Authors/Abelard/logica/GSPer/14

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.14

Latin English
UTRUM AUTEM CONTRARIA EST AFFIRMATIO NEGATIONI ET ORATIO ORATIONI QUAE DICIT QUONIAM 'OMNIS HOMO IUSTUS EST' EI QUAE EST 'NULLUS HOMO IUSTUS EST' AN EI QUAE EST 'OMNIS HOMO INIUSTUS EST', 'CALLIAS IUSTUS EST', 'CALLIAS IUSTUS NON EST', 'CALLIAS INIUSTUS EST', QUAE HARUM CONTRARIA EST? NAM SI EA QUAE SUNT IN VOCE SEQUUNTUR> EA QUAE SUNT IN ANIMA, ILLIC AUTEM CONTRARIA EST OPINIO CONTRARII, UT 'OMNIS HOMO IUSTUS EST' EI QUAE EST 'OMNIS HOMO INIUSTUS EST', ETIAM IN HIS QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONIBUS NECESSE EST SIMILITER SESE HABERE. QUOD SI NEQUE ILLIC CONTRARII OPINATIO CONTRARIA EST, NEC AFFIRMATIO AFFIRMATIONI ERIT CONTRARIA, SED EA QUAE DICTA EST NEGATIO. QUARE CONSIDERANDUM EST CUI OPINATIO VERA FALSAE OPINIONI CONTRARIA EST, UTRUM NEGATIONI AN CERTE EI QUAE CONTRARIUM ESSE OPINATUR. DICO AUTEM HOC MODO: EST QUAEDAM OPINATIO VERA QUONIAM BONUM EST, ALIA VERO QUONIAM NON BONUM EST FALSA, ALIA VERO FALSA QUONIAM MALUM EST; QUAE HARUM CONTRARIA EST VERAE?
3.14.1 Ostensis supra positis naturis propositionum ad ultimum contrarietatem propositionum generaliter assignat, scilicet rectam earum oppositionem quam habent ex opposito modo enuntiationis, sive ipse sint contrariae propositiones sive dividentes. Hoc autem facit quia quorumdam erat sententia propositiones contrarias dici ex contrarietate terminorum, ut:

Omnis homo est iustus

et:

Omnis homo est iniustus

vel:

allias est iustus

et:

Callias est iniustus

quia contraria habent praedicata. Ipse autem magis concedit contrarias propositiones dici debere ex contrario modo proponendi, quia haec scilicet negando tollit quod ipsa affirmando constituit et ex proprio sensu resistit.
3.14.2 Nota tamen quod ipse in tractatu oppositorum, cum differentiam affirmationis et negationis, id est a contrariis et privatione et habitu, ostendit, contraria complexa appellavit propositiones de contrariis praedicatis et similiter privationem et habitum complexa, prius aliorum sententiam quam hic destruit visus est secutus; unde sic ait "quae secundum complexionem contraria dicuntur", "magis" confirmans 'dici' quam 'esse'. Aut fortasse nihil impedit sed ipse quoque contrarias propositiones ex qualitate terminorum ibi improprie appellaverat, qui hic vult determinare in quo proprie dicendae sunt contrariae.
3.14.3 Nouum est hoc capitulum <et> per se non ad superiora continuatur, in exordio cuius ponit ipse quaestionem de contrarietate propositionum, ut eam dissolvat. Proponit autem sic: UTRUM AFFIRMATIO EST CONTRARIA NEGATIONI AUT potius, ut quibusdam videtur, ORATIO ORATIONI, id est affirmatio affirmationi -- ponit enim generale vocabulum pro speciali, ORATIO scilicet pro 'affirmatio'. Et statim exempla subdit dicens: Ut ea affirmatio QUAE DICIT 'OMNIS HOMO IUSTUS EST' EST contraria EI negationi QUAE EST 'NULLUS HOMO IUSTUS EST', AN potius:

Omnis homo iustus est

contraria est EI affirmationi QUAE EST 'OMNIS HOMO INIUSTUS EST'? Item huic affirmationi de singulari subiecto 'CALLIAS IUSTUS EST' QUAE HARUM duarum EST CONTRARIA, 'CALLIAS IUSTUS NON EST' vel 'CALLIAS INIUSTUS EST'?
3.14.4 Et quoniam propositiones contrariae dicendae sunt e contrario modo proponendi sicut opiniones, id est intellectus, ex contrario modo concipiendi, transfert se ad opiniones, id est ad intellectus, ipsarum propositionum, ut scilicet considerato quae opinio cui opinioni sit contraria secundum contrarietatem opinionum significatarum de contrarietate propositionum significantium eas iudicemus, quia scilicet propositiones sequuntur suos intellectus in contrarietate.
3.14.5 Sic continua et dispone litteram: Considerandum est quae propositio sit cui contraria; QUARE CONSIDERANDUM EST quae OPINATIO VERA CUI FALSAE CONTRARIA, UTRUM NEGATIONI sit contraria, AN CERTE EI opinioni QUAE OPINATUR CONTRARIUM, id est quae habetur ex propositione continente contrarium praedicatum (locus a causa).
3.14.6 Nota quod, licet dicatur vera falsae esse contraria, quandoque tamen falsae sunt utraeque, ut:

Omnis homo iustus est

et:

Nullus homo iustus est

numquam autem verae.
3.14.7 Quare autem propter propositiones sit considerandum de opinionibus, assignat dicens: NAM EA QUAE SUNT IN VOCE, id est propositiones quae sunt voces, SEQUUNTUR, id est imitantur in proprietate contrarietatis, EA QUAE SUNT IN ANIMA, id est intellectus suos, et SI EA QUAE SUNT IN VOCE SEQUUNTUR EA QUAE SUNT IN ANIMA et ILLIC, id est in his quae sunt in anima, EST CONTRARIA OPINIO CONTRARII, id est quae opinatur contrarium, UT 'OMNIS HOMO' etc., id est opinio huius propositionis opinioni illius, NECESSE EST, id est constans est, SIMILITER SE HABERE IN HIS AFFIRMATIONIBUS QUAE SUNT IN VOCE; quia sicut opiniones ita affirmationes de contrariis erunt contrariae. AFFIRMATIONES QUAE SUNT IN VOCE dicit ideo fortasse quia, sicut 'oratio' apud Grecos ad 'intellectum' aequivocatur, ita etiam 'affirmatio'. QUOD, scilicet sed, SI ILLIC, id est in opinionibus, NON CONTRARIA EST OPINIO CONTRARII NEC AFFIRMATIO AFFIRMATIONI etc., SED potius NEGATIO supraposita. Nota quod hic large 'opinionis' nomen accipit pro quolibet intellectu, cum proprie 'opinio' casus tantum intellectus nominet).
3.14.8 Et postquam considerandum dixit esse in opinionibus, qualiter considerandum sit docet dicens: DICO AUTEM HOC MODO considerandum esse: EST QUAEDAM etc.
3.14.9 Nota quod hic totus tractatus de opinionibus erit usque versus finem, ubi consideratis opinionibus ad propositiones redit dicens: "Quare, si in opinione sic se habet, sunt autem quae sunt in voce" etc.
3.14.10 QUAE HARUM duarum falsarum, vel:

Bonum non est bonum

vel:

Bonum est malum

EST CONTRARIA illi VERAE:

Bonum est bonum?

ET SI EST UNA, SECUNDUM QUOD CONTRARIA EST?
3.14.11 Sicut propositiones de contrariis terminis facte modo de mediatis contrariis modo de inmediatis contrariis fiunt, ita opiniones propositionum constantium ex contrariis modo talium propositionum sunt modo talium. Quando autem sunt de contrariis inmediatis, una est aequipollens opinio affirmationis de contrario cum opinione negationis de altero contrario, ut:

Hoc animal est sanum

et:

Hoc animal non est aegrum

cum vero non sunt de inmediatis contrariis sed de mediatis, ut:

Hoc corpus est album

et:

Hoc corpus est nigrum

sunt plures, id est non aequipollentes.
3.14.12 Continuatio: Dixi considerandum de opinione affirmationis et negationis, quae sit contraria opinioni affirmationis; ET SI, id est etiam si, UNA sit aequipollens opinio affirmationis cum opinione negationis, videlicet sunt inmediata contraria, ut dictum est, tunc quoque considerandum est SECUNDUM QUAM illarum prior opinio affirmationis EST CONTRARIA.
NAM ARBITRARI CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO QUOD CONTRARIORUM SUNT, FALSUM EST;
3.14.13 Bene dicit esse considerandum de contrarietate opinionum; nam illud non valet, quod quidam putant, contrarias opiniones in eo diffiniri quod de contrariis sunt (a causa); et hoc est: NAM FALSUM EST ARBITRARI OPINIONES IN EO DIFFINIRI CONTRARIAS QUOD SUNT de contrariis.
BONI ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM EST EADEM OPINATIO EST FORTASSE ET VERA [ET MALA],
3.14.14 Vere non bene diffiniuntur contrariae opiniones in eo quod de contrariis sunt, quia haec opinio BONI QUONIAM Bonum EST BONUM ET MALI QUONIAM Malum EST MALUM quae de contrariis sunt sunt simul verae (ab oppositis); si enim sunt simul verae, non sunt contrariae, et ita non omnes de contrariis sunt contrariae. Et ideo non bene diffiniuntur contrariae opiniones in eo quod de contrariis sunt, cum et non contrariis id conveniat. Quod ait quod haec OPINIO EST EADEM cum illa, talis est ac si diceret: Vera est sicut illa. Quod statim determinat cum subdit ET VERA, ac si diceret: Id est non ita simul quod simul vera est vel eadem dici potest sed secundum similitudinem affirmativitatis, quod utraque scilicet est affirmativa.
SIVE PLURES SINT SIVE UNA SIT;
3.14.15 Hoc ad illud respicit quod superius posuit "quae harum contraria est vere? Et si est una" etc.
3.14.16 Continuatio: Considerandum est an negativa opinio sit contraria affirmativae an affirmativa opinio de contrario, SIVE negativa opinio et affirmativa de contrario SINT PLURES, id est non aequipollentes, veluti quando sunt de non inmediatis contrariis, ut supra dictum est, SIVE SINT UNA, id est aequipollentes, veluti quando sunt de inmediatis.
SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA; SED NON IN EO, QUOD CONTRARIORUM SUNT, CONTRARIAE, SED MAGIS IN EO QUOD CONTRARIE DICUNTUR.
3.14.17 Posuit exempla per:

Bonum est bonum

et:

Malum est malum

de opinionibus non contrariis, inter se scilicet. SED ne quis ideo putet eas nec etiam ad alias opiniones esse contrarias, dicit eas esse contrarias NON IDEO QUOD SUNT DE CONTRARIIS, SED potius QUOD CONTRARIE opinantur quantum ad suas negativas, has scilicet:

Non est bonum bonum

et:

Non est malum malum.

'Contrarie opinari' accipit secundum oppositum concipiendi modum in coniungendo et dividendo.
SI ERGO BONI QUONIAM BONUM EST OPINATIO EST, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM, EST VERO QUONIAM ALIUD ALIQUID QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE (ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINATUR NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST --
3.14.18 Quandoquidem in eo contrariae sunt tantummodo dicendae opiniones quod circa eadem contrariae opinantur, ergo huic opinioni:

Bonum est bonum

nulla aliarum a:

Bonum non est bonum

est contraria (ab oppositis); et hoc est: SI EST OPINIO, id est cum sit opinio, BONI QUONIAM Bonum EST BONUM', aut, id est et, alia QUONIAM Bonum NON est BONUM', et non tantum istae opiniones de bono sunt sed etiam QUOD bonum est ALIUD QUOD NON EST NEC ESSE POTEST, ut:

Bonum est malum (vel: inutile) (vel: inhonestum)

NULLA ALIARUM EST PONENDA contraria ad 'Bonum est bonum', ALIARUM, inquam, ab illa opinione 'Bonum non est bonum'; sed ipsa sola ab aliis, quod ipse statim determinabit dicens: "sed in quibus est fallacia". Et ita NEQUE omnes illae sunt ponendae ut contrariae illi QUAE OPINANTUR ESSE QUOD NON EST, ut:

Bonum est malum (vel: inutile) (vel: inhonestum)

NEQUE omnes QUAE OPINANTUR ipsum NON ESSE QUOD ipsum EST, ut:

Bonum non est utile (vel: expetibile) (vel: non est honestum).

INFINITAE ENIM UTRAEQUE SUNT, ET QUAE OPINANTUR ESSE QUOD NON EST ET QUAE NON ESSE QUOD EST -- SED IN QUIBUS EST PRIMA FALLACIA; HAEC AUTEM EST EX HIS EX QUIBUS SUNT ET GENERATIONES; EX OPPOSITIS VERO GENERATIONES SUNT,
3.14.19 Reddit causam quare vel non omnes QUAE OPINANTUR bonum ESSE QUOD NON EST vel non omnes QUAE opinantur NON ESSE QUOD EST, sint opponendae ut contrariae ad 'Bonum est bonum': Quia UTRAEQUE opiniones, tam illae quam istae, SUNT INFINITAE, id est innumerabiles, nulla autem propositio innumerabiles habet contrarias [vel] (ab oppositis fit probatio).
3.14.20 SED IN QUIBUS, id est: SED illae tantum opiiniones sunt opponendae aliis tamquam contrariae earum IN QUIBUS EST FALLACIA PRIMA, scilicet, ut ait Boethius, hoc "principium fallacie"; quod statim determinat cum supponit: HAEC AUTEM, scilicet fallacia, EX HIS EST EX QUIBUS fiunt GENERATIONES. quae etiam ex quibus fiant rursus adiungit dicens: EX OPPOSITIS fiunt GENERATIONES quia, dum generatur, res de non esse ad esse perducitur.
3.14.21 Generationem hoc loco non solum motum in substantia appellat, verum etiam quocumque res in se diversa fit ab eo quod prius erat. Generatio vero inde fit unde incipit, id est ex non esse; unde Boethius hunc locum exponens ait:

Omnis generatio ex permutatione eius quod fuit surgit; nisi id quod fuit prius esse deserit, non potest esse generatio, quia fieri aliter non potest ut sit malum, nisi prius non sit bonum.

Omnis enim generatio ex detrimento surgit, ut quod fit dulce non fit ex albo sed ex non dulci, et quod fit album non fit ex duro sed ex non albo.
3.14.22 His verbis aperte docet Boethius PRIMAM FALLACIAM, id est priorem naturaliter falsitatem, inesse negativis, quas apponit affirmativis ut contrarias; quia, etsi negativam boni et affirmativam de contrario, id est de malo, contingat de eodem veras esse, ut scilicet aliquid quod prius bonum erat, relicta proprietate boni, factum sit malum, prius naturaliter vera erat negatio quam affirmatio, quia quod non est bonum causa est quod sit malum, quia per illius remotionem ad istud pertingitur. Et potest haec negativa sine affirmativa contingere, affirmatio vero nequaquam sine negatione; unde negatio naturaliter, non secundum conversionem consequentie, prior est.
3.14.23 Iuxta quod bene Aristoteles suprapositae affirmativae contrariam dicit eam opinionem falsam quam in generatione rei prius naturaliter oportet contingere iam negativam, scilicet quod ex non esse generatio surgit ut perducatur ad esse. Et hoc est:
Sed illae sole talibus affirmativis sunt opponendae ut contrarie, in quibus est ista falsitas, id est quae sic actualiter falsae sunt ut naturaliter, si ventum sit ad veritatem, caeteras in veritate praecedant: hae sunt negativae a quibus, ut determinatum est, generationes incipiant.
3.14.24 Potest et aliter exponi, ut scilicet PRIMA FALLACIA sit maior falsitas secundum quam omnes opiniones falsas secundum se magis falsas dicturus est statim, sicut e contrario veras secundum se magis veras. 'Secundum se' autem opinio dicitur quae idem sibi ipsi copulat vel idem a se ipso removet, ut 'Bonum <est bonum' vel 'Bonum> non est bonum'; secundum accidens vero est quae alicui aliud copulat vel aliud ab ipso removet, ut:

Bonum est utile

vel:

Bonum non est malum

unde Boethius:

Si quis de bono opinatur quoniam bonum est, hic secundum ipsam rem veram opinionem habet; si vero arbitretur quoniam bonum est utile <...> ipsa veritas de bono per accidens fit boni; accidit enim ut utile quoque sit.

3.14.25 Ipse quoque Aristoteles in hac opinione:

Bonum non est malum

dicit in sequentibus accidere bono non esse malum, ut sit omnis opinio secundum accidens quae consistit in coniunctione vel remotione diversorum; secundum se autem fit quae sit in coniunctione vel remotione eiusdem ad se ipsum. Omnis autem opinio quae secundum se est vera magis vera dicitur ab Aristotele, et omnis quae secundum se est falsa magis falsa dicitur.
3.14.26 Unde et huiusmodi propositiones secundum se veras ex aperta veritate ridiculas appellamus, sicut et syllogismos perridiculos Boethius vocat qui eandem propositionem et in argumento praemittunt et in conclusione supponunt hoc modo:

Si homo es, homo igitur es.

Sicut autem repetitio eiusdem propositionis ridiculosum syllogismum facit, ita et repetitio eiusdem termini ridiculosam propositionem, ut cum dicitur 'Bonum est bonum' quae secundum se vera magis vera dicitur quia idem sibi expresse copulat. Et e contrario 'Bonum non est bonum' secundum se falsa magis falsa dicitur, quod est ei primam fallaciam inesse, hoc est maiorem falsitatem habere quam caetere habeant, quae aliud vel coniungunt vel disiungunt.
QUARE ETIAM FALLACIA;
3.14.27 Quandoquidem "fallacia, prima" scilicet, "ex eis" fit "ex quibus generationes", generationes <autem> fiunt "ex oppositis", QUARE ETIAM FALLACIA fit ex oppositis. Et hoc est quasi forma quaedam syllogismi; et est a causa locus, quod scilicet, quia fallacia fit ex oppositis eisdem ex quibus generationes, et generationes fiunt ex oppositis, ideo et fallacia fit ex oppositis, id est propositio maxime falsa illud propositum proponit ex quo generatio surgit, id est hoc non esse illud.
SI ERGO QUOD BONUM EST ET BONUM EST ET MALUM NON EST, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS (ACCIDIT ENIM EI MALUM NON ESSE),
3.14.28 Rursus id probat quod 'Bonum non <est> bonum' est contraria ad 'Bonum est bonum' sed alio argumento, per similitudinem scilicet contrariarum formarum, ostendens quae opiniones sint dicendae contrariae; ac si ita dicat: Contrarie formae sunt "quae plurimum differunt circa idem", id est quas maxime impossibile est inesse eidem subiecto, ut sunt albedo et nigredo, quippe inde contrariae dicuntur quae maxime sibi adversantur; et hanc propositionem supponit inferius ibi: "contraria enim est eorum" etc. Sed 'Bonum est bonum' et 'Bonum non est bonum' hae duae opiniones maxime invicem differunt; quod in eo ostendit quod haec magis est vera et illa magis falsa, ut est haec habundans in vero sicut illa habundat in falso; quare hae invicem contrariae debent esse. Et hanc supponit conclusionem ibi: "Quod si contraria est altera" etc.
3.14.29 Vis autem huius argumentationis est a simili, ut scilicet, sicut formae "quae plurimum differunt" ideo contrariae dicendae sunt, ita etiam opiniones istae quarum altera est magis vera altera magis falsa. Quod enim haec magis vera et illa magis falsa propositiones, praemittit huiusmodi syllogismos:

'Bonum est bonum' haec opinio est secundum se et vera, Sed omnis quae est secundum se et vera est magis vera; Quare ista est magis vera.

Similiter:

'Bonum non est bonum' est secundum se et falsa, Sed omnis secundum se et falsa est magis falsa; Quare ista est magis falsa.

Quid vero sit opinionem vel propositionem esse secundum se supra docuimus, quando scilicet idem sibi ipsi copulatur vel a se ipso removetur.
3.14.30 Primi vero syllogismi propositionem, quod scilicet:

'Bonum est bonum' sit secundum se et vera

praemittit; quod vera sit primum ponit, cum ait QUOD BONUM <EST> EST BONUM, et statim quod sit secundum se annectit dicens: ET haec QUIDEM opinio 'Bonum est bonum' SECUNDUM SE est. Assumptio eiusdem syllogismi, prioris scilicet, quod:

Omnis vera secundum se sit magis vera

(scilicet his quae sunt secundum accidens, mox subditur ibi: "Magis autem in unoquoque". Conclusio extra.
3.14.31 Secundi vero syllogismi propositio, quod scilicet:

'Bonum non est bonum' est secundum se et falsa

ibi est: "Ergo ea quae est" etc. Assumptio quoque, id est quod omnis secundum se falsa sit magis falsa, praemissa est ibi: "etiam falsa". Conclusio vero ibi est: "Quare magis erit" etc.
Nunc litteram prosequere.
3.14.32 QUOD BONUM EST etc., id est fiunt verae tales opiniones de bono, quod scilicet 'Bonum EST BONUM' ET 'Bonum NON EST MALUM'. ET HOC, id est haec opinio 'Bonum est bonum', sit secundum se, quod per contrarium ostendit dicens: ILLUD VERO, id est illa alia opinio 'Bonum non est malum', sit PER ACCIDENS, id est non secundum se. Quod scilicet non sit de eodem addit, et quod dicat secundum accidens supponit causam dicens: ACCIDIT ENIM EI, id est bono, NON ESSE MALUM, hoc est: accidentaliter et extraneae removetur malum ab eo, utpote diversum ab ipso.
MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST> VERA QUAE SECUNDUM SESE EST,
3.14.33 Postquam ex superioribus ostendit quod 'Bonum est bonum' secundum se sit vera, assumit dicens: Sed omnis secundum se vera est magis vera, et hoc est: IN UNOQUOQUE, id est unaquaque re, opinio habita MAGIS EST VERA, subaudis quod satis habetur ex eo quod praemisit "vera".
ETIAM FALSA
3.14.34 Non solum ea quae est secundum se vera est magis vera sed ETIAM FALSA, id est similiter contingit in opinione falsa, quod scilicet omnis secundum se falsa est magis falsa; quod est assumptio secundi syllogismi.
SIQUIDEM ET VERA.
3.14.35 Vere falsa secundum se est magis falsa, quia vera secundum se est magis vera (a simili per contrarium vel propter diversas causas), quia videlicet, sicut vera secundum se est magis vera quia est vera secundum se, ita falsa secundum se est magis falsa, quia est falsa secundum se; et hoc est: SI QUIDEM VERA, id est quod vera est secundum se est magis vera.
ERGO EA QUAE EST 'QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST' SECUNDUM SE CONSISTENS FALSA EST,
3.14.36 Ostendit 'Bonum est bonum' veram esse secundum se; inde infert: ERGO 'BONUM NON EST BONUM' et eius propria negatio FALSA SECUNDUM SE (a pari comitanti); et hoc est propositio secundi syllogismi, quamvis secundum seriem litterae sit posita illative.
ILLA VERO QUAE EST 'QUONIAM MALUM EST' EIUS QUOD> EST SECUNDUM ACCIDENS,
3.14.37 Ad duo probanda quae supra dicta sunt potest hoc se habere: vel ad hoc scilicet probandum quod 'Bonum non est malum' sit per accidens, quae est eius negatio (et tum erit propositio a pari comitanti); vel ad hoc probandum quod novissime posuit, quod scilicet 'Bonum non est bonum' sit secundum se, quae scilicet sit de eodem ad idem, quia scilicet illa est secundum accidens quae fit inter diversa (a simili per contrarium vel propter diversas causas).
3.14.38 Continuatio: Haec est secundum se <quoniam> 'Bonum non est bonum', SED ILLA SECUNDUM ACCIDENS QUONIAM 'Bonum est malum'.
QUARE MAGIS ERIT FALSA DE BONO EA QUAE EST NEGATIONIS OPINIO QUAM EA QUAE EST CONTRARIA.
3.14.39 Haec est conclusio secundi syllogismi, quae venit ex praemissis ita: Quandoquidem 'Bonum non est bonum' est falsa secundum se, est magis falsa quam omnes illae quae sunt falsae secundum accidens; QUARE 'Bonum non est bonum' EST MAGIS FALSA QUAM EA opinio QUAE EST de contrario, id est 'Bonum est malum', quae scilicet est secundum accidens, sicut modo praemisit in proximo; ideo etiam ut ex eo inferret hanc, quae secundum se est, magis esse veram illa quae est secundum accidens).
FALSUS AUTEM MAGIS CIRCA SINGULA QUI> HABET CONTRARIAM OPINIONEM; CONTRARIUM ENIM EST HORUM QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT.
3.14.40 Postquam ostendit 'Bonum non est bonum' magis esse falsam caeteris opinionibus falsis de bono et 'Bonum est bonum' magis esse veram, ostendit per hoc eas debere dici contrarias, quia inter singula falsa magis est falsa opinio contraria, subaudis: magis verae opinioni, est MAGIS FALSUS in opinione CIRCA SINGULA falsa, id est HABET MAGIS falsam OPINIONEM caeteris omnibus falsis opinionibus. Quod autem magis falsa debeat esse opinio contraria magis verae, quae scilicet maxime ab invicem differunt, ostendit per similitudinem contrariarum formarum, dicens quod <quae> maxime DIFFERUNT CIRCA IDEM, id est ex maxima differentia quam habent minus sese patiuntur inesse eidem subiecto sicut albedo et nigredo, quae sunt contrariae formae (locus a simili, de contrariis formis ad contrarias opiniones).
QUOD SI HARUM CONTRARIA EST ALTERA, MAGIS VERO CONTRADICTIONIS CONTRARIA, MANIFESTUM EST QUONIAM HAEC ERIT CONTRARIA.
3.14.41 Posset ex supradictis convenienter concludere quod 'Bonum non est bonum' est contraria ad 'Bonum est bonum', quia videlicet istae "plurimum differunt", cum haec sit magis vera, illa magis falsa, et "contraria" sunt "quae plurimum differunt". Sed antequam concludat aggregat aliud in argumento, dicens: et cum HARUM duarum opinionum 'Bonum non est bonum' et 'Bonum est malum', ALTERA SIT CONTRARIA ad 'Bonum est bonum', illa opinio quae est propositionis contradicentis propositionis illius MANIFESTUM EST ex his omnibus praemissis QUOD HAEC, scilicet quae est contradictionis, EST CONTRARIA, non ea quae est de contrario, id est 'Bonum est malum'. CONTRADICTIONEM vocat omnem propositionem oppositam ex modo proponendi, sive sit contraria sive contradictio.
3.14.42 Nota quod illud "si" et illud "ergo" quae in principio huius magni versus ponuntur suspensiva sunt usque ad hunc locum: MANIFESTUM EST etc., ac si ita diceretur: "si" id "quod bonum est", id est cum fiant tales opiniones de bono, "et hoc quidem secundum se" etc., ERGO MANIFESTUM EST ex praemissis QUONIAM HAEC ERIT opponenda ut CONTRARIA (a causa).
ILLA VERO QUAE EST 'QUONIAM MALUM EST QUOD EST BONUM' IMPLICITA EST; ET ENIM QUONIAM NON BONUM EST NECESSE EST IDEM IPSUM OPINARI.
3.14.43 Postquam ostendit quod <ad> 'Bonum est bonum' sese habet ut contraria 'Bonum non est bonum', non ista 'Bonum est malum', licet utraque ei repugnet, docet etiam qualiter istae duae 'Bonum est malum' et 'Bonum non est bonum' sese habeant ad invicem, dicens 'Bonum est malum' ESSE IMPLICITAM quantum ad 'Bonum non est bonum', hoc est implicans eam in se, et quodammodo continens; quia quicumque opinatur 'Bonum est malum' etiam quod 'Bonum non est bonum' opinatur; sed non convertitur.
3.14.44 Nota tamen non ita esse accipiendum, quod qui hanc habet opinionem habeat illam, [id est] quia diversitas earum eas haberi simul non permittit sed ita potius est intelligendum quod qui attendit bonum esse malum attendit bonum eo modo quo se habere non potest nisi non sit bonum; sed non convertitur. Et hoc est quod ait: ET ENIM eum qui opinatur hoc, scilicet bonum esse malum, NECESSE EST OPINARI QUONIAM IDEM IPSUM NON EST BONUM; et est assignatio cause quare haec opinio implicet illam.
AMPLIUS , SI IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDETUR BENE ESSE DICTUM;
3.14.45 Rursus idem, scilicet quod 'Bonum non est bonum' et est contraria ad 'Bonum est bonum', alio probat argumento, sic dicens quod, quia IN ALIIS opinionibus OPORTET SE SIMILITER HABERE, quod videlicet ulla sit opinio contraria quae est contradictionis, ET HIC VIDETUR, quod scilicet 'Bonum non est bonum' sit contraria ad 'Bonum est bonum' (a simili); et hoc est: SI IN ALIIS, id est quia in aliis, etc.
AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS AUT NUSQUAM; QUIBUS VERO NON EST CONTRARIUM, DE HIS EST QUIDEM FALSA EA QUAE EST VERAE OPPOSITA, UT QUI HOMINEM NON PUTAT HOMINEM FALSUS EST.
3.14.46 Commendatio argumenti a causa per assignationem similitudinis, quod videlicet in omnibus opinionibus aequaliter contingit negationes esse contrarias affirmationibus. Quod ita probat: AUT UBIQUE contingit AUT NUSQUAM, id est altera istarum propositionum est vera [id est]: vel ista quae dicit 'ubique contingit' vel quae hoc proponit 'nusquam contingit'; et hanc disiunctam: AUT ENIM etc. Sed non est vera haec quae dicit nusquam contingit, quod statim ostendit, dum his opinionibus quae de nullo contrario fiunt assignat negativas opiniones contrarias, veluti huic:

Homo est homo
Homo non est homo.

Et hoc loco assumptionis ponit dicens QUIBUS NON EST CONTRARIUM. Cum autem deberet concludere quare aequaliter est in omnibus, ponit aequipollens ibi: "si ergo", hoc est "sicut est in istis opinionibus quae non fiunt de aliquo contrario, ita est in caeteris".
3.14.47 Sic lege: AUT UBIQUE est contraria alteri opinioni EA opinio QUAE EST CONTRADICTIONIS, AUT NUSQUAM; sed falsum est quod nusquam. Et hoc ostendit sic: QUIBUS VERO, id est de his opinionibus in QUIBUS NON EST aliud CONTRARIUM nisi quae non habentur de re contraria alicui rei, veluti de homine qui, cum sit substantia, nulli contrarium est, DE HIS inquam opinionibus EA QUAE FALSA EST VERAE OPPOSITA>, UT QUI HOMINEM PUTET NON esse HOMINEM FALSUS EST in opinione contraria quam habet; et per hoc ostendit eam opinionem esse contrariam, quae tamen de re contraria habetur. Atque ideo non valet ea sententia quae in eo tantum contrarias opiniones iudicabat quod de rebus contrariis habentur, ut 'Bonum est bonum' et 'Bonum est malum'.
3.14.48 SI ERGO HAE CONTRARIAE SUNT, ET ALIAE CONTRADICTIONES.> Haec est conclusio post assumptionem disiuncte ac si diceretur: Ergo ita est in omnibus, quod scilicet ea est contraria quae est contradictio; et hoc est: sicut HAE SUNT CONTRARIAE, ita omnes ALIAE CONTRADICTIONES (affirmationes et negationes opposite).
AMPLIUS SIMILITER SE HABET BONI QUONIAM BONUM EST ET NON BONI QUONIAM NON BONUM EST, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST.
3.14.49 Idem quod confirmavit superius omnibus argumentationibus rursus confirmat per quandam proportionem opinionum. Proportio vero est similitudo habitudinum, secundum quas scilicet habitudines res aliquae ad se invicem conferuntur; ut si propositae sint res quatuor et duae illarum priores inter se conveniant et similiter aliae duae inter se, probabile est ut, quemadmodum se habet secunda ad quartam, ita prima ad tertiam, sicut patet in opinionibus oppositis:

Bonum est bonum
Non bonum non est bonum

onum non est bonum
Non bonum est bonum

duae quippe priores in veritate conveniunt, duae posteriores in falsitate. Unde, cum ostendit secundam quartae esse contrariam, probabile erit et primam esse tertie contrariam. Atque ideo primum diligenter inquirit quam contrariam de illis quatuor habeat secunda, ut, cum ei reliquerit quartam, prime assignet tertiam secundum proportionis ordinem.
3.14.50 Sic lege: SIMILITER SE habent hae duae opiniones, id est in veritate sunt similes; ET SUPER HAS, id est praeter has, illae aliae duae sunt similes invicem, in falsitate scilicet opinionum.
ILLI ERGO QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM VERAE OPINIONI QUAE EST CONTRARIA?
3.14.51 Quandoquidem assignatae sunt similitudines binarum et binarum inter se, ergo perquiramus quae sit contraria secundae, ut scilicet inde appareat secundum rationem proportionis quae sit contraria prime (a causa); et hoc est: ILLI VERAE OPINIONI QUAE EST de non bono, quod scilicet ipsum NON est BONUM, QUAE EST CONTRARIA?
NON ENIM EA QUAE DICIT QUONIAM MALUM EST;
3.14.52 Reddit causam quare idem quaerendum sit, quia scilicet non quaelibet illarum quatuor opinionum est ei contraria sed una tantum quam assignat ei remotis caeteris duabus.
3.14.53 Sic lege: Huic opinioni 'Non bonum non est bonum' NON est EA contraria QUAE DICIT QUOD 'Non bonum EST MALUM'. Nota quod cum ad propositionem pertineat "dicere", non ad opinionem, tale est, cum dicitur "opinio dicit", ac si saepe transferantur.
SIMUL ENIM ALIQUANDO ERIT VERA, NUMQUAM AUTEM VERA VERAE CONTRARIA EST;
3.14.54 Probat quod haec opinio non est illi contraria tali syllogismo: Haec opinio indefinita simul est vera cum illa; sed nulla vera est contraria verae; quare haec non est contraria illi. Propositio huius syllogismi praemittitur ibi: SIMUL ENIM haec opinio ERIT VERA cum illa ALIQUANDO, quando eodem tempore habetur de aliquo homine quo illa ab alio; assumptio vero ibi subditur: NUMQUAM AUTEM; conclusio extra.
EST ENIM QUIDDAM NON BONUM MALUM,
3.14.55 Probat a causa propositionem syllogismi, quod scilicet haec opinio 'Non bonum est malum' est simul vera cum illa 'Non bonum non est bonum', quia scilicet ita est in re quod QUODDAM NON BONUM etc.
QUARE CONTINGIT SIMUL ESSE VERAS.
3.14.56 Quandoquidem ista est vera sicut et illa, QUARE CONTINGIT (a causa). Similiter malum.
AT VERO NEC ILLA QUAE EST 'NON MALUM'; SIMUL ENIM ET HAEC ERUNT.
3.14.57 Postquam removit quod ista 'Non bonum est malum' non est contraria ad 'Non bonum non est bonum', ostendit quod NEC ISTA est ei contraria QUAE dicit 'Non bonum non est malum', ut scilicet remotis duabus tertiam assignet contrariam, SIMUL ENIM etiam verae ERUNT (ab oppositis).
RELINQUITUR ERGO EI QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM EST CONTRARIA EA QUAE EST NON BONI QUONIAM BONUM EST.
3.14.58 Hic infert ab inmediatis sic: Quandoquidem 'Non bonum est malum' non est contraria ad 'Non bonum non est bonum', nec ista 'Non bonum non est malum', ERGO RELINQUITUR EI> QUAE EST 'Non bonum QUONIAM EST BONUM'.
QUARE ET EA QUAE EST BONI QUONIAM NON BONUM EI QUAE EST BONI QUONIAM BONUM.
3.14.59 Concludit a portione: Quandoquidem similiter se habent 'Bonum est bonum' [quoniam est bonum] et 'Non bonum non est bonum', quae utraque est vera, et 'Bonum non est bonum' et 'Non bonum est bonum' quae utraque est falsa, et 'Non bonum non est bonum' contraria ad 'Non bonum est bonum', ergo ET EI QUAE EST 'Bonum est bonum' est contraria EA QUAE EST 'Bonum non est bonum'.
MANIFESTUM EST ERGO QUONIAM NIHIL INTEREST NEC SI UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM; HUIC ENIM UNIVERSALIS NEGATIO ERIT CONTRARIA, UT OPINIONI QUAE OPINATUR QUONIAM OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST, EA QUAE EST QUONIAM NIHIL EORUM QUAE BONA SUNT BONUM> EST. NAM EIUS QUAE EST BONI QUONIAM BONUM, SI UNIVERSALITER SIT BONUM, EADEM EST QUAE OPINATUR QUICQUID BONUM EST QUONIAM BONUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN NON BONO.
3.14.60 Postquam assignavit in indefinitis, contrarias assignat et in universalibus.
3.14.61 Continuatio: Quandoquidem supra positae opiniones sunt contrariae quia sunt contradictionis, ergo similiter universales (a simili, propter eandem causam); et hoc est: MANIFESTUM <est> ex praemissis QUONIAM NIHIL distat ad contrarietatem opinionum NEC SI, id est etiam si, UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM, hoc est si affirmativam universalem opinionem habemus, id est similiter est ea contraria suae negativae sicut istae sunt suis. Et vere habet contrariam universalis affirmativa, quia universalem negativam (a parte); et hoc est: HUIC, id est universali affirmativae, ERIT CONTRARIA UNIVERSALIS NEGATIO, ut OPINIONI QUAE OPINATUR QUONIAM 'OMNE QUOD EST BONUM EST BONUM' EA EST contraria universalis negatio QUAE EST QUONIAM 'NIHIL EORUM QUAE BONA SUNT BONUM EST', hoc est 'Nullum bonum est bonum'. Et vere 'Nullum bonum est bonum' est contraria ad 'Omne bonum est bonum', quod contraria ad 'Quoddam bonum est bonum' (ab eodem vel a descriptione). Et unde hoc quod, quia est contraria isti, sit illi, assignat a causa ostendens scilicet hanc eandem esse cum illa, dicens: NAM SI UNIVERSALITER SIT acceptum BONUM, inquam EIUS opinionis indefinitae QUAE EST BONI QUONIAM BONUM est, hoc est si pro indefinita accipiatur haec universalis 'Omne bonum est bonum', haec universalis EST EADEM cum ista QUAE OPINATUR 'QUICQUID BONUM EST BONUM EST'.
3.14.62 SIMILITER, hoc est sicut in opinionibus est de bono, ita ET IN opinionibus de NON BONO.
QUARE SI IN OPINIONE SIC SE HABET, SUNT AUTEM HAEC QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONES ET NEGATIONES NOTAE EORUM QUAE SUNT IN ANIMA, MANIFESTUM EST QUONIAM ETIAM AFFIRMATIONI CONTRARIA QUIDEM NEGATIO EST CIRCA IDEM UNIVERSALIS, UT EI QUAE EST QUONIAM OMNE BONUM BONUM EST VEL QUONIAM OMNIS HOMO BONUS EST EA QUAE EST VEL QUONIAM NULLUM VEL NULLUS.
3.14.63 Cum superius investigare cepisset contrarietatem propositionum gratia [propositionum], transtulit se ad opiniones, ut secundum contrarietatem significatorum diiudicaret contrarietatem significantium. Unde nunc inspecta contrarietate opinionum redit ad propositiones ostendens ita esse in propositionibus sicut est in opinionibus, ut scilicet negativa sit affirmativae contraria. Et infert a causa sic: SI, id est quia, IN OPINIONIBUS ita est, quod scilicet negativa est contraria affirmativae, QUARE EST MANIFESTUM etc. Assignationem vero cause interserit cum ait: SUNT AUTEM QUAE SUNT IN VOCE, ac si diceret: Ideo propositiones bene dico sequi opiniones in contrarietate, quia scilicet ipse propositiones significant opiniones; et hoc est: AFFIRMATIONES ET NEGATIONES QUAE SUNT IN VOCE, id est quae sunt voces, SUNT NOTAE, id est designativae, EORUM QUAE SUNT IN ANIMA, id est opinionum.
3.14.64 Ideo determinat IN VOCE quia apud Grecos 'affirmatio' et 'negatio', sicut 'oratio', nomina quoque sunt intellectuum vel scripturarum. CIRCA IDEM determinat quae negatio cui affirmationi sit contraria, illa scilicet quae de eadem materia terminorum fit; et quia idem possunt habere subcontrariae, addit UNIVERSALIS, ut scilicet, sicut affirmativa est universalis, ita etiam negatio.
CONTRADICTORIAE AUTEM UT NON OMNIS AUT NON OMNE.
3.14.65 Postquam exemplificavit de his quae tantum sunt contrariae, exemplificat et de his quae etiam sunt contradictiones.
3.14.66 Continuatio: Istae praemisse sunt proprie contrarie et tantum contrariae, non contradictoriae sed illae aliae sunt contradictoriae. AUT pro 'et'.
MANIFESTUM AUTEM QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM NEC OPINIONEM NEC CONTRADICTIONEM; CONTRARIA ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE EUNDEM; SIMILITER AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA.
3.14.67 Illud etiam quod opinionibus contrariis dederat, quod numquam uerae sunt simul, retorquet ad propositiones; et statim propositionem supponit de contrariis propositionibus, quod scilicet verae propositiones non sunt contrariae invicem. Hoc autem per naturam contrariarum rerum ostendit sic: Ad similitudinem quarum, scilicet rerum, propositiones dicuntur contrariae; quia, sicut contrariae formae maxime sibi adversantur circa idem subiectum, ita contrarie propositiones circa veritatem.
3.14.68 Sic dispone propositionem: Contrariae res non possunt convenire in eodem praedicato, quod habemus in ultimo versu: SIMILITER AUTEM; sed propositiones veras contingit simul convenire in veritate; ideoque non sunt contrariae (a causa). Quod autem contingat simul eas in veritate convenire, monstrat in effectu sic dicens: CIRCA IDEM, id est circa propositiones easdem, id est similes in veritate, CONTINGIT EUNDEM hominem, id est homines similes in vere dicendo, DICERE VERUM, id est eodem tempore diversas propositiones veras proferunt vere, quod esse non posset nisi in veritate convenirent. CONTRARIA ENIM: Probat ab oppositis quod in ultimo versu posuit, quod scilicet contrariae res eidem subiecto non possunt inesse, quia scilicet omnes contrariae expellunt se circa idem subiectum.
3.14.69 EXPLICIUNT GLOSSAE SUPER PERIHERMENEIAS

Notes