Authors/Abelard/logica/GSPer/3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.03

Latin English
VERBUM AUTEM QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT.
3.3.1 Definito nomine et tractato definit verbum et tractat et sicut prius in nomine duas acceptiones distinxit huius vocis quae est 'nomen', largam scilicet et strictam, ita et hic de verbo facit, et prius verbum definit secundum largam acceptionem, qua videlicet includit tam finita verba quam infinita, tam recta quam obliqua.
3.3.2 Sed quoniam verbo commune est cum nomine quod vox est significativa ad placitum, ab ea differentia incipit, per quam differt a nomine, quae est consignificare tempus, id est suam principalem significationem quam in sua sententia tenet, significare ut comitantem tempus, id est ut permanentem tempore existente.
3.3.3 Fortasse etiam necessarium non fuit ad definiendum verbum, ut tantas differentias praemitteret, quia id quod ponit, sufficit, scilicet consignificare tempus, ut expositum est, per quod differt a nomine, et non habere significationem in partibus, per quod differt ab oratione.
3.3.4 Si tamen verius inspiciamus, nec ipsa secunda differentia ad definiendum est necessaria et per 'consignificare tempus' differt verbum quoque ab oratione. Nam:

Homo ambulat

haec tota oratio, tempus non significat sed pars tantum ipsius, quae est 'ambulat', sicut nec hominem ipsa significat vel intellectum simplicem hominis sed pars ipsius, quae est 'homo'.
3.3.5 Quod vero CONSIGNIFICAT TEMPUS ad definiendum verbum sufficiat quasi soli conveniens, ipse satis indicat in sequentibus, ubi 'erit' et 'fuit' verba esse probat, quia tempus consignificant; sed cum non sit de definitione, post definitionem supponit, sicut et illud "et est semper etc." ad proprietatem verbi demonstrandam.
3.3.6 Postquam praemisit consignificare tempus, per quod verba a nomine differre ostendit, uoluit convenientiam ipsius quoque supponere ad nomen, cum ait CUIUS PARTIUM etc.
3.3.7 Alia etiam de causa hoc fecisse videtur, quia videlicet consideravit, quod in definitionibus saepe contingit largiores praemitti differentias et eas per minores restringi et determinari, sicut in hac definitione: 'substantia animata sensibilis'; minus est enim 'sensibile' quam 'animatum'; similiter in supraposita definitione nominis videri posset 'sine tempore' largius esse quam sequens differentia. Unde ea remota in definitione verbi, cum scilicet ait verbum esse cum tempore, intelligeretur fortasse removeri sequens differentia, scilicet CUIUS NULLA etc., ideoque eam post definitionem supposuit.
3.3.8 Vel etiam fortasse, ut satisfaceret his qui orationes quoque ita consignificare tempus sicut et verba uolebant.
3.3.9 Notandum vero quod, licet omnia verba ex propria inventione semper sint designativa temporum, non semper tamen in ea significatione accipiuntur, ut supra diximus iuxta quandam expositionem Boethii supra illum locum "vel simpliciter vel secundum tempus". Nec ideo tamen minus est verbum propter illam accidentalem abusionem, quia naturaliter ex propria inventione tempus habet.
3.3.10 Nunc autem de significatione verbi diligentius tractantes ad proprietatem verbi, quae est consignificare tempus, reuertamur, et cum dictum sit verbum consignificare tempus, quid aliud cum tempore principaliter, ut dictum est, <significet>, perquiramus.
3.3.11 Quidam autem Prisciano adhaerentes, qui verbum definiens dicit ipsum agendi vel patiendi significativum, volunt ostendere verbum principaliter actionem vel passionem designare.
3.3.12 Unde etiam 'sedeo' 'iaceo' 'uivo' 'habeo' sicut et verbum quod dicitur 'substantivum', volunt actionis vel passionis designativa esse, quando in vi verbi sumuntur; et dicunt 'sedere' aequivoce dici, aliquando scilicet in designatione sessionis quae est actio, et tunc est verbum et temporis designativum, et aliquando in designatione sessionis quae situs est, et tunc est nomen nullius temporis designativum. Similiter 'habeo' dicunt et designativum esse rerum praedicamenti habere et tunc esse nomen, et designativum cuiusdam actionis cuius passionem 'haberi' designat, et tunc in vi verbi accipi.
3.3.13 Verbum etiam substantivum 'sum / es / est' dupliciter accipi dicunt, cum modo in vi verbi sumitur, modo in vi substantivi. In vi quidem verbi sumitur, cum aequivoce pro quibuslibet verbis sumitur tam actionem quam passionem significantibus, ut scilicet tantumdem valeat quantum 'amo' vel 'lego' vel 'curro' vel 'amor' vel 'legor' etc. Cum vero in ea significatione sumitur in qua est substantivum, tunc omnia in essentia significat. Unde secundum aliam significationem est verbum, cum videlicet quaslibet actiones vel passiones ut adiacentes significat, et secundum aliam substantivum, cum scilicet quaelibet in essentia significat tam actiones vel passiones quam res alias -- et tunc quoque aequivoce sumitur, ut tantumdem valeat quantum vel substantia vel quantitas vel qualitas etc. quae in essentia significant res.
3.3.14 Nobis autem placet omnia verba dici ab Aristotele quaecumque cum aliquo tempus habent significare, et sicut nomina quaedam res in essentia significant, quaedam ex adiacenti proprietate, ita etiam verba. In nullo enim Aristoteles differentiam verbi a nomine accipit nisi in significatione temporis. Unde concedimus verba posse sumi secundum significationem singulorum nominum, ut scilicet id quod nomina sine discretione temporis significant, idem verba cum discretione temporis <notent>.
3.3.15 Nam 'amans' in designatione eiusdem actionis et nomen est et participium, nec differt nisi in significatione tantum temporis quando nomen est et participium.
3.3.16 Similiter 'ens' et nomen et participium esse potest in eadem significatione essentiae, si modo cum tempore, modo sine tempore sumitur.
3.3.17 Et ipsi quidem, cum ens aequivoce volunt accipi ad decem praedicamenta, volunt ipsum idem esse in sensu cum singulis generalissimis. Unde secundum eorum sententiam cum tantumdem valeat quantum singula generalissima, oportet, ut non sit designativum temporis, sicut nec illa nomina, cum quibus est idem penitus in significatione.
3.3.18 Unde sicut 'amans' participium et nomen in significatione tantum temporis differunt, ita 'ens' nomen et 'ens' participium, ut videlicet, quando etiam participium sumitur, omnia in essentia significet, et similiter, quando in vi verbi ponitur sed tunc tantum ex temporis significatione verbum dicatur. Quippe Aristoteles nil ad differentiam nominis nisi significationem temporis ponit.
3.3.19 Praeterea si in alia significatione substantivum et in alia verbum esset, non magis dici posset 'verbum substantivum' quam 'verbum nomen', sicut 'canis', quod in alia significatione est nomen et in alia verbum, vel 'proprium appellativum' ut 'magnus' etc.
3.3.20 Aristoteles dicit in sequentibus aliquando propositionem sine nomine finito esse, sed nunquam sine verbo. Nisi 'verbum' accipiat in ea significatione, in qua vox ipsa inventa est 'verbum', similiter posset dici nullam propositionem esse sine nomine, quia omne etiam infinitum nomen finitum accipi potest in designatione sui ipsius, ut si per 'non-homo' agamus de ipsa voce quae est 'non-homo'.
3.3.21 Praeterea cum dico:

Ego sum

si in vi nominis accipio sum quasi substantivum nomen, propositionem non redderet, quia copulare non habet, sicut nec haec nomina 'substantia' 'qualitas' pro quibus ponitur. Quod si in vi verbi ponitur, oportet in ipso intelligi vel 'lego' vel 'amo' vel 'amor' etc. Sed quid magis ridiculosum, quam quod intelligatur in:

Ego sum

vel 'lego' vel 'amo' vel 'amor' etc.?
3.3.22 Volumus itaque verbum substantivum in eadem significatione retentum, scilicet quod omnia significet in essentia, et substantivum esse et verbum et idem semper notari in ipso. Veluti cum dicitur:

Homo est

et:

Albedo est

eundem ubique sensum 'est' verbum tenet ac si diceret: est aliquid de numero existentium.
3.3.23 Nam quod de praedicamentis Porphyrius dicit iuxta Aristotelem ens aequivoce praedicari, ita accipiendum est, quod ens non habet rationem, cum qua eis in substantia conveniat, sicut et 'album' dicit de primis substantiis aequivoce dici. Sicut ergo 'album' de primis substantiis aequivoce dici Aristoteles vult, non quod diversa notet sed rationem substantiae non habet, id est definitionem unam, cum qua illud in substantia conveniat, ita etiam 'ens', cum idem semper dicat et de praedicamentis aequivoce dicitur et in eadem significatione simul et substantivum est et verbum substantivum quidem in eo quod personas suas in essentia continet et non ex adiacenti significat, verbum autem in eo quod vel tempus significat vel copulare habet per quod propositionem reddit.
3.3.24 Sicut ergo nomina substantialia inveniuntur, ita et verba. Sicut nomina quaedam sumpta sunt, ita et verba, non solum ab actionibus vel passionibus, verum etiam ab aliis formis, ut 'sedeo' a sessione, quae situs est. Numquam actionem in 'sedeo' vel 'iaceo' intelligo nec uideo, nisi fortasse accipiam 'sedeo' pro 'assedeo' vel 'iaceo' pro 'accumbo', dum me videlicet inclino; sed hoc numquam inveni. 'Vivo' quoque nullam actionem continet sed tantumdem est vivere quantum animatum esse. 'Diescit' etiam vel 'contingit' vel 'piget' et caetera impersonaliter accepta a nullis videntur actionibus sumi. Cum enim dico:

Contingit Socratem non esse <asinum>

nullam proprietatem per 'contingit' determino circa ipsum, quia eo quoque destructo aeque verum est quod dicitur. 'Diescit' quoque nullum actum continet vel 'taedet' quod taedium notat. Similiter in 'habere' quam actionem intelligam non video neque in 'haberi' passionem sed praedicamentum hoc quod est habere aeque nomen est proprietatis quae in habente est et in re habita ut in 'homine habente arma' vel in 'armis habitis'.
3.3.25 In sola ergo significatione temporis verba a nominibus Aristoteles dividit sive in copulatione, cum <supponit>: "Et est semper etc.", quia scilicet in principali significatione ubique verba convenire possunt cum nominibus ut et secundum singulas significationes singula verba inveniri queant -- ut videlicet, sicut 'amans' nomen habet verbum in designatione eiusdem actionis et 'ens' nomen substantivum 'est' verbum in eadem significatione, ita singula nomina secundum proprias significationes verba requirerent, si esset qui imponeret: substantiva quidem ut esse subtantiam, fuisse, fore vel quantitatem vel qualitatem vel corpus vel colorem vel hominem vel albedinem, sumpta vero verba ut esse quale vel fuisse vel fore vel coloratum vel album -- sicut 'ambulare' vel 'ambulasse' vel 'sedere' vel 'sedisse' dicimus pro 'esse vel fuisse ambulantem vel sedentem'; nil enim, inquit Aristoteles, differe hominem ambulare et ambulantem esse.
3.3.26 Cum autem impositio verborum deficit in significationibus nominum, subeunt quandoque pro illis verbis quae inventa non sunt nomen ipsum et verbum substantivum, sicut in passivo verbo cum verba deficiunt, ut in praeteritis perfectis et plusquamperfectis, subeunt loco illius verbi participium et verbum substantivum, ut 'doctus sum' vel 'fui', 'doctus eram' vel 'fueram'.
3.3.27 Ubi vero participia deficiunt, teste Prisciano subeunt loco eorum 'qui' nomen infinitum et substantivum verbum, ut pro participio praeterito activo (quo caremus), dicimus 'qui amavi', vel pro praesenti participio passivo dicimus 'qui amatur', ita enuntiantes:

Socrates est qui amavit

vel:

Socrates est qui amatur.

3.3.28 Similiter cum apud nos in significatione nominum deficiunt verba, pro eis ponimus nomen ipsum cum verbo substantivo et in vi unius verbi vel dictionis ea coniuncta accipimus, maxime in propositionibus de praeterito et futuro, ut earum veritatem seruemus, veluti cum dicimus:

Hic senex fuit puer

vel:

Hoc vivum erit mortuum

vel:

Hoc cadaver fuit homo.

Hic enim 'fuit homo' in vi unius partis accipi convenit, ut vera sit propositio, sicut et quando dicimus de isto non ambulante quod erit ambulans vel fuit ambulans. Oportet enim 'erit ambulans' vel 'fuit ambulans' non in vi duarum partium teneri sed in vi unius partis, id est unius verbi, accipi, pro 'ambulavit' scilicet vel 'ambulabit'. Si enim 'erit ambulans' in vi duarum partium acciperetur, ut videlicet 'erit' suum tempus significaret quod est futurum, et 'ambulans' suum quod est praesens, tale esset ac si diceretur: Hic non ambulans erit ambulans in praesenti; nam 'ambulans' per se sumptum, quod praesentis tantum temporis designativum est, tantum eos continet, qui in praesenti ambulant. At vero hic non ambulans nullus eorum erit qui in praesenti ambulant. Oportet ergo 'erit ambulans' in vi unius verbi accipi, ac si diceretur 'ambulabit', quod tantum futuri temporis est designativum et omnes continet quicumque ambulabunt, et nil praesentis temporis continebit sed tantum futuri temporis, sicut 'ambulabit'.
Similiter cum dicitur:

Hic homo erit cadaver

vel:

Hoc cadaver fuit homo

vel:

Hic senex fuit puer

oportet propter veritatem propositionis 'erit cadaver' vel 'fuit homo' vel 'fuit puer' in vi unius dictionis accipi. Quippe 'homo' tantum nomen est vivorum et 'cadaver' mortuorum et 'puer' eorum qui in praesenti pueritiam habent, licet tempus non notet. Quod si quis dicat 'homo' nomen esse hominum aequaliter tam praesentium quam futurorum quam praeteritorum, iam profecto 'mortuum' et 'homo' opposita non sunt, sicut ait Aristoteles; et sicut vere dicitur:

Cadaver fuit homo

ita etiam vere potest dici:

Cadaver est homo

quia cum ipsum cadaver sit, etiam unum est eorum, quae ab 'homine' nominantur, et verum est cadaver esse id, quod est vel fuit vel erit homo.
3.3.29 Si quis autem dicat 'homo' per adiunctionem verbi 'fuit' transire in significationem praeteritorum, quia verbum adiunctum tempus praeteritum significat, non videtur ratio, quia cum dico:

Homo ambulavit

et:

Ambulans ambulavit

vel:

Amans est (vel: erit)

vel:

Fuit amaturus (vel: amatus)

non est necesse propter tempora appositorum significationem aliorum commutari. Aliud enim est 'est amaturus', aliud 'erit amaturus' et aliud 'fuit amaturus' quam 'erit amatus', nec cum dicitur:

Fuit amaturus

'amaturus' propter 'fuit' significationem commutat nec 'fuit' propter 'amaturus'.
3.3.30 Sic itaque nec nomina propter verba apposita necesse est significationem variare, sed sicuti quandoque participia cum verbis, ita nomina cum verbis in vi unius dictionis accipi volumus, ut videlicet non attendatur significatio singulorum secundum propriam inventionem sed 'homo' cum 'fuit' ad praeteritos tantum significandos transferatur, non ut eos 'homo' significet sed 'fuit homo' simul.
3.3.31 Si tamen per translationem ad hominem significari dicantur, non est fortasse incongruum, quia translatio nullius est proprietatis, nec ideo 'homo' secundum propriam inventionem minus erit oppositum 'mortuo', quia non iudicamus opposita nisi secundum propriam inventionem. Similiter cum dicitur:

Homo fuit missus a Deo

'homo' in designatione praeteritae rei per translationem retinetur. Sed sive per translationem 'homo' cadaver significet sive 'fuit homo' in vi unius dictionis transeat, idem permanet sensus eorum. Si vero in vi duarum dictionum secundum propriam inventionem sumatur, falsus est sensus. Quippe cadaver nunquam fuit aliquid eorum quae significantur ab 'homine', quia neque hic homo neque ille. Similiter et cum dicimus:

Iste comedit pomum

quia pomum non est nomen nisi existentium, comedit pomum vel per translationem vel per vim unius partis veritatem propositionis servat.
3.3.32 Et attende hanc discretionem, quando videlicet singularum dictionum propriam significationem servamus et quando non, maximam vim habere in determinandis propositionibus. Si enim de legente modo, qui nunquam in crastino leget, dicam:

Iste legens cras erit legens

verum est, si 'erit legens' in vi duarum dictionum secundum propriam inventionem sumatur, quia tale est, ac si dicatur: erit is qui modo praesentialiter legit. Si vero 'erit legens' in vi unius partis sumatur pro 'leget', falsum est, ac si dicatur: Iste cras leget.
Similiter si dicatur:

Iste erit legens dum non erit legens

determinandum est secundum hoc quod modo 'erit legens' in vi duarum partium <accipitur> secundum proprias significationes eorum, modo non.
3.3.33 Et secundum hanc distinctionem conversiones quoque propositionum vel formas syllogismorum servabunt in praeterito quoque et futuro sicut in praesenti. Si enim dicam:

Nullus puer erit senex

et 'senex' per se accipiatur praedicatum, vera est propositio, quia scilicet nullus puer erit aliquis senex, et similiter conversio eius:

Nullus senex erit puer.

Si vero pro una dictione ponatur 'erit senex', sic erit convertendum:

Nullus qui erit senex, est puer

sicut si dicam:

Nullum mortuum moritur (vel: morietur)

Nullus qui moritur (vel: morietur), est mortuum.
Similiter formae omnes syllogismorum servabuntur in praeterito quoque et futuro, si eadem vocum acceptio custodiatur.
3.3.34 Volumus itaque verba secundum significationes singulorum nominum sumi posse, quia causa non deficit inventionis sed placitum impositionis.
3.3.35 Si quis autem opponat, quod Priscianus verbum definiens dicit agendi vel patiendi significativum, unde omne verbum aut actionem aut passionem significare convenit, dicimus eum stricte verbum accepisse sicut et nomen, in quo includit tantum ea quae qualitatem significant, postea vero largius accepisse, cum substantivum quoque includit. Nam et Aristoteles tam verbum quam nomen modo large modo stricte accipit.
3.3.36 Notandum praeterea, quod sicut adiunctio aliarum vocum ad aliam significationem rerum voces adiunctas trahit, ita etiam verba aliis verbis adiuncta significationem temporis mutant. Cum enim verbum praesens ita sit inventum, ut, quandocumque proferatur, tempus denotet in quo dicitur, si hoc seruemus ubique, inconvenientia incurremus. Cum enim dicimus:

Si Socrates sedet, Socrates sedet

in extrema positione tempus prioris accipiendum est. Alioquin falsa esset consequentia, quia non est verum, quod si Socrates sedeat exsistente tempore illo, sedeat hoc alio <permanenter>, quia, antequam dicatur consequens propositio, surgere potest.
Similiter si dicam:

Socrates sedet

eo sedente et statim eo surgente dicam:

Sed nullum sedens est Socrates

deinde concludam Socrates non est Socrates, circa idem tempus praecedentes propositiones accipi convenit, alioquin ex veris falsum procederet.
ET EST SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO PRAEDICANTUR NOTA.
3.3.37 Data definitione, qua omne verbum includit, tam copulativum praedicati quam non, tam rectum quam casuale, tam finitum quam infinitum, quandam proprietatem verbi supponit, ex qua maximam vim in propositione praedicativa, de qua intendit, verbum habere monstrat. Unde in sequentibus dicet nullam enuntiationem absque verbo consistere. Haec <est> autem proprietas, quod verbum SEMPER EST NOTA, id est copula, praedicatorum DE ALTERO, id est copulativum est praedicatorum, QUAE praedicata DE ALTERO quam de ipsis verbis copulantibus necesse est praedicari. Nunquam enim verbum copulativum praedicati subici potest, ut 'lego' vel 'legis' vel 'legit' nunquam alicui potest in propositione subici sed praedicari, quando scilicet gemina vi fungitur <copulantis> scilicet et praedicati.
3.3.38 Quod ait SEMPER, potest sic accipi, non quod omne verbum hoc habeat quod praedicatum copulet sed solum, et hoc est: SEMPER, scilicet ita quod nil aliud id facit.
3.3.39 Vel ita quod verbum copulativum positum in propositione SEMPER EST NOTA, id est copulans praedicatum, sive se ipsum sive aliud copulet. Sed non est semper copulatum, quia secundo loco praedicatum copulat tantum et non copulatur.
3.3.40 Vel ita: Verbum [non] SEMPER omne EST copulativum: SEMPER non actualiter sed aptitudine secundum propriam inventionem.
3.3.41 Vel SEMPER refertur ad DE ALTERO, ut scilicet verbum sit copulativum praedicati de altero semper a verbo copulativo, id est de tali, quod nunquam de verbo copulativo dicatur. In quo innuit verba maxime propter praedicationem inventa, nomina vero propter subiectionem, ut ex his integram propositionis constitutionem doceat.
3.3.42 Quod si verbum copulativum tantum suum praesens accipiamus, a quo, scilicet praesenti, statim separabit casualia verba, possumus SEMPER pro 'universaliter' sumere, ac si diceret: verbum SEMPER, id est omne quod videlicet est rectum sicut praesens, vel <casuale> sicut praeteritum et futurum, secundum hoc quod in sequentibus 'fuit' quoque et 'erit' verba vocat.
3.3.43 Quod autem in sequentibus addit: UT EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR VEL IN SUBIECTO SUNT, tale est quod verba copulativa aliquando sunt NOTA, id est copula, earum vocum QUAE DICUNTUR DE SUBIECTO, id est praedicantur in substantia sicut genera et species <et> differentiae, aliquando vocum quae secundum significationem suam accidentales sunt. Nam et verbum impositum aliquando substantialia copulat sicut:

Socrates est animal (vel: homo)

aliquando sumpta ut:

Socrates est rationalis, albus

aliquando se ipsum sicut:

Socrates legit

quod est accidentale verbum, id est sumptum a lectione, quae est accidens.
3.3.44 Aliter ET EST SEMPER. Postquam verbum large definivit, vult distinguere diversas significationes huius vocis 'verbum', quae videlicet modo large accipitur, modo in designatione copulatorum tantum et praesentium non remotorum, ut sunt finita vel <non> casualia. Ideoque reuertens ad hanc vocem, 'verbum' scilicet, dicit eam SEMPER ESSE NOTAM praedicabilium verborum, quia sive large accipiatur, ut definitum est, sive stricte, ut in sequentibus in designatione <copulatorum> praesentium, semper nomen est copulatorum, QUAE scilicet DE ALTERO tantum et non de se praedicari possunt, quia, cum caetera verba sicut participia <possint> de se ipsis praedicari, hoc nunquam de se sed semper de altera voce <praedicatur>, ut supra diximus, quia scilicet nullum copulativum subicitur sed tantum praedicari potest.
3.3.45 Quod autem postea supponit, explanatio est: UT EORUM etc. Sic expone: Ita scilicet ut 'verbum' hoc nomen aliquando sit NOTA, id est nomen earum vocum QUAE praedicantur tantum DE SUBIECTO, ita scilicet quod non sunt in subiecto, sicut ens, hoc verbum, quod de hoc ente et de hoc praedicatur et non est accidentalis vox secundum significationem, VEL earum vocum quae SUNT IN SUBIECTO secundum significationem, ut legit quod sumptum est a lectione et similia.
3.3.46 Aliter ET EST SEMPER. Quia dixerat verba consignificare tempus, ne ideo videretur quod tantum <consignificarent> et per se non haberent significationem, ideo dicit semper ea <NOTAS>, id est significativa, esse, sive scilicet per se proferantur sive cum aliis vocibus. Et hoc est: verbum quodlibet SEMPER EST NOTA, id est significativum, sive scilicet per se dictum, sive cum aliis vocibus prolatum, verbum dico EORUM, id est de numero earum vocum QUAE PRAEDICANTUR DE ALTERO tantum et nunquam de se, ut dictum est, quia hic tantum de copulativis praesentibus agit, sicut supra meminimus.
3.3.47 Quod autem supponit: ET SEMPER EST NOTA UT EORUM etc., sic lege: SEMPER EST NOTA, id est significativum, ipsum dico EORUM, id est de numero eorum, QUAE DICUNTUR DE SUBIECTO tantum, sicut ens, VEL SUNT IN SUBIECTO, ut 'legit' 'amat', ut iam determinavimus.
3.3.48 Boethius vero aliter exponit ET EST SEMPER etc.: quia, cum Aristoteles dixisset verbum consignificare tempus, id est cum alio significare, assignare voluit, in maiori scilicet parte verborum, cum quo alio tempus significaret, cum <accidentibus> scilicet. Et hoc est quod ait: verbum SEMPER EST NOTA EORUM QUAE DE ALTERO PRAEDICANTUR, hoc est SEMPER, sive per se dictum sive cum aliis, accidentium designativum est, quae videlicet accidentia PRAEDICANTUR DE ALTERO, id est inhaerent suo subiecto, quod necesse est aliud esse ab ipsis, et insuper ipsa accidentia designat non in essentia sed ut praedicata, id est ut inhaerentia subiecto.
3.3.49 Quod autem supponit: UT EORUM etc., sic lege: Ita scilicet, ut ipsum verbum sit aliquando de numero verborum generalium, quae videlicet alia tanquam subiecta habent, id est inferiora, aliquando de numero talium verborum, quae tantum sunt in subiecto, ita scilicet quod non habent verba inferiora. Nam 'facere' et 'deambulare' 'currere' continent sicut inferius. Unde quasi generalia verba dicuntur, 'currere' vero speciale.
3.3.50 DICO AUTEM <QUONIAM CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT 'CURSUS' QUIDEM NOMEN EST, 'CURRIT' VERO VERBUM -->
Data communi definitione verborum <et> supposita proprietate prosequitur utrumque et prius definitionem ostendens verbum significare tempus et in hoc solum differentiam eius a nomine assignans. Unde proinde cum ipso verbo tale posuit nomen quod eius accidentis designativum est. Quippe 'currit' et 'cursus' eundem cursum significant sed verbum cum discretione temporis, nomen vero non. Et hoc est: DICO QUONIAM verbum CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT 'CURRIT' quod est VERBUM, et 'CURSUS' NOMEN, licet sine tempore, tamen eandem actionem significat, quod est subintelligendum.
CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE --
3.3.51 Vere 'currit' significat tempus, quia praesens tempus. A partibus. Et hoc est: CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE, id est rem suam ut existentem in cursu, scilicet praesentialiter.
ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR VEL IN SUBIECTO SUNT.
3.3.52 Expedita definitione redit ad proprietatem quam supposuit definitioni, ut eam explanet, quem locum iam exposuimus secundum quatuor sententias.
'NON CURRIT' VERO ET 'NON LABORAT' NON VERBUM DICO; CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST,
3.3.53 Sicut superius in nomine duas significationes huius vocis 'nomen' distinxit, unam scilicet largam, alteram strictam, ita hic in verbo facit, ostendens scilicet verbum, cum strictius accipitur quam supra sit definitum, neque infinita neque casualia continere.
3.3.54 Sic continua: Dictum est verbum consignificare tempus, quod convenit 'NON-CURRIT' ET 'NON-LABORAT' sed tamen ea NON DICO VERBA, hoc est finita praesentia. Sed tamen CONSIGNIFICAT TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST, id est omni tempore tam re existente quam non existente "est nota", id est significativum de aliquo, quia aliquid est quod aeque continet et dum illud exsistit et dum non exsistit, ut albedo, sive exsistat sive non exsistat, verum est eam non laborare vel non currere, et 'non laborat' aeque dicitur de ea exsistente vel non exsistente;
3.3.55 non tamen ut una dictio, quia, ut Boethius dicet in sequentibus, verbum infinitum positum in propositione statim in verbum finitum et negativum adverbium dividitur. Unde, cum <negationem> tantum faciat, re etiam non exsistente veram enuntiationem reddit sed non ita infinitum nomen semper, quia, cum affirmationem facit, de non exsistente dici non potest.
3.3.56 Vel aliter ET SEMPER EST DE ALIQUO, id est semper infinitum, quodcumque sit tam nomen quam verbum, "est nota", id est significativum, DE ALIQUO, quia suam significationem ex aliquo <contrahit>, ex suo scilicet finito. Unde Boethius in Divisionibus praecipit, ut quotiens divisio fit per affirmationem et negationem sive per finitum et infinitum, prius affirmatio vel finitum vocabulum ponatur, eo videlicet quod significatio negationis vel infiniti pendet ex significatione affirmationis vel finiti, et sicut illa priora sunt in constitutione, ita et in significationis discretione, quia significatio horum cognosci non potest nisi discussa significatione illorum.
3.3.57 Nota quod cum infinitum verbi copulativi positum in oratione non remaneat infinitum sed in duas partes, ut dictum est, separetur, nullum usum habere videtur inventio huiusmodi infinitorum verborum, quod, cum per se <tantum> prolata sunt et ad nullam tendunt perfectionem, infinita sunt, cum vero orationis perfectionem reddunt, tunc duae sunt partes. Sed profecto si in se parum vel nil habeant fructus, per participia sua prosunt ad constructionem, quae etiam in constructione posita sicut et nomina una manent dictio, 'non-currens' scilicet sicut 'non-homo'. Quae quidem participia oportuit verba habere composita sic, ut ipsa sint a quibus nascuntur.
DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM,
3.3.58 Non solum infinitum verbum non vocatur hoc nomine stricte accepto, verum etiam nec nomen habet differentiae a caeteris verbis. Et hoc est: sed HUIC, scilicet voci 'non-currit' et 'non-laborat', NONdum EST POSITUM NOMEN DIFFERENTIAE, per quod scilicet differat ab aliis verbis, SED SIT amplius INFINITUM VERBUM.
QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST.
3.3.59 Causam assignat de infinito simpliciter, quare videlicet huiusmodi voces vocentur infinitae, eo videlicet quod infinite significant, id est remotive, non positive; haec <infinita> nempe rebus subiectis conveniunt non secundum hoc quod sint aliquid vel non sint. Quod vero non exsistens aliquid significat infinite, ipsum denotat non esse constituens sed removens. Hanc autem sententiam innuit, cum ait haec infinita SIMILITER, id est aequaliter, dici de QUOLIBET cui conveniunt, dum res illa est et dum non est, quantum videlicet in ipsis est infinitis, quia videlicet, etsi rem illam non contingat non esse, in inventione tamen infinitorum non remanet, quin de ea etiam non exsistente vere enuntiari possint. Quod ergo ait ista de quolibet quod continent, tam exsistente quam non exsistente, posse dici vere, quantum in ipsis est, nil aliud ostendit, quam ea infinite significare, id est non ponendo esse sed magis removendo. Quod, dum istis infinitis adscribit, omnibus attribuit in istis, remotive scilicet significare.
3.3.60 Quod etiam habet 'non-ens' et 'non-res', si videlicet 'res' finitum in designatione exsistentium tantum ponatur. Nam si 'res' tam exsistentia quam non-existentia contineat, infinitari posse non videtur, cum eius infinitum non habeat, quod comprehendat.
3.3.61 Boethius autem in Primo Categoricorum huiusmodi voces infinitas appellari ideo dicit, quia infinita significant, his verbis: "Et quoniam non homo haec vox etc." usque illuc: "Et quoniam sunt." At vero Boethius magis ad causam translationis huius nominis quod est 'infinitum' respexit quam ad vim significationis eius et ad proprietatem ex qua ipsum convenit vocibus. Non enim secundum hoc datum est vocibus quod infinita significant sed quod infinite, id est remotive, ut diximus. Alioquin 'res' quae omnia continet, esset infinitum.
3.3.62 Sed licet non sit datum vocibus ad notandum eas secundum hoc quod innumerabilia continet, ille tamen qui transtulit hoc nomen 'infinitum' ad voces significandas, hoc attendit quod infinita ad innumerabilia se habent, et propter hoc sed non ad hoc notandum nomen hoc quod est 'infinitum' vocibus dedit. Nam homo sic nominatus est, quia ex humo factus est, non secundum hoc quod est animal rationale mortale.
Multae itaque sunt causae impositionis nominis quae non notantur in ipso.
3.3.63 Quidam autem sic accipiunt quod infinita dicunt esse in omni re tam exsistente quam non exsistente, ut videlicet omnia significent, ut 'non-homo' et hominem perimendo significat et omnes non-homines nominando, et 'non-currit' currentes omnes denotat removendo et non currentes personaliter continet.
SIMILITER AUTEM VEL 'CURRET' VEL 'CURREBAT' NON VERBUM EST, SED CASUS VERBI; DIFFERT ENIM A VERBO QUOD VERBUM SIGNIFICAT PRAESENS TEMPUS, ILLA VERO QUOD COMPLECTITUR.
3.3.64 Sicut a verbo stricte accepto separavit verba infinita, ita etiam facit casualia. Casualia vero sive obliqua omnia dicimus quaecumque sequuntur post praesens indicativi modi, et casus dicuntur secundum hoc, quod ex ipsis qui primae positionis sunt inflexa sunt ista et dirivando ceciderunt. DIFFERT curret VEL currebat A VERBO, scilicet praesenti primitivo, QUOD HOC, scilicet primitivum, SIGNIFICAT PRAESENS TEMPUS, ILLA VERO alia significant illud tempus QUOD COMPLECTITUR praesens tempus.
3.3.65 Istud ita legi potest, ut illud QUOD nominativus sit et PRAESENS TEMPUS accusativus, vel e converso, ut scilicet vel ita dicamus: QUOD, id est quae res, COMPLECTITUR, id est includit, ipsum praesens intra se et aliud tempus, quia videlicet praesens tempus est medium inter praeteritum et futurum; vel: QUOD, id est quam rem, COMPLECTITUR, id est copulat alteri tempori praesens tempus, quia scilicet praesens tempus medius terminus est inter praeteritum et futurum.
3.3.66 Potest etiam sic dici quod praesens tempus quasi simplex est, praeteritum vero et futurum complectuntur, id est complexa sunt tempora. Qui enim dicit 'fuit' vel 'erit', infinitam multitudinem praeteritorum vel futurorum denotat. Unde secundum diversas partes praeteriti vel futuri possumus dicere et 'fuit sedens' et 'fuit stans' et 'erit sedens' et 'erit stans' sed non ita in praesenti vere dici contingit quod est stans et quod est sedens.
3.3.67 Nam licet Priscianus verbum praesens quoque velit significare compositum ex praeterito et instanti et futuro, quod etiam compositum appellat praesens, maxime tamen profertur praesens verbum propter praesens instans designandum. Unde totum compositum praesens dicitur et verbum praesens appellatur, quia maxime in designatione illius instantis profertur, in quo verbum fuerit dictum. Si enim aeque vis fiat et in praeterito et in futuro sicut in praesenti, cur non possit vere dici et:

Socrates sedet

et:

Socrates non sedet

eodem tempore composito permanente? Quippe in eadem die praesenti sive in eadem hora contingit ipsum sedere statim et statim non sedere. Unde recte praesens verbum simplex praesens significare dicitur, quia maxime in vi eius accipitur.
3.3.68 Notandum quoque, quod verba quae temporibus differunt semper in principali significatione uniuntur, ut 'currit' et 'curret' et 'currebat' cursum significant, a quo sumpta sunt. Saepe etiam eandem personam continent, quia videlicet contingit eandem rem et currere modo et cucurisse ante et cursuram esse postea. Multa etiam personaliter continentur ab uno quae non continentur ab altero, ut 'curret' omnia continet quaecumque cursura sunt, sive currant iam vel currerent sive non.
3.3.69 Sed sciendum est quod cum 'curret' significet eos in quibus nondum cursus est vel fuit, et cursum determinet tamquam in futuro adhaesurum eis, imago tamen, sive cursus sive fundamenti, quam per 'curret' accipimus, nondum similitudo est quae conveniat cursuris sed quae in futuro conveniet. Sed nunc similitudo quae tenetur tantum ad existentia pertinet, quae tamen pro nondum exsistentibus attenditur, ut in ea futurum statum eorum speculemur.
IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID -- CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM, ET QUI AUDIT QUIESCIT -- SED SI EST VEL NON EST NONDUM SIGNIFICAT.
3.3.70 Dixit in definitione verbi ipsa verba consignificare tempus, in supposita proprietate in ipsis consistere vim praedicationis et copulationis inhaerentiae. Unde ne forte alicui aut non ipsa per se dicta significare viderentur, quia dicta sunt consignificare, aut, si significarent, sensum propositionis habere per vim praedicationis quam habent, ideo dicit et ea per se dicta significationem habere et tamen sensum propositionis non implere. Nam licet praedicatio sine subiectione non possit esse, vim tantum praedicandi verbum habere potest, non etiam subiciendi.
3.3.71 Continuatio. Dictum est verba consignificare et vim praedicationis habere. Sed tamen IPSA SECUNDUM SE, id est per se, etiam DICTA sine aliis vocibus NOMINA SUNT, id est significantia. Quod statim exponit dicens: ET SIGNIFICANT ALIQUID, et quod significant probat a descriptione significandi, quod scilicet constituunt intellectum in auditore. Et hoc est: CONSTITUIT ENIM INTELLECTUM ille QUI DICIT, id est qui profert verbum. Quod ab effectu monstrat, quia scilicet is QUI AUDIT verbum, QUIESCIT, haerendo scilicet et figendo animum in intellectu quem habet per verbum. SED SI EST, hoc est licet verbum per se etiam prolatum significet et copulativum etiam sit, tamen non implet sensum affirmationis vel negationis, quod videbatur habere finitum verbum.
NEQUE ENIM 'ESSE' SIGNUM EST REI VEL 'NON ESSE',
3.3.72 Vere non significat sensum affirmationis vel negationis, quia NON EST SIGNUM REI ESSE VEL NON ESSE. A descriptione significandi quod est signum esse.
NEC SI HOC IPSUM 'EST' PURUM DIXERIS; IPSUM QUIDEM NIHIL EST, CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLIGERE.
3.3.73 Ostendit verbum non implere sensum affirmationis vel negationis per substantivum, quod dignius caeteris videtur, quod vim maximam copulationis habet, quia non solum se, verum etiam alias voces copulat tertium adiacens. <Secundum> verba etiam, quae posuerat, esse, scilicet rem, VEL non esse, magis illud pertinere videbatur ad verbum substantivum, cuius infinitum posuerat ante.
3.3.74 Quod autem ait est per se NIL ESSE, tale est, quod per se dictum perfectum non habet sensum, sicut omnis enuntiatio habet. Sed aliis coniunctum vocibus reddit perfectam sententiam, quam sententiam NON EST INTELLIGERE per ipsum. Hoc etiam oportet nos accipere per ipsum est SINE COMPOSITIS, id est sine aliis vocibus simul cum eo positis. Et hoc est: SED tamen CONSIGNIFICAT, id est cum aliis significat, QUANDAM COMPOSITIONEM, id est quendam compositum intellectum sive affirmativum sive negativum, et per COMPOSITIONEM tantum compositionem intellectus accipimus, sicut supra cum ait: "circa compositionem enim et divisionem."
3.3.75 Si quis autem hoc non de intellectu propositionum accipiat sed de dictis, poterit etiam sane dici. Sed tunc COMPOSITIO nomen erit commune omnium dictorum affirmationum, sicut et, quando dicimus unamquamque categoricam affirmativam dicere aliquid praedicari de aliquo, istud 'aliquid praedicari de aliquo' quasi commune nomen omnium dictorum affirmationum sumitur. Si enim ad sensum huius propositionis tantum reduceremus: aliquid praedicatur de aliquo et diceremus quod unaquaeque affirmatio dicit hoc quod aliquid praedicatur de aliquo, profecto unaquaeque verum diceret et ita:

Socrates est asinus.

3.3.76 Opponitur fortasse quod si de dictis propositionum id dicamus, non ab omnibus verbis removeri videtur. Nam verba quaedam certarum personarum sicut 'curro' et 'curris' et impersonalia ut 'curritur' sensum propositionis implere videntur, quia tantumdem valet:

Curro

quantum:

Ego curro

et:

Curris

quantum:

Tu curris.

Unde Priscianus superflue addi pronomina nisi propter discretionem dicit. Ipse etiam:

Curritur

impersonale resolvit in:

Cursus fit.

Unde tantumdem verba quandoque proponere videntur quantum propositiones.
3.3.77 Sed quicquid de dictis propositionum dicamus, compositum intellectum simplices voces habere non possunt, quia simul una actione per eas totum, quod significant, accipimus.
3.3.78 Aut fortasse non de quibuslibet verbis hoc negat Aristoteles sed de quibusdam copulativis, quae sunt tertiae personae, quae confusa est.
3.3.79 Nostra tamen sententia est in nullo verbo vel intellectum propositionis ex vi vocis includi vel dictum proponi, de quo in expositione praedictorum satis egimus.
3.3.80 Porphyrius autem hoc loco peruersam multum expositionem habere videtur, quod teste Boethio est substantivum verbum per se sine aliis vocibus prolatum vult omni significatione carere et tantum cum aliis positum significare faciendo quandam coniunctionem, de qua coniunctione et consignificatione eius statim supponitur: CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM et rursus: QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLIGERE.
3.3.81 Et est solutio quod Porphyrius hoc loco verbum accipit in vi copulationis tantum, in qua quidem vi modum tantum concipiendi facit, non alicuius rei intellectum habet.
3.3.82 Unde Boethius iuxta eius expositionem ait:
Si dicam "Socrates philosophus est", id quod est Socrates philosophia participat. Rursus hic quoque Socratem philosophiamque coniungo. Ergo hoc quod dico est vim coniunctionis cuiusdam obtinet, non rei.
Ac si diceret: licet et ex vi copulationis ad propositionem faciendam verbum vim maximam habeat, non tamen ex ea significativum est.
3.3.83 Nunc diligenter intueri libet vim praedicationis quam habet verbum in propositione.
3.3.84 Sunt autem verba, quae praedicari videntur, quaedam personalia ut 'sum / es / est' 'curro / curris / currit', quaedam impersonalia ut 'curritur' 'taedet' 'contingit'. Cum enim dicitur:

Curritur ab illo

id est "Ille currit", vel:

Taedet illum vivere

vel:

Contingit

propositiones praedicativas facimus, non impraedicativas; unde eas praedicatum oportet habere.
3.3.85 'Contingere' autem vel 'possibile' in modalibus praedicari Aristoteles docet, 'esse' et 'non esse' subici, ut:

Contingit esse

et:

Contingit non esse
Possibile est esse

et:

Possibile est non esse.

3.3.86 Unde et Priscianus in Secundo Constructionum huiusmodi impersonalia quae activam terminationem habent, non passivam, infinitivo modo coniungi perhibet, ut:

Placet discere

vel 'Licet' vel 'Oportet', vel 'Contingit' vel 'Evenit' vel 'Iuvat'.
3.3.87 Sed primum de copulatione praedicationis personalium agamus.
3.3.88 Et sciendum, quod personalia verba quae praedicari possunt, cuiuscumque significationis sint, omnia sese copulare possunt, ut, si dicatur:

Socrates est
Socrates legit

'esse' et 'legere' per se ipsa praedicantur, et gemina vi funguntur, quia et vim praedicati habent et copulantis, ut simul et praedicentur et se ipsa copulent. Sic enim dicitur 'currit' quasi diceretur 'est currens'.
3.3.89 Duo vero verba esse dicuntur, quae sola possunt copulare voces diversas a se, <substantivum scilicet et nuncupativum>, veluti cum dicitur:

Iste est Socrates
Iste nuncupatur Socrates.

Si vero dicatur:

Iste currit Socrates

et per 'currit' intendamus 'Socrates' hoc nomen copulare, nullus est sensus.
3.3.90 Si quis vero dicat, dum dicitur:

Iste fit bonus (vel: videtur bonus)

quod similiter haec verba praedicant alias voces, respondetur, quia 'fieri' tantum et 'uideri' praedicantur, <id est> quasi proprietates subiecto copulantur, 'bonus' vero in determinatione ponitur. Vel potius tota oratio 'fit bonus' praedicata est, sicut 'videre Socratem' cum dicitur:

Iste videt Socratem

unde in conversione propositionis totam orationem subicimus.
3.3.91 Nunc ad substantivum et nuncupativum redeamus.
3.3.92 Haec autem duo eandem vim habere Priscianus vult, quando eisdem terminis apponuntur, ut scilicet tantumdem valeat:

Ego nuncupor Petrus

quantum:

Ego sum Petrus.

3.3.93 Pluribus tamen substantivum construitur quam nuncupativum, quia 'nuncupor' tantum coniungitur nominibus, substantivum vero etiam pronominibus vel participiis vel orationibus, ut si dicam:

Sum ille, vester

vel:

Sum currens (vel: homo currens).

Quippe cum nuncupativum verbum ex nominatione tantum conveniat, quae, scilicet nominatio, ad sola nomina pertinet, id ex causa propriae inventionis habet, ut solis nominibus coniungatur ipsum sequentibus. Substantivum vero quod non convenit ex appellatione sed ex ipsa rei essentia, omnibus praedictis coniungi potest, tam scilicet nominibus quam pronominibus vel participiis sive etiam orationibus.
3.3.94 Et cum in essentia quaelibet significet, numquam ei copulatio essentiae deest, quia ubique per ipsum <proponitur> aliquid aliud esse, etiam quando adiectivis adiungitur, veluti cum dicitur:

Iste est albus.

Nam licet quantum ad intentionem facientis propositionem sola albedo copuletur, unde ipsa sola praedicari dicitur, ex vi tamen substantivi verbi ipsum <subiectum> albedinis essentialiter Socrati coniungitur, quia ipse Socrates esse proponitur vi substantivi verbi, quod significationem essentiae tenet. Duo itaque coniunguntur Socrati per 'album' praedicatum, albedo scilicet in adiacentia et album, id est ipsum affectum albedine, in essentia. Sola tamen 'albedo' praedicatur, quia sola coniungi intenditur. Non enim quicquid coniungitur, praedicatur sed id solum, quod propositione coniungi intenditur.
Qui enim propositionem facit:

Socrates est albus

solam albedinem inesse Socrati ostendit; et si haberet verbum per quod posset simpliciter albedinem copulare Socrati ita quod nil subiecti attingeret, profecto sic faceret. Sed quia non est verbum per quod id fiat, venit ad substantivum, quod, quia essentiae tantum significationem habet, non potest ipsum proferri sine coniunctione essentiae. In essentia vero non potest vere albedo Socrati copulari, ut scilicet dicatur:

Socrates est albedo.

Unde, ut et albedo copuletur in adiacentia et secundum subiectum albedinis coniunctio essentiae vere ponatur, adiectivum quod est album coniungitur verbo, quod et formam quam significat adiacentem praedicet et fundamentum quod nominat essentialiter coniungat; secundum albedinem tamen tantum praedicetur, quia in ea tantum vi, ut dictum est, poni intenditur.
3.3.95 Cum vero subicitur hoc modo:

Album est Socrates
Album currit

in vi substantivi tantum accipitur. Cum enim dicimus:

Album currit

tale est: Album est affectum cursu, sicut:

Album est Socrates.

3.3.96 Nec est mirum si eandem significationem semper retinens 'album', de albedine scilicet et de subiecto, modo in altera significatione praedicetur, modo in altera subiciatur.
3.3.97 Unde recte dicitur accidens praedicari sed non accidens subici, quia accidentale nomen in ui accidentis, ut dictum est, praedicatur sed in vi fundamenti subicitur.
3.3.98 At vero si coniunctio essentiae numquam desit substantivo verbo, quomodo vere coniungitur nominibus non existentium, ut dicatur:

Chimaera est chimaera (vel: est non-homo)?

Nam quod omnino non est, quomodo vere esse aliquid dicitur?
3.3.99 Praeterea intransitive coniunguntur verbo substantivo ea quae copulat. Unde oportet, si vera sit propositio, 'est' et 'chimaeram' idem significare. At vero est tantum existentia continet.
3.3.100 Dicimus itaque, si veritatem propositionis volumus servare, 'est' verbum hoc loco in <sensum> nuncupativum transferri, ac si dicamus:

Chimaera vocatur chimaera (vel: non-homo)

hoc est: Haec sunt eius nomina. Sicut enim figurative dicimus:

Chimaera est opinabilis

vel:

Chimaera excogitatur

non videlicet aliquid <attribuentes> chimaerae sed magis <intelligentes> aliquem opinari eam, ita nil impedit et non figurative ad alium sensum transferri.
3.3.101 Quaeritur etiam, cum dicitur:

Verum est (vel: Possibile est) chimaeram non esse

quid cui copulemus essentialiter, ut vera sit coniunctio.
3.3.102 Et fortasse soluetur sicut prius, ut videlicet dicamus Socratem non esse, quod scilicet negatio dicit, vocari hoc nomine 'verum' vel 'possibile'.
3.3.103 Sed profecto convenientius est impersonalvem accipi sensum, sicut et, quando dicimus:

Ventum est ad ecclesiam

non est dicendum aliquid ventum esse, quia iam impersonalitas non esset, vel cum dicimus:

Placet mihi (vel: Placitum est) venire ad ecclesiam

(vel: non venire), vel:

Volo (vel: Studeo) componere versus.

Sed de hac impersonalitate postmodum convenientius agemus, cum scilicet ostendemus ea, quae a propositionibus dicuntur, non esse aliquid.
3.3.104 Duobus autem modis verbum substantivum praedicari Aristoteles dicit, vel dum est appositum subiecto, ut Homo est, vel interpositum tertium, ut:

Homo est animal

et tunc 'tertium adiacens' ipsum appellat. Unde, videlicet [ei] ad copulandum principale praedicatum, id est 'animal', quod scilicet coniungere intendimus, ei verbum interpositum adicitur, ut ipsum subiecto copulet; et cum tam verbum quam 'animal' homini subiecto coniungatur, alterum propter se, id est 'animal', alterum vero per 'animal' copulandum interponitur. Unde 'animal' principaliter, verbum vero quasi per accidens, id est secundo loco praedicatur, quod tantum propter aliud inseritur, habens tantum hic officium copulandi; cum vero per se ponitur et proprie praedicatur, tunc simul et copula est et praedicatum, et hoc cum caeteris verbis commune habet.
Nam sicut:

Homo est

ita et:

Homo currit

dicitur. Quod autem tertium adiacet, solum habere dicitur ipsum et nuncupativum. Sicut enim dicimus:

Ego sum Socrates

ita:

Ego nuncupor Socrates.

3.3.105 Sed nunc omnium rationes audiamus et primum, quare caetera verba non valeant copulare praedicatum. Cum dicimus:

Ego curro

si apponam 'Socrates', ut ipsum per 'curro' copulem, non licet, quia 'curro' propriam significationem habet, cursum videlicet, quem copulat, sine copulatione cuius proferri non potest; et maxime, cum tribuatur cursus ut forma, ipso iam coniuncto nil super apponi potest. Non enim materia formae superinducitur vel forma formae sicut forma materiae; haec in intellectum vel in verbum coniungitur.
3.3.106 At vero 'est' verbum, quod omnia in essentia continet, primo loco praedicatum 'ens' coniungit, cum dicitur:

Ego sum

ac si dicerem: Ego sum aliquid de exsistentibus.
3.3.107 Et secundo praedicatum id ex propria inventione tenet, ut tam exsistentia quam non exsistentia copulet, 'copulet' inquam quod intelligitur tantum ex supposita voce. Si enim iam per 'est' aliquid sit copulatum, utique aliud non copularet sicut nec caetera verba, ut si ita dicerem:

Socrates est aliquid exsistens

et postea <supponerem> 'homo', non melius dici videretur quam si dicerem:

Socrates currit

id est 'est currens', et postea supponerem 'homo'. Si enim iam facta sit una copulatio per substantivum verbum secundum substantiam, altera substantiae in ipso minime fiet magis quam si dicerem:

Ego sum res homo vel animal homo.

Unde interpositum tertium nil significationis in se tenet, quam in intellectu copulet, sed tantum rem praedicati suppositi. Unde etiam

Ego sum ens

<non> superflue dicitur, quia 'ens' suppositum significationem essentiae tenet, quae coniungitur, 'est' vero tantum copulat.
3.3.108 Eandem quandoque vim copulandi vel praedicandi quam habet substantivum verbum attribuunt etiam nuncupativo, ut videlicet dicatur et:

Iste nuncupatur Socrates.

Et sicut quando dicitur:

Iste est Socrates

intransitive coniungi volunt 'iste' et 'Socrates', ita et quando dicitur:

Iste nuncupatur Socrates

ut videlicet 'iste' et 'Socrates' in designatione eiusdem personae accipiantur.
3.3.109 Et tunc concedunt nuncupativum verbum in sensu substantivi transferri, ut videlicet tantumdem valeat in sensu quantum est Socrates. Unde Boethius in Primo Hypotheticorum:

In praedicativa (inquit) propositione id spectabimus, utrum ipse homo animal sit, id est in se suscipiat nomen animalis

ac si poneret 'uocetur animal' pro 'sit animal'.
3.3.110 Cum enim nuncupativum verbum sumptum esse velint a nuncupatione, si ipsum in significatione nuncupationis ponatur, cum dicitur:

Iste nuncupatur Socrates

oportet per ipsum nuncupationem copulari, sicut et per 'currit' cursum. Unde iam aliud copulare non poterit.
3.3.111 Praeterea si nuncupationem ponat et 'Socrates' appositum ostendat, respectu cuius nuncupatio isti conveniat, ac si dicatur:

Iste nuncupatur hoc nomine Socrates

iam profecto 'Socrates' quod supponitur non in designatione rei est sed nominis, quia non dicitur quod vocetur illa res sed illo nomine. Unde intransitionem non servaret.
3.3.112 Ideoque in substantivum verbum secundum sensum nuncupativum quandoque transfertur, sicut et Boethius in resolutione propositionis.
3.3.113 Quod autem Priscianus ait nuncupativum verbum in constructionibus huiusmodi aequam vim habere substantivo, non necesse est ideo in sensum substantivum ipsum transferri, quia etiam, dum nuncupationem praedicans in vi nuncupativi tenetur, sensum aequipollentem, non eundem reddit. Tantundem enim valet haec propositio:

Iste nuncupatur hoc nomine Socrates

quantum:

Iste est Socrates.

Is enim solus est Socrates, cuius nomen est 'Socrates' vel quilibet obliquus eius.

Notes