Authors/Abelard/logica/GSPer/5

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.05

Latin English
ENUNTIATIVA VERO NON OMNIS, SED IN QUA VERUM VEL FALSUM EST; NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST, SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR; RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONVENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS SPECULATIONIS EST. EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO.
3.5.1 Definita oratione generaliter et tractata, eam speciem sibi assumit de qua hic intendebat, scilicet enuntiationem, id est propositionem, et ubi dicit non omnem orationem esse enuntiativam, divisionem innuit, quod scilicet alia enuntiativa sit, alia non, et statim enuntiativam a caeteris separat, de quibus non intendit.
3.5.2 Et attende quod praetermissa illa divisione orationis, quod alia perfecta, alia imperfecta, quae prior est naturaliter, et rursus quod perfectae alia enuntiativa, alia imperativa etc., statim sicut breviloquus ad enuntiativam descendit, quasi divisionem faciens per affirmationem et negationem, inter quas medium esse non potest.
3.5.3 Sed primum differentiam perfectarum orationum et imperfectarum consideremus, demum species perfectarum, quarum una est enuntiatio.
3.5.4 Nos autem perfectionem orationis non iuxta perfectionem significationis pensamus, quod videlicet significativum huius perfectum est, illius imperfectum. Nam:

Socratem legere

quae imperfecta est idem penitus significat quod:

Socrates legit

et:

Socrates currens

eundem habet intellectum quem:

Socrates currit

et per se etiam dicta eandem animi conceptionem facit quam Socrates currit; non tamen perfecta dicitur, sicut illa, quippe suspensum reddit auditorem, ut aliquid amplius audire desideret.
3.5.5 Sed et similiter dicetur quod:

Socrates currit

suspendit auditorem, et:

Socrates legit

ut videlicet adhuc audire desideret, quid legat vel quo currat vel qualiter; similiter:

Homo currit

ut videlicet ambigamus, quis homo currat vel utrum omnis vel quidam.
3.5.6 Si quis autem dicat quod dum dicitur:

Socrates currit

non suspenditur animus auditoris de eo quod ad demonstrationem orationis pertinet, similiter dico, cum dicitur:

Socrates currens

non suspendi auditorem de eo quod ad intellectum orationis pertinet, quia totum ostendit quod debet.
3.5.7 Accipimus itaque perfectionem orationis secundum vim et institutionem ipsius, quia, cum omnes voces [etiam] impositae ad significandum sint institutae, et quaedam ex eis per se etiam prolatae significationem habent, sicut nomina et verba nec non etiam orationes imperfectae, licet ita sint inventae, ut per se quoque significent, non tamen propter hoc sed magis, ut appositae aliis constructionem implerent. Aliud est autem ita inventas esse voces, ut in se hoc habeant, aliud propter hoc inventas esse. Quantum ergo ad causam inventionis imperfecta est oratio:

Socrates currens

quia, licet et intellectum constituat per se etiam prolata, non propter hoc, ut per se hoc faceret, instituta fuit sed cum aliis vocibus iuncta.
3.5.8 Unde et ille qui audit eam proferri et scit eam non esse inventam propter hoc, ut simpliciter proferretur, aliam exspectat vocem, cum qua ex causa inventionis suae habeat poni, ut 'ambulat' vel 'est' et similia. Unde perfectam orationem dicimus, quae integram constitutionem habet secundum causam institutionis orationum, sicut ista:

Socrates currit.

Haec enim instituta fuit non solum ut intellectum generaret sed propter hoc etiam, ut per se dicta id faceret; aliae vero non, quaecumque imperfectae dicuntur.
3.5.9 Sunt autem sex species perfectarum orationum, quas Boethius distinguit: enuntiativa scilicet, imperativa, vocativa, deprecativa, desiderativa, interrogativa. Ipse tamen sub uno membro in unam speciem duas coniungit in Categoricis, optativam, id est desiderativam, et deprecativam, et ita quinque dicit, cum tamen singulae ab invicem differant.
3.5.10 Et notandum quod eodem verbo et deprecativam facimus et imperativam secundum diversos affectus animi. Cum enim dico:

Socrates adesto!

si imperando verbum proferre intendo, imperativam facio, quod si deprecando, deprecativam.
3.5.11 De vocativa autem oratione quaeritur, utrum sine verbo sit perfecta, veluti cum dicitur:

O Petre

Quod nos verum esse concedimus; pro nihilo enim 'audi' propter uocationem <apponerem>, quia ipsum adverbium vocandi eam designat; sed si imperare vocato vellem, ut audiret, possem supponere 'audi' sed ad uocationem apponere necessarium non est. Unde 'O Petre' una est oratio uocativa, quae omnibus caeteris speciebus adiungi potest, enuntiativae sic:

O Petre, Socrates currit

imperativae sic:

O Petre, curre illuc

et similiter aliis.
3.5.12 Si quis autem dicat perfectionem orationis sine verbo Priscianum nolle, intelligendum est: vel verbum vel positum aliquid in significatione eius. Nam et pronomina posita loco nominum perfectam orationem reddunt. 'O' vero in significatione vocationis, quae est significatio verbi, accipitur. Ipse etiam <Vergilius> sine verbo vocativam orationem profert dicens:

O pater, o hominum rerumque aeterna potestas.

Et 'o' adverbium vocandi, ipsum vocativum regit, sicut caetera adverbia casus suos, ut 'extra' 'supra' 'pridie' et similia.
3.5.13 Attende etiam huiusmodi species perfectarum orationum intellectibus non differre. Cum enim dico:

Utinam rex veniret

idem intelligitur ac si diceretur:

Opto ut rex veniat

et in utraque innuo voluntatem inesse mihi de adventu regis. Non tamen haec propositio est sicut illa, quia licet et eundem intellectum generet non habet enuntiationis modum, ut videlicet esse vel non esse proponat. Similiter cum dico imperando vel deprecando:

Veni Socrates!

imperium esse mihi vel deprecationem intellectu capitur. Unde secundum modum enuntiandi magis enuntiationes, id est propositiones, convenit dici quam secundum intellectum.
3.5.14 Nota autem maxime ad vim enuntiationis optativa verba accedere, ut si dicam:

Mallem habere tunicam quam paenulam

vel:

Libentius uescerer carne quam piscibus

vel:

Utinam rex veniret

et <respondeat> is qui audit verum esse quod dico vel falsum. Unde etiam de optativis orationibus sicut de propositionibus consequentias componere solemus hoc modo:

Si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus

vel:

Si idem esset caecitas et caecum esse, utraque de eodem

praedicarentur.
Unde et cum Aristoteles per destructionem partium assumit dicens: "Sed non praedicantur de eodem", ut scilicet concludat: "Quare non sunt idem", de optativis orationibus ad enuntiativas transit. Ex quo apparet optativas orationes pro enuntiativis positas fuisse in consequentiis, ac si ita dicatur: Si sunt idem, praedicantur de eodem; et cum dicitur:

Mallem comedere quam ieiunare

'mallem' idem valet quod 'malo'.
3.5.15 Attende etiam quod optativa verba sine demonstratione optationis prolata perfectionem orationis habere non videntur. Non enim ita per se dicitur:

Rex veniret

sicut:

Utinam rex veniret
Vellem ut rex veniret

vel:

Libenter ego venirem.

Nam quia 'utinam' et 'libenter' et vellem voluntatis quae mihi coniungitur, designativa sunt, perfectam orationem reddunt. Si quis autem optativum verbum per se etiam dictum dicat designare optationem sicut imperativum imperationem, negamus, sed potius ideo dici optativum, quia ad eam constructionem inventum est proprie, ubi uoluntas exprimenda est voluntativo adverbio ei adiuncto, ut:

Utinam currerem.

Si vero dicamus:

Vellem currere

pro 'Volo currere', perfecta est oratio. Si vero in vi illa ponam uellem <in> qua inventum est, optativum apponendum est utinam, ut perfecta sit oratio et dicamus:

Utinam vellem currere.

Adeo autem liquet sine utinam optativum verbum non facere perfectionem orationis, quia nec sine eo declinatur.
3.5.16 Videntur autem plures esse species perfectarum orationum praeter sex supra dictas, licet eas Boethius non ponat. Est enim oratio admirativa sicut:

O mirum ineffabilem

vel orativa ut:

Eia pugnemus

vel dehortativa sive prohibitiva ut:

Ne pugnemus.

Sicut enim hortamur vel imperamus, ita dehortamur vel prohibemus, et pleraeque fortasse aliae esse possunt orationes perfectae praeter suprapositas, unde Apuleius in Peri hermeneias suis multas perfectarum orationum species computat. Conpropriativam etiam orationem omnem dicimus in qua aliquid ex alio compropriatur. Cum ergo Boethius plures species perfectarum orationum consideraret esse praeter eas quinque quas ponit, bene dixit in Categoricis syllogismis species orationis esse quinque in angustissima divisione, quia plures intellexit relinqui quam assumi. Quod autem ait in Commento, quod:

Peripatetici quinque partibus omnes species orationis perfectae ac membra distribuunt

negative est intelligendum, quod scilicet ipsi nullas distinxerunt, licet aliae sint.
3.5.17 Sic continua: "Omnis oratio est significativa non ut instrumentum", id est non naturaliter sed ad placitum. Sed NON OMNIS oratio est ENUNTIATIVA, SED illa tantum IN QUA VERUM VEL FALSUM EST, hoc est quae verum vel falsum enuntiando proponit. Nam quantum ad intellectum sive ad dictum saepe non differunt perfecta oratio et imperfecta, ut:

Socratem currere

et:

Socrates currit

sed magis in eo quod haec enuntiat, id est affirmat vel negat, illa non.
3.5.18 Et nota quod simul et definitionem enuntiationis ponit et divisionem per verum et falsum innuit.
3.5.19 NON AUTEM IN OMNIBUS, scilicet orationibus, est veritas vel falsitas, id est proprietas enuntiandi verum vel falsum, UT DEPRECATIO, id est deprecativa oratio, EST QUIDEM ORATIO, SED <NEQUE> VERA NEQUE FALSA est; ideoque RELINQUANTUR a nobis ET CAETERAE etiam species orationum quae neque verae sunt neque falsae. Praetereantur in praesenti tractatu, et quare praetereantur, supponit causam, quia potius oratores vel poetae his orationibus utuntur quam dialectici, quos instruit. Interrogativa tamen quaedam est propria disputationis, quam dialecticam in sequentibus appellat, de qua in Topicis se tractasse commemorat. Hic vero introductionem Analyticorum conscribens materiam syllogismorum praeparat in ipsis propositionibus, quoniam solae, ut dictum est, verum vel falsum continent. Dialectici vero circa inquisitionem veri vel falsi insistunt, qui argumentando uestigant et argumentationes ipsas ex propositionibus conficiunt.
3.5.20 Recte propositiones solas et non alias orationes ad tractandum assumit, unde enuntiativam quam sibi assumit statim subdividit dicens aliam esse affirmationem, aliam negationem. Nec simpliciter dicit enuntiationem aliam esse affirmationem, aliam negationem sed cum 'enuntiationem unam' apponit, dicens scilicet enuntiationem unam quandam esse affirmationem, quandam negationem, [qui dum apponit unam] aliam divisionem enuntiationis innuit, hanc scilicet quod enuntiatio alia <est> una, alia non, id est multiplex. Sed sicut breviloquus duas simul divisiones enuntiationis ponit per unum videlicet et multiplex et per affirmationem et negationem. Cum quibus etiam tertiam annectit, quae est subdivisio unius, cum videlicet subdit unarum alias, id est quasdam, esse coniunctione unas. Qui etiam inferius <subdivisionem> multiplicis annectit dicens "vel inconiunctae."
3.5.21 Continuatio. ENUNTIATIVA EST PRAESENTIS SPECULATIONIS, hoc est speculari naturas eius praesentialiter debemus sed ENUNTIATIVA ORATIO, UNA scilicet, quaedam EST PRIMA, id est AFFIRMATIO, quaedam DEINDE, id est secunda, quae est NEGATIO.
3.5.22 Affirmationem autem priorem negatione multis de causis Alexander esse confirmat. Affirmatio namque negatione destruitur sed omne quod destruitur, prius est eo quod destruit. Prior igitur est affirmatio negatione.
3.5.23 Item omnis affirmatio est compositio praedicati cum subiecto, negatio vero est eorum divisio; prior autem est compositio divisione, unde affirmatio negatione.
3.5.24 Iterum omnis affirmatio simplicior est negatione sua, utpote pars eius constitutiva. Quippe negatio ex affirmatione et negativo adverbio componitur, veluti ista:

Non omnis homo est animal.

Prius autem est quod simplicius est ipso composito et sic affirmatio prior est negatione.
3.5.25 Item omnis affirmatio quodammodo est habitus, negatio vero privatio sed prior est habitus privatione, ergo affirmatio prior est negatione.
3.5.26 Multis itaque modis ostendit Alexander affirmationem esse priorem negatione. Ex qua quidem proprietate in falsam opinionem inciderat, ut scilicet negaret affirmationem et negationem <ullo> modo species, id est inferiora, enuntiationis posse dici sed potius 'enuntiationis' vocabulum volebat de affirmatione et negatione aequivoce praedicari. Dicebat enim Aristoteles in Tractatu Simul species generis divisivas esse simul in genere. At vero, inquiebat, affirmatio et negatio non sunt simul in enuntiatione, cum nec omnino simul esse queant, cum affirmatio <negatione> prior sit praedictis modis, et insuper illo modo quo ibidem Aristoteles dicit genera esse priora speciebus sive differentiis, secundum scilicet non-conversionem consequentiae. Quippe negatio sine affirmatione non potest esse, quae est eius pars constitutiva sed affirmatio sine negatione.
3.5.28 At vero Porphyrius non consentit, quod scilicet propter huiusmodi proprietatem enuntiatio aequivoce praedicetur de affirmatione et negatione. Dicit enim non esse verum nulla eidem superiori univoce supponi quorum alterum quoquomodo prius est altero.
3.5.29 Quippe 'homo' et 'animal' et 'Socrates' et 'Plato' haec nomina substantiae, nomini vocum, univoce supponuntur, et tamen 'Socrates' et 'Plato' magis substantiae dicuntur ex eo quod familiarius et determinatius et melius ipsas indicant. Unde primae dicuntur substantiae secundum dignitatem significandi, quia videlicet certius rem suam appellant quam communia vocabula, quae secundae dicuntur substantiae ex modo ipso nominandi. Secunda itaque substantia et prima, haec scilicet nomina, secundum proprietatem significatorum hoc habent ad invicem, quod prima substantia dignior est secundum significationem quam secunda, nec tamen ideo substantia, nomen vocis, minus univoce praedicatur de prima et de secunda substantia.
3.5.30 Similiter nec enuntiatio de affirmatione et negatione minus univoce praedicatur, licet 'affirmatio' et 'negatio' haec nomina quantum ad significationem quodammodo sese praecedant, quia videlicet <nominatum> ab affirmatione prius est nominato a negatione, sicut et nominatum a Deo prius est dignitate quam nominatum ab homine, nec tamen ideo Deus et homo minus in divisione rationalis simul ponuntur.
3.5.31 At vero si ita unum prius esset altero, quo Aristoteles in eodem Tractatu Simul statim dicit genera esse priora speciebus, secundum scilicet non-conversionem consequentiae circa tertium, nequaquam in eadem divisione tamquam species contra se <ponerentur>.
3.5.32 Cum autem pluribus modis affirmatio prior negatione secundum Alexandrum dicatur, hic autem priorem eam dicere existimo tam secundum constitutionem quam secundum cognitionem sensus, quia videlicet, ut ait Boethius in Libro Divisionum, prius oportet cognosci <sensum> affirmationis ac statim certi erimus de sensu negationis.
3.5.33 Attende vero hanc divisionem propositionis per unam et multiplicem esse vocis in modos, ac si ita dicamus propositionem alio modo acceptam esse unam, alio modo intellectam esse multiplicem. Et maxime secundum intentionem et acceptionem eius qui propositionem profert, una vel multiplex est iudicanda, sicut et quaestionis proprietas secundum intentionem facientis distinguitur, alioquin indiscrete una vel multiplex propositio diceretur. Fortasse enim quaecumque una est multiplex est et e converso, veluti ista:

Homo est animal

secundum significationem pictorum et verorum hominum, vel etiam, si ad voces respiciamus, ut dicamus 'hominem' hanc vocem esse animal, videtur tertiam multiplicitatem habere. Sed si est translatio, quae est nullius proprietatis, fortasse non facit multiplicem, quia ex propria inventione id non habet, quia nec orationem nec aliquam dictionem ex translatione significativam iudicamus sed ex propria inventione, id est institutione.
3.5.34 Sic lege: ORATIO ENUNTIATIVA UNA quaedam EST PRIMA, scilicet AFFIRMATIO, quaedam est DEINDE, id est secunda, scilicet NEGATIO.
ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE.
3.5.35 Sed unarum ALIAE sunt CONIUNCTIONE UNAE; aliae, subaudis, naturaliter unae, id est sine coniunctione.
3.5.36 Coniunctionem autem hoc loco vocare possumus continuam prolationem plurium dictionum in praedicato vel in subiecto constitutarum, veluti cum dicimus:

Socrates est animal rationale mortale

plures sunt in praedicato dictiones, quae dum continve proferuntur unam substantialem definitionem reddentes unam faciunt propositionem. Si vero cum interuallis proferantur, multiplicem propositionem reddunt, ac si dicatur:

Socrates est animal... est rationale... est mortale.

3.5.37 Quaedam itaque propositio una est adivuante continua prolatione plurium dictionum in quodam termino eius positarum, quaedam non, sicut illae quae unae sunt et non habent plures dictiones in terminis sive in praedicato sive in subiecto, ut:

Socrates loquitur

quae nullas orationes in terminis habet.
3.5.38 Possumus etiam coniunctionem accipere adverbium sive coniunctionem tam copulativam quam disiunctivam, quae diversas ad invicem orationes coniungunt in unam enuntiationem hoc modo:

Quando homo est, animal est

vel ut:

Si est homo, est animal
Quia est homo, est animal
Aut homo est aut non homo est

et tunc dicemus quasdam propositiones esse unas per coniunctionem diversas ad invicem propositiones coniungentem, quasdam minime, sicut illae quae sola verbali coniunctione contentae sunt ut:

Homo est animal rationale mortale.

3.5.39 Sicut autem unarum propositionum aliae sunt unae coniunctione, aliae non, ita multiplicium aliae sunt multiplices per inconiunctionem, aliae naturaliter. Nam:

Homo est animal rationale

multiplex erit, si animal et rationale incontinve, id est cum interuallo, proferantur, haec vero:

Socrates est albus crispus

semper, quocumque modo proferantur praedicata, multiplex est naturaliter. Et ita aliae per incontinuam prolationem multiplices efficiuntur, aliae naturaliter semper sunt multiplices.
3.5.40 Boethius vero multiplicem propositionem largius sumens aliter quaslibet propositiones diversorum sensuum nulla coniunctione copulatas multiplicem propositionem appellat veluti istas:

Iuno regina est
Minerva est dea sapientiae

nec non etiam propositionem multiplicem dicit eam, quae multas propositiones vel multos terminos 'et' coniunctione ad invicem ita copulat ut singula constituat et ponat, propositiones quidem hoc modo:

Et Apollo uates est et Iupiter tonat

terminos vero sic:

Et Iupiter et Apollo dii sunt.

Itaque secundum hanc sententiam concedit multiplices propositiones quasdam esse multiplices sine coniunctione prolatas, quasdam coniunctione prolatas. Et hic "coniunctionem" non "continuam prolationem" accipimus sicut prius sed "coniunctionem partem orationis quae copulat".
3.5.41 Sed hoc magis Boethium, qui etiam in sequentibus super illum locum: "At vero unum de pluribus" etc. dicit nihil differre ad multitudinem propositionum dictiones proferre quiescendo, id est cum interuallis, et interponendo coniunctiones, ut si dicatur:

Homo est animal rationale mortale

et dicatur:

Homo est animal, homo est rationale, homo est mortale

dixisse arbitror secundum opinionem aliorum quam secundum propriam sententiam, sicut et illud ad opinionem pertinet quod in sequentibus dicit:

Omnis homo est albus

et:

Nullus homo est albus

de Rutenis et Aethiopibus acceptas veras esse, cum tamen ad hos sensus rationabiliter reduci non possint nec verae vel falsae iudicandae propter ea quae non ponunt, sicut ista opinio est.
3.5.42 Cum enim concedat unam esse propositionem:

Si dies est, lux est

in qua diversae propositiones ad unum sensum reducuntur per coniunctionem praepositam, non video, quare una propositio dici non possit:

Et Apollo uates est et Iupiter tonat

sicut:

Quando Apollo uates est, Iupiter tonat.

Unde et utraque unam potest habere dividentem, ut sicut dicimus:

Non si dies est, lux est

ita etiam dicamus:

Non et Apollo uates est et Iupiter tonat.

3.5.43 Sed nec illud quod multiplicem propositionem vocat diversas propositionum materias, sicut istas:

Iuno regina est, Minerua est dea sapientiae

Aristotelem consentire credimus, qui nec propositionem dicit, quae unam propositionis materiam non habet, de qua postmodum ostendetur, cum ad definitiones unius et multiplicis veniemus.
3.5.44 Possumus etiam dicere quod 'et' sicut caeterae coniunctiones saepe expletive ponitur, ut tantum ad unitatem vocis, non ad sensum operetur, et tunc quidem, quando expletive ponitur, multiplex est propositio. Unde iuxta Porphyrium in sequentibus Aristoteles multiplicem facit, cum ait, ut homo est fortasse et animal et mansuetum et bipes. Expletive autem in Ezechiele ponitur, cum dicitur:

In vicesimo et quinto anno transmigrationis

non enim ille annus et vicesimus transmigrationis erat et quintus sed uicesimus quintus, ut etiam sic 'uicesimus quintus' loco unius nominis acceptum est.
Similiter cum propositiones praecedentes in syllogismo 'et' coniunctionem suscipiunt, expletiva est, alioquin enthymema esset syllogismi, si videlicet propositiones praemissae per 'et' iungerentur in sensu. In consequentiis vero saepe expletive ponitur 'et' etiam hoc modo:

Sed quia est homo, est animal, et quia est homo, est substantia.

Hic enim et nihil coniungit.
NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM VEL EX VERBO ESSE VEL EX CASU VERBI.
3.5.45 Quia de una enuntiativa incipit, constitutionem eius disserit dicens enuntiativam orationem unam constare ex verbo vel ex casu verbi. Hoc autem ideo apponit quia dixerat quasdam esse unas coniunctione, quasdam sine coniunctione, per quod videretur a quibusdam omnimodam coniunctionem removisse et verbalem copulam, et ita sine verbo quaedam essent. Sed huic obiectioni obuiat dicens: NECESSE EST etc., id est non potest esse enuntiativa sine verbo vel casu verbi. Et hoc quidem omni enuntiationi convenit sed hic tantum unis attribuitur, ut ad sequentem litteram convenientius accedatur. Quod autem ait EX VERBO VEL EX CASU VERBI, hoc est ex altero, non est repugnans ad hoc, ut utrumque aliquando habeatur, ut:

Haec quae parit, concubuit.

3.5.46 Continuatio. Enuntiativa una vel est affirmatio vel negatio sed NECESSE EST OMNEM ENUNTIATIVAM unam, quod subauditur, CONSTARE EX finito VERBO VEL EX CASU VERBI, id est ex altero etiam, si utrumque habeat.
ET ENIM RATIONI HOMINIS SI NON 'EST' AUT 'ERIT' AUT 'FUIT' AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA.
3.5.47 Vere omnis enuntiativa una constat ex verbo vel ex casu verbi, quia quaecumque non constat ex verbo vel ex casu verbi non est enuntiativa una. A pari per contrapositionem. Quod ostendit in ea voce quae simplex dictio non est sed oratio, de qua magis videretur, dicens: ETENIM RATIONI, id est definitioni, HOMINIS, quae est animal gressibile bipes, SI NON ADDATUR ALIQUID etc.
QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM ET NON MULTA 'ANIMAL GRESSIBILE BIPES' EST -- NEQUE ENIM IN EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT -- EST AUTEM ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII.
3.5.48 Dixerat quod definitio hominis non est una enuntiativa, si non addatur aliquid verbale, unde relinquitur intelligere, quod ipsa definitio per se una est oratio; additio enim verbi non confert ei esse unam. Unde quaereret aliquis, quare sit una. Et ideo hanc quaestionem movet ipse, nec tamen dissolvit, quia alibi tractandam convenientius reservabat.
3.5.49 Continuatio. Dixi, quod definitio hominis non est una enuntiativa, nisi addatur verbum. In quo datur intelligi, quod ipsa definitio per se est una oratio sed quare sit una, HOC TRACTARE EST ALTERIUS NEGOTII, ubi videlicet de unitate definitionum vel descriptionum agendum est.
3.5.50 Cur autem quaestio de hoc sit facienda, causam inserit dicens, quia videlicet illud non sufficit ad unitatem illius, quod quidam putant, quod scilicet partes eius continve, id est sine interuallo, proferuntur; iuvat tamen sed non sufficit, alioquin quaelibet multitudo vocum unam propositionem faceret, quia continve proferri posset. At vero cum prolatio continua dictionum positarum in terminis propositionis non sufficiat ad unitatem, incontinua tamen prolatio earum exigit multiplicitatem.
3.5.51 EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE EST UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE.
Superius enuntiationis divisionem unam innuit, quam praemisit, per unam scilicet et multiplicem, et alteram simul posuit, per affirmationem scilicet et negationem. Unde prius unam et multiplicem describit dicens eam enuntiationem esse unam, QUAE DE UNO UNUM SIGNIFICAT, hoc est per unam materiam vocis unum enuntiationis dictum proponit vel unum enuntiationis intellectum constituit.
3.5.52 PLURES AUTEM, id est multiplex, est propositio, QUAE similiter de uno, id est per unam materiam enuntiationis, PLURA significat, sive quantum ad dicta propositionum sive quantum ad intellectum. Non enim PROPOSITIONIS nomine includit nisi quae unam enuntiationis materiam habent. Unde:

Tunica est alba

propositionem dicit et multiplicem, et:

Homo est albus et equus est albus

propositiones appellat, non propositionem, quibus tamen aequipollet in sensu. Multiplicem illam ostendit similiter nec:

Tullius currit et Cicero currit

has duas propositiones, propositionem unam appellat, quia diversas enuntiationis materias habent.
3.5.53 Boethius vero ad sensum tantum respiciens unam propositionem sive multiplicem appellat etiam diversarum materiarum enuntiationes, dum eundem vel diversum sensum habeant.
3.5.54 Videntur et sic definitiones exponi posse: UNA EST ea propositio, QUAE SIGNIFICAT, id est enuntiat, UNUM in significatione terminum DE UNO in significatione termino, velut ista:

Socrates est homo (vel: homo albus, vel: chimaera, vel: lapis rationalis).

Etsi enim lapis rationalis nil sit, unitas tamen orationis in intellectu consistit, qui in una coniunctione permanet.
3.5.55 PLURES AUTEM, id est multiplex, est propositio, QUAE significat, id est enuntiat, PLURA, id est terminum in significatione multiplicem, de quocumque enuntiet, sive scilicet de uno termino sive de multiplici.
3.5.56 Sed si hoc definitio est, non comprehendit illam multiplicem, quae unum terminum de multiplici enuntiat, sicut illa quam ponit:

Tunica est alba

nisi forte 'enuntiare' ad utrumque terminum referamus, ac si dicamus: Quae vel subicit vel praedicat multiplicem terminum. Nec fortasse impedit, si non sit definitio propositionis multiplicis sed exemplum, ex quo tamen exemplo potest omnium doctrina fieri, quia ubi dicit de illa quae plura praedicat, innuit et de illa quae plura subicit.
3.5.57 Nunc autem sufficienter de una et multiplici propositione disseramus.
3.5.58 Multiplicitas autem propositionis aliquando ex parte multiplici contingit, aliquando ex ancipiti constructione.
3.5.59 Si enim dicam:

Verum est Socratem genuisse Sophroniscum

duos habet sensus, singulis tamen vocibus in una tantum significatione retentis, quod videlicet Socrates Sophroniscum genuerit vel Sophroniscus Socratem, et huiusmodi propositiones maxime ambiguas uocant, quae vocibus in eadem significatione retentis ancipitem habent constructionem.
3.5.60 Cum vero multiplicitas propositionis ex parte aliqua eius multiplici pendet, aliquando ipsa pars dictio est, aliquando oratio vel plures dictiones.
3.5.61 Si enim dicam:

Canis currit

vel:

Hoc animal est canis

vel:

Video canem

vel:

Hic homo est pomum

multiplex pars multiplicem enuntiationem facit ('est' enim et pro 'esse' et pro 'comedere' ponitur).
3.5.62 Cum autem multiplex oratio pars est propositionis et multiplicem eam reddit, aliquando ipsa oratio, quae pars est propositionis, multiplicem propositionem facit per incontinuam sui prolationem, aliquando naturaliter.
3.5.63 Si enim dicam:

Socrates est animal rationale (vel: homo albus)

et 'animal rationale' incontinve proferam, id est <cum interuallo>, multiplex est propositio, ac si diceretur:

Socrates est animal... Socrates est rationalis.

Continue vero prolatum animal rationale unam facit propositionem, similiter homo albus.
3.5.64 At vero si dicam:

Socrates est corpus animal (vel: albus crispus, vel: homo albus crispus)

quocumque modo proferam, sive continve sive non, multiplex est propositio. Duo namque substantiva, sicut 'corpus' et 'animal', vel duo adiectiva, sicut 'albus' <et> 'crispus', convenienter ad unum sensum orationis non sociantur nec, si verius inspiciamus, una est oratio 'corpus animal', quae convenientem coniunctionem non habent sed duae dictiones sunt, et similiter 'albus crispus'.
3.5.65 Illud autem quaerendum restat quare 'homo albus crispus' unam propositionem facere Aristoteles neget in sequentibus et concedat 'animal bipes mansuetum', id est rationale, unam propositionem reddere. Sicut enim haec oratio 'animal bipes mansuetum' una in sensu videtur, sic etiam illa 'homo albus crispus'.
3.5.66 Ad quod respondemus quod 'animal bipes mansuetum' et multiplex et una esse potest.
3.5.67 Si enim 'animal bipes' in vi unius nominis specialis <ponamus> et 'rationale' ei copulemus, unam coniunctionem rationalitatis ad substantiam speciei facimus, et tunc recte in vi definitionis orationem accipimus, quia, sicut in Divisionibus Boethius docet, cum speciei definitionem ex pluribus differentiis colligimus, praemissae differentiae cum genere in vi unius specialis nominis accipiuntur, veluti si pro 'animali rationali' ponamus a definientes hominem et cum diceremus animal 'rationale mortale' dicamus 'a mortale'. Animal itaque rationale in vi unius speciei animalis et generis hominis ponitur et simplicem intellectum facit unius dictionis, qui scilicet intellectus coniungens non est sed coniunctorum. Cum itaque 'mortale' apponimus ut dictionem per se unam, tantum coniunctionem facimus formae ad substantiam speciei.
3.5.68 Si vero 'animal rationale' non in vi nominis sed orationis accipimus, multas coniunctiones multarum formarum faciemus, prius quidem 'rationale' ad 'animal' coniungentes, postea 'mortale' ad ipsum 'animal' simpliciter referentes, ac si ita <dicamus> 'animal rationale' 'animal mortale'. Adiectivum namque eadem parte orationis cum substantivo positum ad ipsum semper referri convenit, et, cum dicitur:

Socrates est animal rationale mortale

et singulae differentiae ad animal referuntur, tale est: Socrates est animal rationale, Socrates est animal mortale -- et est necessario multiplex propositio.
3.5.69 Similiter cum dicitur:

Socrates est homo albus crispus

'crispus' et 'albus' ad 'hominem' relata multiplicem propositionem reddunt. Quod si quis dicat 'hominem album' in vi unius dictionis accipi quae substantiae et accidentis significationem teneat, sicut facit 'equiferus' vel 'homuncio', id est equus ferus vel homo paruus, et tunc 'crispus' appositum unam tantum coniunctionem facere, ut unam reddat propositionem, videtur 'homo albus ambulans' similiter unam propositionem reddere sicut 'animal bipes mansuetum', cum tamen hoc Aristoteles recipiat et illud neget.
3.5.70 Ad quod fortasse dicetur, quod Aristoteles non dixit "ambulans" sed "ambulare", in quo non participium sed verbum intellexit, quod est 'ambulat'. Quod necessario multiplex facit praedicatum, cum dicitur:

Socrates est homo albus, ambulat

ac si diceretur 'Socrates est homo albus' et rursus 'Socrates ambulat'.
3.5.71 Possumus etiam dicere quod nec 'homo albus ambulans' ullo modo propositionem unam faciat, etiamsi 'homo albus' in vi unius dictionis sumatur, cui quasi substantivo accidentale apponatur. Quippe ut substantiale recte non sumitur nisi quod in substantia rem subiectam continet, quod 'homo albus' non habet, cum -- causa impositionis eius perempta -- subiecta res in substantia non corrumpatur.
3.5.72 At vero generalia vel specialia nomina, quae sumpta non sunt et recte dicuntur substantiae, accidentalibus vocibus subiecta unam reddunt propositionem, ut 'homo albus' vel 'animal rationale'; sed non 'equiferus albus', quia 'equiferus' substantiale non est, ad quod accidentale vocabulum reduci conveniat. Unde, si dicatur:

Iste [equus] est equiferus albus

et 'albus' et 'equiferus' singula per se ad subiecti praedicationem referuntur, ac si dicatur: Iste est equiferus, iste est albus.
3.5.73 Similiter si dicamus:

Haec est virgo sapiens

'virgo' et 'sapiens' singulatim praedicantur, ac si dicatur: Haec est virgo, haec est sapiens; et multiplex est propositio. Quippe 'virgo' vel quodlibet sumptum, cum in praedicato ponitur, solam formam copulat nec ad fundamenti significationem ponitur sed accidentis. Unde aliud accidens quod subditur, ad idem subiectum referri convenit, sicut ostendimus, praesertim cum, in quacumque vi suae significationis sumptum vocabulum ponatur, pro substantiali non possit constitui.
3.5.74 Unde et ipse Aristoteles in sequentibus unum praedicatum negat esse 'citharoedus bonus', cum 'bonus' simpliciter accipitur, ut videlicet tale sit: Citharoedus affectus quacumque bonitate.
3.5.75 At vero 'res alba' haec oratio vel 'istud album' unam facit propositionem, quippe 'res' vel 'istud' nullas determinant formas sed ipsam simpliciter essentiam designant, cui in intellectu additur forma.
3.5.76 Sed cum simpliciter dicitur 'virgo sapiens', quia 'virgo' in vi proprietatis tantum accipitur nec 'sapientia' ei vel in essentia vel in adiacentia copulatur, oportet, ut ad ipsum propositionis subiectum reducatur, ac si dicatur: Haec est virgo, haec est sapiens.
3.5.77 Sed non ita fortasse si in subiecto 'virgo sapiens' ponatur, multiplex erit subiectum, quia sumpta maxime in vi formati non formae subiciuntur, ut supra meminimus, et tunc ipsi fundamento virginitatis poterit sapientia ut adiacens copulari, nisi forte in hoc impediatur haec unitas, quod non sit coniunctio rei in substantia acceptae, ut et supra determinavimus.
3.5.78 Nota tamen quod 'virgo' et 'sapiens' licet ad unum sensum non iungantur, iuncturam tamen constructionis bonam habent substantivum et adiectivum, ex qua continve dicta constructionem propositionis reddere possunt. Sed non ita duo substantiva, ut si dicam:

Iste est miles consul.

3.5.79 Est autem aliud substantivum apud grammaticos quam substantiale apud nos et aliud adiectivum quam accidentale. Illi enim substantiva uocant omnia fixa, etiam illa quae sumpta sunt ab accidentibus, ut 'femina' 'uir' 'miles' nos vero substantialia nulla sumpta ab accidentibus dicimus; et illi adiectiva dicunt tantum ea quae aliis, id est substantivis, per se adiunguntur, ut 'homo albus' 'animal rationale', nos vero 'rationale' magis substantiale dicimus quam accidentale. Accidentalia vero omnia sumpta ab accidentibus dicimus, etiam ea quae substantiva sunt, ut 'uir' 'mulier'.
3.5.80 Bene ergo dicitur secundum constructionem:

Haec est virgo sapiens

et non:

Haec <est> femina virgo

quia ibi substantivo adiectivum bene in oratione adiungitur, duo vero substantiva vel duo adiectiva sibi recte non adiunguntur nec ullam reddunt orationem sed duae tantum dictiones permanent. At vero 'virgo sapiens' una est oratio constructione, licet praedicata multiplicem propositionem reddant.
3.5.81 At vero dicitur, quod si plura adiectiva sibi apposita orationem non reddant, quomodo descriptionem ex solis differentiis vel accidentalibus adiectivis orationem dicamus? Sed profecto numquam huiusmodi descriptiones proprie orationes dicuntur, nisi quis forte orationem large sumat pro qualibet dictionum multitudine. Patet autem ex suprapositis 'homo albus crispus musicus filius Sophronisci', etiam si sit descriptio Socratis, multiplicem semper propositionem reddere.
3.5.82 Quaeritur autem cum dicitur:

Socrates est albus et musicus

vel:

Socrates est sanus vel aeger

si sint huiusmodi propositiones unae.
3.5.83 Quod verum esse videtur, cum ad unum sensum <accomodatae> singulae unam dividentem habeant secundum unum dictum quod habent, quod videlicet dictum unum tantum dicimus. Sicut enim:

Socrates est homo et asinus

vel:

Socrates est equus vel asinus

unum falsum singula vocamus, ita singula illa unum verum.
3.5.84 Nam 'et' coniunctio et 'vel' ad unum sensum ea quibus apponuntur reducunt, unam scilicet coniunctionem facientes vel disiunctionem. Cum enim dicitur:

Socrates est <albus> et musicus

possumus per 'et' sive propositiones coniungere et unam hypotheticam facere hoc modo

Et Socrates est albus et Socrates est musicus

vel possumus etiam ipsa praedicata coniungere et categoricam facere unam sic:

Socrates est albus et musicus

et tunc 'albus et musicus' oratio erit continens omnia quae utraque habent. Sicut enim docet tam Priscianus quam Boethius, coniunctiones modo ad orationes referuntur modo ad dictiones et diversos faciunt sensus. Si enim dicam:

Quoddam animal est rationale et irrationale

et ad propositiones referam coniunctionem, ut eas coniungam in veritate, verum est ac si dicatur: Et quoddam animal est rationale et quoddam animal est irrationale. Si vero ad praedicata tantum, falsum est, quia talis est sensus: Quoddam animal est utrumque.
3.5.85 Similiter cum dicimus:

Omne animal est rationale vel irrationale

illud 'vel', si ad propositiones reducatur inter eas totas disiungens hoc modo:

Aut omne animal est rationale aut omne animal est irrationale

falsam disiunctam facit. Si vero ad praedicata, veram categoricam facit, cum videlicet unumquodque animal sit alterum illorum.
3.5.86 E contrario: Cum dicitur:

Omne rationale et mortale est homo

si illud 'et' propositiones coniungat, falsum est, ac si diceretur: Et omne rationale est homo et omne mortale est homo. Si vero dictiones in subiecto constringat ac si dicatur: Omne quod est utrumque, est homo, verum est.
3.5.87 Similiter cum dicitur:

Socrates est albus et musicus

sive:

Socrates est sanus vel aeger

coniunctiones tam ad propositiones quam ad terminos reduci possunt et vel unam hypotheticam vel unam facere categoricam, et unitas orationis in una coniunctione vel disiunctione consistet.
3.5.88 Nam 'albus et musicus' haec oratio praedicata, sive 'sanus vel aeger' haec oratio, unum habent intellectum secundum unam coniunctionem. Unde etiam, sicut 'animal rationale' haec oratio quasi universale vocabulum plura personaliter singillatim continet, ita etiam facit 'albus et musicus' sive 'sanus vel aeger', unde etiam de pluribus habent praedicari. Signa etiam quantitatis sicut universales voces recipiunt. Sicut enim dicimus:

Omne rationale et mortale est homo

ita:

Omne sanum vel <aegrum> est animal

quia et omne quod est utrumque est homo, et omne quod est vel hoc vel illud, id est alterum, est animal. Et hic quidem illud 'omne' ad totas orationes subiectas reducitur, non ad partes singulas earum, ut sit oratio subiecta 'rationale et mortale' sive 'sanum vel <aegrum>'.
3.5.89 Similiter cum dicitur:

Anima et corpus sunt homo compositus

'anima et corpus' unam orationem faciunt sicut 'rationale et mortale', et haec oratio quasi in unam personam animam et corpus coniungit sicut illa 'rationale et mortale'; diverso tamen modo. Ibi enim 'anima et corpus' in una persona constituuntur quasi simul, non singillatim convenientes, quia ut constitutivae partes coniunguntur. Hic vero 'rationale et mortale' ut singillatim convenientia permiscentur. Ibi enim tale est ac si dicatur: Id quod est corpus et anima simul, hic vero tale est: Id quod est utrumque singillatim.
3.5.90 Et ubi una fit propositio vi unius coniunctionis interpositae, poterit fortasse multis coniunctionibus interpositis una esse propositio, veluti si dicamus:

Socrates est <albus> et crispus et musicus

vel:

Socrates est albus vel niger vel medio colore coloratus.

Cum enim dicitur '<albus et crispus et musicus>', una ostendi potest coniunctio inter primam dictionem et orationem sequentem vel ultimam dictionem et orationem praecedentem, ac si ita dicamus: Est albus et utrumque quod sequitur -- vel: Est utrumque quod praecedit et musicus.
Similiter ubi disiunctiones ponuntur, cum videlicet dicitur:

Socrates est albus vel niger vel medio colore coloratus

possumus disiungere inter albus et sequentem orationem hoc modo: Est albus vel alterum sequentium, sive etiam possumus disiungere inter praecedentem orationem et ultimum membrum, ac si diceremus: Socrates est alterum praecedentium vel medio colore coloratus.
3.5.91 Similiter et, si hypotheticas intelligamus, possumus vi unius disiunctionis vel coniunctionis ad diversa deflectere, veluti cum dicitur:

Aut Socrates est albus aut Socrates est niger aut Socrates est medio colore

possumus disiungere inter categoricam primam et sequentem disiunctam, ac si ita disiungamus: Aut vera est 'Socrates est albus' aut vera est disiuncta sequens quae ait 'Socrates est niger vel medio colore coloratus'. Potest enim unum aut ad disiungendum sufficere, quia ex ipso alterum innuitur. Possumus etiam disiungere inter disiunctam praecedentem et categoricam sequentem, ac si dicamus: Aut vera est haec disiuncta 'Socrates est albus aut Socrates est niger', aut vera est haec categorica 'Socrates est medio colore coloratus'.
Sic quoque, quando non disiuncta hypothetica ponitur sed coniuncta, hoc modo:

Et Socrates est albus et Socrates est crispus et Socrates est musicus

unam coniunctionem accipere possumus inter hypotheticam praecedentem et categoricam sequentem, ac si dicatur: Et vera est haec hypothetica 'Et Socrates est albus et Socrates est crispus', et illa categorica 'Socrates est musicus', modo inter praecedentem categoricam et hypotheticam sequentem, ac si dicatur: Vera est haec categorica 'Socrates est albus' et haec hypothetica '<Et> Socrates est <crispus> et Socrates est <musicus>'. Multis itaque coniunctionibus interpositis una potest esse propositio tam categorica quam hypothetica.
3.5.92 Si quis autem opponat quod diximus neque plura substantiva sibi coniuncta neque plura adiectiva unam propositionem reddere, sciat nos eam coniunctionem accepisse quam ipse Aristoteles in sequentibus accipit, quando scilicet ipsae dictiones per se sine coniunctione apponuntur hoc modo: 'homo' 'equus' 'albus' 'crispus', cum videlicet dictiones tantum permanent nec orationem componunt. At vero, cum dicitur 'homo et equus' sive 'albus et crispus', coniunctio interposita in oratione dictiones constringit.
3.5.93 VEL CONIUNCTIONE UNA. Hic subdivisionem unius repetit, ac si diceret: sive sit una coniunctione, sicut superius dupliciter exposuimus, sive non. Similiter etiam subdivisionem multiplicis supponit dicens: VEL INCONIUNCTAE, ac si dicat: Sive sit multiplex inconiuncte, id est <per> incontinuam prolationem, sive non, ut supra quoque exposuimus. Nos autem Aristotelem maxime arbitramur coniunctionem accipere secundum tantum continuam prolationem, de qua in proximo mentionem fecerat dicens: "Neque enim in eo quod propinque dicuntur" etc.
3.5.94 Notandum vero quod non sonat idem unum quod simplex nec multiplex quod compositum; una namque vel multiplex secundum sensum propositio dicitur, simplex autem vel composita secundum constitutionem. Si enim nullam orationem terminum habet, simplex dicitur sive in una significatione sive in multiplici sumatur, quod si orationem habet, composita dicitur, sive in una significatione sive in multiplici sumatur.

Socrates enim est homo albus

una est et composita;

Socrates est homo, albus, crispus

multiplex est et composita.
NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, QUONIAM NON EST DICERE SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM VOCE ENUNTIARE, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON, SED IPSO PROFERENTE.
3.5.95 Dixi orationem enuntiativam constare ex verbo vel ex casu verbi, sed quia quorundam sententia erat solum nomen vel verbum ad interrogationem responsum esse enuntiativam orationem et ita non omnis constaret ex verbo vel ex casu verbi, removet errorem illorum sic inferens: Quandoquidem omnis enuntiativa constat ex verbo vel ex casu verbi, ergo nomen et verbum per se non sunt enuntiativa oratio. Ab oppositis, et hoc ponit aequipollenter: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, id est sine enuntiatione, et quare hoc, reddit causam, quia scilicet aliquem hominem SIGNIFICANTEM ALIQUID non signo reali sed VOCE SIC, id est tali voce, nomine scilicet vel verbo, NON EST DICERE ENUNTIARE, id est non convenit nos dicere eum facere enuntiationem.
3.5.96 Vel aliter construitur, ita scilicet: aliquem SIGNIFICANTEM ALIQUID SIC, id est tali voce, non convenit dicere ENUNTIARE VOCE, id est facere enuntiationem perfectam voce.
3.5.97 Quod quidem ideo determinat, quia verbum vel nomen ad interrogationem responsum per subintellectum praecedentium dictionum sensum enuntiationis implet. Unde Priscianus 'honestas' hoc nomen responsum ad interrogationem orationem appellat, quia sensum enuntiationis implet non ex propria vi sed per subintellectum praecedentium. 'Lego' etiam vel 'legis' sive 'legitur' sensum enuntiationis implere volunt.
3.5.98 VEL ALIQUO, id est sive aliquis interrogationem praemittat sive non. SED si ipse proferat, sine interrogatione scilicet, non perficit enuntiationem in uno nomine per se vel in uno verbo.
3.5.99 Nomen respondetur sic:

Quis legit? --Trypho.

verbum ita:

Quid agit Trypho? --Legit.

HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX ENUNTIATIO EST, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA, VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA EST.
3.5.100 Enuntiationes, quas superius divisit tam per affirmationem et negationem quam per unam et multiplicem, rursus dividit per simplicem propositionem et compositam, id est per categoricam et hypotheticam, ut postmodum categoricas assumat, de quibus intendit.
3.5.101 Et attende quod omnes non-categoricae propositiones melius compositae dicuntur quam hypotheticae, si videlicet iuste etymologiam huius nominis quod est 'hypotheticum' in significatione eius accipiamus. 'Hypotheticum' namque sonat conditionale, quod non proprie temporalibus et pluribus aliis convenit. At vero 'compositum' de omnibus aeque praedicatur, quia hic compositum vocat omnes illas propositiones quarum termini coniunctione tam copulativa quam disiunctiva sive adverbio coniunguntur in unam constructionem, velut istae:

Si est homo, est animal
Aut est homo aut non est homo
Quando est homo, est animal
Ubi est homo, est animal
Et est homo et est animal

de quibus in Hypotheticis disseremus.
3.5.102 Continuatio. Enuntiationum aliae affirmativae, aliae negativae, sed rursus HARUM, affirmationum scilicet vel negationum tam unarum quam multiplicium, HAEC, scilicet quaedam, EST SIMPLEX, quaedam COMPOSITA EX HIS, id est ex simplicibus. SIMPLEX, inquit, UT ALIQUID DE ALIQUO, id est ut ea quae praedicando copulat aliquem terminum alicui vel removet. COMPOSITA, inquit, VELUT ORATIO QUAEDAM, id est reuera una in sensu oratio, licet sit ex pluribus CONIUNCTA propositionibus, et hoc est: IAM COMPOSITA, hoc est: Etiam post ipsam compositionem una manet propositio. Nam hoc loco 'simplex' vel 'compositum' accipitur eo modo quo supra categoricis propositionibus utrumque aptabamus, quia tantundem valet hic 'simplex' quantum 'categorica' et 'compositum' quantum 'hypothetica'.
EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISIVA SUNT.
3.5.103 Simplicem categoricam, de qua sola intendit, solam describit, relicta composita, de qua se innuit non intendere.
3.5.104 Sic lege: VOX SIGNIFICATIVA etc., hoc est vox proponens aliquid esse aliquid vel non esse. Et, ne esse vel non esse tantum in praesenti tempore acciperemus, addit: QUEMADMODUM TEMPORA DIVISIVA SUNT, hoc est ita quod habent verbum cuiuscumque temporis secundum hoc quod tempora diversa sunt, [hoc] modo scilicet verbum praesentis temporis, modo praeteriti vel perfecti vel plusquamperfecti, modo futuri. Nec impedit, si non semper in enuntiatione posita verba vim temporis exerceant, dummodo tempus ex inventione significare habeant.

Notes