQUITUR, 'NON POSSIBILE ESSE'; ET SI QUIS NON HANC DICAT ESSE CONTRADICTIONEM, NECESSE EST DICERE 'POSSIBILE NON ESSE';
3.13.36 In supra dicta argumentatione, cum ex mala dispositione primi ordinis ad inconveniens duxit, et talem propositionem ex parte sua praemisit:
Quod necesse est esse, possibile est esse
et eam probavit; postea dixit quod 'possibile' se habet ad 'esse' et 'non esse', cum subdidit: ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE. Unde, cum idem quod necesse est esse possibile <sit> esse et quod possibile est esse se habeat etiam ad 'non esse', videtur quod idem quod necesse est esse se habeat etiam ad 'non esse', id est possit etiam non esse, quod aperte falsum est. Atque ex his cogitur aliquis dubitare utrum propositionem quam Aristoteles praemisit recipiat vel non. Et hoc est: DUBITABIT etc.
3.13.37 Continuatio: ostendit superius quod 'possibile' sequatur, id est comitetur, 'necessarium'; sed DUBITABIT etc., an id quod necesse est esse sit possibile esse.
3.13.38 Et quare dubitet cause duae supponuntur: nam cum (id est ex una parte) videt quod oportet ut sequatur quia negatio 'possibilis' sequi 'non potest', tum (ex alia parte) inspicit quod 'possibile' se habet ad 'esse' et 'non esse'. Et has duas causas supponit Aristoteles.
3.13.39 Et primum probat quod sequitur sic: vere 'possibile esse' sequitur 'necesse est esse', id est comitatur, ita scilicet quod id quod necesse est esse possibile est esse. Aut 'possibile' sequitur aut contradictio 'possibilis', id est negatio; sed contradictio non sequitur, <ergo> 'possibile' sequitur. Cum autem deberet ponere disiunctas, ponit coniunctam, ac si diceret: vere vera est disiuncta, quia vera est coniuncta (a pari); et hoc est: NAM SI NON SEQUITUR, subaudis possibile est esse ad necesse est esse, CONTRADICTIO possibilis SEQUITUR, quae est scilicet 'NON POSSIBILE' est 'ESSE'. Sed quia quorumdam opinio erat quod 'possibile est non esse', quae videbatur negatio, esset potius contradictio dicenda. Ponit etiam illam ut utrumque removendo omnibus satis faciat, dicens: ET SI QUIS NON DICAT HANC propositionem 'non possibile est esse' ESSE CONTRADICTIONEM ad 'possibile est esse', NECESSE EST, id est constans est et determinatum, UT DICAT POSSIBILE NON ESSE, id est quicumque hanc non recipiet negationem recipiet illam.
SED UTRAEQUE DE 'NECESSE ESSE' FALSAE SUNT.
3.13.40 Haec est assumptio, ubi diligenter ostendit quod, quaecumque contradictio recipiatur, non potest contradictio sequi; et hoc est: SED UTRAEQUE FALSAE SUNT DE 'NECESSE ESSE'. Neutra vere comitatur hanc affirmationem 'necesse est esse', hoc est de ea re quam necesse est esse, neque verum est 'non possibile est esse' neque 'possibile est non esse'. Conclusio est extra, haec scilicet: Quare 'possibile est esse' sequitur ad 'necesse est esse', cum scilicet eius contradictio non sequatur.
AT VERO RURSUS VIDETUR IDEM ESSE POSSIBILE INCIDI ET NON INCIDI, ET ESSE ET NON ESSE,
3.13.41 Aliam vero causam dubitationis ponit, quare iterum nec 'possibile esse' videatur sequi, quia scilicet 'possibile' habet se ad 'esse' et 'non esse', et ita 'necesse' videtur se habere ad 'esse' et 'non esse': quod aperte falsum est. Et hoc totum ponit: ET ita ESSE ET NON ESSE, quia scilicet INCIDI ET NON INCIDI; quippe 'esse' et 'non esse' pro quibuslibet accipiuntur quae ad affirmationem et negationem se habent.
QUARE ERIT NECESSE ESSE CONTINGERE NON ESSE; HOC AUTEM FALSUM EST.
3.13.42 Quia scilicet 'possibile esse' se habet ad 'esse' et 'non esse', ergo 'necesse'. Si intelligamus 'omne possibile', quod falsum est, a toto est illatio; si vero est probatio indefinitae, sicut est verum:

Non procedit ex vero falsum

non est curandum, quia haec non est ratio Aristotelis sed aliorum, cuius perturbationis causam ostendit. Cum autem deberet ponere quod 'necesse' se habeat ad utrumque, tam ad 'esse' quam ad 'non esse', ponit tantum de 'non esse', quia hoc sufficit ad perturbationem, quod solum inconveniens esse apparet.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM NON OMNE POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE ET OPPOSITA VALET, SED EST IN QUIBUS NON SIT VERUM;
3.13.43 Ostensis duabus causis perturbationis dissolvit eam concedens illam partem: ad 'necesse' sequitur 'possibile'; sed non ideo 'necesse' se habet ad 'utrumque', quia non omne 'possibile' se habet ad utrumque.
3.13.44 Continuatio: per hoc quod 'possibile' se habet ad utrumque videtur 'necesse' se habere ad utrumque; sed irrationaliter videtur, quia ex rerum natura MANIFESTUM EST QUOD NON OMNE 'POSSIBILE' VALET AD OPPOSITA, id est se habet non tantum ad 'esse' sed etiam ad oppositum eius, id est ad 'non esse'.
3.13.45 Quod autem praemisit VEL ESSE VEL AMBULARE exempla sunt de 'possibili' simpliciter, non de 'possibili' quod non valeat ad opposita; ut enim supra meminit, "omne quod est possibile dividi vel ambulare, et non ambulare et non dividi potest." SED EST, id est: Contingit esse quasdam res IN QUIBUS NON SIT VERUM utrumque, id est quod se habeat ad esse et non esse.
ET PRIMUM QUIDEM IN HIS QUAE NON SECUNDUM RATIONEM POSSUNT, UT IGNIS CALEFACTIBILIS EST ET HABET VIM IRRATIONABILEM.
3.13.46 Innuit nobis talem divisionem: possibilia alia sunt rationalia, alia irrationalia. Rationale possibile est illud cuius actus secundum aliquam rationem et industriam ipsius potentis fit, ut in medico potentia curandi. Irrationale vero possibile est quod secundum rationem et industriam ipsius potentis non perducitur ad actum, ut in igne potentia calefaciendi. Quod autem non omne 'possibile' valeat ad opposita, id est 'esse' et 'non esse', ostendit primum irrationalibus possibilibus, quod sic dicit: ET PRIMUM. Ostendit quod non est verum omne 'possibile' valere ad opposita in quibusdam illorum QUAE NON possibilia sunt SECUNDUM RATIONEM, id est in irrationalibus; UT IGNIS CALEFACTIBILIS EST: Potest calere et ita quod non potest oppositum, id est non calere. ET bonum exemplum dedi de igne ut de irrationali possibili, quia ignis HABET VIM, id est potestatem, IRRATIONALEM; supple extra: Qui, scilicet ignis, non valeat ad opposita.
3.13.47 Calefactibilem dicit, quia potest calere in se et non calere facere aliud; hoc enim exemplum ponit de illo possibili quod non habet se ad 'non esse'. Si vero diceremus ignem non posse non calefacere, falsum esset; sic enim etiam ignis substantiam retinere potest ut nil calefaciat sed ignis esse non potest nisi caleat, id est calorem habeat, cum sit ei calor substantialis, calefactio vero accidentalis.
3.13.48 Nota insuper quod cum in igne exemplum ponat de possibili quod non possit opposita, quia, "quemadmodum" statim est dicturus, "ignem non est possibile calefacere et non, vel quaecumque semper agunt", ut celum, teste Boethio, quod semper voluitur non est possibile non uolui, videtur plane Aristoteles mentiri, quippe et ignem ipsum etiam non esse possibile est, ita etiam substantiales formas non retinere, quod non habeat calorem; si enim non est possibile ignem non calere, necesse est ignem calere, et ita ab eterno calet, ut nec principium habuerit nec finem habere possit; quod omnino falsum est. Cum itaque dicit Aristoteles ignem necessario calere vel non posse non calere, in igne subiecto vim attendit quasi sit modalis cum determinatione hac: 'dum est ignis'. Cum autem ait "quaecumque talia semper agunt", nota quod per illud "talia" illa tantum intellexit quae in proprietatibus suis ita sunt substantialiter sicut est ignis in calore; unde oportet concedi et motum substantialiter inesse celo, iuxta Boethium.
ERGO SECUNDUM RATIONEM POTESTATES IPSAE EAEDEM PLURIMORUM ETIAM CONTRARIORUM SUNT; IRRATIONABILES VERO NON OMNES, SED, QUEMADMODUM DICTUM EST, IGNEM NON EST POSSIBILE NON CALEFACERE VEL QUAECUMQUE ALIA SEMPER AGUNT;
3.13.49 Ostendit quoddam possibile irrationale non valere ad opposita; modo vero monstrat, quod omnia possibilia quae secundum rationem possibilia sunt valeant ad opposita. Et sic infert a causa: Quandoquidem dictum est primum de illis possibilibus quae non secundum rationem possunt, de quibus erat dicendum, ergo dicamus de illis quae secundum rationem possunt, de quibus erat dicendum similiter, quod notatur per illud "primum" quod praemissum fuit.
3.13.50 Sic lege: POTESTATES SECUNDUM RATIONEM, id est res quae possunt aliquid secundum rationem suam, IPSE EAEDEM, permanentes in tota substantia sua, SUNT PLURIMORUM CONTRARIORUM, id est habent se ad plura opposita, ut Socrates ad 'ambulare et 'non <ambulare' vel> ad 'sedere' et 'non sedere', quia utrumque potest, in tota hominis substantia remanens. Sed non ita ignis, manens ignis, potest calere et non.
3.13.51 IRRATIONALES, id est quae possunt non secundum rationem, NON OMNES ualent <ad> opposita, SED QUEMADMODUM ibi DICTUM EST satis, ubi ignem, quem potentem calere dixit, attulit ad exemplum eius 'possibilis' quod non potest opposita, id est cum possit calere, non potest non calere. Per AGUNT non actionem intelligit, quia nec calor actio est sed ad quemlibet perpetuum statum significandum ponitur.
ALIA VERO POSSUNT ET SECUNDUM IRRATIONALES POTESTATES SIMUL QUAEDAM OPPOSITA;
3.13.52 Ignis et caetera "talia" irrationalia possibilia, quae scilicet "semper agunt", non valent ad opposita; sed sunt ALIA quae per IRRATIONALES POTESTATES POSSUNT QUAEDAM OPPOSITA, ut ferrum, teste Boethio in Primo Commento, potest calere et non calere.
SED HOC QUIDEM IDCIRCO DICTUM EST QUONIAM NON OMNIS POTESTAS OPPOSITORUM EST NEC QUAECUMQUE SECUNDUM EANDEM SPECIEM DICUNTUR.
3.13.53 Postquam ostendit quod irrationalia possibilia quae sunt in sempiterno actu non possunt esse et non esse sed omnia rationalia possunt et quaedam etiam irrationalia utrumque, docet quare hoc totum induxit: scilicet ut ostenderet quod non omne 'possibile' habet se ad 'esse' et 'non esse', ut quibusdam videbatur, ac per hoc putabant etiam 'necessarium' se habere ad utrumque.
3.13.54 Continuatio: Non sine causa hoc induxi, SED HOC totum IDCIRCO DICTUM EST, ut ostenderetur QUOD NON OMNIS POTESTAS EST OPPOSITORUM, id est non omne cui aliqua potestas convenit valet ad opposita, id est ad 'esse' et 'non esse'; et non solum dico de toto, quod non omne 'possibile' valet ad 'esse' et 'non esse' sed etiam dico de quadam parte; et hoc est: NEC QUAECUMQUE SUB EADEM SPECIE DICUNTUR potestates, id est sub irrationali potestate, simul valent <ad> opposita, ut ignis non potest calere et non calere, ut dictum est.
QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT; 'POSSIBILE' ENIM NON SIMPLICITER DICITUR, SED HOC QUIDEM QUONIAM VERUM EST UT IN ACTU, UT 'POSSIBILE EST AMBULARE' QUONIAM AMBULAT, ET OMNINO POSSIBILE EST ESSE QUONIAM IAM EST ALIQUID ACTU QUOD DICITUR 'POSSIBILE', ILLUD VERO QUOD FORSITAN AGIT, UT 'POSSIBILE EST AMBULARE' QUONIAM AMBULABIT.
3.13.55 Ostenso quod non omne 'possibile' potest esse et non esse, ingreditur quandam divisionem 'possibilis', insufficientem tamen ut ipse eligat quod 'possibile' ad 'necessarium' sequi debeat dicens: Possibile aliud QUIDEM EST VERUM, possibile scilicet quod est IN ACTU, aliud QUOD FORSITAN AGET. Ut autem melius videamus quid utrumque sit, altius sic ordinamus 'possibile': aliud quod est in actu, aliud quod non est in actu. Iterum illud quod est in actu aliud <quod> est in sempiterno actu, aliud quod non est, quae utraque vocat 'vera possibilia' quamdiu sunt in illo actu; rursus 'possibile' quod non est in actu aliud quod est determinate futurum in actu, ut:

Hominem possibile est mori

aliud quod est indeterminatum futurum, id est quod se habet ad utrumlibet, ut:

Possibile est me ambulare.

Et illud solum quod habet se ad utrumlibet est illud possibile quod vocat Aristoteles possibile QUOD FORSITAN AGET. Et de isto dicet quod non sequitur ad 'necessarium', reddendo inde causam.
3.13.56 Volunt tamen quidam divisionem factam in <hoc> libro, scilicet 'possibile' aliud verum quod in actu est, aliud QUOD FORSITAN AGET, esse sufficientem, dicentes illud 'possibile' quod non est in actu et tamen futurum est in actu determinate, contineri sub 'vero possibili'. Quod non videtur littera velle, dicens hoc quod verum est possibile quod iam est actu.
3.13.57 Quod ait QUAEDAM esse possibilia AEQUIVOCE tale est ac si diceret 'diversis modis' quos supponit, vel ita, scilicet "quod fuit in actu vel non", ut sit vocis in modos divisio potius quam aequivocationis. Possumus etiam AEQUIVOCE dicere secundum multiplicem significationem, quia quandoque 'possibile' quantum ad actum accipitur, quandoque simpliciter quantum ad naturam. Vel dicit 'possibile' hoc nomen aequivoce dici sicut album, non quod diversos sensus habeat sed quia rationem substantiae non habeat.
3.13.58 Continuatio: Non solum <non> omnis potestas oppositorum, id est non omne 'possibile', habet se ad utrumque sed quaedam sunt possibilia aequivoce, id est diversis modis, quos statim supponit.
3.13.59 'POSSIBILE' ENIM, id est non convenit uno tantum modo hoc nomen 'possibile' sed diversis, vel ita: id est non univoce, immo aequivoce. SED HOC QUIDEM, id est quaedam res DICITUR vere posse aliquid, QUONIAM iam est IN ACTU, UT 'POSSIBILE EST AMBULARE aliquem' ita <QUONIAM> AMBULAT. OMNINO, id est universaliter, POSSIBILE EST ALIQUID ESSE QUONIAM IAM EST ACTU ipsum QUOD POSSIBILE esse DICITUR. ILLUD VERO, id est alia res, est ita possibile QUOD FORSITAN AGET, id est quod nondum est determinatum ex essentia actus eam agere, UT 'POSSIBILE EST AMBULARE' aliquam nondum ambulantem, QUONIAM quandoque AMBULABIT.
ET HAEC QUIDEM IN MOBILIBUS SOLIS EST POTESTAS, ILLA VERO ET IN IMMOBILIBUS;
3.13.60 Ostendit diversos modos 'possibilis' ut discerneretur quod 'possibile' sequeretur ad 'necessarium', cum adversario, ut dictum est superius, videretur nullo modo posse sequi ad 'necessarium'. Nunc autem per 'verum possibile', quod fuit unus modus 'possibilis', ostendit 'possibile' sequi ad 'necessarium'. Forsitaneum vero 'possibile' omnino a secutione 'necessarii' removendum esse docet, cum ait illud evenire IN SOLIS MOBILIBUS rebus, cum scilicet constet necessarium immobile esse.
3.13.61 Sic lege: HAEC POTESTAS, scilicet forsitanea, EST IN SOLIS MOBILIBUS, id est circa solas res quae moveri possunt circa 'esse' et 'non esse', possibilis est indeterminate evenire, id est sic possunt evenire ut incertum sit evenire; ideoque ad 'necessarium' sequi non potest; ILLA VERO, id est vera et actualis potestas, contingit ETiam rebus IMMOBILIBUS, non tantum scilicet mobilibus; ideoque sequi poterit ad 'necessarium', ut scilicet quicquid necesse est sit actu possibile, id est ita possibile sit eo quod iam sit.
IN UTRISQUE VERO VERUM EST DICERE NON IMPOSSIBILE ESSE AMBULARE ET QUOD AMBULAT IAM ET AGIT, ET AMBULABILE.
3.13.62 Vocavit 'possibile' tam verum possibile quam forsitaneum, id est dixit res posse esse et quae iam sunt determinatae et quae possunt esse ita quod nondum eas esse sit determinatum. Modo utrumque probat esse possibile, quia utrumque non impossibile est esse (a pari); et hoc est: IN UTRISQUE, id est de utrisque rebus, VERUM EST DICERE 'NON IMPOSSIBILE', quia is IAM AMBULAT ET iam AGIT, ET quia est AMBULABILIS, id est ita potens ambulare quod nondum ambulat.
HOC IGITUR 'POSSIBILE' NON EST VERUM DE 'NECESSARIO' SIMPLICITER DICERE, ALTERUM AUTEM VERUM EST.
3.13.63 Quandoquidem HOC 'POSSIBILE', "quod scilicet forsitan aget", "est in solis mobilibus", ERGO NON sequitur ad 'necessarium' vel 'necesse' SIMPLICITER (ab oppositis). Ideo dicit quia ad 'necessarium determinatum' potest applicari 'possibile' mobilium, quippe ea quae ex necessitate sunt, dum sunt, moveri contingit circa illud esse. ALTERUM AUTEM, id est 'verum possibile', VERUM EST sequi ad 'necessarium'.
QUARE, QUONIAM PARTEM UNIVERSALE SEQUITUR, ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST CONSEQUITUR 'POSSE ESSE', SED NON OMNINO.
3.13.64 'Verum possibile' sequitur ad 'necesse', quare 'possibile' simpliciter, id est hoc nomen 'possibile' quod est quasi generale ad 'verum possibile' (a parte); et hoc est: QUARE ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST SEQUITUR POSSE ESSE. Et 'verum' <Aristoteles> assignat a causa, quia omne UNIVERSALE SEQUITUR omnem PARTEM suam, 'possibile' autem simpliciter acceptum, hoc nomen, quasi universale, id est continentius, dicitur ad 'verum possibile'; quia, sicut praedicatio generis semper comitatur praedicationem speciei sed non convertitur, ita praedicatio 'possibilis' praedicationem 'ueri' sed non convertitur; quippe quicquid verum est possibile est esse sed non convertitur. SED NON OMNINO, id est non omnis pars, sequitur 'necessarium', sicut 'possibile forsitaneum', ut supra dictum est.
3.13.65 Nota cum ait possibile, hanc vocem, totum esse ad 'verum possibile', non valere illam sententiam quod 'possibile' ad 'verum' et 'forsitaneum possibile' multipliciter dicatur; quia 'canis' aequivocum sicut universale vere non dicitur de 'cane' aequivoce. Nos autem non contradicimus quin 'possibile' quandoque accipiatur determinate pro 'vero' sed hoc 'possibile' quod supra posuit in modalibus uno tantum modo secundum naturam accipitur. Ideoque uno modo retentum quo utrumque continet 'possibile' totum ad utrumque ponitur, sicut et 'Christianus' commune nomen totum est ad 'Christianus' proprium nomen.
3.13.66 Nota etiam quod ex verbis Aristotelis, cum ait "potestates", videtur ipse in hoc nomine 'possibile', quod etiam nomen rerum facere videtur, potestatem sive possibilitatem, quandam formam, intelligere, cum ipsum in modalibus propositionibus ponit; quod supra negavimus. Nos tamen, cum dicit 'potestatem' vel 'necessitatem', nullas intelligimus formas sed iuxta sensum modalium omnia exponimus.
ET EST QUIDEM FORTASSE PRINCIPIUM QUOD NECESSARIUM EST ET QUOD NON NECESSARIUM EST OMNIUM VEL 'ESSE' VEL 'NON ESSE', ET ALIA QUEMADMODUM HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET.
3.13.67 Disposuit superius ita ordines modalium quod propositiones de 'necessario' ultimas collocavit. Nunc autem ostendit eas naturaliter debere praeponi caeteris propositionibus, quia scilicet res de quibus uerae sunt propositiones 'necessarii', priores sunt tam natura quam dignitate caeteris rebus; quippe res, quae necessariae sunt, sempiterne sunt et principia aliarum rerum, ut Deus et mens ex ipso nata, quae eterna sunt.
3.13.68 Continuatio: Disposui propositiones de 'necessario' ultimas sed FORTASSE QUOD NECESSARIUM EST ET QUOD NECESSARIUM NON EST, id est affirmationes et negationes de 'necessario', sunt ponendae PRINCIPIUM OMNIUM 'ESSE' VEL 'NON ESSE', id est omnium aliarum propositionum eorumdem ordinum secundum 'esse' et 'non esse' dispositorum; id est debent praeponi aliis propositionibus. ET ALIA, id est alias propositiones, quasi CONSEQUENTIA HARUM propositionum OPORTET CONSIDERARE. FORTASSE temporaliter.
MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT QUONIAM QUOD EX NECESSITATE EST SECUNDUM ACTUM EST, QUARE, SI PRIORA SUNT SEMPITERNA, ET QUAE ACTU SUNT POTESTATE PRIORA SUNT.
3.13.69 Non sine causa videntur praeponi hae propositiones de 'necessario' caeteris sed propter hanc causam, quod MANIFESTUM EST EX supra dictis veris. Dictum est 'verum possibile' sequi ad 'necessarium', QUIA omne QUOD EX NECESSITATE EST ACTU EST, ET QUAE ACTU SUNT, PRIORA SUNT, id est digniora, aliis quae sunt scilicet in sola POTESTATE; quod est ibi: ET QUAE ACTU SUNT PRIORA SUNT, SI SEMPITERNA SUNT PRIORA, sola scilicet POTESTATE; QUARE QUAE ACTU SUNT <etc.> (a parte). Quam consequentiam totam ponit: QUARE etc.
3.13.70 Vel ita: SI SEMPITERNA SUNT PRIORA aliis quae, subaudis, actu sunt, QUARE omnia QUAE ACTU SUNT <etc.> (a simili).
3.13.71 Nota quod, cum ait ea quae sunt magis digna <esse> his quae non sunt, elective non comparative accipe, ut scilicet illa aliquod dignitatis habeant, ista nihil.
ET HAEC QUIDEM SINE POTESTATE ACTU SUNT, UT PRIMAE SUBSTANTIAE, ALIA VERO SUNT ACTU CUM POSSIBILITATE,
3.13.72 Quia dixerat necessaria priora esse potestate, quia semper sunt in actu, putaret aliquis nullum 'possibile' posse esse in actu. Ideo dicit quaedam possibilia esse in actu, quaedam non, et eorum quae sunt in actu subdivisionem praemittit; quia scilicet alia SUNT in ACTU SINE POTESTATE, subaudis praecedenti, scilicet quae numquam prius potuerunt esse quam fuerunt, ALIA CUM POTESTATE praecedenti.
3.13.73 HAEC, id est quaedam possibilia, PRIMAS SUBSTANTIAS vocat divinas, ut Deum et noym, sive etiam ylem quae secundum philosophos coeterna Deo fuit.
QUAE NATURA PRIORA SUNT, TEMPORE VERO POSTERIORA,
3.13.74 Natura ad possibilitatem pertinet, tempus ad actum; et hic est sensus: quae prioritate naturae praecedunt actum temporis; quia natura prius ea esse permisit quam temporaliter actu evenirent.
ALIA VERO NUMQUAM SUNT ACTU SED POTESTATE SOLA.
3.13.75 Postquam comprehendit actuale possibile duobus modis, supponit inactuale.

Notes